4 lines
12 KiB
Plaintext
4 lines
12 KiB
Plaintext
Flebilem epistolam tuam pridie XIII kalendas nouembris, amantissime frater, suscepi, cuius cum scribentis manum non noscerem, soluto nexu confestim in mittentis nomen oculos inieci, et quam cito nomen tuum legi, sensi quid in eadem lecturus eram: felicem scilicet transitum incliti patris et preceptoris nostri Francisci Petrarce ex terrestri Babilone in celestem Ierusalem, quem, esto amicorum nullus te preter ad me scripserit, iamdudum uulgo omni fere iam predicante maximo dolore meo audiueram et dies plusculos quasi sine interpositione fleueram; non enim ascensum, sed quoniam me miserum destitutumque uiderem. Nec mirum: nemo mortalium me magis illi fuit obnoxius. Et ut cuncta persoluerem, fuit animus uenire illico daturus infortunio tuo meoque debitas lacrimas, tecumque in celum ac superos conquestus meos et ultimum penes bustum tanti patris uale dicturus. Uerum iam decimus elapsus est mensis postquam in patria publice legentem Comediam Dantis magis longa atque tediosa quam discrimine aliquo dubia egritudo oppressit, et dum per quatuor menses, non dicam medicorum sed fabulonum, amicorum impulsu, consilia sequor, continue aucta est, et potionibus et ieiuniis adeo a solito ordine exorbitare coacta est nutritiua uirtus, ut in debilitatem deuenerim fere inexperto credibilem, cui satis fidem prestat aspectus meus uidentibus. Heu michi misero! longe alter tibi uiderer quam is quem uidisti Uenetiis. Exhausta totius pleni quondam corporis pellis est, immutatus color, hebetatus uisus, titubant genua et manus tremule facte sunt, ex quo, nedum superbos Appennini uertices, sed uix usque in auitum Certaldi agrum amicorum quorundam suffragio deductus e patria sum, ubi semiuiuus et anxius, ocio marciens et mei ipsius incertus consisto, Deisolius, quifebribus imperare potest, medelam expectans et gratiam. Sed, ut de me satis dictum sit, litteris tuis uisis lectisque innouata pietate iterum fleui fere per noctem unam, non optimo uiro, fateor, compatiens; certus enim uiuo, dum memini honestatis morum ieiuniorum uigiliarum orationumque et innate pietatis eiusdem et Dei dilectionis et proximi, quod dimissis erumnis misere uite huius in conspectu summi Patris euolauerit et ibidem Christo suo et eterna fruatur gloria; sed michi amicisque suis in hoc estuoso solo relictis, non aliter quam absque gubernaculo undis et uentis inter scopulos agitata nauis. Et dum pectoris mei fluctuationes innumeras meditor, que tibi sit mens facile uideo, sic et honorande michi semper Tullie, dilecte sororis mee coniugis tue, quos non dubito longe amaritudine acriori perculsos: nam potentissime sunt doloris uires in uidente quod nolit. Sed quid? Si prudens ut arbitror es, nosti quoniam in mortem nascuntur omnes. Fecit Siluanus noster quod nos parua interposita mora facturi sumus: bonorum annorum plenus abiit, imo non abiit sed precessit, et sedes piorum sortitus nostris miseriis compatitur orans misericordem Patrem ut fortitudinem itinerantibus nobis aduersus uitia prestet et in finem uenientibus placidum sibique gratum concedat exitum, et nullis obstantibus Aduersarii nostri insidiis, nos ad se recta uia perducat. Que, ne plura apposuerim, si considerabis, non solum diligentibus illum tanti nominis uirum ponendos esse gemitus, sed assummendam letitiam et spem future salutis esse dices, quod solamen precor per fidem tuam et amicitiam nostram Tullie suadeas: sunt enim mulieres in tolleratu passionum talium minus fortes, et ideo indigent maiori uirorum subsidio; credo tamen iam feceris. Superaddis eum apud Arquade uicum in agro patauino clausisse diem et in eadem uillula iussisse cineres suos perpetue quieti tradi, teque illi erecturum in memoriam sempiternam sepulcrum speciosum atque magnificum. Heu michi! crimen fateor meum, si crimen dicendum est: inuideo Florentinus Arquati, uidens illi aliena humilitate magis quam suo merito tam claram felicitatem fuisse seruatam, ut sibi commissa custodia sit corporis eius, cuius egregium pectus acceptissimum Musarum et totius Helyconis habitaculum fuit, amantissimum phylosophie sacrarium artiumque liberalium abundantissimum et spectabile decus, et potissime eius quod ad ciceronianam spectat facundiam, ut liquido sua testantur scripta. Ex quo fere Arquas incognita Patauinis, nedum exteris atque longinquis nationibus, cognoscetur et orbi toto eius erit nomen in precio, nec aliter quam nos Posilipi colles etiam inuisos mente colimus, eo quod eorum in radicibus locata sint ossa Uirgilii, et Tomitaniam Phasinque euxinii maris extrema loca tenentia busta peligni Nasonis, ac Smirnas Homeri, et alia similia honorabitur, ubi nil pendimus hyrcanas rupes, Ethiopum monstra seu euripos Archadum gelido sub axe sonantes, eo quod talibus ornati titulis non sint. Nec dubito quin ab extremis aliquando Occeani litoribus rediens onustus diuitiis et mare Hadriacum sulcans nauita, a longe uenerabundus sublimes prospectans Euganei uertices, secum aut cum amicis inquiat: *Ecce uidemus colles suis in uisceribus seruantes orbis decus et olim dogmatum omnium templum Petrarcam uatem dulciloquum, iamdudum ex senatusconsulto in alma Urbe triumphali insignitum laurea, cuius tot extant laudanda uolumina, tam clara sanctissime fame preconia!