1 line
120 KiB
Plaintext
1 line
120 KiB
Plaintext
Incipiunt dictamina rethorica magistri Guidonis Fabe que celesti quasi oraculo super omni materia suauitatis odorem exihibent litteratis, quia de paradisi fonte diuina gratia processerunt. Reuerendis parentibus A. et B., C. eorum deuotissimus filius salutem cum reuerentia filiali. Cum uictualia cariora solito Bononie nunc existent, in rebus necessariis et uestra pecunia citius quam putaueram consumata, nihil possum in duodena ponere sociorum. Eapropter dominationem uestram duxi litteris presentibus deposcendam, quatenus indigentie mee sic in proximo dignemini prouidere, quod, incohato studio laudabiliter, sicut expedit, terminato, ad propria redeam cum honore. A. et B. parentes suo carissimo filio C. cum paterna beneditione salutem. Quoniam filiationem tuam cognoscimus laudabiliter operam dedisse scientie capessende, benedicimus expensas quas in te fecimus, et grates gerimus faciendas. Quocirca dilectioni tue per latorem presentium B. tantam pecuniam destinamus, de qua in scholis esse possis competenter et cum tuis sociis laudabiliter commorari; tibi sub obtentu nostre benedictionis et gratie demandantes, ut sic finem studii bono principio facias respondere, quod de te parentes gaudeant et amici. A. et B. parentes C. utinam meritis uocando filio salutem quam meruit. Turbauit nos dolor et angustia multiplici nostra uiscera sunt commota, quia cognouimus tam fama publica quam relatione multorum, quod tu relicto studio litterarum, de quo magnum exspectabamus gaudium cum honore, in prostibulo die noctuque cum meretricibus turpiter conuersaris. Reuerte igitur ad studium fili, reuerte festinanter si nostram subuentionem et gratiam unquam habere desideras uel expectas, purgando taliter infamiam precedentem bonis moribus ac uita laudabili subsequente, quod cithara nostra que ad luctum deuenit in gaudium conuertatur, et nostri consanguinei pariter et amici de te, rubore deposito, consolentur. Metuendis parentibus A. et B., C. eorum deuotissimus filius salutem cum filiali subiectione. Admiratur meus animus uehementer, et tristitia cor meum et mentem grauiter occupauit, quia mendaciis inimicorum fidem, sicut uera dicerent, adhibetis. Qua de causa dominationi uestre cupio fieri manifestum, quod Bononie, diuina gratia largiente, nomen bonum et testimonium commendabile sum adeptus, et cum honesta societate sic uiuo laudabiliter et insisto scientie litterarum, quod uobis et amicis nostris honor et utilitas apparebit, et erubescere poterunt detractores, qui de me falsa dicere non pauescunt. Peramando fratri A., B. cum fraterna dilectione salutem. Dilectioni uestre presentibus litteris innotescat, quod nuper, gratia Sancti Spiritus illustratus, relicto fallaci seculo, seruire proposui Creatori, uenerabilem fratrum minorum habitum assumendo. Unde uestram exoro fraternitatem affectione qua possum, quatenus meum, si placet, uelitis propositum commendare, cum seruire Deo nihil aliud sit quam regnare; scientes quod super hoc uestrum decreui habere responsum, nolens aliquid sine uestro consilio terminare. Carissimo fratri B. A. salutem cum dilectione sincera. Si diligenter uelles inspicere magnitudinem libertatis et quam sit grauis religio penitentis, nostrorum maiorum uita per te merito comprobata, numquam peteres alienam. Quare tue fraternitati firmiter duximus consulendum, quatenus in domo nostra cum mansuetudine Deo placere studeas et timore, pro certo sciens quod, non locus hominem sed homo locum sanctificare bonis operibus consueuit. Si fratris uelles naturam et cor hominis imitari et mundi honorem diligeres et per te contrarium timeretur. Cum in studio Bononie paupertate laborem, etsi non de tuo, de meo saltem mihi in aliquo debuisti prouide subuenire. Eapropter dilectionem tuam duxi propensius rogitandam, quatenus in proximo sic mihi succuras de mea parte fructuum communis patrimonii quod habemus, ut occasione discordie procul mota, honorem de mea scientia, cum reuertar, simul recipias et profectum. Excusari non possum, sed incusatione debita inculpari; quoniam, etsi diuersa me negotia conturbarent, tamen omittere debui omnia, ut uestre persone solummodo prouiderem. Quamobrem a discretione uestra postulo ueniam de commissis, et uobis mitto per latorem presentium C. lib., quibus omnem uestram indigentiam repellatis. Intellexi, de quo meus animus multiplici doloris aculeo conturbatur, quod in scholis grauis infirmitas uos detinuit his diebus; quod tanto uehementius me afflixit, quanto uestram personam reputo cariorem pre cunctis aliis huius mundi. Cum itaque post morbum quies et cautela querantur, ne recidiua consurgat, priorum deterior innouatrix, uestram non desino prudentiam deprecari, quatenus, confortatione recepta, sic litterali scientie insistatis, ne per qualitatem substantia corrumpatur uel subiectum accidentibus uitietur. Uisitauit me Dominus in persona, ut eum cognoscerem creatorem, a cuius mandatis temere deuiabam preuaricationis filios imitando. Cum illius sim misericordia liberatus, qui non mortem sed conuersionem desiderat peccatoris, et ab anima tua tibi conuenit molestiam remouere, nostraque te decet procurare negotia more solito diligenter. Sane tua fraternalis dilectio non incuset, si de infirmitate mea te non reddidi certiorem, quia hoc non fecit obliuio uel minor dilectionis affectus, sed tue nature qualitas causam dedit: scio enim quod homo talis condicionis existis, quem prospera multum subleuant et aduersa de facili deprimunt et conturbant. Dilectissime sorori sue Marie, Berta salutem et uisione mutua gratulari. Non est admiratione uacuum, sed repletum dolore multiplici ac diuerso, quod postquam terram propriam reliquisti magnis adulationibus circumuenta, te non potui amplius reuidere, eo nequaquam prospecto quod penitentibus minime uenia denegatur, sed illis tantummodo qui post lapsum non assumunt officium resurgendi. Rogo itaque discretionem tuam, dulcissima soror, ut ad bonam conscientiam reuertaris; et cum sis nunc in inuio et non in uia, per semitam rectam incedas et uiam repetas ueritatis, domum nostram que desolata sedet presentialiter redeundo: quia nostre ciuitatis diues et honorata persona tecum uult matrimonium consumare. Sorori sue carissime ac domine metuende B., M. salutem et in omnibus prosperari. Scio certissime nec dubitare possum aliqua ratione, facti experientia declarante, quod persone mee statum diligitis et honorem, et quod per me factum est minus prouide uel discrete uos libenter, si fieri posset, ad bonum modum et excusationis materiam duceretis. Uerum, quia non potest occultari uulnus medico uel egritudo curanda, nec illud uerbis cuiusquam dissimulari potest quod euidentia se demonstrat, numquam reuertar ad propria: tantus inest mihi rubor infamie, quam contraxi. Cum sapientia, diuitiarum omnium quasi mater, sublimet ignobiles, pauperes, et mendicos, ad ipsius habendam notitiam studere debet quilibet diligenter, et facere suos filios erudiri. Cuius rei causa discretionem uestram affectione rogito quanta possum, quatenus amore meo uelitis et intuitu pietatis P. meum filium ad legendum Bononie cum uestris filiis retinere, scientes quod uobis integraliter satisfaciam de expensis. Cum P. nepotem meum sicut filium diligam specialem, cum mecum habere cupio et tenere. Quare bonitati uestre respondendo, consulo, supplico, suadeo incessanter, ut ad me dictum puerum, mora postposita, transmittatis; scientes quod ipsum doceri faciam diligenter, et eidem sicut mee persone libenter in necessariis prouidebo. Fratri quam plurimum diligendo magistro B., M. eius deuotissima et unica soror salutem et dierum longitudinem cum honore. Quamuis magna conturbemur tristitia, et damna futura non modica sentiamus pro nostro patre, qui nouiter, sicut scitis, de hac uita migrauit; necessario nobis expedit consolari, quia pater celestis etiam mortem suo filio non pepercit. Quapropter uestram exoro prudentiam quatenus ad propria, more postposita, redeatis, ut hereditas paterna, que iam uacillare cepit manu feminea dispensante, per uos decenter manuteneri ualeat et defendi. Dilectissime sorori sue M., magister B. salutem et omne bonum. Uisis litteris uestre dilectionis, et tam assertione quorumdam quam uostra relatione de morte nostri patris cognita ueritate, sic grauis angustia meam mentem et cor grauiter occupauit, ut a corpore peteret anima segregari; nisi discretio, que uirtutum est mater, sue consolationis remedia preparasset. Qua de re uestram exoro probitatem affectione qua possum, quatenus me in Domino uelitis eiusque potentia confortari, cum nullus debeat uel possit eius resistere uoluntati; nostra tractando negotia diligenter quousque, facturus moram continuam, diuina fauente clementia, ueniam in estate proxime nunc uenture. Reuerende matri sue B., A. salutem cum reuerentia filiali. Quamuis tristitia magna de obitu patris mei secundum carnem turbauerit uehementer, spirituali tamen iucunditate gaudere possumus et nos decet merito consolari, quia, diuina gratia condonante, miseriam huius seculi taliter pertransiuit, quod in celesti gloria cum angelis letabitur in eternum. Qua de re uestram dominationem deprecor multipliciter et exoro, quatenus confortationem super his, prout expedit, assumatis, mecum referendo gratias Creatori, qui dedit et abstulit et fecit quod sibi placuit in hac parte; cui sit eius anima et spiritus commendatus, et corpus in beatitudine requiescat. Suo peramabili consobrino B., A. salutem et presentia mala fugere et futuris utilitatibus prouidere. Dicitur, et utinam uerba non consonent ueritati, quod auunculus noster cui de iure, legitimis filiis non exististentibus, succedere debemus, hereditatem suam ad alienos uertere nunc intendit, religionis habitum assumendo. Quare instanter uos rogo, qui scientia non modica prepolletis, quatenus in seruitiis et confortationibus sic eidem per uos et alios cum multa cautela et diligentia insistatis, ne motus contrarie uoluntatis effectum aliquem sortiatur; sed nos qui filiorum loco remansimus, necessarium suscipiamus auxilium, quod nobis Dominus uoluerit preparare. Preces uestras nos decet totis uiribus exaudire, cum utilitatem communem respiciant et honorem. Ideoque noueritis quod sic de nostrorum procedemus consilio amicorum cum diligentia et cautela, quod auunculi nostri uoluntate mutata, nostrum mediante Domino poterit desiderium adimpleri. Consobrino carissimo A. B. salutem et omne bonum. Intime dilectionis affectus, qui procedit a linea parentele, nobis timorem incutit et tremorem, ne persona uestra, quod absit, mortem incurrat, uel sub specie proditionis capiatur; quod de facili posset accidere, quia de uestra consueuistis nimium confidere probitate. Eapropter uos pro Deo suppliciter exoramus, ut circa uestre persone custodiam studeatis habere tantam diligentiam et cautelam, quod inimici uestri numquam, ut optant, uestro sanguine satientur. Experientia longa probat, quod etiam litterarum uestrarum continentia manifestat, quantum uos meam personam diligatis cordis et animi puritate, cum me sepius admonetis ut cautelam habeam diligenter; pro quo uestre prudentie refero gratiarum uberrimas actiones. Nouerit itaque uestre consanguinitatis ac dilectionis sinceritas, quod taliter incedo sagaciter ac custodio me prudenter, quod diuina misericordia simulque uestra gratia suffragante, meam personam nec de die nec de nocte ledere poterunt inimici. Uiro discreto domino G. consanguineo propriis meritis peramando, C. scholaris salutem et plenitudinem gaudiorum. Gratiam uestram quam semper inueni beniuolam, fauorabilem et in omnibus liberalem, exoro prece qua ualeo et instantia quanta possum, ut sic instare uelitis uestris intercessionibus meo patri, quod, faciente Dei consilio atque uestro, in scholis ad eo subuentionem recipiam consuetam. Conturbata sunt uiscera tui patris et ipsius cordis duritia non potuit nostris precibus mitigari pro subuentionis dextera tibi danda, quia te, lumen oculorum suorum, quibusdam referentibus, intellexit scientiam non capere, sed malorum consortia imitari. Quare dilectionem tuam deprecor, et tibi suadeo sicut possum, quatenus taliter preterita cum presentibus per futuram satisfactionem corrigas et emendes, quod tibi porrigat paterna pietas necessaria gratulanter. Commendabili uiro et propinquo plurimum peramando C., B. salutem quam sibi. In cogitationibus et in litteris deficit spiritus meus, et cor meum non sufficit admirari, quod paterna pietas in scholis iam longo tempore mihi solitum beneficium denegauit. Qua de causa uestre dilectioni supplico multa prece, quatenus sic uestris petitionibus inducere uelitis eumdem, qui semper amicitie uestre consiliis acquiescere consueuit, quod intercessione uestra per ipsum meis necessitatibus consulatur. Serpentina lingua plurimum te momordit et multi detractores sic tuam personam grauiter diffamarunt, quod animus tui patris nullis potest precibus uel suasionibus mitigari. Unde tue dilectioni consulimus, ut in studio taliter uigiles, uitam et infamiam preteritam expurgando, quod instantia nostra quandoque ratione munita patris duritiam ualeat superare. Consobrino suo carissimo et propriis meritis diligendo B., C. salutem cum sincere dilectionis feruore. Considerare tibi conuenit statum tuum, ut possis uitam et honorem proprium conseruare. Nosti enim quantos et quales habeas inimicos, qui pre omnibus huius mundi tuo desiderant sanguine satiari pro redentione sanguinis parentum suorum, quem fudisti enormiter super terris. Quapropter dilectionem tuam deprecor et exoro, quatenus circa persone tue custodiam omnem cautelam quam potes habere debeas diligenter, ita quod te de die uel nocte offendere non ualeant inimici. Etsi nescirem aliter, ex eo manifesta possum colligere ueritate, quanta dilectione quantoque puro cordis affectu sim uestre fraternitatis brachiis commendatus, qui uigili cura et admonitione sollicita me sepius excitatis ne dormire debeam, sed apertis oculis custodiam uitam meam. Noueritis itaque quod, sicut requirit necessitas et uestra prudentia persuadet, sic me diebus singulis custodiam diligenter, non confidens multum de aliquo homine uel persona, quod inimici mei, uolente Domino, me non poterunt offendere prout optant. Amico suo domino P. mercatori Senensi pre cunctis mortalibus diligendo, G. ciuis Uenetus salutem et uisione mutua gratulari. Desiderio magno desiderauit cor meum uestra continentia recreari, cum uos, nouit Dominus, diligam atque uestra. Eapropter dilectionem uestram exoro, quatenus de statu uestro uelitis me reddere certiorem quam citius uobis apparebit commoditas nuntiorum, scientes quod mihi per Dei gratiam atque uestram cuncta sunt tam prospera quam iocunda. Amicorum sinceritas tanto robore firmitatis constringitur, quod nec locorum uel temporum spatio separatur. Inde est quod letari cepi de uestra continentia, cum audiui uestram prosperitatem quam meam reputo specialem. Unde, quia de me scire cupitis ueritatem, uestra dilectio non ignoret quod, secunda nunc arridente fortuna, cuncta mihi pro beneplacito famulantur. De uestra continentia et salute tanto libentius audire desidero pectore sitibundo, quanto sincera dilectio inter amicitie nodos suis uinculis indissolubiliter nos constringit. Ideoque uestram deprecor bonitatem, ut super hoc uelitis meum animum recreare, quam primo uobis fuerit copia nuntiorum, scientes quod sanus et incolumis perseuero ad Dei seruitium atque uestrum. Magno fui repletus gaudio, cum per uestre