1 line
721 B
Plaintext
1 line
721 B
Plaintext
Sicut iniustis petitionibus non licet annuere, ita precamina quo sunt iusta non decet fatigationibus protelare. Uisa ergo uestrarum pagina litterarum et lecta pariter cedula interclusa que interrogationes continebat testibus faciendas, nostre iurisdictionis homines ad nostram presentiam continuo uocari fecimus et uenire, quos procurator M. mulieris uoluit nominare; et receptis ab eisdem pro ueritate dicenda corporaliter iuramentis, ipsorum depositiones impressione sigilli nostri munitas et per nostrum iudicem examinatas prudenter et per notarium nostrum fideliter publicatas, fraternitate uestre mittimus predilecte, semper ea facere pro uiribus cupientes, que possint et debeant amicitie uestre merito complacere. |