dante-verification/testi_1/Misc_epistola21.txt

4 lines
1.2 KiB
Plaintext

Egregio et magnifico viro domino Ugolino vicecomiti, indici Gallurie et tertie partis regni Callaritani domino vicarii, consilium et comune Ponturmi felicibus habundare successibus et se promptos ad cuncta beneplacita et mandata.
Quamvis nulla contulerimus grata vobis, quibus inesse debeat audacia postulandi, attamen pura cordis et amica sinceritas, que inter predecessores vestros et comune Ponturmi antiquis est radicata radicibus, promptam nobis prebet audaciam, ut pro nostris et nostrorum imminentibus negociis amicorum vobis porrigamus sub confidentia preces nostras.
Hinc est, quod, cum Rubeus Baroncini honorabilis terre nostre terrigena exposuerit coram nobis, quod quidam frater eius nomine Baroncinus seu Kaleffus demens quodammodo, qui non patris nec propinquorum sensibus se regebat, veniens de Maritime partibus cum Pisanorum comitiva satellitum, vestro captus in carcere detinetur.
Quare porrigimus vestre nobilitati precamina, quod vestri honoris gratia et nostris intervenientibus precibus dictum captum velitis restituere libertati, scientes indubie, quod quicquid eidem feceritis liberalitatis et gratie, comunitati nostre et cuique predicte comunitatis homini reputabitur esse factum.