bonitatis litteras intellexi de uestra prosperitate, letitia et salute; quoniam hoc dilectionis puritas exposcebat, et amicitie sincerus affectus suum prestolatum desiderium adimpleuit. Cum autem indubitanter cognoscam, sicut ex dictarum litterarum significationibus intellexi, quod de meo statu bono uestrum animum recreare cupitis sitibundum; noueritis quod, Dei misericordia faciente, numquam fuit mihi melius in persona. De rebus uero non possum dicere que uelletis, quia in domo mea bona more solito non abundant. Harum serie uestram instanter amicitiam rogitamus, quatenus P. latorem presentium nostrum consanguineum et amicum nostris precibus et amore habere uelitis in suis iustis petitionibus commendatum, ita quod gaudeat se uobis litteras nostras apportasse, et nos ob id teneamur uestre bonitati grata uicissitudine respondere. Lecta uestrarum serie litterarum, sic P. qui nobis presentauit easdem amore uestri exaudire curauimus in omnibus et honorare, quod uestra sibi precamina utilia fore cognouit et multipliciter fructuosa; pro quibus uobis tenetur grates reddere et seruitia exhibere. Intellexi, de quo sum tristis ad mortem, quod in uestra persona et rebus uos Dominus grauiter uisitauit; super quo amicitie uestre condoleo sicut possum, cum uestros profectus, gaudia et sinistra, cum accidunt, specialia reputem, sicut decet. Eapropter uos non desino deprecari, uestre prudentie suadendo ut illi grates in aduersitate reddatis, qui potens est prestare letitiam post merorem. Uestrarum descriptio litterarum quam nuper suscepi, uestra beniuolentia procurante, post passionem amorem ostendit; et consolando gratum remedium preparauit, pro quo grates uestre bonitati refero, quantum possum humiliter supplicando Deo celi, ut uos conseruare dignetur et omnia que sunt uobis, in prosperitate, letitia et salute. G. Dei gratia comes talis loci A. solo nomine comiti talis loci pro salute merorem. Intelleximus relatione quorumdam excelsam armorum resonantiam te fecisse, ut contra nos exercitum congregares; de quo noster animus ineffabiliter gratulatur, sperans tam de persona tua quam tuorum sequentium debitam sumere ultionem. Quare, si quid potes et uales, te presenti facto rogamus ostendere, quia nostre fortitudinis potentiam tibi, dante Domino, senties dominari. Non est nostre consuetudinis, quod etiam nostrorum maiorum probitas, ut decuit, recusauit, quod hominum aliquorum uiuentium uerba friuola timeamus; quia per gratiam Creatoris inimicos nostros usque ad hec tempora subiugauimus uniuersos. Unde tibi, qui te commendare nosti, presentibus litteris intimamus et mandamus firmiter suadendo, quatenus ad defendendum te cum tua gente prepares quanta potes, sciens quod in tali die in tuo districtu erimus tam magnifice quam potenter, te simul cum tuis nostro dominio supponendo. Socio carissimo domino C. scholari Neapoli commoranti, B. olim socius eius, nunc scholaris Bononie salutem et scientie capere documenta. Superabundauit gratia, sed malitia non defecit: quia ciues Bononienses copiam quam Deus contulit ita celant et uoluntariam caritudinem adeo in naturalem conuertunt, quod scholares studere non possunt nec morari cum eis ordine consueto. Quare uestre sociali dilectioni porrigo multas preces, quatenus mihi uestris litteris intimetis quale studium quantaque rerum abundantia Neapoli habeatur; quoniam, si de uestro consilio fuerit, illuc ueniam ad legendum. Si uestra socialis dilectio maiora quam fecerit postulasset, tanto per nos forent libentius exaudita, quanto uestre prudentie seruiendi pleniorem gerimus uoluntatem; nil enim carius in mundo socius reputat, quam si faciat socio quod allectat. Nouerit igitur uestra discretio de Neapolitana ciuitate, de qua scire cupitis et audire. Terra spectabilis est, apta studio, fertilis et amena, in qua celi, terre, marisque diuitie possidentur, et homo delectatur pro sanitate longeua, tanquam esset in paradisi deliciis constitutus. Ueniatis itaque de meo consilio ad locum huiuscemodi confidenter, scientes quod in omni scientia uiget ibi et studium et doctrina. Magna caritudo que Bononie fuit anno preterito, sicut scitis, necessario me coegit ut dimitterem studium inchoatum. Quare sociali uestre dilectioni supplico incessanter, ut de condicione rerum uictualium ciuitatis predicte nec non et studii qualitate mihi uestris litteris intimetis, scientes quod, si de consilio sapientie uestre processerit, ad scholas propositum habeo reuertendi. Uestre dilectionis puritas affectate dulcedinis responsione letetur, quod ciuitas Bononie sic facta est in uictualibus copiosa, quod in ea pro modico pauperes esse possunt et commode sustentari. Quam ob rem amicitie uestre consulo et scio firmiter suadere, quod si unquam habetis uoluntatem legendi, ad scholas hoc tempore in tempore ueniatis ad acquirendam scientie margaritam. Reuerendo domino G. suis meritis diligendo, A. eius deuotissima uxor cum omnimoda dilectione salutem. Corde sum tristis et animo dolorosa, quia non copulata uel absoluta dici possum, de uestra uita uel morte, quinquennio iam elapso, nulla cognita ueritate. Unde uestram exoro probitatem, affectione qua possum, quatenus tam uestre salutis quam honoris memores existentes, ad propria redeatis me tenendo uobiscum ad omnia communia sicut decet. Honeste ac sapientissime domine A., multa uenustate et bonis moribus redimite, G. salutem et omne bonum. Nobili mulieri domine B., cum qua nunc moror, coniugali federe copulatus, uobiscum, ipsa uiuente quam mortuam reputabam, matrimonium non potui consumare, prohibente diuina lege pariter et humana. Quare tenore presentium uos esse scientes in omnibus absolutam, dubitatione qualibet procul mota, uestram potestis libere facere uoluntatem. Peramabili uicino suo C., D. salutem quam potest. Uicini longo tempore fuimus et amici, nec credo quod aliquis de domo mea in personis uel rebus uobis uel alicui uestrum offensam dicto uel facto intulerit, aut aliquid fecerit quod debeat displicere; quia si, quod absit, per me uel ex parte mea talia processissent, non esset mirabile, si uos, me absente, familie mee faceretis iniuriam uel guerram. Quare uestram bonitatem exoro, quatenus pro honore uestre persone, familie mee sic bonam uiciniam faciatis, quod in mea reuersione uobis grates referre tenear, et facere seruitia et honores. Postquam a ciuitate nostra pro uestris negotiis recessistis, uxor uestra cum filiis tanta mihi obbrobria intulit, quod, si non esset amore uestro, et restitissem fortiter et iniuriis respondissem. Sed quicquid uoluerint dicere, dicant et faciant confidenter, quia pro bona uicinia quam mihi dilectio uestra fecit, patienter omnia tolerabo, quousque uenietis ad propria, super hoc facturi quod uidebitis expedire. Uiro laudabili et discreto P., Q. notus eius salutem quam sibi. Cum uestram notitiam acquisiui, tantum mihi creuit prosperitatis, gratie, et honoris, quod nullum possem fecisse lucrum, quod tam carum et pretiosum putarem, cuius comparatione cuncta uilescunt, sicut res que diebus singulis augmentatur. Ut autem notitia que precessit uirescat et suis frondibus umbram cultoribus prebeat gratitudinis et quietis, littere uestre tamdiu necessitudine mutua uos commendent, quousque in dilectionem sinceram notitia se conuertat et familiaritas transeat in amorem. Tanta est uestra bonitas commendata, discretio magna et prudentia circumspecta, quod nedum persona mea, que mediocris est et scientia quasi nulla, uerum etiam regalis dignitas de uestra notitia congauderet. Ad hanc igitur obtinendam cupio laborare, sic acquisitam conseruans, quod nomen notitie simpliciter euanescat, et inter nos amicitia grata consurgat, que pura dilectio censeatur. Rogamus probitatem uestram, de qua multum confidimus et in nostris negotiis uere utilem sensimus et in omnibus gratiosam, quatenus de meritis bonitatis domine B. et de fama quam in uestra quesiuit uicinia, nos certiorare uestris litteris debeatis; quia, si Deo placuerit et uestra prudentia suadebit, ipsam accipiemus in dominam et uxorem. Gaudemus super eo quod uestrarum litterarum series demonstrauit, quod talem habere potestis dominam in uxorem, que sic diues est, curialis, nobilis et formosa, quod uestre multum congruet probitati. Quare dilectioni uestre consulimus et firmiter suademus, quatenus cum ea fiducialiter in Christi nomine matrimonium contrahatis, scientes quod non solum in uicinia rostra, sed per totam terram adeo magnum pretium et nomen laudabile acquisiuit, quod ex ea quilibet honorabilis uir et potens esset magnifice uxoratus. Peramando fratri, consanguineo, amico et uicino super omnia honorando domino B. Mutine commoranti, S. et U. fratres cum omnibus consanguineis et amicis salutem cum desiderio reuidendi. Respexit Dominus preces nostras de sede glorie sue, que sine intermissione pro uestra persona fiebant ei; et, ipsius prestante gratia, taliter in rebus laborauimus et personis, quod nostrum est gaudium et desiderium adimpletum. Nam ab inimicis uestris, tam uestro quam nostro nomine pacis osculo nunc recepto, de banno in quo eratis communitas Florentie uos extraxit. Quapropter uos propensius rogitamus, quatenus uisis litteris presentibus, curetis ad propria festinare, scientes quod de uestra reuersione gloriabitur populus uniuersus. Parcit Deus peccantibus et non continuo properat ad uindictam: quia si statim puniret, cui parceret postea non haberet. Ipsius quidem reuelatione latentes inimicorum insidias recognoui, qui sub uestris nominibus ex parte uestra mihi suas litteras destinarunt, ut domum reuerterer sine mora, quia de banno communis extractus, pace facta, redire poteram confidenter. Quare, si uerum est quod dicitur, unus uestrum pro me ueniat, quia reuerti aliter dubitarem mortis pericula expauescens. Glorificamus, ut tenemur, unanimiter Deum celi, qui nunc pissime sua misericordia nos respexit, non sinendo inimicos nostros falsas litteras et suos cogitatus malignos in tuam perniciem ducere ad effectum. Quare tuam dilectionem rogamus modis omnibus et monemus, quatenus, pro uerbis huiusmodi te non remoueas ullo modo; sed diebus singulis tibi studeas taliter precauere, quod qui tuum sanguinem sitiunt, satiari non ualeant, ut affectant: pro certo sciens quod, cum redire poteris, pro te personaliter ueniemus. Presbiter Albertus cappellanus ecclesie Sancti Petri, B. et C. parentes, D. et E. fratres, F. et G. sorores, H. et I. consobrini, K. et L. consobrine, M. et N. nepotes, O. et P. pater spiritualis et mater, Q. et R. cognati, S. nutrix, T. et U. amici, X. et Y. uicini, et Ç. notus, A. scolari Bononie salutem cum dilectione. Cum nunc ad obsidionem terre nostre uenire debeat cum infinita multitudine dominus imperator, te sicut decet, ad propria reuocamus, ut sicut alii ciues absentes faciunt, mora postposita reuertaris ad defendendum ciuitatem nostram et res proprias et personas. Quamuis uerba uestra proueniant ab intentione laudabili et pura cordis affectione, continentia superficialiter equitatem, non tamen exaudienda sunt uel effectui demandanda; quia non esset utile, conueniens uel honestum, quod scholastica relicta militia, arma temere quererem laicorum. Ideoque, rationabili excusatione premissa, insisto laudabiliter studio incohato, de uestra ciuitate securus existens, quod tanta fortitudine roboratur, ut hostium incursus non trepidet nec inimicorum insidias expauescat. Multe sapiente ac discretionis uiro domino B., perito et facundo iudici Florentino, A. iudex ciuitatis Bononie salutem et honoris debiti incrementum. Harum serie uestram prudentiam instanter et affectuose rogamus pro nobili uiro domino B. ciue Florentie nostro carissimo et speciali amico, ut in causa quam habet in uestri presentia cum Martino, tam bonitate uestra quam nostris precibus et amore, quicquid boni potestis et gratie faciatis eidem, omni honore debito reseruato uobis et auctoritate iudiciali prospecta; firmiter attendentes quod nostra persona recipiet omnia que sibi duxeritis facienda. Affectantes omni tempore facere que dilectioni uestre placere debeant et sint grata, domino P. amico uestro, pro quo nobis multa precamina porrexistis, amore uestro fecimus tantam gratiam et honorem, quantam licet unquam iudici alicui litiganti exhibere; ita quod de uestris litteris quas nobis attulit potest non immerito gratulari, et pro his semper uobis semper remanet obligatus ad gratiarum exsoluendas uberes actiones. Cum in nostri presentia causa quedam inter A. et B. ciues Bononie uentiletur, et circa examinationem ipsius intenderemus debita sollicitudine diligenter, ut in libra rationis sedentes cognita ueritate pronunciare possimus iudicium equitatis, idem B. proposuit et firmauit, quod ad suam intentionem probandam testes de uestro districtu producere intendebat. Quocirca uestram prudentiam insinuatione presentium exoramus, quatenus testes quos dictus B. uobis duxerit nominandos amore nostro cogere uelitis ferre testimonium ueritatis, eisdem interrogationes fieri facientes, secundum quod forma negotii postulat et interclusa ceduta manifestat; quorum dicta nobis per eumdem mittatis qui uobis nostras apportabit litteras, tam manu publica quam uestri sigilli munimine insignita, ut ad similia pariter et maiora uestre dilectioni teneamur omni tempore obligati. Postquam uestrarum seriem uidimus litterarum, continuo testes, quos B. uester ciuis inducere uoluit, recipi fecimus coram nobis et examinari per nostrum notarium diligenter; quorum depositiones uestre prudentie mittimus sigillo proprio et subscriptione publica communitas, in his et aliis cupientes uestre dilectioni seruire et modis omnibus complacere. Uiro prouido et discreto domino G. multa probitate ornato, B. salutem et plenitudinem gaudiorum. Scitis qualiter de nostra uoluntate processit et consilio amicorum, ut pro bono pacis inter nos consanguinitas firmaretur. Quare uos rogamus ut, sicut tenemini et pro nostra parte nos fecimus, detis operam toto posse quod sponsalia que C. frater noster cum domina D. sorore uestra contraxit, cum in tempore sint quo ualeant consentire, subsequente matrimonio roborentur. Alioquin, uestris captis pignoribus, iusta pacti tenorem, de sacramento poteritis reprehendi. Redarguere me posset iuramenti religio non seruata, preter pignorum captionem, si meum studium non adesset ut sponsalia mee sororis ac fratris uestri effectum debitum sortirentur. Sed cum inspici debeat in talibus non coactio sed uoluntas, et ipsa mulier noluerit factis sponsalibus consentire, quod factum est pro nullo habetur; et huius rei me ualeo rationabiliter excusare. Honorabili ac metuendo patruo, immo patri et domino, C. post solum Deum refugio singulari, B. scholaris Bononie promptum semper et deuotum in omnibus famulatum. Cum in hoc anno in grammatica profecerim competenter, leges audire desidero in futuro. Quapropter uestram dominationem exoro quatenus de liberalitate uestre gratie mihi taliter dignemini subuenire, quod per Dei gratiam atque uestram ad fructum scientie ueniam peroptatum. Licet sis boni studii et in te reuigeat etatis maturitas et memoria retinendi, ut que didiceris in sede sapientie collocentur, tamen in grammatica que sublimis est, difficilis et profunda, te posse non credimus sufficienter anni spatio profecisse. Quare tibi mandamus, ut in hoc anno debeas adhuc dicte scientie inherere, que liberalium artium dicitur fundamentum; sciens quod in futuro tue dilectioni conabimur taliter, dante Domino, prouidere quod audire poteris honorifice ius ciuile. Specialissimo