1 line
2.0 KiB
Plaintext
1 line
2.0 KiB
Plaintext
Regratiatur ciuitati, quod, eligentes familiarem eius in Potestatem, suum uicarium multipliciter honorarunt Pura fides et experta deuotio, quibus inter alios Imperii Romani fideles clarius in conspectu nostrae celsitudinis prefulgetis, argumentum nobis firmae fiduciae prebuerunt, ut in omnibus, quae decus excellentiae nostrae respiciunt, uos securissime requirentes, de uobis amodo firmius et fiducialius confidamus. Latere namque conscientiam nostram uel a tenacitate memoriae nostrae nullatenus cecidisse credatis, qualiter uos prae ceteris Arelatensibus Regni fidelibus, H. de Riuello, senescalcum nostrum et ipsius Regni uicarium, ob honorem culminis nostri gratius et honorabilius pertractastis, exhibentes uos eidem in omni sinceritate deuotos, quae grata nobis extitit et Imperio fructuosa. Nec nos preteriit, quod T. de, militem Papiensem, et nobis tam probabili presumptione fidelem, rectorem uestrum anni preteriti, de nostra familia prouide recepistis. Ex quibus omnibus laudabiliter informati, quod uos nobis inseparabiliter uoluistis glutino deuotionis et fidei glutinare, ad uos oculum prouidentiae nostrae uersa uice dirigimus, de prospero statu uestro necnon et de salubri regimine precipua sollicitudine cogitantes. Et cum inter curas sollicitudinis nostrae reuoluimus, qualiter per nos uobis posset in ipso salubrius et cautius prouideri, illud tamdem tenaci meditatione tamquam honorificentius nobis et uobis duximus eligendum: quod ad hoc uires et potentiam nostram uestris profectibus strictius et peculiarius obligetis. Ad quod, prout perspicaciter intueri potestis, nulla nos inducit ambitio, quod curam regiminis ciuitatis unius, quantumcumque nobis experta sinceritate fidelis, assumere cupiamus, qui fere totius orbis habenas uniuersaliter moderamur, sed ut affectionis no strae zelum uobis singulariter ostendamus, et ut ad considerationem omnium manifestissime deducatur, quod, dum humeris nostris sarcinam regiminis uestri libenter imponimus, regi uos prouide ac salubriter affectamus, ut sine nostri culminis lesione ledi per aliquem non possitis. |