dante-verification/testi/PierDellaVigna_Misericordia...

1 line
1.8 KiB
Plaintext

Fridericus uniuersis prelatis et clericis regni Sicyliae, de morte regis Henrici filii sui Misericordia pii patris, seueri iudicis exuberante iudicium, Henrici primogeniti filii nostri fatum lugere compellimur, lacrimarum ab intimis educente natura diluuium, quas offensae dolor et iustitiae rigor intrinsecus obfirmabant. Mirabuntur forsitan diri patres inuictum publicis hostibus Cesarem dolore domestico potuisse conuinci; subiectus est tamen cuiuslibet principis animus, quantumuis rigidus, naturae dominantis imperio, quae, cum uires suas exercet in quemlibet, reges et Cesares non agnoscit. Fatemur quod qui uiui superbia flecti nequiuimus, sumus eiusdem filii nostri casu commoti. Sumus tamen eorum nec primi nec ultimi, qui filiorum detrimenta transgredientium pertulerunt, et nichilominus postmodum eorum funera deplorarunt. Luxit namque Dauid triduo primogenitum Absolonem; et in Pompeii generi sui cineres, fortunam et animam soceri persequentis, magnificus ille Iulius primus Cesar paternae pietatis officium et lacrimas non negauit. Nec dolor acerrimus, ex transgressione conceptus, est efficax parentibus medicina doloris, quin in obitu filiorum, natura pungente, non doleant contra naturam a filiis irreuerenter offensi. Nolentes igitur, et etiam non ualentes circa predicti filii nostri obitum obmittere, quae sunt patris, fidelitati tuae presentium tenore mandamus, quatenus per totam abbatiam Montis Cassini cunctis clericis et ceteris fidelibus nostris iniungas, ut, eius exequias cum omni deuotione sollempniter celebrantes, animam eius cum decantatione Missarum et aliis ecclesiasticis sacramentis diuinae misericordiae recommendent, manifestis indiciis ostendentes, quod sicut in gaudiorum nostrorum tripudiis exultant hylariter, et doloribus nostris condolere fideliter uideantur.