1 line
1.3 KiB
Plaintext
1 line
1.3 KiB
Plaintext
Omnipotenti Domino placuisset quod mortuus essem in corpore matris mee, uel, statim cum fudit me ortus in lucem, finis et dies ultimus aduenisset: non enim sentirem tanti doloris aculeum, qui uiscera mea penetrat, et gladium his additum. Incusatus sum quidem, inculpatus, infamatus, laceratus et crudeliter pertractatus contra Deum, contra iustitiam et omnimodam rationem ab aliquibus, non ab amicis sed emulis, non a ueridicis sed maledicis, non a uidentibus sed stolidis, quorum labia dolosa et lingue multiloque disperdantur. Surgat nunc Daniel, cuius spiritum Dominus suscitauit, ueritatem adiuuet, maledictos condemnet, impios tollat de medio, et ueritas pateat in aperto. Studui namque, non in damnosis, ut mendaces referunt sed in scholis , non in meretricali sed in Iustiniano codice diligenter. Non cum lenonibus, nec cum lusoribus nec cum histrionibus portio mea fuit; sed cum magnis doctoribus, et honestis scholaribus legis scientiam didici prudentiamque, et sicut potui profeci et proficere non desisto. Unde reuerenter supplico paternitati uestre benigne, ut mihi suam restituat gratiam, benedictionem dare uelit et auxilium dirigere consuetum, uerbis uanis et friuolis detractorum in nullo fidem, sicut sapienti conuenit, tribuens; nam in corde sapientis non affigit radices, quod ad aurem pertulit audacia mentientis. |