3 lines
1.4 KiB
Plaintext
3 lines
1.4 KiB
Plaintext
Quantis afflictionibus quantisque aduersariorum dei et ecclesie morsibus opprimamur, apostolice sedis notitiam tam fama uolante quam referentibus certis nuntiis credimus non latere. Sed ut nobis tamquam uere indigentibus uestre pietatis ianua in ueloci ac sufficientí subsidio possit efficaciter aperiri, que nuper nobis per infortunium acciderunt, uobis curamus lacrimabiliter intimare.
|
|
Cum igitur comes Iordanus in obsidione ciuitatis nostre dampnabiliter iudicaret, uenerabilis pater dominus Manfredus Ueronensis electus tamquam dominus magni cordis, qui nobis in prouincia preminebat ut pastor bonus, qui animam suam pro suis ponere ouibus non formidat, tantornm dampnorum ruinam tollerare non ualens, uoluít cum militia nostra insultum facere in exercitum comitis memorati; qui cum ab insultu rediret, aduersariorum milites ipsam nostram militiam insequentes eundem dominum marchionem per sui equi precipitium uel occasum cum duobus nostris militibus ceperunt personaliter et duxerunt.
|
|
Propter quod, sancte pater, cum tanti ac talis gubernatoris simus solatio destituti, sicut oues sine pastore, regimine deuiantes, uestre uestrorumque fratrum sanctitati deuotis precibus supplicamus, ut nobis ac prouincie Marchiane potentem et magnificum capitaneum in manu forti, robusto brachio sic celeriter destinetis uelut noster pater et pastor, cui tam animarum quam corporum cura pertinet generalis, quod a tantis imminentibus periculis respiremus. |