dante-verification/testi_1/Misc_epistola1.txt

2 lines
862 B
Plaintext

Conradus regis in Marchia uicarius generalis nobilibus uiris potestati consilio et comuni Auximi domini regis fidelibus salutem et amorem sincerum. Licet in nobis firma credulitas non quiescat, intelleximums tamen, quod apud Monticulum quedam militum quantitas nuper accessit.
Ne igitur sub solite securitatis fiducia ab eisdem rebellibus dampuum aliquod incurratis, predictum negotium uobis preuidimus intimandum, deuotionem uestram hortantes, quatenus circa custodiam uestram sic existatis continua cura peruigiles, quod uobis nulla molestia inferatur. Nos enim circa salutem uestram intendimus, cum die Mercurii quartadecima mensis presentis iunii una cum comuni ciuitatis Fírmane et aliis fidelibus de contrata ad depopulationem rebellium de Montegranario protendere disponamus; transacto predicto tempore in contrata ipsa erimus cum masnada regia duce deo.