1 line
350 B
Plaintext
1 line
350 B
Plaintext
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem inuenit illum, inuenit thesaurum. Uolentes igitur amicitie uestre puritatem prudenter inuocabilem conseruare, que sua uirtute redolet et preclaritate refulget, taliter amico uestro D., uestris precibus et amore uestro, dedimus consilium et fauorem, quod semper uobis regratiari tenetur et merito deseruire. |