dante-verification/testi/Misc_epistola27.txt

3 lines
1.0 KiB
Plaintext

Henricus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus peramando fideli Canigrandi nobili capitaneo Ueronensi affectuose beniuolentie gratia cum salute.
Quamuis in introitu potentatus, ad quem in totius orbis commodum superna dispositio nostram mansuetudinem euocauit, in diuersarum cogitationum fornace noster animus decoquatur, illa tamen in nostro pectore plus ebullit, que nostris subditis prestare ualeat causam pacifice requici, nobisque gratius et magis acceptanter blanditur, qui proculdubio talibus desideriis se conformat.
Tuis itaque litteris nostris conspectibus presentatis et perceptis tenoribus earumdem, quantum fuit, ex ipsarum materia turbati fuimus pre dolore, timentes, ne ille dissensiones uirorum inter alios subditos scandala parturirent; tuam in hoc affectuosam sollicitudinem collaudantes, quod te inuenimus in hoc facto sicut in aliis rectum corde; transmittentes pro predicti sedatione tumultus G. et P. nostre curie partes precipuas et excelsas, quos pro nostris iniunctionibus in tanti prosecutione operis coadiuuet.