dante-verification/testi/GiovanniBoccaccio_epistola1...

3 lines
909 B
Plaintext

nisi ipsum scripturum crederem, in prolixiorem sermonem procederem. Et ut aliquando in finem ueniam, certissimum habeo te breui sed acerrime epistole tue tam longum non expectasse responsum: uerum quoniam illam non ex mero tuo ingenio dictatam sentio; cognosco enim uerba, cognosco uersutias et conceptas ex aliena astutia indignationes calamo tuo scriptas; euomendum omne mentis fore conceptum uisum est, quod paucis fieri litteris non poterat puerile enim est arbitrari apium aluearia tangere, nec totius examinis aculeos in faciem expectare. Paruo quippe urentis trunci tactu innumerabiles fauille consurgunt. Caueat, et tu caue ne me in inuectiuas prouoces: uidebis quantum arte illa ualeam plus quam credas. Lauisti me aqua feruida: ego autem non te, ut debuissem, rasi cultro dentato; sed quod minime factum est, ni tacueris, fiet in posterum. Uale.
Uenetiis II kalendas iulii.
Iohannes Boccaccius tuus.