dante-verification/testi/GiovanniBoccaccio_epistola6...

1 line
1.2 KiB
Plaintext

expetentem, arcisque locum et templorum ueterum uestigia admirantem, inuestigantemque tecum ubinam potuit templum illud immane consistere, regi frigio sotiisque mirabile, quo etiam ille dicteus Dedalus fuga consumpta remigium consecrauit alarum; uoluentemque cogitamina presto dicentemque: *Nonne locus iste uerendus? nonne etiam hee ruine merito prospectande?* cum semen fuerunt et principium uirgiliane Neapoli uicineque Palepoli, dudum melioribus seculis, apud quas tu nunc in auge rote uolubilis sublimatus, nostri inmemor uitam ducis elatus. Inde etiam quo cubet ille eolius Mesenus qui sonoro ere uiros ad arma ciebat, te ymaginor discurrentem, diri funeris atque yliadum procerum piaculi loca notantem. Sed iam finem tuis admirationibus imponamus, cum pusillanimi sit nedum hominum manu facta, sed etiam transitoria naturalia admirari: et quantumcunque etiam res noue et merito admirande per spatium aliquod teneant quempiam occupatum, non tamen credendum est illas e memoriis radicitus extirpare que uisa sunt olim, et potissime quod fuerit ante dulcissimum patienti. Et quid amicitia dulcius? Queramus igitur tue obliuioni, seu ut uerius loquar, postergationi causam meliorem .