2 lines
2.1 KiB
Plaintext
2 lines
2.1 KiB
Plaintext
Licet de dilecto filio Manfredo Ueronensi electo et rectore ducatus, qui, sicut accepimus, manus hostiles inciderat, grauis et amarus cruciatus emerserit et tam nos quam uos etiam ac ceteri confideles nostri de Anconitana marebia, pro quorum defensione personam suam innumeris periculis et dubiis bellorum euentibus exponebat, maximam de captione ipsius dolendi materiam habeamus, uerumtamen et eorundem confidelium animi non debent tanta ex hoc mestitudine deprimi, amaritudine deici, quod in nostra et totius defensione patrie uelut pusillanimes in omnibus torpeatis, quin immo eo uigorosius tamqnam uiri fortes hoc aduersitatis tempore resistere hostibus et prauos eorum conatus elidere, quo maiora et potentiora sibi premia laudis acquirunt hii, qui lorica constantie et perseuerantie galea premuniti assumunt spiritum fortitudinis in aduersis.
|
|
Sperantes igitur uos in huiusmodi necessitatis articulo fore uiros stabiles et fideles, uniuersitatem uestram monendam, rogandam, confortandam, sollicitandam attente duximus et hortandam per apostolica uobis scripta mandantes, qnatenus illam firmam seruantes constantiam illamque constantie firmitatem animi, quam hactenus circa Romanam habuistis Ecclesiam, retinentes, propter aduersitatem huiusmodi nullatenus a uestre terre defensione ac comunis tam ipsius Ecclesie quam uestri prosecutione negotií desistatis, sed tamquam uiri stabiles, quos temptationum impetus non curant, inuasionibus predicte marchie uiriliter resistere procuretis, possibilitatem uestram contra uestros et predicte persecutores Ecclesie magnanimiter exercentes, ita quod predictam ob hoc uobis obligetis Ecclesiam, nosque ac fratres nostri hoc in libro eterne memorie conscribentes reddamur exinde ad promouenda uestra spiritualia et temporalia commoda promptiores. Nos enim tam sinistro intellecto rumore statim conuocauimus fratres nostros et cepimus deliberare cum eis, qualiter non solum uobís et predicte marchie de defensore idoneo, uerum etiam promotioni dicti negotii possimus utilius et efficacius auctore domino prouidere. Sed pro uestrarum corroboratione mentium has fore uobis decreuimus 1itteras premittendas. |