*. Uenient et forsan aliquando niger Yndus aut ferox Hispanus uel Sauromata, Sacri nominis admiratione tracti, et tam egregii hominis tumulum spectantes pia cum reuerentia conditas salutabunt reliquias, suum infortunium execrantes quod uiuum non uiderint quem defunctum uisitassent. Heu! infelix patria, cui nati tam illustris seruare cineres minime datum est, cui tam preclara negata gloria! Equidem tanti fulgoris indigna es. Neglexisti, dum uiueret, illum trahere et pro meritis in sinu collocare tuo; uocasses, si scelerum artifex, si proditionum faber, si auaritie inuidie ingratitudinisque sagax fuisset offensor! Mallem tamen, qualiscunque sis, tibi hic quam Arquati contigisset honor. Sic factum est, ut uetus ueritatis seruaretur sententia: *Nemo susceptus est propheta in patria sua*. Potuit tamen et ipse consilio uitasse, imitaturus humilitate magistrum et redemptorem suum Christum, qui originis sue secundum carnem Nazarenis magis quam Ierosolymitanis ornatum concessisse uoluit, maluitque pauperem uirgunculam sed sanctissimam in matrem quam pregrandes euo eo reginas sed superbas habere. Uiuat ergo, postquam Deo sic uisum est, per longissima tempora preclarum Arquatis nomen, et incole sui grata semper seruent insignia. Sepulcrum autem illi erigi laudo: celsitudo enim fulgoris sui et operum suorum magnificentia meruere. Satis tamen credibile est quoniam in conspectu eruditorum parui momenti erit, cum sepulti uirtutes, non ornamenta cadauerum prospectentur a talibus, quibus ipse se sole clariorem hactenus multis in uoluminibus fecit; uerum ignaris erit monimentum. Horum enim libri sculpture sunt atque picture, et insuper causa percunctandi quisnam tam grandis in eo iaceat homo, que illius merita, qui splendores; et dum responsum talibus dabitur, procul dubio ampliabitur aliqualiter prestantissimi senis gloria. Sane in memoriam tuam unum reuocari libet. Honorificentius iacent uiri illustres in sepulcro incognito quam in minus egregio, si noscatur; et ut uideas, uolue tecum quid egerit cum Magno Pompeio Fortuna. Penituit eam, reor, quod passa sit eum subtrahi perituris rebus tam infausta morte, ut scilicet proditione pueri egyptii transfoderetur, et idcirco quem magnum uiuentem fecerat, maximum post mortem ostendisse uoluit: et hunc mesta, per diem maris ludibrium singulari, in urna claudi omnino uetuit, ut quod litoris mare abluit inter Pelusium et Canopum eius crederetur omne sepulcrum; et que sparsa atque disiecta harena non texerat membra, celo texit sydereo, rata quoniam non satis decenter lucanum marmor aut parius lapis texisse potuissent, auxitque in tantum neglectorum reuerentiam, ut uiator solers assidue angeretur timore ne temerario pede premeret ossa eius qui regum armis et imperio sepissime ceruices presserat. Si autem glorioso illi apud suos mori contigisset, considerata rerum gestarum ab eo preeminentia, uix credam satis illi fuisse insignem tumulum quem Arthemisia Cariorum regina Mausolo regi uiro suo apud Alicarnassum erigi olim fecit. Quam ob rem, antequam ceperis, prospecta quid facturus sis. Quod attinet ad munificentiam suam erga amicos et me, non possem explicare paucis; propterea hoc loco sinam, et aptiori reseruando, si dabitur, et contentus pro nunc de me tantum uerbula quedam fecisse. Noui equidem multis suis retroactis temporibus beneficiis erga me quoniam me uiuens amauerit, et nunc opere uideo quod in mortem usque protraxerit, et si meliori in uita, post transitum hunc quem mortem dicimus, diliguntur amici, credo me diligat diligetque, non, hercle! quod meruerim, uerum quoniam illi sic mos fuit, ut quem semel in suum assumpserat, semper diligenter seruarit: et ego quadraginta annis uel amplius suus fui. Preterea, ut ignaris aperiret opere quod uerbis aut scriptis de cetero ostensurus minime erat, me inter heredes suos, ut scribis, numerari uoluit, relicta michi satis ampla portione bonorum. Edepol! letor et gaudeo eum sic fecisse; tristor tamen contigisse tam cito, ut sortem michi adscriptam hereditatis sue sumpturus essem quam nunc alacri animo summam. Mallem eum uiuere et hereditate carere sua: sed pia grataque mente, tanquam extremum et hereditarium, sue benignitatis munus quod paucis ante diebus misisti suscipiam, tue dilectioni gratias agens.
