dante-verification/testi/PierDellaVigna_NePerExcogit...

1 line
1.9 KiB
Plaintext

Fridericus magistro iustitiario regni Syciliae, ut procedat contra clericos non celebrantes Missarum sollempnia tempore interdicti, et non trasferant se de ciuitatem in ciuitate. Ne per excogitatae malignitatis astutiam iste Romanae Sedis antistes, dum, actus nobis insidians,hiis quae Dei sunt longe sepositis, de prauitatis hereticae puteo conatur semper exhaurire suffragia, quibus euidentem nostrae causae iustitiam decoloret, effundens bibulis auribus fellitae conscientiae canones, quieti nostrorum fidelium uitam pariat inquietam, habita nuper diligenti prouisione, sanximus, quod quicumque clericus uel religiosus ad papale uel papalis legati mandatum publice forsan obmiserit Missarum sollempnia uel alia diuina officia celebrare et ecclesiastica sacramenta fidelibus propinare, de ciuitate uel loco, cuius incola reperitur, eiectus, suis bonis omnibus patrimonialibus et ecclesiasticis patrimonialibus applicandis, aut proximis ab intestato assignandis. Statuimus etiam ut nulli religiosi de ciuitate in ciuitatem audeant se transferre, nisi Potestatis loci, de quo iter arripient, testimoniales litteras ignari. Uolentes igitur has nouas nostrae munificentiae sanctiones a nostris fidelibus inuiolabiliter obseruari tuae deuotioni precipimus, quatenus eas, per terras quaslibet tuae iurisdictionis traditas per te imperiali programmate publicatas, inter statuta ciuitatis cuiuslibet ut nulla sit in executione diuersitas, inextricabiliter iubeas inserendas et promittas nos infallibiliter seruaturos. Huic etiam publicationi adicias, quod clericis omnibus nobis ad herere uolentibus et mandata presentia deuote seruantibus inuiolata seruari uolumus omnia eorum priuilegia et ecclesiasticas libertates, nec ad pacem uel concordiam cum papa predicto se nostra se- renitas inclinabit, nisi prius iidem clerici in plenam possessionem omnium bonorum et restitutionem ordinis et honoris, quibus per eudem forsan priuati extiterint, integre reducantur.