tanquam domino et amico P., G. scolaris Mutine salutem et plenitudinem gaudiorum. Nescio qua de causa mihi auunculus meus beneficium nunc subtraxit, quod in scholis annuatim indigentie mee cum multa prouidentia conferebat; de quo doleo uehementer et cogito, nec scire possum cur hoc poterit accidisse, quia nec culpabilem in aliquo me sentio, uel offensum. Unde uestre bonitati supplico incessanter, quatenus apud auunculum meum, qui uestris consiliis credere consueuit, sic intercedere dignemini et efficaciter laborare, quod mihi uestris precibus suam gratiam restituat, et subuentionem porrigat consuetam. Cupiens tue dilectioni placere modis omnibus et seruire, apud tuum auunculum cum multis exhortationibus laboraui ut tibi gratiam restituat et subuentionem porrigat consuetam, sed mea nihil precamina ualuerunt. Nam quicquid tibi dedit se asserit amisisse, quoniam non in studio sed in postribulo, non in litteris sed potius in tabernis, dicitur quod omnia consumsisti. Unde, cum pro talibus que audiuit sit fortiter indignatus, ad presens mea precamina noluit exaudire. Multe discretionis ac probitatis uiro domino Io. campsori Mutine A. campsor ciuitatis Bononie salutem et omne bonum. Uestra prudentia bene nouit qualiter cambium tenere non possumus nisi pecuniam habeamus; et cum nostra non sufficiat, mutuo recepimus alienam. Unde uestram amicitiam deprecamur, ut nobis argentum per securum nuncium transmittatis, quod uobis mutuauimus in nundinis apud Renum, ita quod uestre bonitati alia uice gratiam facere teneamur. Si tam cito prout decuit argentum non misimus, quod nobis in foro Reni Bononie mutuastis, uestra discretio non iniuriosum reputet uel molestum, quia hoc non processit ex obliuione aliqua uel defectu, cum parata esset pecunia ad soluendum; sed pro eo quod nobis apparuit impedimentum in persona socii nostri Petri, qui ueniendo a fora Prouini, captus fuit a Mediolanensibus et detentus. Nunc autem per latorem presentium, nuntium nostrum securum et specialem, argentum uestrum bonum et legale ad marchum Colonie, sicut accepimus, uobis misimus optime ponderatum, uestre probitati grates quas possumus referentes, pro tanta gratia quam fecistis; pro qua sumus amicitie uestre futuris temporibus obligati ad similia et maiora. Uiro commendabili multa discretione, et dilecto propria bonitate, P. honorato mercatori Florentie, P. mercator Senensis salutem et prosperitatem. Credo, nec dubito experientia declarante, quod sicut libenter tracto de uestro commodo et honore, uos ex parte uestra cupitis suo loco et tempore meis utilitatibus prouidere. Inde est quod latorem presentium cum C. libris imperialium ad uos mitto, quos in pannis de uestro consilio debeat inuestire, dilectionem uestram attentius deprecans, ut, super his uelitis quod sit utile respicere diligenter, scientes quod brachium staminis fortis et petia talis panni in terra nostra pro tanta pecunia inuenitur. Circa preces uestras, quas semper cupio exaudire, sollicitus existens pro uiribus et attentus, stationes mercatorum terre nostre cum uestro nuntio circuiui, affectans aliquid emere uel mercari quod dilectionis uestre utilitatibus responderet. Sed cum nihil apparuerit unde lucrum ualeat reportari, eumdem nuntium uestrum ad uos mitto cum pecunia quam misistis. Curiali uiro et bono ac perito sartori Alberto Mutinensi, Iohannes sartor ciuis Bononiensis salutem, et cuncta obtinere que desiderat gratie et honoris. Appropinquat forum uestrum, in quo, si placeret uobis, associari uellem et de arte nostra communiter laborare, diuidendo per medium quicquid nobis Dominus dederit ad lucrandum; super quo mihi uestra bonitas debeat respondere. Multum gratum reputans quod uestris litteris postulastis, uos instanter deprecor et exoro quod, sicut dixistis, ad nostras nundinas ueniatis; quia bene simul esse poterimus et gaudere et lucrari plurimum, Domino concedente. Honorando ac metuendo domino P. facundo iudici ac perito, suis meritis plurimum diligendo, G. deuota uxor salutem quam sibi. Publice dicitur, et utinam non sit uerum, quod Albertus amicus uester quicquid pro custodia turrium a communi recipit Taruisino, inhoneste dissipat et consumit. Super quo eius pater Iohannes egrotus et pauper mihi lacrimosus aduenit, supplicans ut intuitu pietatis uobis litteras destinarem. Quare uestram dominationem exoro, ut pro uestre salutis remedio dictum A. uelitis iuramento prestito a semita pessima reuocare, cum potestate misericorditer faciendo, quod nihil ei detur de cetero ad perdendum; sed de pecunia quem deberet habere paterne potius indigentie consulatur. Petrus iudex potestatis Taruisine dilectissime uxori sue G. salutem cum indissolubili amoris uinculo. Statim cum ad nos uestre littere peruenerunt, una cum potestate Albertum compulimus iuramentum prestare, quod a ludis et taberni, et aliis inhonestis et illicitis abstineret; et sic de feudo suo de cetero eidem dabitur moderate, quod de residuo aliquam subuentionem habere poterit indigentia parternalis. Nobili et sapienti domine B. Forliuii morum elegantia decorate, A. salutem et quicquid fidelitatis et seruitii potest. Sic me cepit uestre claritatis amor, uirgo splendida, rosea et serena, quod diebus ac noctibus non possum aliud nisi de uestra pulcritudine cogitare; quam cum uidere ualeo, in tantum meus animus gloriatur, quasi essem intra paradisi gaudiis constitutus. Cum autem sitis spes mea que mihi sola potestis in terris conferre letitiam et salutem, gratiam suam mihi pereunti uestra curialitas misericorditer largiatur, sine qua mea mors uita creditur et uita mortua reputatur. In celis delinquerem et peccarem grauiter super terris, si tue desiderabili uoluntati spem iucunditatis auferrem et denegarem gratiam uirginalem. Ideoque noscat tua curialitas commendata, quod intra castrum pudoris nostri tuus assidue uiget amor; cui, si loci et temporis qualitas non obessent, grata responderent solatia floride iuuentutis. Uiro nobili et utinam sapienti R., B. salutem et scientie maturitatem. In corde, primo quam ore proferantur, sunt uerba consideranda; quia dum proposita fuerint, reuocari non possum aliqua ratione. Quod si per te fieret ut deberet, tua dicta cogitatione et facta cum sapientia refrenares. Quocirca te rogamus modis omnibus et hortamur, quatenus de nobis nullam per te presumas uel per alium aut per litteras tuas de cetero facere mentionem. Alioquin a fratribus nostris, consanguineis et amicis, si hoc scire poterint, honorem recipies quem requiris. Anime sue dimidio et oculorum suorum lumini domine M. claritate generis, forma decoris, uenustate morum et multa curialitate fulgenti, P. salutem et illud gaudium quod uoce uel actu exprimi numquam potest. Cum ad uiridarium uestrum accessi ut poma colligerem affectata, ante pomerium erat custos qui claustra retinens firmitatis, quod dare non consueuerat denegauit; sed adpropinquans paulisper, et ecce meum gaudium adimpleui multis temporibus prestolatum. Uerum quia non possum de uestra presentia satiari, libenter in absentia de splendore uestre gratie facio mentionem; quia propter eam spiritus nutritur, corpus mouetur, et bona spes me retinet semiuiuum. Sed quis posset dicere, ubi deficit animus cogitare? Quanta sit dulcedo suauitatis uestre persone ac inestimabilis pulcritudo, in quantum ualet, humanus referat intellectus; certe non existimo quod Deus ita pretiosam fecerit creaturam. Nam capilli gloriosi uestri capitis rutilant sicut aurum, coma est multum curialis et plana, oculi quoque claritatis uestre solis radiis comparantur, facies est rosea et serena, labia uero sicut aromata redolent pretiosa, dentes sunt quasi eburnei, et gula candida. Pectus niuis albedinem superat, et quod in sinu conditur, duo sunt pomula paradisi: iuxta locum est delectatio ineffabilis et habentur solatia inaudita. Infra non licet descendere, ubi per felicem unionem nectar mellis dulcedini adunatur, et fit ibi tranquillitas et elementa omnia sociantur. Respiciat itaque uestra dominatio, quam super omnes uiuentes amo toto dilectionis ardore, et mihi seruo suo gratiam conseruet prestitam, et beniuolentiam tribuat salutarem, sine qua nec letus esse possum nec uiuere in hoc mundo. Dilexi tuam personam amplius quam deberem, et hoc tua blanda uerba fecerunt, que uidentur melliflua, et sunt felle plena, uenonosa interius et exterius multa pulcritudine deaurata. Quibus seducta fui, ut contra honorem meum tibi donarem osculum et amplexum. Sed tu, uelut cupidus et ingratus mandati fines excedens, rosam quam non plantaueras collegisti, florem abstulisti primeuum, et ludendo lilium deportasti. Sis ergo contentus tantis denariis iam receptis, sciens quod tuus remus ultra nauem non ducet ad portum; quoniam, si corporis uirginitatem amisi, tamen communis fame uirginitatem habeo, et nomen adhuc retineo publice honestatis. Uiro nobili, domino suo G. de Rolandino, talis eius subditus et fidelis seipsum ad beneplacita et mandata. Dominatio uestra litteris presentibus recognoscat, quod terra Martini que uestre brayde continuatur uult uendi, et credo quod inde habere poteritis bonum forum. Quare uestra prudentia super hoc prouideat in presentia, ante quam alii distrahatur. De bona fide laudari potes et de magna legalitate merito commendari, tamquam persona diligens et multipliciter studiosa circa dominorum profectum et negotia promouenda. Cum itaque terram quam dixisti uenalem sic nobis bene iaceat et opportuna sedeat et uicina, pro minori pretio quam poteris eam facias nos habere. Magne laudis uiro, domino Rambertino potestati Sauigni A. massarius eiusdem loci salutem et seruitii promtitudinem. Noscat uestra nobilitas et prudentia circumspecta, quod in terra Sauigni nuper inter tales maleficium est commissum, occasione cuius magna turbatio et dissensio est exorta, et de futuro periculo dubitatur. Quare uestra dominatio redire festinet ad refrenandam audaciam improborum et excessus debite corrigendos. Infirmitate corporis non modica pregrauatus, constringor sub custodia medicorum, ita quod negotiis quibus debeo non possum intendere sicut uellem. Quare presentibus litteris tibi mando, ut utramque partem iurare facias nostris preceptis obedire, sic eosdem pignoribus adgrauando quod metu pene quiescere compellantur. Uenerabili in Christo patri, Henrico Dei gratia Bononiensi episcopo, consules terre Maximatici et uniuersitas ipsius loci se ipsos in omni genere famulatus. Cum post solum Dominum uos nostrum benefactorem, patrem, dominum et consilium habeamus, ad uos fiducialiter recurrimus subsidium implorando, necessitatis articulo imminente, ut uestra prudentia defensante nobis importabilia onera non ponantur. Quocirca dominationi uestre affectuosissime supplicamus, ut talibus officialibus communis Bononie loqui dignemini et eos taliter deprecari, ut nos a tali grauamine publico alleuiare debeant uestris precibus et amore. Uestre fidelitatis merita nos inuitant ut uestris honoribus et utilitatibus tanto studiosius intendamus, quanto uestra maior deuotio exigit et exhibita seruitia persuadent. Ideoque sciatis nos taliter precibus laborasse, quod ex impositione publice factionis nulla grauamina sentietis. Hugolinus Dei gratia episcopus Mutinensis, dilecto in Christo filio B. capellano talis loci salutem in Domino. Non est decens uel consentaneum rationi, sed saluti proprie noscitur inimicum, ut clericus aliquis, maxime competenter instructus, ecclesiam suam quasi uiduam occasione studii derelinquat, non inspecto quod ad sobrietatem scire debemus, et non plus quam oporteat, apostolo premonente quod caritas edificat, sed hominem facit scientia superbire. Quare tibi mandamus ut ad tuam ecclesiam mora postposita reuertaris, alioquin tuum beneficium, exigente iustitia, curabimus alteri designare. Ex responsione timerem uitium presumptionis incurrere, si uestris dictis in aliquo forsitan obuiarem. Sed, petita uenia et licentia consecuta conqueri possum et de uestra prudentia merito admirari, quia cum accesserim ad studium nouiter de uestra licentia et mandato, ad propria nunc uoluntate mutata me tam subito reuocatis. Unde uestram dominationem deprecor affectione qua possum, quatenus, pietatis intuitu, me uestrum per omnia sinatis in studio saltem hac hieme commorari, scientes quod postea reuertar uestris preceptis in omnibus pariturus. Reuerendissimo in Christo patri, unico refugio, portui tutissimo, et domino speciali H. Dei gratia Albanensi episcopo multa sapientia et honestate fulgenti, magister Guido Bononiensis se totum in omni genere famulandi. Me uestre benignitati litteris presentibus recommendans, loco muneris et in signum beneuolentie a uestra gratia postulo incessanter, ut me inter uestros clericos, subditos et fideles dignemini computare, mee deuotioni fiducialiter iniungendo, si uestre dominationi seruire possum in aliquo uel placere. Uobis qui post solum Deum mihi pater estis, unicus portus salutis, benefactor et dominus, supplico prout possum, ut solo diuino intuitu et amore mihi manum uestram extendere dignemini adiutricem. Sub uestra tamquam pastoris et domini positus potestate ad studium ire non debui sine uestra licentia et mandato. Petens siquidem a uobis ueniam de excessu, dominationi uestre, supplico humiliter et deuote, ut pietatis intuitu mihi per biennium concedatis quod in scholis possim legere ac studere. Ad Dei honorem et uestrum studens in iure canonico et ciuili, necessitate urguente, uestrum cogor auxilium et consilium postulare. Cum itaque alias non teneamini, uos de gratia tantum rogo, quatenus in aliquo de partet beneficii quam presens reciperem, in absentia succurratis, ut fructus quem de scientia reportabo uobis assistat utilis et appareat glotiosus. Henricus diuina miseratione Bononiensis episcopus dilecto in Christo filio presbitero Alberto talis loci salutem in Domino. Presbiter Rolandus ecclesie Sancti Petri sue nobis conquestione monstrauit, quod tu non respiciens quod nulli manum extendere licet in segetem alienam, non sine proprie salutis dispendio, tales parrochianos suos ad officia recipis et ad alia ecclesiastica sacramenta. Quare tibi presentium tenore mandamus, quatenus sic uelis, ut debes, tuo iure contentus existero dicis parochianos ad officia et sepulturam uel ad alia sacramenta nullatenus admittendo, ne iniuria tua grauetur iustitia proximi uel ledatur. Multe sapientie ac probitatis uiro domino Tancredo Bononiensi archidiacono, G. licet immeritus Parmensis episcopus salutem in bonorum omnium conditore. Cum matrimonialis causa nuper sit nobis a sede apostolica delegata, que inter dominam Dianam filiam domini Andalotti uertitur et dominum Salimguerram ciues Bononienses nobiles et potentes, uolentes ipsorum parcere laboribus et expensis, eamdem prudentie uestre examinandam committimus de procuratorum utriusque partis consensu et unanimi uoluntate, uobis auctoritatem qua fungimur demandantes ut, uocatis partibus et auditis hinc inde propositis, nostra uice in omnibus ut possemus legitime procedatis, pro utraque parte iustitia obseruata. Causam matrimonialem que uertitur inter tales, uestre discretioni examinandam de consensu partium committimus fine debito terminandam. Causam que inter tales sindicos pro talibus monasteriis super possessionibus et rebus aliis uertitur, nobis a domino papa commissam, in qua facta est contestatio litis et positiones ac responsiones hinc inde, de communi partium assensu experientie uestre committimus; uobis auctoritatem qua fungimur demandantes, quatenus, auditis que partes