dante-verification/testi/PierDellaVigna_EtsiCausae.txt

1 line
9.8 KiB
Plaintext

Fridericus Regi Franciae, super sententia depositionis lata contra eum per papam et cardinales in Concilio LugdunensiEtsi causae nostrae iustitiam, uulgaris famae preloquium et multorum uerdica testimonia nuntiorum, ad serenitatis uestrae notitiam perduxisse credamus, quia tamen segnius irritant animum demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, ipsam puram et nudam ueritatem, proces- sus uidelicet, quem contra nos hactenus summi pontificies habuerunt, uestro conspectui presentamus. Ad cuius inspectionem plenariam et attentam de tot temporibus et diebus uestris negotiis deputatis, unum sufficiens tempus et diem nobis effectio uestra concedat; quod si licuerit diligenter attendere, recte considerent regia consilia, si fuerit in nobis et predecessoribus nostris rectitudinis zelus, si nobis tot et tantis iniuriis lacessitis iusta debuerit aut debeat defensio denegari si demum Christi uicarii Christii uices impleuerint, etsiPetri successores eius imitentur exemplum; considerent ergo, quo iure censeri debeat ualidus processus huiusmodi contra nos habitus, uel quo nomine nuncupari, si dici sententia ualeat, quam iudex incompetens promulgauit. Nam, etsi nos, nostrae catholicae fidei debito suggerente, manifestisssime fateamur collatam a Domino sacrosantae Romanae Sedis antistiti plenariam in spiritalibus potestatem ut, quantumcumque, quod absit, sit ille peccator, quod in terra ligauerit, sit ligatum et in celis, et quod soluerit, sit solutum, nunsquam uerumtamen legitur diuina sibi uel humana lege concessum, quod transferre pro libito possit Imperium, aut de puniendis temporaliter in priuatione regnorum regibus et principibus iudicare.Nam licet ad ipsum de iure et more maiorum consecratio nostra pertineat, non magis ad ipsum depositio seu remotio pertinet, quam ad quoslibet regnorum prelatos, qui reges suos, prout assolent, consecrant et inungunt; uel esto sine preiudicio nostro, quod habeat huiusmodi potestatem, estne istud de plenitudine potestatis ipsius, quod nullo prorsus ordine iuris seruato, animaduertere possit in quoslibet, quos esserit suae iurisdictioni subiectos? Processit enim contra nos nuper, ut dicitur, non per accusationis ordinem, cum nec accusator comparuisset idoneus nec inscriptio precessisset, nec per denuntiationem, legitimo denuntiatore cessante, nec per inquisitionis modum, quem clamosa insinuatio non precessit, cum etiam nullorum inquisitorum nobis facta fuerit copia, si qui forte fuerint, cum nonnulli fuerint publice per huiusmodi iudicem ad inquisitionem adducti: asserit enim omnia fore notoria, quae nos esse notoria manifeste negamus, et esse notoria per legitimum testium numerum non probantur. Sic enim quilibet iudex per se posset solummodo asserendo notorium, spreto iuris ordine, quemlibet condempnare. Insurrexerunt in nos, siquidem in Concilio, ut dicitur, testes iniqui, sed ualde perpauci, quorum aliquos uelut Caluensem episcopum, suis frate uidelicet et nepote per nos ex causa proditionis ad suspendium legitime condempnati, offensa rationalibis nobis reddidit odiosos.Alios tamquam ex ultimis Hispaniae partibus prodeunteus, Terraconensem uidelicet et Compostellatum antistites, quos negotiorumYtaliaenatalis zonae longinquintas fecit inscios, eos uenenosae subornationis inductio nostrae iustitiae fecit infestos. Esto sine preiudicio nostro, quod legitimi fuerint, subsistentibus testibus, actor et iudex: defuit tertius, reus, qui uel presens uel contumaciter absens, secundum iustitiam debuit condempnari. Citati namque in predicatione sua Lugdunensi, sicut audiuimus, licet prorsus informiter, uidelicet quod ipsi citanti, et aliis nonnulli omnino personis aut causis expessis, facturi iustitiam debuit per nos deberemus, uel responsales idoneos comparere, presentes pro certo non fuimus, sed ex iustis causis absentes, a quarum allegationibus nostri legitimi responsales fuerunt repulsi, nec absentes contumaciter fuimus. Cum preter id, quod nulla fuerat citatio, ut dictum est, pro ut ordo iuris expostulat,uim citationis tenor citatio non habere. Contumaciam nostram magistri Thadei de Suessa, magnae curiae nostrae iudicis, fidelis nostri, lene procurationis mandatum excusat, cuius auctoritas, pro eo quod fuerat criminale iudicium, ad quod frustra procurator interuenit nullatenus eneruatur, cum ipsius citationis tenor, quae nos aut procuratores nostros exegit, manifeste contrarium dedisset intelligi, uidelicet quod contra nos criminaliter fuisset agendum.Predictis etiam omnibus absque nostro preiudicio circumscriptis, et dato, quod manifeste fuerimus contumaces, non est ista legitima contumaciae pena, quod delatus aut accusatus et contumax, priuato uel publico iudicio in nullo de sua causa discusso, per diffinitiuam debeat sententiam condempnari. Sunt etiam et aliae contumacium penae quorumlibet ciuilibus legibus et canonibus introductae. Denique posito, quod omnia predicta iuris presidio fulciantur, licet irrefragabilia causae nostrae