3 lines
565 B
Plaintext
3 lines
565 B
Plaintext
Illustri et excellenti uiro domino Alfonso regi Aragonum talis potestas, talis capitaneus et cetera honorum augmenta felicium.
|
|
Preteriti experimento discriminis tenemur esse pro debito tranquillitatis prospere cognitores. Cum igitur dudum et presertim cum rege Karulo habuerimus dampnosa litigia, que nobis et illi Christi gratia sunt sedata salubriter, nolentes sancte matris Ecclesie et ipsius regis indignationem incurrere, respondere petitioni quam facitis non audemus.
|
|
Quare, ut supplicamus attentius, nos in hac parte recipiat regalis magnificentia excusatos. |