proponere uoluerint coram uobis, et testibus sollemniter receptis qui sint omni exceptione maiores, nobis causam sufficienter instructam sub uestri sigilli munimine et manu publica transmittatis in termino quem partibus duxeritis assignandum; scientes quad eis precepimus ut tali die uestris se conspectibus representent. Si uero de partium uoluntate processerit, ad definitiuam sententiam nostra uice legitime procedatis. Uenerabili in Christo patri, unico domino ac refugio speciali G. Dei gratia dignissimo Tarabiensi episcopo ubique terrarum magnificato dignis laudibus et honorato meritis proprie bonitatis, M. scolaris Bononie eius minimus clericus, humilis, fidelis pariter et deuotus se ipsum totum ad pedes cum omni qua potest promptitudine seruiendi et sincera cordis et animi puritate. Non sunt loquele neque sermones per quos mentis mee magnum gaudium exprimatur, quod tunc ueraciter habui et suscepi magnifice, cum de uestre promotionis honore cognoui; quia post solum Deum mee paruitatis estis reuerendus pater, pius pastor, benignus iudex, iustus rector, clemens artistes, honestatis exemplum, prudentie speculum, misericors dominus, benefactor precipuus, portus tutissimus, et refugium singulare; sub cuius umbra respirare cupio, proficere, uiuere ac studere; a quo recognosco uitam post solius gratiam creatoris, et quam in mundo possum habere scientiam et honorem. Recommendo itaque benignitati uestre meam deuotionem, uestre supplicans bonitati affectione qua possum, quatenus me inter uestros seruulos dignemini computare, mihi secure precipientes si qua ualeo facere uobis grata, in uero scientes quod uestre paternitati seruire cupio cunctis temporibus et placere. Cum autem paupertate coactus non possim perficere inchoatum studium prout uellem, mihi uestra succurrat pietas, et me non deserat in tempore opportuno, ut pro tempore alta beneficia spiritualia recipiat et eterna. Illud quoque quod Dominus inspirabit uobis mihi dare pro elemosina, fratri meo mittere dignemini diuino intuitu et amore, ex parte uestra mihi postmodum resignandum. Finaliter autem preces porrigo altissimo Creatori, ut uos de excelso habitaculo glorie sancte sue respiciat diutissime, ac conseruet ad suum seruitium et propinquorum et amicorum statum, gloriam et honorem. Ecce nunc tempus prestolatum aduenit, et iam est hora promissa in qua mei potest uestra dominatio recordari, et effectui tradere que promisit. Rogo itaque uestram clementiam ut sic dignemini laborare, quod per uos prebendam uacantem habeam ecclesie Taruisine. Promissio quam tibi de prima uacante prebenda fecimus a mera uoluntate processit et intima cordis et animi puritate, que nos inuitat multipliciter et inducit ut semper tuis profectibus et honoribus intendamus. Nam preter commune debitum officii pastoralis, prerogatiuam dilectionis exigit linea parentele. Cum autem canonici fratrem ad uacantem prebendam elegerint, tamdiu condecet expectare, quousque tibi possimus prout desideras prouidere. Uenerabili in Christo patri et domino A. Dei gratia dignissimo Parisiensi episcopo, et reuerendis fratribus domino B. decano et capitulo uniuerso tam sapientia quam honestate morum et omnimoda bonitate laudandis, Ubertus potestas et consilium ciuitatis Bononie salutem et promptum et deuotum in omnibus famulatum. A. et B., uiri honorabiles et discreti, scolares Bononie commorantes sua nobis proposita querimonia monstrauerunt, qualiter pro magistro P. uestro clerico, dum esset Bononie in studio litterarum, in C. lib. parisiens. se principaliter obligarunt, quas in iudicio nunc coacti pro eo nostris mercatoribus persoluerunt. Cum autem indignum sit et omni rationi contrarium, quod aliquis pro bonis mala recipiat, uel pro liberalitate iacturam, offensam pro gratia, uel iniuriam pro honore, uestram prudentiam multiplicatis precibus exoramus, quatenus prefatum clericum uestrum nostris scolaribus antedictis cogere uelitis integraliter soluere pecuniam prelibatam; alioquin, cum scolares gratia studiorum pro ciuibus habeamus, ipsos curabimus indemnes per omnia conseruare super rebus hominum terre uestre, quam cito poterunt in nostris partibus inueniri. Quanta sapientia fulgeatis, quanta bonitate possitis merito commendari ex eo colligitur manifeste, quondam forenses qui ad uestram terram concurrunt de diuersis nationibus huius mundi ut ciues in omnibus defensatis, eosdem laudabiliter et prudenter ut uestras personas proprias honorantes; et ideo quisquis discretus homo et honestatis amator et uestras petitiones et preces debet libenter admittere, et uobis facere que debeant complacere. Quamobrem firmiter cognoscatis, quod statim cum recepimus scripta uestra, sic magistrum P. nostrum clericum uestra gratia coegimus et amore, quod suos nuntios ad uestram ciuitatem transmitteret cum tanta pecunie quantitate, quod creditorum instantiam remouebunt et onera debitorum in quibus Bononie remanserat obligatus, scolares uestros a quolibet fideiussionis uinculo aggrauatos penitus absoluentes. Singulari post Dominum spei, patri et Domino uenerando I. Dei gratia Nonantulano abbati multa sapientia et honestate fulgenti B. monachus eius se ipsum et totius deuotionis et fidelitatis obsequium. Excusabilem non possum exceptionem proponere, cum me culpa reddat multipliciter incusatum, quia temerario ausu monasterium dereliqui, uenire presumens ad studium litterarum uestra licentia nec habita nec petita. Ne igitur tanquam preuaricationis filius possim de inobedientia condemnari, lugere uolo preterita et de satisfactione futura debite cogitare, ita quod sic macula criminosa purgetur, quod non remaneat aliquid ad lauandum. Eapropter benignitati uestre affectuosissime supplico et instanter, ut diuino intuitu et amore mei dignemini misereri; scientes, quod si de uestro fuerit beneplacito et mandato, redire desidero ad monasterium, desolatum habitum reassumens ac Domino et uobis perpetuo famulari. Martinus abbas talis monasterii, licet immeritus et indignus, tali solo nomine monacho quicquid debet et potest. Si tuis dictis ueritas suffragatur, et a corde procedit intentio laudabilis et uoluntas, prout nobis litterali descriptione monstrasti, misericordiam tibi non possumus denegare, quam predicamus subditis obseruandam. Unde pietate moti, gratiam, et indulgentiam tibi concedimus postulatam, licentiam liberam conferentes ut ad nostrum reuertaris monasterium, prout optas. Speramus enim quod, sicut uelle uideris, sub iugo monastice regule tuo de cetero seruies creatori. Unice post Deum spei benefactori precipuo, portui salutis et refugio singulari, domino P. Dei gratia uenerabili ac dignissimo archiepiscopo Mediolanensi, ubique propriis meritis commendando, A. et B. fratres, mercatores Bononie se ipsos ad beneplacita et mandata. Clementie uestre sepe ac sepius litteras nostre misimus paruitatis, quas non credimus ad uos ullatenus peruenisse, cum ex parte uestra nulla responsio fuerit subsecuta. Quare dominationi uestre iterato scribimus et humiliter supplicamus, quatenus antique deuotionis ac fidelitatis memores existentes, erga nos per compassionis affectum uestra mouere dignemini uiscera pietatis, qui de magnis diuitiis prout altissimo placuit creatori ad nimiam deuenimus paupertatem; certissimo dignoscentes, quod si de uestro mandato processerit, ad uestros pedes uenire magno desiderio affectamus, uobis tanquam domino atque patri perpetuo seruituri. Quando nos uestra docuit serios litterarum quod fortuna uobis contraria multipliciter existebat, dolore cepimus non modico perturbari, quia libenter uellemus quod omnia prospera uobis essent. Ne igitur uideamur obliuioni mandare seruitia gratiosa, que deuotione laudabili nobis fideliter contulistis, interioris hominis iusta compunctione mouemur ad uestram indigentiam subleuandam. Quapropter uestram prudentiam deprecamur, quod in signum dilectionis, beniuolentie pariter et amoris ad nos uenire fiducialiter non tardetis, in uero scientes, quod nostris rebus dilectioni uestre subuenire cupimus et facere gratiam et honorem: nam superueniens officium dignitatis, affectum non minuit, sed auget debitum pietatis. Uenerabili patruo, immo in Christo patri et domino metuendo, I. Dei gratia dignissimo plebano Sancte Marie in Balneis, B. nepos eius literali studio Bononie mancipatus se ipsum totum. In scholis publice dicitur et indubitabili credulitate firmatur, quod uestre largitatis manus mihi necessaria porrigit abundanter; quod leto animo non desino confiteri, ut persona uestra honorificentia debita extollatur. Quare uestram benignitatem exoro suppliciter ac deuote, quatenus mei recordari uelitis intuitu pietatis, uestre bonitatis prouidentia faciendo, quod saltem in aliquo fama respondeat ueritati et dicta cum factis conueniant et non sint penitus aliena. Non licet nobis ministris ecclesiarum dare consanguineis patrimonium Ihesu Christi, quod distribui debet fideliter inter pauperes et egenos, et erogari prudenter orphanis et pupillis. Unde cum tua substantia non sit tenuis, sed sufficiens ad expensas, dignum est ut de ipsa tibi procures in necessariis prouidere et elemosynas debilium non appetas, nec pecuniam uelis comedere populorum; attendens firmiter et cognoscens quod nihil curamus de uariis uocibus laycorum nec de seculari pompa uel laude mundana; sed dicant homines quidquid uelint, dum tamen nos conscientia propria non accuset. Uenerabili patruo immo patri ubique suis meritis commendando T. Dei gratia Sancti Angeli dignissimo diacono cardinali, B. nepos eius scolaris Bononie se ipsum ad pedes. Cum magister P. lator presentium, meus socius et amicus ad Dei fiduciam atque uestram et sub spe notitie quam mecum habet ad curiam nunc accedat, pro ipso benignitati uestre multiplicatis precibus affectiosissime supplico et instanter, quatenus sic eidem fauorem uestre potentie, mee deuotionis intuitu, dignemini misericorditer impertiri, quod uestra gratia mediante literas apostolicas impetrare ualeat, pro beneficio quod desiderat obtinere. Harum significatione tue deuotioni plenius innotescat, quod magistro P., qui nobis ex tua parte litteras supplicatorias presentauit, sic tuis intercessionibus nostrum dedimus consilium et fauorem, quod in curia fuit uelociter expeditus, et letus reuertitur habens quecumque uoluit impetrare; super quo tibi merito grates referre tenetur et facere seruitia gratiosa. Uiro nobili et excelso domino .... potestati Bononie multa laude et honore digno T. potestas Mutine salutem et sui regiminis exitum gloriosum. Accedens ad presentiam nostram P. lator presentium, ciuis noster honorabilis, et dilectus sua nobis querimonia monstrauit qualiter Martinus ciuis uester sibi causa mutui tenetur soluere C. libras, ut patet per pubblicum instrumentum; de quibus nondum ualuit rationem habere, quamuis sepe, ut dicitur, conquestus fuerit coram uobis et iamdiu solutionis terminus sit elapsus: de quo miramur cum uestra ciuitas sit terra iustitie, a qua emanare fons sapientie consueuit. Quare nobilitatem uestram propensius rogitamus, quatenus tam honore persone uestre quam nostrarum precum intuitu et amore, prefatum nostrum ciuem cogere uelitis soluere pecuniam memoratam, ita quod noster ciuis non cogatur diutius laborare, et nos ob id teneamur uestra precamina exaudire. Alberto nostro ciue diutius conquerente, quod dum uestrum ciuem A. coram uobis multotiens conueniret super centum libris quas ei Bononie, sicut testatur publicum instrumentum, in nostris nundinis mutuauit, nullam, quod uix credere possumus, potuit consequi rationem. Unde prudentiam uestram attentius deprecamur quatenus, quod uobis ciuis noster probare poterite legitimis documentis uestrum ciuem prelibatum sibi teneri, eum ut iuri pareat compellendo, integraliter uelitis cogere ad soluendum, nos ad similia, cum opus fuerit, obligantes. Rogamus nobilitatem uestram per A. latorem presentium, ciuem nostrum, ut super tanta summa pecunie quam a talibus uestris ciuibus debet recipere, sicut dixit, eidem amore nostro plenitudinem iustitie faciatis, ut cum similis se casus obtulerit, uos exaudire merito teneamur. Alberti ciuis nostri honorabilis et potentis querimoniam recepimus continentem quod nuper, dum a foro Mantuano rediret, per uestrum districtum transitum faciendo, suis rebus fuit contra iustitiam nequiter spoliatus. Unde nobilitatem uestram, de qua gerimus fiduciam pleniorem, duximus presentibus litteris rogitandam, quatenus sic nostro ciui predicto que sua sunt sibi restitui faciatis, malefactores ipsos debite puniendo, ita quod uos pro uestris ciuibus teneamur suo loco et tempore merito exaudire. Alioquin nostrum ciuem prefatum, ut tenemur ex nostre ciuitatis statuto uinculo iuramenti, curabimus indemnem per omnia conseruare. Uisis litteris probitatis uestre, quas nobis pro A. uestro ciue nouiter direxistis qui dicit se fuisse in nostris partibus spoliatum, toto posse dedimus operam diligentem, ut huius facti notitiam haberemus, cupientes ipsos predones cum animaduersione debita castigare. Cum autem inueniri non possint qui talia perpetrauerunt, sicut uestro ciui diximus, ita uestre prudentie nuntiamus, quod quantum probauerit de suo in nostra fortia perdidisse, per homines illius loci in quo damnum sustinuit, amore uestro satisfieri plenarie faciemus. Gerardus et B. fratres, ciues nostri honorabiles, cum suis consanguineis et amicis ad nostram presentiam accedentes, graui querimonia demonstrarunt qualiter fratrem eorum A. detineri facitis pro communi cum suis mercibus quas portabat, occasionem friuolam pretendentes, quod de uestris sit talibus inimicis. Cum autem ex parte nostra iniuria nulla processerit, pro qua debeatis nostre ciuitatis homines impedire, nobilitatem uestram rogamus, ut dictum A. nostrum ciuem cum suis rebus uelitis dimittere absolutum, ne inter nos ob hanc causam aliqua occasio, quod absit, maleuolentie oriatur. Quam graue facinus et enorme B. et A. habitatores castri uestri Plumatii nuper ausu temerario in nostro districtu presumpserint exercere uos ignorare non credimus, quod fama publica declarauit. Nam U. patrem et G. filium eius caros comitatinos nostros nobiles et potentes sub proditionis specie nequiter occiderunt, nulla causa procedente rationabili; quod nostros ciues dolore nouo sic accendit; ut non que fieri deberent, sed que possent citius prouidentes, ad uindictam tanti sceleris singuli properarent, nisi uestri amor uoluntatem nostram debite retardasset. Eapropter discretionem uestram litteris presentibus deprecamur, quod sic tantum maleficium animaduersione que conuenit puniatis, ne nos, ad quod ueniremus inuiti, tam de dictis homicidis quam rebus eorum sufficientem uindictam sumere compellamur. Super maleficio, pro quo nobis uestras litteras demandastis in personis A. et B., uestrorum ciuium defunctorum in nostris partibus nunc commisso, quod iuris rigor exposcit et amplius si possemus, de officio nostro facere cupientes U. et B. castellanos nostros qui dicebantur hoc facinus perpetrasse, sicut homicidas capi fecimus et carcerali custodie mancipari: sed contra eos omnia diffitentes procedere non potuimus ad uindictam. Unde significamus uestre prudentie circumspecte, quod iuxta beneplacitum uestre uoluntatis prefatos castellanos nostros, si culpabiles poterunt edoceri, sine misericordia tam in rebus punire uolumus quam in personis, ut ipsorum pena ceteris terrorem incutiat similia presumendi. Grauis querela multorum exposuit coram nobis qualiter dum Petrus, ciuis noster honorabilis et dilectus, ueniret de partibus