4 lines
4.1 KiB
Plaintext
4 lines
4.1 KiB
Plaintext
Nicholao de Montefalcone, Sancti Stephani nescio utrum monacho dixerim uel abbati.
|
|
Rebar equidem canis, annositate egritudine sacro ordine presulatu superuenientibus, leuitates abici iuueniles, oscena consilia opprimi et mores deberi cuiuscunque hominis transformari in melius; sane fallor, ut uideo, et tu michi fere primus aperuisti oculos longa tectos caligine. Nam, cum nec contractum corpus, seniles ruge, nodosa podagra nec presulatus infule aut insignia reliqua quibus prefulges immeritus et abbas iam diceris pater, infelicis factus auriga cenobii, priscos illos mores tuos, quibus effrenis in illecebras precipitans ultro saxeas mentes esse, ut Oetam seu Pindum potius loco moueas quam illas mollire aut immutare queas. Is ergo es senex qui iuuenis fueras: iam ingenium tuum noui. Finges te nescire quorsum uerba hec querula eggredi uelint, cum uideas liquido; ast ego, ne te lateat, non diu suspensum teneam. Quis dubitet quin memineris quanta me exterum hominem et diu non uisum comitate susceperis, quanta uerborum affabilitate? Quot illa oscula, quot amplexus fuere dum te primo uisitaui mea oppinione deceptus, quot blandientia uerba meque, si omnino credidissem, decipientia! Equidem sensim colligens, omnia in maximum mei uenire incommodum, exitium fere, etsi inscius, ariolabar: in laqueum et decipulam ibant, si me forsan opulentum sensisses! Sed hoc uaticinari est; ad ea ueniamus que in propatulum prodiere. Cum nemorum amenam solitudinem quorum circumseptum aiebas cenobium tuum, librorum copiam, fontes limpidos et ipsius loci deuotionem et commoda, sino rerum abundantiam et celi benignitatem, monstrasses traxissesque me in desiderium non uidendi solum, sed, si necessitas exegisset, assummendi in latebram, clam, quasi tibi positurus essem insidias, parasti fugam. O amici confidentia, o sincera dilectio, o mentis senis et abbatis integritas! Consueuere longum iter facturi amicos conuenire, cum eis de agendis inire consilium, tractare, disponere et ordine certo eis salutatis ualedicere, eisque bonum faustumque illud orantibus iter arripere. Tu me, more furis atque deceptoris, nedum consulto, uerum nec salutato, per noctem in Calabros discessurus conscendisti lembum. Credebam stolide, si credebam te inuitaturum me et per ueterem studiorum nostrorum amicitiam oraturum ut per dies aliquos saltem tecum mansurus accederem, ut exaltationem tuam, felicitatem et gloriam inspicerem et letarer et de oblatis spem firmiorem assummerem. Ridebis, arbitror, ista legens, dicesque: *Oblitus est hic quoniam pauper sit, et pauperes amicitiis carere atque a diuitibus postergari!*. Bene noui nonnunquam ab his ista fieri quibus nullus Dei timor est, et ludi uoluentis inscitia, si nescis, que uere primo frondibus ac floribus insignes arbores fuere, autumno nudas consistere, eoque in gurgite quo luserant ante pisciculi, post paululum maxima fuisse absorta nauigia. Nil sub sole stabile est; dat Fortuna uices uarias, nec stultior eo est qui in leta confidit. Abiisti igitur: et si multis, quibus satis male consultum est, presides, ego tamen non ob id in sterquilinium deiectus sum. Uerum, ne talis tibi sim qualis tu michi fuisti, quod ad te nondum credo peruenisse potuerit notum facio, ut rebus tuis consulas: XIIII kalendas ianuarias Urbanus olim pontifex summus, soluto carnis debito, transmigrauit ad superos, eique e uestigio suffectus est Bellifortis cardo, et Gregorius nuncupatus est XI. Hunc tu dicebas Rome promotorem fuisse tuum exhortationibus dominorum de Baucio. Nosti quanta sit eorundem dominorum affinitate et amicitia iunctus, et idcirco, si nondum plene finem habuit expeditio tua, cum is nunc possit qui nuper ab altero supplicationibus postulabat, laudarem reditum tuum in instanti Neapolim, ut eosdem dominos in nouas preces impelleres et rem diu fatigatam in finem optatum deduceres. Credo scripsisse non quod mereris, sed quod debui, et sic in manus te pono tuas. Quaternum quem asportasti Cornelii Taciti queso saltem mictas, ne laborem meum frustraueris et libro deformitatem ampliorem addideris. Uale.
|
|
Neapoli XIII kalendas februarii, festinanter, instante Nicholao Manganario tuo.
|
|
Iohannes Boccaccius tuus. |