3 lines
5.9 KiB
Plaintext
3 lines
5.9 KiB
Plaintext
Reuerendo uiro domino Francisco Petrarce, canonico paduano, laureato poete, conciui nostro carissimo priores Artium et uexillifer iustitie populi et Comunis Florentie.
|
||
Mouit iam diu pariter animos atque aures nostras tui nominis gloria, dilectissime ciuis et fausta patrie nostre proles; mouit nos admirabilis professionis et excellentis studii tui meritum ut, qui intonsas a seculi lauros uertice digno uirentes acceperis, sis mire indolis perpetue posteritati futurus exemplar. Apud tibi coetaneos dominos ac ciues et compatriotas tuos signa quedam interne dilectionis inueneris, qui tibi maioris persecutionis ac benignitatis semper gratiam rationabiliter uendicabas. Tibi igitur quem dominico ac paterno semper affectu prosequimur, ne quid in urbe tua fortasse minus equanimiter ferendum sit, ruris auiti pascua concedimus, ac de publico quidem erario a priuatis ciuibus redempta sponte ac sine alicuius exemptionis titulo de mera paterne dilectionis liberalitate donamus: munus quidem paruum si ad rem respicias, si ad ciuitatis nostre leges ac mores, quique hoc ciues assequi nequiuissent, non modica laudum tuarum gratificatione pensandum. Poteris itaque hanc urbem incolere, que te genuit: an tibi forte terra marique per uarios orbis tractus, externa uagis erroribus querenda suffragia, aut peregrinis sedibus locus pacis? Nec te patrie predulcis amor alliciet, que de cetero Smirnam alteram Latinis esse non ambigit. Quo enim alio, ut quasi illud tibi, uirgilianum ascripserimus, *Tellus hec iactat alumpni*? Mira quidem de Marone ac electis quam plurimis autoribus legimus, quos antiquitas ipsa, quo iure tamen incertum est, noua quadam semper facit admiratione colendos. Nos uero tibi, quem nostra presens etas nobis accomodat, et si Cesares non sumus aut Mecenates aut talium illustres titulis, quos hactenus incoluerunt, libentissime tui studii professores erimus, tantum tui honoris auidi ac promotores liberalissimi, congratulati pariter nobis et patrie, que talem ac tantam ex se meruerit sobolem produxisse, uirum non urbi sue tantum sed orbi potius unicum qualem nec prisca a seculis uidit etas nec sibi surgentem alium promictit futura posteritas. Neque enim ignoramus quam rarum, quam colendum, quam diuinis ingeniis dignum poete nomen habendum sit, ut non immerito sacer ille Emnius ausus sit, suo quodam iure, sanctos appellare poetas, quod et uates, a ui mentis ac diuinos accepimus aut hedera aut mirto, aut lauro, paribus fere laudum preconis cum triumphantibus Cesaribus coronandos, ut, qui e mortalibus immortales se fecerunt; hii domi belloque ac rebus gestis; hii diuini atque excellentissimi studii uiribus ac pallentibus ociis; seque suisque posteritati mandatis decerpendi tam difficiles lauros, hederas aut mirtos suisque imponendi temporibus summa quidem autoritate ac deliberatione maiorum potestatem sibi pariter uendicarent. Nam et teste Salustio *pulcrum est benefacere reipublice, etiam benedicere haud absurdum est; uel bello uel pace clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur* *a quibus – ut ait Lucanus – omne eui senium sua fama repellit* Quis te igitur, preco ingens, alio aspectu aut deuotione seu magis ueneratione respexerit, quam si Maronis spiritus, aut Ciceronis eloquentia mortales iterum artus indueret? O rem detestandam, ut audita potius quam uisa laudemus! Laudimus quidem te, ymo admiramur potius; quis enim non admiretur in tanta magnificorum ingeniorum ac prestantissimorum hominum copia seu infinita potius studiorum uarietate, tantam fore scriptorum inopiam tantamque poetarum a seculis raritatem? Quis aliud in hoc cause reddiderit, nisi rei, ut ait Cicero, quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem, quam, iam mortalium incuria sopitam, tu solus uigili studio ac ardentissimi ingenii uiribus releuasti? Amplius autem, carissime ciuis, cum nuper ciuitatem nostram ueluti dextero pede claudicantem liberis carere studiis uideremus, maturo iudicio prouisum est apud eam, secundo sidere ingeniorum fecundissimam, doceri artes et cuiusque professionis uigere studia, ut res nostra publica fulta consilio, inter alias, ut Roma, parens omni Ausonie, sedem sibi principatum accipiat. Et demum letis auspiciis actum est ut, magis ac magis in dies ac dies succrescens, studio ipso refloreat. Profecto enim illud magnum, illud singulare arbitratur patria quod tu solus unicusque potes efficere, quod etiam apud ueteres rarissimum ac semper excellentissimum fuit. Itaque tua sacra tempora requirit patria, quo affectu quo iure astrictius potest, ut te duce hoc studio uireat, hac singularitate precellat ceteras. Tu tecum librum hac facultate legendum nostris ingeniis legas quem honori et otiis quis censeas commodiorem. Erunt insuper nonnulli ingenio clari, sacri cultores studii, qui, te duce, audebunt forsan carmina sua fame commictere: et enim paruo principio magne res conflate sunt. Accingere igitur nec te ulterius, uir optime, Affricam tuam, opus quod immortale laboras, et neglectas per tot secula Musas aonias, nomini tuo et glorie aut uoluptati nostre amplius subtrahas. Satis nempe peruagatus es et mores urbesque tibi exterarum gentium clare sunt. Te magistratus quilibet et priuatus, te proceres et plebei, te lares auiti, te recuperatus ager exposcunt. Uenias, igitur, expectate, uenias, et eloquentie tue facundia ceptis faue, quem clara uoce non reuocat, sed absentem diu diuque aduocat patria: quod uix unquam hoc pacto alteri contigisse meminimus. Si quid autem presentibus minus cultum minusque luculentum adiectum est, hoc ipsum ut Uenias pro se alligat patria. Tu tandem uale decus patrie, tibique persuadeas nobis fore carissimum, sed multo cariorem si patrum ac dominorum tue urbis monitis ac preceptis obtemperes. Plura denique scribenda supererant que domino Iohanni Boccaccii latori presentium, ciui et huius operis legato nostro carissimo, uerbo tibi seriosius explicanda commisimus, cui fidem integram per te prestari uolumus tamquam nobis.
|
||
Datum Florentie XIIII kal. aprelis MCCCLI. |