Lombardie, prope ciuitatem uestram percussus fuit et taliter uulneratus quod inuentus mortuus est ea die. De quo dolemus pariter et turbamur, quia scimus quod tantum maleficium remanere non poterit impunitum. Unde uestram prudentiam deprecamur quatenus super hoc uelitis diligenter inquirere ueritatem, ad uindictam taliter properantes, ne quid de iure uel de facto remaneat corrigendum. Quotiens in nostris partibus aliquid accidit quod pro sui qualitate correctionem exigat uel iudicium postulet ultionis, etsi generaliter pro omnibus condolemus, speciali tamen turbatione mouemur, si uestri ciues, quos uolumus honorare in quantum noster districtus extenditur, offendantur. Unde sciatis quod super talis ciuis uestri morte, inquisitione habita diligenti, et domus illorum qui hoc perpetrarunt destrui fecimus et sua bona omnia confiscari; et ut nil impunitum remaneret, eosdem sub banno communis nostri posuimus, de quo exire de cetero non ualebunt, eo seruato, quod si aliquando ad manus nostras deuenerint ipsos in personis grauiter puniemus. Quare uestram dilectionem rogamus, ne ob id erga nos uel terram nostram maleuolentiam aliquam habeatis; quia, si quid est quod adbuc fieri possit, pro uestre uoluntatis arbitrio procedemus. Uniuersis potestatibus ciuitatum, castrorum et omnium locorum rectoribus et consulibus presentes litteras inspecturis U. potestas, consilium, et commune ciuitatis Bononie, salutem et prosperis successibus abundare. Rem grauem non modicum et enormem in ciuitate nostra notitie uestre reducimus nouiter euenisse, que merito debet singulis audientibus displicere. Nam quidam scutifer P. Domini Lambertini, nobilis ciuis nostri, sicut nobis ipsius querimonia patefecit, medio silentio noctis, opportunitate captata, dextrarium suum, pannos, multos denarios et res alias ei furtiue surripuit, et ad quem locum aufugerit uel ubi latitet, ignoratur. Cuius rei causa uestram uniuersitatem rogamus quatenus, si fur predictus pene uos poterit inueniri, tam eum quam res furtiuas amore nostro designetis presentium portitori, quem ad hoc serio duximus destinandum, scientes quod propter hoc uos habebitis ad nostra seruitia uestra promptiores, uel sic ad nos sub fida custodia transmittatis, ut per hec semper ad uestra seruitia teneamur. Nobilis uir dominus P. honorabilis ciuis noster suam grauem querelam exposuit coram nobis de quodam homine suo nequam scutifero, qui dum equum suum duceret ad aquandum, cum ipso latenter aufugit, et ubi sit aut quo iuerit ignoramus. Unde uestram uniuersitatem duximus deprecandam quatenus, si dictus fur in uestris partibus poterit inueniri cum re furtiua, designare uelitis B. nuntio nostro, presentium portitori: sic eidem amore nostro prebendo uestrum consilium et fauorem, quod malefactorem ipsum ad nostram presentiam conducere ualeat puniendum. Pateat omnibus hanc paginam inspecturis quod nos Ubertus Uicecomes potestas Bononie, A. et B. procuratoribus, C. et D. iudicibus, E. et F. iustitie militibus et quibusdam aliis de curia nostra presentibus, uice, loco et nomine communitatis ipsius, B. portitorem litterarum istarum in curia romani pontificis, uel romani principis nostrum procuratorem constituimus et nuntium specialem ad contradicendum et resistendum aduersariis omnibus, si aliqui apparerent, et litteras et iudices impetrandos; promittentes quod ratum habebimus et tenebimus illibatum quicquid in his utiliter duxerit faciendum. Ad notitiam cuius rei hoc nostro sigillo fecimus communiri. Nos Spinus de Surisino potestas Bononie, damus licentiam et liberam concedimus potestatem P. ciui Cremonensi harum portitori, ut sine contradictione cuiusquam de nostro districtu libere possit extrahere decem uaccas, quas se comparasse in comitatu Imole iuramento proprio declarauit: eidem nihilominus adicientes sacramentum, quod nullum mercatum cum eisdem mercibus uel earum occasione portabit aut deduci faciet uel portari extra ciuitatem Bononie uel districtus. Data in palatio dicti communis tali die, hinc ad diem Iouis et non amplius ualitura. Egregio uiro et strenuo militi domino Io. comiti Romaniole multa laude et honore digno U. potestas Bononie et consilium uniuersum salute et robore accingi fortitudinis et uirtutis. Quamuis merita et seruitia nulla processerint pro quibus uos rogandi fiduciam habeamus, tamen de uestra probitate confisi, que se multis exibet liberalem, a nostre uoluntatis affectu nihilominus inuitati que circa hec facienda totum dispositum dignoscatis pro uobis et amicis uestris et subditis, ad uos secure confugimus, cum oportet. Inde est quod uestram nobilitatem sicut possumus deprecamur, quatenus ciuibus nostris dilectis U. et A. presentium portitoribus amore nostro licentiam uelitis impendere ut C. corbes frumenti quos habent in comitatu ciuitatis Imole ad nostram deferant ciuitatem, ad maiora nos in posterum obligantes. Egregio uiro domino U. potestati Bononie multa sapientia et honestate fulgenti et consilio ac populo uniuerso eiusdem ciuitatis, amicis et uicinis carissimis et propriis meritis honorandis, G. potestas Florentie, consilium, ac totus populus salutem et felicia felicibus cumulare. Quoniam ciuitatem Bononie nec non et personam uestram ad gloriam diligimus, et honorem, libenter de uestris prosperitatibus audiremus sicut uobis nostra superuenientia gaudia nuntiamus. Noueritis ergo quod tale nostros inimicos qui contra nos suas presumebant ceruices erigere, in manu forti et brachio excelso mirabiliter deuicimus uniuersos, ita quod sicut puluis ante faciem uenti, omnes fuerunt in precipitem fugam conuersi, qui ab ore nostri gladii remaserunt. Quare uos saltem amici nostri gaudete nobiscum de tanta uictoria et triumpho, sicut nos uelletis de uestris exultationibus gloriari. Non sunt loquele neque sermones quibus exprimere ualeamus quanta letitia repleti fuimus uniuersi, cum per uestras litteras intelleximus euidenter, quod tamquam uiri prudentes, fortes et strenui excelsam habueratis uictoriam de uestris talibus inimicis. Unde nos super dictis uelut de nostris exultationibus penitus gloriantes, rogamus suppliciter Deum celi, ut sua gratia dignetur concedere quod uobis omnia bona crescant, et accedant semper felices successus, concupita merito sequantur gaudia et totius prosperitatis augmentum: quoniam Florentini estis et inter altos recte florere debetis et triumphali diademate decorari. Magne laudis, probitatis ac sapiente uiro, domino C. quem ubique merita propria, clara nobilitas, decus et gloria militaris recommendant, G. potestas Mediolani, et consilium uniuersum salutem et prospera prosperis, et felicia felicibus cumulare. Presenti pagina uestre magnificentie facimus manifestum, quod dum nouiter iremus ad breuia ut ciuitati nostre prouideremus secundum antiquam consuetudinem de rectore, inuocato Christi nomine, de uestra laudabili fama et glorioso nomine confidentes, uos unanimiter pro anno futuro ad nostrum elegimus regimen ciuitatis. Quod in contione cum fuit postea promulgatum, omnes et singuli tam magnum gaudium habuerunt, ut quod uocibus exprimere non ualebant, continuatis clamoribus demonstrarent, sperantes firmiter et credentes, quod per uestram personam statum et profectum et honorem recipient et augmentum. Unde nobilitatem uestram rogamus, ut hoc uelitis assumere et uos taliter preparare, ut cum ambaxiatores nostros pro uobis miserimus, honorifice, sicut decet uel expedit, ueniatis; scientes quod sumus et erimus parati uestram personam sequi in omnibus et honorare. Pro feudo autem uestro duo millia librarum nostre monete habebitis et fenum et paleam a communi. Dominationi uestre grates quas possumus referentes, pro eo quod nostram personam non sua bonitate sed uestra uoluistis potius honorificentia sublimare, tam de nostrorum amicorum consilio quam fidelium singulorum, magnificentie uestre seruire promittimus et ad regimen ciuitatis uestre que super alias uere potest omni bonitate ac scientia commendari, si uestro communi placuerit, honorifice ueniemus, illa semper facere cupientes, que uniuersitati uestre utilia sint et grata. Cum uestre prudentie uirum nobilem G., summe potentie ciuem nostrum, in potestatem, ut petiistis, concesserimus, miramur quomodo, nostre tam antique quam noue dilectionis immemores existentes, eum licentiastis non uelut decuit sed prout uobis placuit, indecenter sequimentum sibi debitum subtrahendo. Cuius rei causa uestram uniuersitatem attentius deprecamur, quatenus quod factum est uelitis amore nostro taliter reuocare, quod ipse suum officium regendi uos per annum exequi ualeat sicut decet, et nos amicitie uestre non ad aliud quam ad seruitia teneamur. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei uenerabili in Christo fratri G., totius Dalmatie et Croatie primati et apostolice sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. Cura pastoralis officii, quod Deo uolente suscepimus, nos cogit ad prouisionem intendere singulorum, in his maxime in quibus corporum uersatur dispendium et periculum uertitur animarum. Ideoque tue fraternitati mandamus ut talibus, inter quos armauit discordia partes suas, uerbum pacis annunties et salutis. Sanctissimo patri et domino G. Dei gratia summo pontifici, talis patriarcha pedum oscula beatorum. Cum ad talem locum accedere non ualeam propte inimicitias quas ibidem habeo capitales, in quo me seminare uerbum Dei et pacis uestris litteris mandauistis, meam deuotionem habere dignetur uestra sanctitas excusatam. Ad deuotionem uestre clementie harum serie duxi necessario declarandum, qualiter P. lator presentium, ciuis nobilis Paduanus, pro uiolenta manuum inectione in clericum in canonem late sententie noscitur incidisse; qui licet ad pacem peruenerit cum offenso, nondum tamen est absolutionis beneficium consecutus. Ideoque beatitudini uestre humillima prece supplico incessanter, quatenus erga dictum P. dignemini misericorditer uos habere, munus eidem absolutionis prebendo ex benignitate sedis apostolice consueta. Uenerabili in Christo fratri et amico speciali atque carissimo G., Dei gratia reuerendo ac dignissimo patriarche Gradensi, I. eadem gratia patriarcha Iherusalem in uero salutari salutem. Hostilitatis adeo magna persecutio superuenit, et corporis angustia sic iugiter coartamur, quod nec uobis uel aliis ut uellemus adesse possumus nec prodesse. Ideoque uestram deposcimus bonitatem ut interna compassione pulsetur, ita quod uiscera caritatis ad dilectionem et subuentionem proximi extendant. Recepimus uestras litteras dolore non uacuas et dilectione repletas, in quibus uestre fraternitati compatimur et uestris et uestrorum doloribus condolemus, parati pro uiribus existentes uobis et uestris clericis in spiritu et corpore deseruire. Reuerendo in Christo fratri I. diuina miseratione Mediolanensi archiepiscopo S. Dei gratia Rauennas archiepiscopus salutem et sinceram in Domino caritatem. Ardua negotia nostre prouincie requirunt generale concilium celebrari, ut super multis excessibus post inquisitionem factam in capite pariter et in membris correctio et reformatio debita subsequatur, et auctoritate Romane ecclesie fiant canones generales. Unde uestram benignitatem deprecamur, ut tali loco et die uelitis cum uestris ac nostris episcopis interesse. Inuitati per uestras litteras, citatis nostri episcopis ad concilium, prefixo termino ueniemus, una uobiscum illa, uolente Domino, tractaturi, que spectabunt ad honorem corporum et salutem pariter animarum. Fratri carissimo, reuerendo in Christo et plurimum diligendo T. apostolice sedis dignatione Ferrariensi episcopo G. Dei gratia episcopus Cremonensis salutem in eo qui dat salutem omnibus et conseruat. Implicati multis negotiis, ordinationibus clericorum intendere non possumus, ut uellemus. Quare uestram prudentiam deprecamur quatenus, si consecrationem feceritis, U. et T. presentium portitores amore nostro uelitis ad tales ordines promouere. Nouerit uestra prudentia circumspecta quod tales uestros clericos, qui nobis ex parte uestra litteras deprecatorias attulerunt, ad ordines promouimus postulatos, parati semper facere que caritati uestre debeant complacere. Reuerendo patri et domino plurimum honorando S. Dei gratia archiepiscopo Rauennati, prepositus et capitulum Mutinense salutem et promptum deuotionis intime famulatum. Pastore nostro A. bone memorie uiam uniuerse carnis ingresso, inter nos de successione tractantes, de communi uoluntate T. Bononie archidiaconum in nostrum elegimus dominum, episcopum et prelatum. Cuius electionem a uobis humiliter petimus confirmari, uestre benignitati deuotissime supplicantes, ut confirmationem ipsam nobis uelitis mittere uestri sigilli robore insignitam. Electionem quam de tali persona fecistis, et ratione ipsius electi qui multa scientia et honestate prefulget, et gratia uestri qui semper deuoti et obedientes Rauennati ecclesie extitistis, utpote dignam et canonice prout expedit celebratam, merito confirmamus, dilectioni et caritati uestre confirmationem ipsam sub nostri sigilli munimine transmittentes. Serenissimo domino F. Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto talis prelatus, subditus et fidelis promptum fidelitatis obsequium. Omnis gratia est a Deo, et honor et potestas ab illo procedit, qui uestram excellentiam sua prouidentia ad culmen imperii preelegit, ut non imbecilles opprimat iniquitas impiorum, sed per uos pax regnet et tranquillitas sit in terris; imperialis quoque uestra gloria religiosos diligat, et defendat iustitia innocentes, ut omnes qui de uestre sublimitatis magnificentia temporali exultatione letantur, spirituali possint iucunditate gaudere. Referentes quidem gratias Deo celi, qui humano generi sic prouidit, ipsi pro uestra salute preces assiduas porrigo et instantes, et sub uestre protectionis umbra cupiens respirare, me et ecclesiam meam dominationi uestre deuotissime recommendo, uestre maiestati affectuosissime offerens quicquid umquam facere possum seruitii uel honoris. Dilecto in Domino fratri I. archidiacono Parmensi multa sapientia et honestate fulgenti, D. archidiaconus Uicentinus salutem et puram in Domino caritatem. Recordor quod uestra gratia eam petitionem promissione liberali preuenit, ut Sermones fratris Antonii et Summam beati Bernardi, quando uellem facerem exemplari. Unde uestram prudentiam precibus multiplicatis exoro, ut mihi per latorem presentium de predictis rationibus copiam faciatis. Gratum gerimus et acceptum quod de nostris rebus, cum expedit, postulatis, quia per hoc augmentatur dilectio et integra familiaritas conseruatur. Mittimus itaque uobis per uestrum nuntium quod petistis, parati semper uestris mandatis in omnibus obedire. Multe discretionis, honestatis ac sapientie uiro, domino C. archipresbistero Taruisino, amico plurimum diligendo, A archipresbiter Paduanus quamquam immeritus et indignus, salutem et cuncta que desiderat obtinere. Eructauit cor meum uerbum bonum; dico ego opera mea uobis; quia dum a fratribus nuper mihi fuerit collata potestas, ut de persona idonea uiduate Paduane deberem ecclesie prouidere, inuocata Spiritus Sancti gratia, uestram elegi personam ad nostrorum regimem corporum, et in episcopum et pastorem pariter animarum. De quo fratres mei et populus Paduanus hymnum canunt Gloria in excelsis et pre nimio gaudio silere non possunt publice predicantes: Benedictus dominus Israel qui facit mirabilia magna solus. Quapropter uestram duxi benignitatem suppliciter exorandam, ut quod feci columba nuntia confirmetis, et semper uestra dignitas