dante-verification/testi_1/Misc_epistola14.txt

2 lines
921 B
Plaintext

De fide, legalitate, prudentia et deuotione uestra plenam in domino fiduciam obtinentes, liberam uobis auctoritate presentium concedimus potestatem, quod castrum et homines de Fabriano at aliis locis quibuslibet, qui ad mandata Ecclesie Romane et nostra redire curauerint, nostro nomine ad gratiam ipsius Ecclesie ac nostram habeatis, eisdem offensas remittentes, pacta et promissiones facientes in omnibus et circa omnia, prout uideritis expedire.
Nos enim remissiones, pacta et promissiones quaslibet, quas eisdem et eorum singulis duxeritis faciendas, ratas e gratas habebimus et curabimus auctore domino inuiolabiter obseruare. In hiis autem, que cum Fabrianensibus exsequenda uideritis, consilium et auxilium nobilium uirorum deuotorum Ecclesie sollicite requiratis, sic uos in hiis et aliis, que honorem dicte Ecclesie et nostrum respiciunt, habituri, quod deuotionem et studium uestrum dignis laudibus commendemus.