dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola62.txt

1 line
710 B
Plaintext

Multimode honestatis et probitatis uiro, patri et domino reuerendo, C. Dei gratia plebano de Monte Cuculi suis meritis honorando, A. eius fidelis clericus promtum deuotionis intime famulatum. Quamquam necessitatis immensitas meam premat nimium paruitatem circa scholastica documenta, ubi caro pretio singula distrahuntur, hoc tamen dicere non audeo uestre commendabili probitati, sciens et indubitabiliter ueritate cognoscens quod sic liberalitas in uobis sue uirtutis posuit claritatem, quod in persona mea tantum defectum minime sustineret; unde uestre dominationis meam personam humiliter recommendans, largitori supplico gratiarum, ut uobis semper concedat facere que ad honorem uestrum debeant pertinere.