|
|
Erat hic finis imponendus epistole, attamen impellit affectio ut aliqua superaddam. Audissem ego libenter quid de bibliotheca preciosissima uiri illustris dispositum sit: nam apud nos uaria alii credunt, alii referunt; sed quod me potissime angit est quod de a se compositis libris et maxime de Affrica illa sua, quam ego celeste arbitror opus, consultum sit, an stet adhuc et mansura perduret an igni tradita sit quem illi, innotuit, sepissime seuerus nimium rerum suarum iudex minatus est uiuens. Sentio nonnullis, nescio a quo, examen tam huius quam reliquorum librorum fuisse commissum, et quos dignos assererent, eos mansuros fore. Miror committentis inscitiam, sed longe magis suscipientium temeritatem et ignauiam. Quis enim mortalium quod inclitus preceptor noster approbauerit, audebit infelici calamo reprobare? Non si resurgat Cicero, non Flaccus aut Maro. Heu michi! timeo ne iuristis commissum sit, qui cum leges nouerint, et eas potissime quas impudico ore aiunt esse *de pane querendo*, se arbitrantur eruditos in omnibus. Uideat, oro, Deus et poematibus aliisque sacris inuentionibus magistri nostri adsit adiutor. Tandem, si iudicio eorum iudicum causa stare contingat, si libet, scribito: et superaddito nunquid copia cupientibus detur, et quid eodem modo de reliquis, quid de libello Triumphorum, quem nonnulli aiunt communi doctorum sententia exustum; nam donec a te sciuero, timebo illis, nec immerito. Nullos habet capitaliores hostes scientia quam ignaros; post hec noui quot inuidos, quot morsores tam prestantissimi hominis fama habeat. Hi quippe, si poterunt, corrumpent, occultabunt et quos non intelligent damnabunt et in perditionem pro uiribus dabunt: quod tibi summa uigilantia cauendum est. Multum enim tam presentibus quam futuris Ytalorum ingeniis utilitatis et commodi auferretur, si minus considerate uolumina in sententiam ignorantium aut in manus inuidorum permitterentur omnia. Preterea, summopere cupio, si commodo tuo fieri potest, copiam epistole illius quam ad me satis longam et extremam scripsit, in qua, credo, sententiam suam scribebat circa ea que sibi scripseram ut tam assiduis laboribus suis admodo parceret, sic et copiam ultime fabularum mearum quam suo dictatu decorauerat. Misit tamen ipse ambas has, ut frater Loisius noster de ordine Heremitarum asserit, uerum desidia portitorum in itinere periere, credo opere presidentium presentationibus, qui sepe indigne surripiunt et sui iuris iniuste faciunt. Scio tibi laboriosum erit, sed confidenter amico desideria aperienda sunt. Urget egritudo ne scribam longius, et idcirco, ut in ultimas preces ueniam, queso me tuum habeas. Et uale longum, dulcissime frater.
|
|
Scribendi finis Certaldi datus III nonas nouembris, et, ut satis uides, festinanter dicere non possum: tres fere dies totos, paucis interpositis horis ad restaurandas parumper fessi corporis uires, in scribendo hanc breuem epistolam consumpsi.
|
|
Tuus Iohannes Boccaccius, si quid est. |