1 line
721 B
Plaintext
1 line
721 B
Plaintext
Benignitatis uestre uoluntatibus contradicere non presumo, timens ne arrogantie uitio scriberetur, quod faceret ex humilitate discretio. Item paueo fortiter uestris petitionibus consentire: nam cum indignus sim ad officium pastorale, si nauem gubernandam recipiam qui remum ducere nondum noui, uehementer dubito ne propter naute defectum in mare Petri nauicula demergatur. Confugiens igitur ad clementiam Dei patris, in quo totius consistit misericordie plenitudo, electioni uestre concorditer de me facte consentio reuerenter, largitori supplicans gratiarum, ut insufficientiam meam dignetur omni tempore misericorditer adiuuare: quia nullum potest esse boni operis edificium, cui Christum suum non subicit fundamentum. |