1 line
402 B
Plaintext
1 line
402 B
Plaintext
Quia pallafredus noster, immo uester et uestris seruitiis deputatus, non exit de stabulo, inclauatus fortiter propter imperitiam ferratoris, dolemus; et est non immerito condolendum ex eo, quod amicitie postulanti de ipso facere gratiam non ualemus. Unde si dari non potest quod petitur, petitoris sapientia non turbetur; non enim habet legem necessitas, nec uoluntas sed impotentia potius incusatur. |