1 line
3.5 KiB
Plaintext
1 line
3.5 KiB
Plaintext
Magistris portulanis, de armatura facienda contra Ianuenses Crebre nostrorum fidelium, quorum indempnitate omne cautela possibili nostra procurat humanitas, auditorium nostrum querelae circumstrepunt, qualiter Ianensu maliorumque rebellium nostrorum piratarum sepe leduntur incursibus, et ab eis in rebus dampna quam plurima, ac impersonis subire coguntur iniurias, quibus debent, rebus ordinate procedentibus, continuas irrogare iacturas. Fideles igitur nostros sic reddere uolentes indempnes, ut offendant etiam et dampnificent infideles, benigna quadam compassione prouidimus, ut in terris maritimae, qua parte potius eorumdem rebellium laborat in firmitas per homines, uidelicet quorum magis agitur interesse, si foret possibile, uel eorum in quorum fauorem hoc tam utile redundare potest negotium, adiunctis auxilis (ad quos ipsos uerbis attrhai uolumus inductiuis, etsi suasioni forte non crederent, prout expedire uidebitur, a dea precipimus compellendos), sine nostris expensis armari uascella competentia faciant.Quae, ut seruitia ipsi commodius exequi ualeant, eis de uascellis nostris uolumus exhiberi, ad predictorum rebellium temerariis ausibus resistendum, ut, dum marinis uacantes incursibus fideles nostros offendere satagunt, unde forte sibi compendium captasse crediderint, inde sibi sentiant dispendium imminere. Uestrae igitur fidelitati precipiendo mandamus, quatenus, dirigenti consideratione preahabita, in terris uestrae iurisdictionis uicinis maritimae, per mercatores uidelicet, quorum magis uidelitis interesse, hac alios, si predictis ex hoc importabile pondus ingrueret, duas aut tres galeas et tot barchettas, prout habito cum fidelius nostri diligenti consilio uideritis expedire, quas etiam de uascellis nostris decenter recalcatas et assis communitas eis assignare uos uolumus sine nostris expensis, faciatis bene et decenter armari. Ad quod ipsos uerbis competentibus inducere stuedeatis, etsi forte inductioni resisterent, cohertione debita compulsuri: potius enim eos ad id, ex quo eorum indempnitas sequitur, uolumus compelli, si id expediat, quam si tebescentes eosdem suis notrisque commoditatibus subtrahantur, non sine nostri nominis aliquo immaginario detrimento contringat depauperari fortuna. Ne igitur predictur negotium, ad quod efficaciter procurandum intendere, deligenter et studiose uos uolumus ex aliquorum necessariorum defectu, inopia forte hominum presentate materiam dispendia dilationis incurrat, derebus, nostrae curiae, que sunt ad manus uestras, et eorumdem fidelium subsidio et ad id uideritis opportunas, de munificentiae nostrae gratia per uos precipimus aliquid largendum. Cautelam tamen debitam super iis hadibere uos uolumus, ut uos eos, quos super hoc statueritis diligentem habeatis respectum, ne odio, pretio uel amore, aut extrinsecus aliis forte flectentibus in hoc magis collaterales, aut milus exhibeant, uel ascribendi minori ponderi seu maiori et importabili debito, rationabiliter possunt quere; scituri, quod, si clamur iustus aliquis ad audientiam nostram propterea deferatur, id siquidem in caput uestrum nostra iuberet serenitas retorquendum. cum iis uero, quos super hoc uascellis ipsis duxeritis stuatuendos, ordinare curetis ut, si, aliquos de infidelibus ipsis capicum uascellis ipsis, fortuna fauente, contigerit, ad opus curiae nostrae debeant conseruare, ordinaturi nichilominus, ut uascella, quae propter hoc sicarmata fuerint, ut mandamus, nullam moram aut residentiam portubus faciant, sed ad securitatem nostrorum fidelium et rebellium piratarum offensam frequenter continueque discurrant. |