1 line
505 B
Plaintext
1 line
505 B
Plaintext
Ad ambaxatorum noscitur officium pertinere que imposita sunt exequi diligenter; quod si effectum habere nequeunt imperata, nihil eis rationabiliter imputetur, cum impotentia non possit uel debeat incusari. Unde magnificentia uestra sciat quod, nostra sollicitudine procurante, milites de Mediolano magnifice ueniebant ad nostri communis seruitium faciendum. Sed Mantuani fortiter se opponunt, uiam, corrupti pretio, denegantes. Nos autem moram trahimus longiorem, huiusmodi obstaculum remouere sperantes. |