mee precedentis amicitie recordetur. Magnificat anima mea Dominum et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo; quia respexit humilitatem serui sui et erga me fecit excelsa, qui facit mirabilia magna solus. Non quidem me propriis meritis elegistis ad regimen ecclesie Paduane, cum in me cognoscam uitia, non uirtutes, et insufficientem modis omnibus et indignum; sed illius misericordia potius est processum, qui peccata penitentium delet ignoscens multotiens peccatori. Faciam itaque quod uestra dilectio suadebit, si uota cunctorum uidero uestris litteris consonare. Carissimo in Christo fratri et amico speciali, D. abbati Sancti Felicis multa sapientia et honestate fulgenti, G. abbas Sancti Petri Mutine salutem et illi seruire cui celestia et terrestria famulantur. Nuper intelleximus a quibusdam quod oratorium uestrum Sancte Marie de Monte distrahere uultis pro uestris debitis persoluendis, quod uix credere possumus, cum idem locus uobis sit utilis et in magna reuerentia habeatur. Corde itaque puro et fide recta uestre caritati consulimus et firmiter suademus, ne dictam alienetis ecclesiam nisi grauis et ineuitabilis necessitas uos compellat; quod si forte permutare intenditis uel uendere uultis, nobis potius quam aliis gratum faciatis. Uerum est quod dicitur et audistis; quia pro magnis debitis oportet quod talem ecclesiam distrahamus; quam si uultis, paratis sumus uobis facere quicquid possumus gratie uel honoris. Uiro discreto, honesto et litterato omni bonitate repleto, R. Sancti Geruasii plebano dignissimo, G. plebanus de Monte Sancti Donnini salutem et siquid melius est salute. Retulit mihi uir nobilis T., meus consanguineus et amicus, quod de me querelam iniuste proponitis, quod de uobis publice mala dicam et uestram diffamare personam studeam incessanter. De quo tanto admiratione stupeo uehementi, quanto sincera dilectio non deberet talia suspicari, attendens quod dicitur: In corde sapientis non affigit radices quod ad aurem pertulit audacia mentientis. Quapropter coram Deo et angelis eius, quod talia non dixi nec cogitaui, excuso me ueraciter sicut possum. Recitabant mihi diebus singulis transeuntes: Domine talem nouis plebanum? Et cum illis dicerem: Noui, et bene noui, taliter iterato querebant: Numquid eidem iniurias arrogasti? Et cum hoc nonquam me fecisse firmarem, in suis sermonibus procedebant, qualiter mei nominis famam uestris detractionibus conabamini denigrare; quod uix credere poteram, cum ex parte mea culpa nulla precesserit uel offensa. Nunc autem excusatione uestra recepta, de corde meo dubitationem remoui, nec de cetero mendaces audiam uel discordiam seminantes. Dominis et fratribus plurimum reuerendis, A. Dei gratia abbati et capitulo Sancti Stephani Bononie, G. eorum monachus et confrater salutem et deuotionis intime famulatum. Quidam maleuoli et improbi detractores murmurando recitant et referre publice non desistunt, quod excommunicationis sim uinculo innodatus pro eo, quod non possum ostendere quod cum uestra licentia sim in scholis, quam dicunt quod non potui obtinere. Eapropter uestre dominationi supplico humiliter ac deuote, ut ad precludendam uiam mendaciis, et ut ianua pateat ueritatis, mihi licentiam, quam uestri gratia contulistis, mittere dignemini per uestras litteras sigillatas. Notum sit omnibus hanc paginam inspecturis, quod nos abbas et capitulum talis loci, G. nostro monacho et confratri, sicut dedimus, ita damus licentiam et mandatum ut in scholis Padue commoretur et scientie capiat documenta. Ad cuius rei notitiam hanc epistolam conscribi fecimus et nostri sigilli robore insigniri. Sorori in Christo dilecte ac plurimum reuerende domine A. Sancti Gregorii abbatisse multa honestate et sapientia renitenti, D. Sancti Columbani abbatissa, quamuis non suis meritis, et indigna, salutem et illam quem mundus dare non potest pacem. Etsi nos precedentia seruitia non inuitent ut pro quantitate meritorum aliquid postulemus, tamen quod in actu deest bone uoluntatis propositum persuadet. Eapropter caritatem uestram in domino fiducialiter exoramus, quatenus dominam Dianam filiam nobilis uiri Andalotis recipere uelitis nostri amoris intuitu in monacham et sororem; que sacro suscepto uelamine in ecclesia uestra cupit creatori nostro sub lenitatis ac mansuetudinis spiritu deseruire; scientes quod per eius consanguineos et amicos, qui sunt de maioribus ciuitatis, uestrum monasterium ualde poterit subleuari. Dilecte in Christo sorori ac domine reuerende, D. Sancti Columbani abbatisse uita laudabili, morum uenustate ac multa sapientia ubilibet commendate, A. Sancti Gregorii abbatissa, femina peccatrix et multum fragilis et indigna, salutem et Deum facie ad faciem contemplari. Quanto sincero cordis affectu uestram in Domino diligam caritatem et ille nouit qui nihil ignorat et uos per exteriora potestis presumere de internis. Cum autem mee sorores dissentiant et nolint dominam Dianam in monacham recipere ut rogastis, et sola non possim facere que uelitis, uoluntas affectum approbet, sed effectum non secutum impotentia non incuset. Dilecto in Christo fratri, amico speciali et domino reuerendo I. heremite Camaldulensi, sanctitate uite probato et meritis ac corporis honestate, G. heremita Sancti Michaelis de Nemore salutem et usque ad ueram perseuerare coronam. Quamuis celestis dispensatio conditoris locorum habitacula nobis assignauerit diuersorum, in quibus reclusi nos intueri corporaliter non ualemus, tamen ipsius gratia tanto caritatis uinculo nos constringit, ut corporalis absentia mentis presentia gratuletur, et quod exterioris hominis oculi nequeunt contemplari per interioris hominis affectus debite adimpletur. Cum itaque Deo seruire nihil sit aliud quam regnare, uestre caritati supplico multa prece quatenus perseuerantiam, auctore Domino, in bonis operibus habeatis, expectantes beatam spem et aduentum glorie magni Dei, quem uidere facie ad faciem mereamur. Gaudens gaudebo in Domino quia exultauit anima mea in Deo salutari meo, cum legi uestrarum seriem litterarum, que fidei magnam puritatem et dilectionis continet affectuosissimam caritatem. Rogo itaque sanctitatem uestram ut me sepius uisitetis uestris litteris, pro me peccatore creatoris potentiam exorando, ut quod incepi, perficiam, et augmentet dono sue gratie salutaris. Amico carissimo et fratri plurimum diligendo I. Fauentino canonico, A. canonicus Imolensis salutem et dierum longitudinem cum honore. A. et B. nostre terre uiri nobiles et potentes, pro multis seruitiis que contulistis eisdem nostris precibus et amore, nobis laudes immensas ad honorem uestri nominis publice retulerunt. Quare uobis gratiarum actione exhibita qua tenemur, uestre dilectioni promittimus quicquid possumus et habemus. Si carum habetis seruitium quod amicis uestris fecimus et honorem, hoc acceptabilius reputamus, quanto sincera dilectio maiora gerit propositum faciendi. Rogamus itaque uestram prudentiam affectione qua possumus, quatenus nostram personam uelitis in uestris obsequiis operari. Fratri utinam in Christo suis meritis diligendo A. monacho Sancti Felicis Bononie, U. monachus Sancti Proculi spiritum consilii sanioris. Beati omnes qui timent Dominum et qui ambulant in uiis eius. Hec uerba uos tangunt, a quibus per preuaricationis uitium recessistis; quia nec admonitio profuit, nec abbatis comminatio uel excommunicatio subsecuta uos potuit ad monasterium reuocare; immo, quod est grauius et terribile dictu, apostatare uos faciunt lasciuie infinite. Nam oratorium fecistis nouum, in quo uostri monachi leccatores existunt et histriones conuersi, psalmos uestros in postribulis decantatis, et orationes uestras funditis in caupona; uina commendant regulam et uoluunt meretrices cuculam taxilli, claustrum uisitant et silentium tenent fabule truffatorum. Que tanto uindicte subiacent grauiori, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam, non solum in proprie salutis periculum, sed etiam in scandalum plurimorum. Eapropter uos rogo ut solo diuino intuitu et mei precibus et amore ad conscientiam redeatis. Repetite monasterium quod temere dimisistis, et sic recuperate famam et habitum derelictum, ut per fructus penitentie preterita delicta purgentur et satisfactio sequens uitam mereatur consequi sempiternam. Tristis est anima mea usque ad mortem pro eo quod, sicut per uestras litteras intellexi, grandis apud uos infamia grauiter me accusat, que falsitatem continet, iniquitatem recitat, et uiam deserit honestatis: cui si ueritatis suffragia prestarentur, et hominum timerem iudicium et Dei sententiam expectarem. Cum autem meus abbas fratrum consilio et unanimi uoluntate mihi licentiam dederit in studio per triennium commorandi, sicut ipsius littere protestantur, nec excommunicare me potuit uoluntate mutata, nec sine causa factum proprium reuocare, maxime cum episcopus diocesanus consenserit, et hoc fecerit ad cautelam per summum pontificem confirmare. Qua de re caritati uestre duxi prece humillima supplicandum, ut antique dilectionis et beneuolentie memores existentes, laboretis fratrum iracundiam mitigare; scientes quod meum studium et scientie fructum et utilitatis augmentum, dante Domino, singulis apportabit. Dilecto in domino fratri et amico carissimo G. cappellano Sancte Marie de Bagnarola, presbyter Albertus, Sancti Ambrosii cappellanus, salutem et dilectionem. Quibusdam referentibus, intellexi quod quemdam habetis sacerdotem uobiscum, quem non uultis diutius retinere; cuius persona mihi necessaria multum foret, si ad ecclesie mee uellet seruitia commorari. Qua de re amicitiam uestram deprecor incessanter, quatenus eumdem presbyterum uelitis inducere pariter et hortari, ut ad me uenire debeat, pro suis laboribus congruam mercedem recepturus. Cum pro posse cupiam uestre dilectioni facere que sint grata, iuxta uestrarum continentiam litterarum laboraui talem inducere sacerdotem ut ad uestra seruitia properaret, ei uestram personam commendans et mansionem laudabilem ciuitatis. Cuius responsio talis fait, quod alicui domino libenter seruiret, a quo acciperet uictum et uestitum. Qua de re uestras eidem litteras transmittatis, si uultis in omnibus ei necessariis prouidere; scientes quod in officiis multum ualet, et satis est bonis moribus exornatus. Cum talis clericus meus consanguineus et amicus in bona gratia sui episcopi non existat, de quo tristatur ad mortem, uestram exoro prudentiam, que sufficiens creditur in hac parte, ut diuino intuitu et amore pro reconciliatione ipsius efficaciter laboretis. Exaudire me noluit dominus episcopus Mutinensis, cum eidem cepi pro T. clerico uestro consanguineo supplicare, dicens quod tam grauis offensionis precessit iniuria, quod non posses sic de facili relaxari. Quare non moleste feratis, si exequi non potui quod uolebam, in uero scientes quod semper uobis in omnibus seruire desidero et placere. Amico suo P. clerico, G. clericus salutem. Licet cantare nouerim secundum consuetudinem competenter, tamen quia de melodiis uel musica nihil noui, libenter uellem dare operam ad discendum. Unde, si placet, in Tusciam parites accedamus, ubi cum bonis utendo cantoribus discere poterimus quod optamus. Si musicam nescio uel cantus multiplices uariare, gregoriane mihi note sufficiant, aliis spretis penitus cantilenis, que dissolutionis prestant materiam et uiam aperiunt delinquendi. Sane, licet consilium non petieris, tamen insinuatione presentium impendere non desisto ut, cum asininum habeas instrumentum, in cantu non debeas laborare, sed potius addiscere litteras; de quibus honorem accipies et profectum. Uiro discreto, honesto, prudenti, nobili et facundo magistro Petro Hispano doctori decretorum Bononie commoranti Magister Guillelmus Guascus doctor decretorum Padue ad uota successus properos cum salute. Cum uiolentia mihi fiat pro meritis peccatorum, ut ad nauem gubernandam recedam qui remum ducere nondum noui; si uobis placeret, de meis scholis uestre prudentie libenter gratiam facerem et honorem. Uerum quia hec dilationem non capiunt, in presenti mihi curetis exponere uestre beneplacitum uoluntatis, ante quam alii quod offero derelinquam; scientes quod Padue multitudinem hebebitis auditorum, ubi loci uiget amenitas et uenalium magna copia reperitur. Gaudemus in Domino, et in potentia uirtutis eius sicut possumus gloriamur eo, quod uestrarum nos docuit series litterarum, quod, diuina prudentia dispensante, uestra persona nuper electa fuerat et uocata ad officium regiminis pastoralis. Cui deuotione plurima supplicamus, ut sic digne uos faciat preesse commissis ouibus et prodesse, quod stolam glorie et coronam immarcescibilem acquiratis. Super eo uero quod ad scholas uestras recipiendas nos amicabiliter inuitastis, actione uobis exhibita gratiarum, de nostrorum amicorum consilio respondemus, quod nec congruum uidetur uel utile reputatur ut debeam panem sumere filiorum et alienis discipulis ministrare. Fratri dilecto et amico speciali D. conuerso Sancti Proculi, B. conuersus Sancti Stephani salutem et per bonum obedientie ad premium celestis magnificentie peruenire. Uisitauit uos Dominus in persona, ut filium quem diligit dimitteret emendatum; propter que etsi dolor corporeus me conturbet, spiritualis tamen iocunditas meum animum consolatur; quia non ad mortem fuit infirmitas, sed, uolente Domino, potius ad salutem. Pro eo uero quod non uos sepius uisitaui, excuso me uestre dilectioni ueraciter sicut possum, tum per ignorantiam facti cum per impotentiam ueniendi; quia quod nesciui non potui, et egrotus existens quod debui non ualui adimplere. Confortemini siquidem in Domino, et illi soli seruire totis uiribus studeatis, qui secundum opera sue cuilibet respondebit, ut per bonorum perseuerantiam operum, consequamur merita premiorum. Post longam egritudinem me cibus coporis corfortauit et admonitio uestra superueniens mihi solatium prestitit et medelam; que uestram excusationem afferens, et dilectionis et sospitatis indicia demonstrauit. Sane quia debilis sum multum, et sic loqui non ualeo ut deberem, meam responsionem breui sermone concludo, creatoris potentiam humili prece deposcens, ut uestram personam dignetur ad sue seruitia longo tempore conseruare. Dilecte in Christo sorori domine G. honeste uidue, Antonius frater minor, indignus presbyter et peccator, salutem et ad salutis gaudia peruenire. Transit mundus et omnia que sunt eius, et sola Dei seruitia perseuerant, in quibus consistit uiduitas, patientia, humilitas et honestas; ad que uos, auxiliante Domino, inuitamus, ut per ipsorum imitationem et beneficia caritatis, mereamini choris angelicis sociari. Semen diuini uerbi multum proficit a quocumque prolatum; nam audienti contritionem confert et spem salutis, et maxime quod a uobis quasi celesti oraculo editur, qui dicta studetis operibus adimplere. Dominus itaque uestre retribuat bonitati, cuius intuitu, me sepius uestris litteris uisitastis; quia per hoc semper confortor ad bonum, et peccandi materia resecatur. Si patrum antiquorum exempla legantur, quos in personis et rebus Dominus uisitauit, patientia requiritur ad coronam ut afflictio illum aduersitate non opprimat, quem aliquando prosperitas exaltauit. Condolens equidem uestre dilectioni super talis amici morte, ad consolationem uos rogito et inuito, uestre prudentie suadendo, ut illi mecum gratias referatis, qui potens est omnibus prestare letitiam post dolorem. Uiris nobilibus et discretis G. potestati et consilio Bononie magister Guido salutem in Domino. Noueritis dominum papam mihi