dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola56.txt

1 line
644 B
Plaintext

Reuerendo genitori suo, domino A. propriis meritis honorando, B. scholaris Bononie quicquid deuotionis et reuerentie potest. *Naturam aspidis accipit, qui dignum petentium precibus non assentit.* Cum igitur iterate littere frequenter dolorem proposuerint et inopiam filialem, et per uos clamantis filii uoces non fuerint exaudite, sine dubio uos tangit, ut cum licentia uestra loquar, quod superius continetur in exordio sapientis. Unde licet quasi semiuiuus ad estrema descendam, habens tamen adhuc fiduciam resurgendi, flexis genibus dominationi supplico paternali, ut saltem hac uice meis necessitatibus uelitis succurrere intuitu pietatis.