1 line
2.8 KiB
Plaintext
1 line
2.8 KiB
Plaintext
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Pisanis. Planxit dominus super Laçarum et resuscitauit eum; plangere quoque potest ecclesia super populum Pisanum in sepulcro iacentem et non resurgentem. Surrexit Laçarus quem uocauit Dominus: hic autem populus non potest resurgere quem peccata publica non desinunt condemnare: *Loquentur Pisani, respondebunt insani*. Quid uobis fecit ecclesia mater uestra cuius uiscera lacerastis? Ut alia innumerabilia beneficia taceantur, nonne uobis christianitatis tribuit primordia, nonne salutaria prebuit sacramenta, nonne totius prouincie archipresulatus insignia in uestra constituit ciuitate? Ueritas non moritur, et manifesta nequeunt diffiteri. Dignum ergo fuit retributione maligna ut qui uos honore tanto profecerat, tante premeretur onere grauitatis? Quid fecistis apostate, quid cogitastis idolatre, oliuas speciosas in campis excidere, candelabra radiantia extinguere, gentem sanctam perimere, regale sacerdotium remouere, prelatos ecclesiarum in maritimis undis submergere, episcopos rectores corporum et pastores ouium suffocare qui super greges suos noctium uigilias uigilabant, quia patris sui beati Petri limina uisitabant? Ecce grande peccatum, ecce graue delictum, uisitare patrem et matrem ecclesiam reuereri! Sed forsam in cordibus uestris dixistis: *Non uidebit Dominus, nec intelliget Deus Iacob, et alibi qui planctauit aurem non audiet, qui finxit oculos non considerat*. Credite nobis, quia uera dicimus uobis. Non erat Dominus dormiens epulatus a uino, cum ostendistis ad hec crimina manus uestras. Immo huiusmodi scribi iussit stilis ferreis, manibus angelicis in tabulis eburneis. Uidit enim quando apocrisarios et thesaurarios eius cepistis, quando captos duxistis, et demum eos Pontio Pilato, idest Lucifero et eius carnificibus tradidistis, ut ad recipiendum martyrium in Apuliam ducerentur. Surgite nunc, si uitalem spiritum retinetis, et nolite obmutescere iam dampnati, sed dicite: quesumus, que pena pro tanta nequitia nobis sufficiens reputatur? Afflictio nulla existit idonea, ubi tam enormis excessio reperitur? nec mors, queque parat ultimum supplicium ad tantum interitum competens extimatur; nam Iudeis nequiores fuistis, qui excusationem legis habentes, numquam crucifixissent si regem glorie cognouissent. Uos autem cognouistis eum, et pro nobis mortuum in membris suis iterum cecidistis. Sicque sancta mater ecclesia prouideat salubriori consilio, ut que potest in presenti corrigat, et alia differat in futurum. Unde uos excommunicatos denuntiamus et anathemiçatos ex parte Domini nostri, et omnes maledictiones damus noui et ueteris testamenti que super uos descendant et semper debeant permanere. Insuper ex parte sedentis in throno et de consilio fratrum nostrorum terram uestram in quo delinquit punimus, ipsam archiepiscopali dignitate perpetuo spoliantes. |