dante-verification/testi/Dante_epistola5.txt

26 lines
7.4 KiB
Plaintext

Eterni pia prouidentia Regis, qui dum celestia sua bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, ciuiliter degeretur.
Hoc etsi diuinis comprobatur eloquiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leuiter tamen ueritati applaudit quod, solio augustali uacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in nauicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, priuatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta uentorum fluentorumue concussione feratur uerba non caperent, sed et uix Ytali infelices lacrimis metiuntur.
Igitur in hanc Dei manifestissimam uoluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit: *Mea est ultio* de celo non cecidit, ex nunc seueri iudicis aduentante iudicio pallore notentur.
Uos autem diuina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluuies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis uesaniam maluistis insurgere?
An ignoratis, amentes et discoli, publica iura cum sola temporis terminatione finiri, et nullius prescriptionis calculo fore obnoxia?
Nempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse uanescere uel abstenuata conquiri; nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, uel etiam infirmari; et hoc Deus et natura non uult, et mortalium penitus abhorreret adsensus.
Quid, fatua tali oppinione summota, tanquam alteri Babilonii, pium deserentes imperium noua regna temptatis, ut alia sit Florentina ciuilitas, alia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiter inuidere non libet, ut si Delia geminatur in celo, geminetur et Delius ?
Atqui si male ausa rependere uobis terrori non est, territet saltim obstinata precordia quod non modo sapientia, sed initium eius ad penam culpe uobis ablatum est.
Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animaduersione percutitur impius, ut moriens obliuiscatur sui qui dum uiueret oblitus est Dei.
Sin prorsus arrogantia uestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina Gelboe, uos fecit exsortes, ut Senatus eterni consulto restitisse timori non fuerit, nec etiam non timuisse timetis; nunquid timor ille perniciosus, humanus uidelicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi uestri sanguinis uestreque multum lacrimande rapine ineuitabili naufragio properante?
An septi uallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis? O male concordes! o mira cupidine obcecati! Quid uallo sepsisse, quid propugnaculis et pinnis urbem armasse iuuabit, cum aduolauerit aquila in auro terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta superuolans, militie celi magis confortata sufflamine, uasta maria quondam transuolando despexit? quid, cum adfore stupescetis, miserrimi hominum, delirantis Hesperie domitorem?
Non equidem spes, quam frustra sine more fouetis, reluctantia ista iuuabitur, sed hac obice iusti regis aduentus inflammabitur amplius, ac, indignata, misericordia semper concomitans eius exercitum auolabit; et quo false libertatis trabeam tueri existimatis, eo uere seruitutis in ergastula concidetis.
Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est, ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea grauius precipitetur; et qui diuine uoluntati reluctatus est et sciens et uolens, eidem militet nesciens atque nolens.
Uidebitis edificia uestra non necessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte mutata, que Pergama rediuiua non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne cremari.
Uidebitis plebem circumquaque furentem nunc in contraria, pro et contra, deinde in idem aduersus uos horrenda clamantem, quoniam simul et ieiuna et timida nescit esse. Templa quoque spoliata, cotidie matronarum frequentata concursu, paruulosque admirantes et inscios peccata patrum luere destinatos uidere pigebit.
Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis ueridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima uestri parte seu nece seu captiuitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis.
Utque breuiter colligam, quas tulit calamitates illa ciuitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose uos eas in perfidia pro seruitute subire necesse est.
Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui malesuada fame urgente murmurantes in inuicem *prius moriamur et in media arma ruamus*, in castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt; nam et hii, quanquam de Uictoria uictoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter consecuti.
Sed recensete fulmina Federici prioris, et Mediolanum consulite pariter et Spoletum; quoniam ipsorum peruersione simul et euersione discussa uiscera uestra nimium dilatata frigescent, et corda uestra nimium feruentia contrahentur.
A, Tuscorum uanissimi, tam natura quam uitio insensati! Quam in noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent <et rete frustra iaciatur> ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec figuratis ignari. Uident namque uos pennati et inmaculati in uia, quasi stantes in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte uos liberet captiuatos et in compedibus astrictos et manicis, propulsantes.
Nec aduertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, uenenoso susurrio blandientem, minis frustratoriis cohibentem, nec non captiuantem uos in lege peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem, parere uetantem; obseruantia quarum, si leta, si libera, non tantum non seruitus esse probatur, quin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summa libertas.
Nam quid aliud hec nisi liber cursus uoluntatis in actum quem suis leges mansuetis expediunt? Itaque solis existentibus liberis qui uoluntarie legi obediunt, quos uos esse censebitis qui, dum pretenditis libertatis affectum, contra leges uniuersas in legum principem conspiratis?
O miserrima Fesulanorum propago, et iterum iam punita barbaries! An parum timoris prelibata incutiunt? Omnino uos tremere arbitror uigilantes, quanquam spem simuletis in facie uerboque mendaci, atque in somniis expergisci plerunque, siue pauescentes infusa presagia, siue diurna consilia recolentes.
Uerum si merito trepidantes insanisse penitet non dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque riuuli confluant, uestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic diuus et triumphator Henricus, non sua priuata sed publica mundi commoda sitiens, ardua queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Ysaias, cum, spiritu Dei reuelante, predixit: *Uere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit*.
Igitur tempus amarissime penitendi uos temere presumptorum, si dissimulare non uultis, adesse conspicitis. Et sera penitentia hoc a modo uenie genitiua non erit, quin potius tempestiue animaduersionis exordium. Est enim: quoniam peccator percutitur, ut sine retractatione moriatur.
Scriptum pridie Kalendas Apriles in finibus Tuscie sub fontem Sarni, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo.