dante-verification/testi/PierDellaVigna_Expectationu...

1 line
2.0 KiB
Plaintext

Panormitanis fidelibus suis significat letitiam de nato filio Expectationum uestrarum uotis libenter et sepe successiua nostrorum succesuum insinuatione concurrimus, crudele non minus quam inelegans estimantes, si nos, qui prosperitatis gustu reficimur, uos odore letitiae fraudaremus. In participium igitur gaudiorum nostrorum uos libenter assumimus et ex carissima consorte nostra natum nobis nuperrime filium, XUIII scilicet die mensis Februarii, sub felicis auspicii sidere uestris desideriis nuntiamus. Quod quamquam uobis solummodo nuntiare uideamur ad gaudium, rectius tamen et dignius refertur ad commodum communiter omnium: per quod uobis salus promittitur et posteris, dum fecunditate propaginis nostri regiminis solium roboratur. Etenim si regnorum omnium status et demolitiones attendimus, profecto uidebimus, quod statum cuiuslibet seruat et roborat regiae sobolis continuata successio, per quam peruenit populis perpetuata tranquillitas, et successorum defectus regna comminuit et Imperia demolitur. Letare igitur regum patria, terra dulcedinis, experti dispendii uitatura periculum! Spes uos pulcherrima foueat: quod dum serenitatis nostrae gremium numerosae prolis fecundat editio, dispendiosam iam pati penuriam de regibus non possitis. Ad uos denique gratissima ueniat presentis insinuatio epistolae, quae uos in gaudiorum nostrorum consortium euocat et uestrum uobis in solidum commodum representat. Immo si uerum inspicimus, si subtiliter intuemur, ex nostri natiuitate filii uos nobis uberius commodum et fructum percipitis ampliorem: nobis enim, et ceteris orbis terrae principibus, filii nascuntur ad gaudium, sed subditis ad salutem. Subest tamen adhuc communis et ultima causa letitiae: quod dum sub uictoriae nostrae tempore, quam de publicis hostibus et aucta discordia gladius imperialis obtinuit, de naturae gremio summa prouisio prouidit hominem uictoriosum nobis et uobis regem et dominum repromisit. Uotis igitur omnium exorabitur diuina clementia, ut quem nasci prestitit, diu uiuere prebeat et cui uiuere contulit, conferat et uirtutes.