3 lines
1.9 KiB
Plaintext
3 lines
1.9 KiB
Plaintext
Negatum est summis diu subsistere, quia res fortuna secundas imperat esse breues. Sic, antequam annos discretionis attingerem, nescio quibus seducentibus fatis dimisi patrem cum diuitiis, matrem cum blanditiis, domum cum deliciis et patriam cum solaciis et aggressus sum ordinem, quem etsi portare non ualui, tamen sustinui, quia quod natura negauerat, caritas inferebat.
|
|
Hunc siquidem statum bene nescit, qui imprudenter credit, quanta in felicitate conuentus. Nam nullos umquam fortuna ictu grauiori deiecit, quam quos religione percussit. Hos quippe lex mortua iudicat, hos uexat regula, hos claustrum ligat, hos professus pauperes, hos obedientia seruos facit. Dum XXII annos essem, tantis calamitatibus fatigatus et quasi morte peremptus, quia spes euasionis mihi ex nulla parte patebat, ex insperato subuenit regia celsitudo, per quam fui a paupertate ditatus et a captiuitate redemptus, a uexatione tutatus, ab interitu restitutus. Quibus igitur meritis regiam celsitudinem recompensem, non habeo.
|
|
Immo si de tot beneficiis in me a regia maiestate collatis unum eligero, scilicet minimum, hinc non poterit totum meum meritum compensari, sed a uobis, clementissime rex, cui sic astringor ex gratia, sic obligor ex amore, oopinio, quam uobis fecit falsa relatio, me deuellit, expellit duplex infamie detrimentum. Quis igitur ante uestre uirtuositatis gloriam sine formidine ducitur, cum de libidine indicatur, uel quid concipitis, quando respicitis me pro temporalibus ictu sedis apostolice fulminatum? Nonne quotiens me coram uestra maiestate presento, occurrit infra uestri cordis arebanum: Ecco homo, quem credidimus apostolum, inuenimus publicanum, extimauimus sanctum, et apparuit anathema? Ob hoc igitur opprobrium deo miserante, inspirante, coadiuuante recedo et ad heremum Nigri-montis accedo ibique intercedo; et rex celestis sit regi meo de tot in me collatis benifitiis retributor. |