sufficiant, ipsius pronuntiationis tenor ipsam sententiam nullam fore ostendit, per quam non procurator noster presens, sed nos absentes extitimus condempnati quam ipso iure nullam esse sententiam leges et iura quaelibet manifeste declarant. Euidentes quoque processus et procedentis iniquitatem causae notant, quod, cum sententia multiplex periurium comprehendat uidelicet de sacramento pacis prestito, per nos, sicut asserit, non seruato; preterea dominia per priuilegia diuorum Augustorum et nostra Ecclesiae Romanae concessa, uiolenter a nobis postmodum, ut asserit, occupata; de cardinalibus et prelatis captis ad Concilium conuocatis; de quibusdam ecclesiis et ecclesiarum prelatis, rebus et clericis Regni nostri per officiales nostros, nobis de Regno absentibus, uiolantis. A quibus omnibus incorruptibilis ueritas et publica munimenta defendut, prout seriatim haec omnia fida relatio latoris presentium et ipsorum munimentorum tenor manifestissime, profitentur quamquam ad tam dirae penae sententiam, si tamen sententia dici potest, quae contra nos precipitata dinoscitur in predictis, uenerabilem Frisingensem episcopum, dilectum principem H., magistrum domus Sanctae Mariae Theutonicorum, et magistrum Petrum de Uineis, dilectos fideles nostros, quos pro ultimo pro ultima et omnimoda confirmatione pacis tractatae ad Concilium mittebamus, saltem per triidum, ad multorum nobilium et quamplurium prelatorum instantiam summus pontifex noluit prestolari. Nec quod de cessatione census adicitur, pro regno Syciliae, nos ab ipsius Regni dominio uel iure secludit, cum census ante discordiam, inter nos et Ecclesiam exortam, absentes a Regno per officiales nostros exsolui mandauimus, prout litterae nostrae inter rationes rationalium nostrorum inuentae manifeste declarant, et quem, Domino teste, pro tempore supradicto usque in presentem die credidimus esse solutum, presertim cum a nobis numquam extiterit requisitus. Post discordiam uero censum eumdem consignatum prelatorum et autenticarum personaarum sigillis, apud edes sacras deponi mandauimus, et hodie depositum conseruatur. Apparet ergo animosa nimis et ampullosa non minus, ex ipsius inflictae penae seueritate, sententia, per quam imperator Romanus Imperii actor et dominus, lesae maiestatis crimine dicitur condempnatus; per quam ridiculosae legi subicitur, qui legibus omnibus imperialiter est solutus. De quo temporales penae sumendae cum temporalem hominem superiorem non habeat, non sunt in homine, sed in Deo. Spirituales autem penas, per sacerdotales nobis penitentias inducendas, tam pro contempu clauium, quam pro aliis transgressionibus et humanae naturae peccatis, nendum a summo pontifice, quem in spiritualibus patrem nostrum et dominum profitemur, si tamen nos ipse ut filium debita relatione cognoscat, sed per quemlibet sacerdotem reuerenter accipimus et deuote seruamus. Ex quibus omnibus manifeste liquet, quod is potius ignominiose quam iuste habendos nos dixerit de Catholica fide suspectos, quam nos, teste supremo Iudice, in omnibus et singulis eiusdem articulis secundum uniuersalis Ecclesiae disciplinam, et approbantum Romanae Ecclesiae symbolum, firmiter credimus et simpliciter profitemur. Aduertat igitur industria regia, si predictam nullam sententiam ipso iure, nullumque processum seruare, non minus in nostram quam omnium regum aut quarumlibet aliarum temporalium dignitatum perniciem debeamus. Adertat et aliud, qualis ex istis initiis exitus expectetur, a nobis incipitur, sed noueritis, quod finietur in uobis: quia nostra potentia primitus conculcata, resistentiam aliquam non expectat. Uestram ergo iustitiam in in causa nostra tuentes, et uobis uestrisque heredibus, a longe prouidentes nobis in hiis, sicut conuenit, toto posse uiliter assistatis. Nec illud omittimus, quin fidei uestrae constantiam ex confederatione contracta nobiscum, ad presens fiducialiter requiramus, ut nedum aduersario nostro, aut nutiis, seu legatis ipsius occulte uel publice faueatis; quin nobis potius toto posse uiriliter assistatis, nullum omnino nuntium, populum uestrae dicioni subiectum, in dispendiis nostris conuertere molientem, aliquatenus admittentes,pro certo scituri, quod nos, in quibus inchoata est tantae temeritatis audacia, quae ad depositionem nostram, uelut cuiuslibet sacerdotis auctoritatem suae iuri- sdictionis extendit, taliter, assistente nobis dextera Regis regum, qui semper nostram iustitiam comitatur, istis principiis occurremus, dummodo se nobis illorum potentia non opponat, regum et principum scilicet, quos communiter causa nostra contigit, et quorum non minus uertitur interesse, quam nostrum, quod uobis et aliis orbis terrae nobilibus causam iusti timoris in talibus nostra defensio non relinquet. Inuiti tamen hoc facimus, ste Deo. Sumus necessario prouocati, ueluti qui peste multiplici Christianitatem nostris temporibus uidemus attritam ad cuius auxilium uan nobiscum, prout etiam nuperrime scripsimus, totis uos intendere uiribus expectamus. Requirat autem de manu eius hocDeus, qui tanto discrimini materiam subministrat.