misisse pro uenerabili patre domino M. episcopo Imolensi litteras in hac forma: “Gregorius episcopus seruus seruorum Dei” et cet. Et de uerbo ad uerbum posito tenore litterarum, sic conclude: Uerum, quia mandatis apostolicis non debemus sicut nec possumus obuiare, auctoritate ipsius cuius uicem gerimus in hac parte uobis mandamus, ut tali die per uestrum syndicum legitime constitutum ad nostram presentiam ueniatis, dicto domino episcopo uel eius syndico de iustitia responsuri; nisi cum eo interim ad concordiam ueniatis. Miramur quod in termino quem aliis nostris litteris uobis statuimus, ad nostram presentiam per uestrum syndicum non uenistis, ad respondendum de iure domino episcopo Imolensi, qui contra uos litteras a sede apostolica impetrauit, quarum formam uobis misimus nostris litteris interclusam. Quapropter iterato, auctoritate ipsius qua fungimur in hac parte uobis districte precipiendo, mandamus ut die tali in causa proposita uos nostris conspectibus presentetis per legitimum responsalem, pro ratione facienda domino episcopo prelibato. Alioquin ex tunc, uestra non obstante absentia, faciemus quod iustitia suadebit. Multum de uobis miramur, et merito possumus admirari, quia per nos primo et secundo citati pro domino episcopo Imolensi, nullus pro uobis apparuit qui de iustitia responderet, licet ad uos peruenerint citationis edicta et elapsi iam sint termini litterarum. Quapropter libenter prudentie uestre in quantum possumus deferentes, nunc tertio edicto sub multa districtione uobis precipimus, ut die tali pro termino peremptorio, mora et occasione postposita, coram nobis per sufficientem nuntium ueniatis rationem facturi domino episcopo prelibato; ut saltem hac uice causa debitum sumat initium et processum. Alioquin, quantumcumque uniuersitati uestre uelimus placere pariter et seruire, tamen, quia iuri deesse non possumus nec debemus; ex tunc mandatum apostolicum quod uidemini plurimum contempsisse, contra uos, in quantum poterimus, curabimus exercere. Noueritis nos tales litteras a summo pontifice recepisse: Gregorius et cet. Unde auctoritate domini pape uobis mandamus, ut die tali per uestrum syndicum legitime constitutum ad nostram presentiam ueniatis pro ratione facienda domino Imolensi episcopo. Quod si non ueneritis, die tali pro secundo termino ueniatis. Quod si tunc non uenietis, die tali quem uobis pro termino peremptorio assignamus, uenire postposita mora non tardetis. Alioquin ex tunc contra uos, in quantum de iure poterimus, procedemus. Uenerabili in Christo patri et domino B. Dei gratia episcopo talis loci, magister Guido cum deuotione salutem. Presenti pagina uestra benignitas recognoscat, quod litteras a domino papa recepimus in hunc modum: Gregorius et cet. Cum autem dicti ciues per nos citati legitime apostolici mandati extiterint contemptores, eos tamquam contumaces excommunicauimus, iustitia exigente; quam sententiam auctoritate qua fungimur uobis mandamus ut seruetis, et nuntiari ac seruari per uestram ciuitatem et diocesin faciatis, quousque super his mandatis Ecclesie satisferint competenter. Henricus diuina miseratione Bononiensis episcopus dilecto in Christo filio presbytero Alberto, talis loci cappellano, salutem et benedictionem a Domino. Mandamus tibi ut die tali uenias coram nobis rationem facturus Martino, nisi cum eo interim duxeris componendum. Miramur quod per alias nostras litteras non uenisti rationem facturus M., qui de te querelam proposuit coram nobis. Unde tibi districte iterato mandamus ut die tali uenias sine more. Alioquin de inobedientia posses redargui et pro contumacia de merito condemnari. Quia semel et secundo citatus ad nostram presentiam non uenisti, ut Martino de te conquerenti secundum iustitiam responderes, de mansuetudine pastoralis beneuolentie, non de rigore iuris, tibi diem talem pro termino peremptorio assignamus; in quo si uenire tardaueris, ex tunc diuino officio te priuamus. Intelleximus quod tu, contra sanctorum patrum decreta et salutem propriam et honorem, tenes concubinam; de quo in ecclesia Dei magnum scandalum generatur. Ne igitur infirmorum corda turbentur, et ne uituperetur ministerium nostrum, tibi sub multa districtione precipimus, ut usque ad talem diem a te penitus abicias quam detines mulierem, ne pollutis manibus conficias corpus Christi, sed mundo corde et corpore seruire studeas creatori. Alioquin ex tunc te officio beneficioque priuamus, parati, crescente contumacia, penam adiungere delinquenti. Albertus Dei gratia episcopus Fauentinus dilectis in Christo fratribus abbati et priori et capitulo talis loci salutem in domino. Harum serie uobis denuntiando mandamus, ut die Iouis proximo ueniente apud Planorium per idoneos nuntios et ministros uenire aliquatenus non tardetis, parati die Ueneris tunc sequenti talem cardinalem sedis apostolice honorifice, sicut expedit, procurare. Gerardus Dei gratia Bononiensis episcopus dilectis in Christo fratribus, omnibus ecclesiarum prelatis et clericis et aliis fidelibus per Bononie ciuitatem et diocesin constitutis presentes litteras inspecturis salutem et illam quam mundus dare non potest pacem. Cum tales fratres talis hospitalis uel domus religionis in tali strata publica et loco positi ad opera pietatis totis uiribus elaborent et inde confluentium egenorum pariter et egrorum necessitatibus se exponant, pascant esurientes, sitientibus potum conferant, colligant hospites, nudos uestiant; et non solum infirmos uisitent, sed eorum in se infirmitatem assumant, ministrantes in carcere positis et quibus infirmitate participant, communicant in sepultura defunctis; illa omnia exequentes propter quod Dominus in ultimo districtionis examine remuneraturum se bonos et malos asserit puniturum; et hoc non possint sine uestro et aliorum Christi fidelium auxilio exercere; uniuersitatem uestram monemus et hortamur in Domino, in remissionem uobis peccaminum iniungentes, quatenus cooperatores sitis operum pietatis; et accedentes ad uos eorum nuntios benigne recipere ac honeste tractare uelitis, ipsis grata subsidia et pias elemosynas conferentes, ut quod pauperibus contuleritis in terris, uobis per manus ipsorum thesaurizetis in celo. Nos uero de Christi misericordia et omnium sanctorum meritis confidentes, omnibus qui dicto loco suas elemosynas ex caritate prebuerint, unum annum pro criminalibus et quartam partem uenialium, auctore Domino, relaxamus. Dat. tali die hinc ad biennium et non amplius ualiture. Federicus diuina miseratione archiepiscopus ecclesie Rauennatis uniuersis prelatis et clericis ac laicis Deum timentibus in archiepiscopatu positis Rauennati salutem in Domino. Cum leprosorum infirmitas, que ad terrorem nostre fragilitatis incutitur, cunctas hominum afflictiones excellat, per quam tanquam per mortis discrimen filius a parentibus separatur, tanto fortius nos decet prouisionibus eorum intendere, quanto in miserabili miseria constituti hominum consortium desolantur, et propter horribilitatem morbi et defectum membrorum nec substentationem possum adquirere, nec corporum necessitatibus subuenire. Cum itaque magna multitudo talium, languentium sit in hospitali Sancti Lazari in strata publica iuxta ciuitatem Bononie congregata, et ad regendos eos facultates ipsius non sufficiant hospitalis, fraternitatem uestram exoramus in Domino, ut cum ad uos nuntius eorum accesserit, elemosynas eis uelitis conferre; et uos prelati ecclesiarum nuntios ipsos benigne recipientes honeste tractetis, populos uestros ad benefaciendum eis pro uiribus inducentes. Nos uero et cet ut supra. Istud quodque in quibusdam litteris addi consuerit pariter et subiungi eisdem: nihilominus condonantes quicquid de suis penitentiis obliuione uel negligentia omiserunt. Quicumque pontem studet edificare super aquis uiam beatitudinis sibi parat in celis, ubi pro terreno transitu et labore quietem accipit et perpectuam mansionem: ad quam nos possunt inducere opera caritatis, que inter alias uirtutes obtinent principatum. Cum itaque tales fratres in strata publica super talem fluuium pontem ceperint edificare, in quo propter magnum acquarum impetum multa millia hominum perierunt, et hec tanta pietatis opera sine uestro auxilio non ualeant exercere, fraternitatem uestram rogitamus et hortamur in Domino, ut cum nuntii dicti loci ad uos uenerint elemosynas petituri, ad dictum opus uestra beneficia transmittatis uos prelati et cet. Nos uero et cet. Talis episcopus dilectis clericis et laicis talis plebatus salutem in eo qui est uera salus et uirtus. Officii suscepti debitum nos compellit ut illis operibus intendamus, et inducamus subditos ad hec, que pietatem respiciunt et ad salutem pertinent animarum. Ideoque consuetudinem uestram laudabilem approbantes, quam usque ad hec tempora Deo propitio seruauistis, ueniendo ad plebes uestras annis singulis una dierum in quadragesima cum letaniis et uestris oblationibus reuerenter, uos ad imitationem ipsius inducimus et rogamus, unum annum pro criminalibus singulis auctore Domino remittentes, qui ad locum ipsum duxerint die tali pro Dei reuerentia et sanctorum sue beneficia transmittenda. Talis episcopus, dilectis in Domino filiis Sancti Antonii fratribus tam presentibus quam futuris, salutem et illam quam mundus dare non potest pacem. Multa genera sunt peccatorum pro quorum uarietate celestis Dominus, medicus et magister diuersa remedia tribuit populo christiano, inter que uos elegistis ad curandum egrotum consilia potiora, sociando uos ipsius pauperibus per opera caritatis. Quocirca uestram societatem, immo uerius Ihesu Christi, benigno fauore laudantes, uniuersitatem uestram rogamus in Domino et monemus, ut tante pietatis et misericordie operibus intendentes, inducatis etiam alios ad intrandum, ut uestra caritas non frigescat, sed per dilectionis amplitudinem extendatur. Nos uero de misericordia Ihesu Christi et sanctorum meritis confidentes, uobis omnibus qui estis in societate predicta et illis qui pro remissione peccatorum suorum intrauerint in eamdem, unum annum pro criminalibus et quartam partem uenialium in Domino condonamus. Uniuersis hanc paginam inspecturis talis episcopus in uero salutari salutem. Super conuersione peccatoris Dei filium collaudemus, in terris cum omnibus gloriantes, quia gaudium est angelis in excelsis: nam ouis que perierat est inuenta. P. lator presentium qui mortuus fuerat per peccatum per satisfactionem congruam resurrexit. Nam, inspirante Domino deuotus ad lamenta penitentie nunc recurrens, nostri prepositi pedibus aduolutus, cum multa contritione cordis lacrimabiliter est confessus se, diabolo instigante, multa crimina commisisse; pro quibus, mensura canonum mitigata, recepit XXX annorum penitentiam in hunc modum: ut quadragesimam maiorem et Sancti Martini debeat ieiunare, et secundam, quartam et sextam feriam earumdem, et uigilias apostolorum et Sancte Marie et Sancti Laurentii cum ieiuniis quatuor temporum in pane et aqua. In quadragesima uero Pentecostes quartam et sextam ferias ieiunet, et infra spatium huius penitentie faciat tres carinas; limina quoque Santi Iacobi apostoli uisitare teneatur sine propria pecunia cum cilicio et baculo cubitali; a mane usque ad tertiam non loquatur sine licentia prelatorum, nec ullam intret ecclesiam nisi sanctorum ibidem corpora requiescant; a corpore et sanguine Christi usque ad dictum tempus abstineat reuerenter, nisi mortis periculum immineret, sextam feriam quamdiu uixerit ieiunando. Cum autem dictam penitentiam non possit ut difficilem adimplere, nisi gratia diuina precedat et uestra misericordia subsequatur, fraternitatem uestram rogamus, ut solo diuino intuitu et amore sic ei dignemini in temporalibus et spiritualibus prouidere, quod impositum onus supportare ualeat, et ad uomitum non redeat uel peccatum. Cum Parmensis ecclesia mater uestra de iure canonico censeatur, eam tamquam deuoti filii tenemini reuereri, a qua honores uestros recipitis et ecclesiastica sacramenta. Cum itaque pro libertate uestra nuper ad curiam accedendo non modicas expensas sustinuerimus et labores, uos, tamquam membra suo capiti, nobis libenter debetis succurrere et nostra onera supportare. Ideoque discretionem uestram, de qua bene confidimus, deprecamur, ut caritatiuo affectu pro reuerentia Dei et Parmensis ecclesie uestra nobis auxilia porrigatis, imponentes collectam inferius adnotatam per uestras ecclesias, prout uideritis expedire. Quod si quispiam subditorum ad hec prestanda contumax fuerit uel rebellis, eos ad id seruandum auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam compellatis, uos nostre petitioni offerentes taliter in hac parte, quod deuotionem uestram possimus dignis in Domino laudibus commendare. Dominis et fratribus reuerendis, talibus diocesis prelatis et clericis, ad quos hec scriptura peruenerit Alatrinus, domini pape cappellanus cum dilectione salutem. Uniuersitati uestre P. latorem presentium nostrum nuntium commendamus, quem in Angliam mittimus pro nostris negotiis faciendis; discretionem uestram obnixis precibus exorantes, ut eum amore nostro sic uelitis recipere et, ipsi in necessariis prouidere, quod propterea futuris temporibus obligemur ad uestra seruitia et honores. Pateat omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Iacobus Guidonis de Lambertino Bononiensis canonicus facio et constituo magistrum G. eiusdem ecclesie canonicum meum procuratorem et nuntium specialem, ad prebendam meam ipsius loci mea uice, loco, et nomine procurandam. Ad euidentiam cuius rei manu mea propria litteras has conscripsi, faciens eas nihilominus sigillo proprio confirmari. Uniuersis sancte matris Ecclesie filiis ad quorum audientiam littere presentes aduenerint, talis episcopus salutem in Domino Ihesu Christo. Sanctorum patrum statute seruantes, B. presentium portitori quem ad ordinem sacerdotalem promouimus, litteras dimissorias concessimus postulanti, pro ipso testimonium perhibentes, quod litteratus sit, discretus et honestus et in fide Christi catholicus et deuotus. Unde caritatem uestram rogamus et in Domino exhortamur, ut cum dictus B. ad uos uenerit, eum uti officio suo libere permittatis, super impetitione ordinis sibi nullum obstaculum imponentes. Uniuersitati uestre G. latorem presentium uirum litteratum, prouidum et honestum, quem ad subdiaconatus ordinem promouimus commendantes, uos pro eo rogamus, ut ipsum ad ministrandum in ordine suo uelitis recipere, et ad maiores, uel beneficia, si uoluerit, ecclesiastica de nostra licentia promouere. Ad cuius rei notitiam et cet. Fredericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus uniuersis suis fidelibus de Romaniola salutem et suam gratiam et bonam uoluntatem. Dilectionis uestre tamquam nostrorum fidelium memores existentes, ut sub imperialis protectionis postitis beniuolentia pacifice gubernari, A. fidelem nostrum per totam Romaniolam nostrum duximus uicarium ordinandum, de quo uestra potest deuotio gloriari ex eo, quod propter ipsius merita bonitatis uestris honoribus et utilitatibus prouidetur. Quapropter uestre fidelitati mandamus, quod dominum A. curetis recipere sicut expedit reuerenter, et in his que ad suum officium pertinere noscuntur eidem obedire sic in omnibus studeatis, quod in ipsius persona quanta sit uestra fidelitas nostra gloria recognoscat. