dante-verification/testi/PierDellaVigna_ExRelatione.txt

1 line
2.0 KiB
Plaintext

Regratiatur Communi Mutinensi, dolenti de casu regis Sardiniae Ex relatione litterarum uestrarum, quas super euentu H., regis Sardiniae, dilecti filii nostri, nuper nostro culmini destinastis, tanto clariorem nouimus fidem uestram, quanto per euidentia signa cognouimus, non minus de casuum nostrorum aduersitate uos deprimi, quam de successuum prosperitate letari. Haec sunt etenim deuotionis indicia, quae mater fidelitas requirit in subditis, ut qualitercumque fortunae dubietas successiue proueniat, qualitercumque tempora permutentur, fidelium semper corda sint eadem et in laudabilium iugiter operum exhibitione persistant. Sinceritatis itaque uestrae constantiam proinde laudum titulis eo excellimus, quo plena de uobis uotis nostris respondente fiducia, uos ad nostra seruitia promptos semper et beniuolos inuenimus. Licet igitur casus ipse, si casus dici debeat ex quo negotia nostra non cadunt, fabulose grauis et uulgariter horridus uideatur, nos tamen ipsum pro leui seu minimo reputantes, altitudinem mentis nostrae propterea in nullo defleximus nec ulla uel modica causa nos proinde turbationis affecit. Sed, cum bellorum facta sint dubia et nostrae serenitatis gremium habundet copia filiorum, equanimiter huiusmodi noua suscepimus et nostrae potentiae dexteram tanto propterea fortius in rebellium nostrorum excidium incitamus et erigimus ad uindictam, quanto propter hoc uidentur apertius inanis gloriae uentum et friuolam resistendi materiam assumpsisse. Cumque casus huiusmodi gladium nostrum potenter acuerit et in detrimenta nostrorum hostium ardentissime prouocarit, deuotionem uestram hortamur attente, mandantes quatenus, rancoris cuiuslibet speciem abigentes, sic more solito circa nostra seruitia laudabiliter insistatis, quod spem, quam de uobis stabili mente concepimus, sentiamus nobis in opere commodosam. Nos enim, temporis habilitate captata, sic ultimae depressioni rebellium, apertis thesauris nostris et fidelium nostrorum subsidiis aggregatis, uacare disponimus, quod nedum cogantur a ceptis inuiti desistere, sed potius peniteant incepisse.