dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola9.txt

1 line
720 B
Plaintext

C. non suis meritis, sed sola Dei miseratione abbas Sancti Stephani de Bononia, uiro prouido et discreto B. notario de Ferraria in uero salutari salutem. Insinuatione presentium tue pateat probitati, nos a summo pontifice nouiter recepisse litteras, formam per omnia continentes de uerbo ad uerbum inferius adnotatam. Unde, quia tenemur apostolicis obedire mandatis, tibi qua fungimur autoritate mandamus, ut proximo die Iouis esse debeas coram nobis rationem facturus Martino, et recepturus pariter ad eodem, nec cum eo duxeris interim componendum; aliter presumeretur quod iustitiam non haberes. Nam quisquis iudicium refugit, de sua plene iustitia non confidit. Tenor autem est huiusmodi litterarum: *Gregorius etc*.