dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola21.txt

1 line
742 B
Plaintext

Plana fugere et sequi sublimia res est saluti sepius inimica. Sciens igitur firmiter et cognoscens mihi deesse merita que in pontifice requiruntur; qui non solum preesse sed prodesse debet, et ostendere in se ipso qualiter altos oporteat conuersari; episcopalis onus honorabile dignitatis recipere non presumo, uelut importabilem sarcinam et mee grauem nimium paruitati, pro quo redderem celesti Domino rationem in die indicii de sanguine subditorum. Quare de tanta honorificentia Deo gratias referens atque uobis, quibus placere semper desidero per seruitia gloriosa, electioni de me facte in ecclesia uestra renuntio spontanea uoluntate, et iuri, si quod mihi competit, in eadem; ita quod electio reuertatur libere ad capitulum unde uenit.