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei, dilectis in Domino filiis canonicis Bononiensibus salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionem uestram per apostolica scripta rogandam duximus et monendam, ut magistrum G. recipiatis in canonicum et fratrem, attendentes quantum profectus et honoris ecclesie uestre crescat propter ipsius receptionem, tamquam pro persona que scientia promeruit et bonis operibus commendari. Sanctissimo in Christo patri Gregorio Dei gratia summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator et semper augustus salutem et omnimodam reuerentiam. Affectantes ut tenemur, celesti domino famulari, laborare disposuimus totis uiribus reuerenter ad eripiendam terram sanctam de manibus paganorum, quam saluator noster proprio sanguine consecrauit. Ut autem effectus tam gloriosi operis, opitulante domino, subsequatur, uestre beatitudini supplicamus ut sic ubique terrarum apostolica indulgentia se extendat, quod in magna fortitudine transeuntes palmam uictoria celitus reportemus. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Frederico illustri Romanorum imperatori et semper augusto salutem et apostolicam benedictionem. Sancta sunt desideria principis et salubris uestra cogitatio meruit apostolico robore sublimari . Et ideo uestra gloria recognoscat, nos predicatores trasmittere ac litteras cohortationis et indulgentie destinare longe lateque, ubicumque fides uiges catholica et nomen diffunditur christianum, ita quod auxiliante Domino populus eius et oues pascue eius, suscepto signaculo sancte crucis, imperialia sequentur uestigia et sub uestra fortitudine et uirtute debellabunt barbaricas nationes. Inclyto et preclaro uiro domino C. Dei gratia illustri regi Anglie B. eadem gratia rex Hungarie salutem et totius felicitatis augmentum. Excellentia uestri nominis et laudes et preconia uestre magnifice bonitatis nos inducunt multipliciter et hortantur, ut serenitati uestre desiderabili amicitie uinculo copulemur, nostrum filium P. uestre filie domine B. matrimoniali federe copulando. Ideoque uestra, si placet, altitudo rescribat, ut sciamus si uestra descriptio nostre consonat uoluntati. Tam ex preambulo uestre salutationis eloquio, quam ex laudabili narratione sequenti, amicitie connectende uidimus qualitatem; de qua si prescii fuissemus, non essemus ultimi in quo debuimus anteire. Ne igitur nos mora prepediat, quandocumque placuerit, parati sumus nostrum commune desiderium adimplere. Preclaro ac magnifico uiro domino P. Ziani, Uenetie, Dalmatie, Croatie, dimidie nec non et quarte partis Romani imperii duci felicissimo, dignis et magnis laudibus decorato, B. illustris dux Austrie salutem et optata semper felicitate beari. Uolentes ad Romanam curiam pro quibusdam nostris negotiis proficisci, a uestra gratia postulamus per uestras partes cum nostra familia fiduciam transeundi. Serenitatis uestre magnificentia bene nouit qualiter nos oportet locis proximis et uicinis ciuitatibus deseruire; quia, si contraria faceremus, ipsi nobis uictualia denegerent. Cum autem contra Lombardos in seruitium Romani principis uelitis accedere, sicut fertur, fiduciam uobis non ualemus concedere quam petistis, licet in aliis cupiamus excellentiam uestram pro uiribus honorare. Excelso ac magnifico uiro domino C., illustri marchioni Montisferrati cui decus et fama laudes plurimas acquisiuit, D. Estensis et Anconitanus marchio salutem et prospera prosperis cumulare. Cum uos oporteat contra tales inimicos nostros exercitus congregare, qui nobis offensiones plurimas intulerunt, uestram nobilitatem de qua plene confidimus deprecamur, quatenus in nostrum, si placet, auxilium ueniatis tam magnifice quam potenter. Serenitatis ac magnificentie uestre negotia propria reputantes, et amicos uestros diligimus et reputamus alios inimicos. Quare uestra nobilitas recognoscat quod, quando uobis placuerit, ad uestrum seruitium cum multa fortitudine ueniemus. Clarissimo uiro domino G. Dei gratia comiti Tuscie palatino, quem fama laudis magnifice per mundum totum gubernat, B. eadem gratia comes Rainerius de Manente salutem cum desiderabili prosperitatis augmento. Respiciens creator omnium de sancto habitaculo regni sui proditionem quam de nostra persona fecerat dominus imperator, dignatus est me nouiter ab ipsius manibus misericorditer liberare: pro qua re uestra excellentia glorietur, quia bonus amicus uester qui iam mortuus putabatur ad propria est reuersus. Gloria sit Deo in excelsis et exultatio magna hominibus super terris, quoniam honoratissima uestra persona, que inique capta fuerat et detenta, nunc a uinculis imperialibus est soluta. De quo repleti sumus ineffabili gaudio, affectantes non modicum solatio uestre presentie satiari. Uiris nobilibus et discretis, potestatibus, consiliis et populis uniuersis societatis Lombardie, rectores salutem et accingi robore fortitudinis et uirtutis. Quia non est sani consilii prebere aliqua inimicis, per que offensionum iacula preparentur, uniuersitatem uestram rogamus, uobis sub ea districtione qua possumus iniungentes, ut sic uestras ciuitates et districtus faciatis custodire, officialibus appositis, diligenter, ne uictualia seu arma extrahi ualeant uel portari, uos ad inuicem et in omnes a factis et uerbis illicitis taliter abstinentes, ne maleuolentia inde proueniat, sed amicitia potius acquiratur. Ad uestram memoriam reducere non oportet, quod temporis ostendit breuitas et facti nouitas manifestat, qualiter societas Lombardie pro reuerentia Dei sancteque Romane ecclesie nec non et pro totius societatis statu, commodo et honore, multa deliberatione preuia et liberali promissione prestita, se adstrinxit ad quingentos milites in seruitium sedis apostolice transmittendos; quod, licet usque ad hec tempora occasione guerre fuerit prolongatum, iam ultra differri non potest, cum necessitas imminens et summus pontifex instanter et instantius hoc exposcat. Cum autem per omnes ciuitates sit numerus distributus et debita quantitas assignata, et a singulis ciuitatibus milites sint electi qui debeant proficisci, uestram ciuitatem rogamus et uobis sub multa districtione precipimus, ut uestros milites equis et armis faciatis continuo preparari, ita quod in medio ianuario proximo, qualibet occasione remota cum aliis militibus Lombardie feliciter accedant et honorifice, sicut decet, uos ad hec taliter offerentes, quod laudes et gratias acquiratis, et quod necessitas uirtutem parere uideatur. Uiris nobilibus et discretis domino A. potestati, et consilio ciuitatis Bononie dignis et magnis laudibus decoratis B. et C. eiusdem ciuitatis rectores salutem et totius prosperitatis augmentum. Ad notitiam uestre prudentie presentium insinuatione reducimus, qualiter rectores Lombardie Padue constituti de communi consensu et unanimi uoluntate talia statuere nunc intendunt, de quibus faciendis a suis ciuitatibus habent singuli potestatem. Unde quicquid super his uobis placet quod facere debeamus, nobis quam citius uestris litteris declaretis, et si uestra uoluntas fuerit quod talia exsequamur, nobis per instrumentum publicum auctoritatem plenariam concedatis. Nuper litteras uestre suscepimus bonitatis quedam continentes statuta que rectores Lombardie nunc facere disponebant; super quo potestis de multa prudentia commendari ex hoc, quod circa nostra commoda et honores esse uidemini solliciti pariter et attenti. Quia igitur omnis pars turpis esse censetur que suo non congruit uniuerso, quod aliis placet uolumus, in hac parte presentium tenore potestatem hoc exsequendi liberam concedentes. Preclaro ac strenuo militi domino Salinguerre Ferrariensi militari gloria decorato, Prendiparte Bononie salutem et successibus abundare. Pro honore militie quam nuper suscepimus diuina gratia suffragante, per nostros amicos remunerare nos conuenit histriones. Unde Mainettum, doctorem curialem, laudabilem atque notum ad uestram excellentiam mittimus, sicut petit, munerandum, uestram dilectionem rogantes ut circa ipsum amore nostro uelitis curialiter uos habere. De honore uestre persone sicut proprio gratulantes, talem doctorem, quem ad nos munerandum misistis, sic licentiare curauimus magnis donis, quod cantando ubique glorificat nomen uestrum. Cum equi sint et arma nostre terre hominibus imposita pro communi, de necessitate cogimur ad gratiam recurrere amicorum. Quapropter dilectionem uestram, que nobis consueuit in necessitatibus subuenire, propensius rogitamus, quatenus unum dextrarium et loricam nobis commodare uelitis et mittere per presentium portitorem, scientes quod nihil hoc tempore carius haberemus, quam si fiat quod petimus in presenti. Cum trecenti milites ciuitatis nostre ad Mantuanam ciuitatem ire debeant pro communi, nos qui cum eis electi sumus, oportet arma habere propria et alia nihilominus inuenire. Unde si uestre nobilitatis preces exaudire non possumus ut uellemus, uestra dilectio uelit prout decet equanimiter sustinere: quia, si hoc non esset, nedum res petitas, uerum etiam et personam haberetis ad uestrum seruitium et honorem. Amicabilem uestram dilectionem et curialitatem multipliciter approbabam deposcimus incessanter, quatenus sparuerium uestrum et canem pro rete et unum bonum leporarium, si haberetis, nobis uelitis de dono uestre gratie commodare et mittere per eundem qui nobis uestras litteras apportabit; scientes quod nihil hoc tempore carius haberemus, cum aues et lepores in nostris partibus magis solito nunc abundent. Militie uestre desiderabili gestientes placere pro uiribus et seruire, uobis sparuerium nostrum mittimus postulatum parati similia facere de cane et leporario quam primo ipsos poterimus inuenire. A. Dei gratia Romanorum imperatrix et semper augusta G. eadem gratia illustrissime regine Francorum salutem cum desiderabili prosperitatis augmento. Gratum gerimus super omnia et acceptum, cum nostre serenitati sepius recitatur de uestre dilectionis continentia et salute, quia dum familiaritatem ad memoriam reducimus tenere iuuentutis, semper noster animus ad ampliorem beneuolentiam laudabiliter excitatur. Inde est quod altitudini nostre excellentia uestra scribat, quomodo fortuna leta rideat et omnia sint iocunda, quia nostra magnificentia, que multipliciter prestante domino gloriatur, uos suis affectat gaudiis sociari. Celsitudo uestre glorie super gratulatione uisitationis nouissime nos preuenit, annuntians nobis uestre magnificentie prestolatum gaudium et salutem, que sic exultatione multiplici nos repleuit, quod uix lingua carnis sufficeret ad dicendum. Quia uero de nostra continentia scire cupitis et audire, actione uobis exhibita gratiarum pro litteris quas misistis, noueritis quod per Dei gratiam et uestram, omnia sunt nobis tam prospera quam iocunda. Preclare ac magnifice domine A. Dei gratia marchiane Estensi, decorate multa sapientia, curialitate, pulcritudine ac uirtute, B. eadem gratia talis duchessa uel talis ducis uxor aut filia, salutem et uite longitudinem cum gloria et honore. Audiuimus nuper auditum bonum, et desiderabilem suscepimus intellectum, quod, illius gratia dispensante qui Elisabeth uterum fecit sterilitatis fecundum, puer natus est uobis, filius letitie et exultationis, consanguineorum magnum gaudium et omnium amicorum, quem Dominus crescere faciat scientia et etate, ut domum Estensem que desolata uidetur nullo stipite remanente, diu regnare possit et feliciter gubernare. Excellentie uestre sollicitudo laudabilis nostre dilectionis litteras antecessit, in quibus quod audistis uobis gaudium nuntiamus, de magna gratia quam nobis contulit rex celestis; qui non peccantis merita sed ancille humilitatem considerans, ex utero senectutis misericorditer uoluit quod filius nasceretur, de cuius ortu letantur parentes et exultant omnes consanuinei et amici, magnificantes nobiscum omnipotentiam creatoris, qui seruis suis tam benigno fauore uoluit prouidere. Et quia super hoc uestram exellentiam multipliciter cognouimus gratulari, omni tempore uobis tenemur ad grates, seruitia, et honores; pro quibus ille qui uere dicitur gloriosus uestre bonitati respondere dignetur et omne uestrum desiderium adimplere. Nobili et sapienti domine B. honorabili catanee talis loci multis dignis laudibus renitenti, M. Dei gratia illustris Panici comitissa, salutem et semper salutis gaudia, prosperitatis consilia, et iocunditatis solatia inuenire. Cum inter alia uiuentes dominas, que in amicitie nostre numero computantur, uestram personam pura dilectio constituat principalem, ad uos tanto securius mittimus preces nostras, quanto uestra rogamina recipere cupimus, et nostra per uos credimus exaudiri. Ideoque uestre curialitatis prudentiam exoramus, ut de tali ancilla uestra nobis gratiam faciatis, eidem amore nostro libertatis premium conferentes, ut, cum catena soluta fuerit seruitutis ad honorem et laudem uestram eam cuidam nostro militi copulemus, qui ratione sue bonitatis et pulcritudinis ipsam absque dotis suffragio recipiet in uxorem; et pro certo sciatis quod hoc donum reputabimus pretiosum super omnia magna dona. Quamuis ancilla nostra, quam postulatis per uestras litteras manumitti, postea cuidam uestro militi matrimonialiter copulanda, nobis sit carior aliis quas habemus, que sua bonitate domum nostram mirifice decorabat; tamen quia nihil est in mundo adeo pretiosium quod uestre prudentie negaremus, eam sicut ancillam uestre dilectioni donandam duximus et mittendam, ut dum in uestra fuerit potestate, quicquid uobis de ipsa placuerit faciatis. Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis omnibus Lombardis presentibus et futuris salutem et apostolicam benedictionem. Aures apostolice dignitatis tanto nos decet inclinare benignius ad audiendas supplicantium uoluntates, quanto id quod suadetur et queritur peramplius conuenit exaudiri. Ideoque iustis precibus uestris annuentes, uobis presenti priuilegio licentiam damus, et concedimus liberam potestatem, ut quotiescumque intrare uoluerit imperator Italicam regionem, sicut in concordia illustrissime filie bone memorie regine Constantie continetur, possitis societatem facere et iuramentis et promissionibus uos ligare pro uestris rationibus conseruandis, saluis honoribus et seruitiis uniuersis que Romanis principibus qui pro tempore fuerint prestare debetis de pacto uel consuetudine approbata, quibus per hoc priuilegium nolumus in aliquo derogari. Siquis uero hoc attemptare presumpserit, iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se nouerit incursurum. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fredericus diuina clementia Romanorum imperator et semper augustus omnibus salutem. Fideles nostros diligimus et eis gratiam nostram impendimus cum profectu. Notum igitur facimus uniuersis Romani imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod inspecta summa deuotione ac fidelitate sincera nec non preclara seruitia que illustris comes palatinus G. Tuscie fame laudabilis, suique maiores nostre maiestati magnifice simulque Romano imperio prestiterunt et sunt prestituri, annuente Domino in futurum, de gratia imperatorie maiestatis in recto et legali feudo tale castrum ei damus atque concedimus cum omni iure, honore, ac iurisdictione que noscuntur ad illud modo quolibet pertinere, cum omnibus placitis, bannis atque seruitiis, in pace pariter et quiete habendum perpetuo et tenendum, sub interminatione gratie nostre districtius iniungentes nequis eidem super isto iure contradictionem aliquam uel iniuriam interponat. Siquis uero contra facere presumpserit, imperatorie maiestatis gratia careat, et nomine pene l. libras auri puri componat, medietatem nostre camere designandam et reliquam dicto militi super hoc iniuriam patienti. Huius rei sunt testes et cet. |