1352 lines
269 KiB
Plaintext
1352 lines
269 KiB
Plaintext
Etsi celestis et increati principis inuestigabilis prouidentia mortales quam plurimos prudencia et uirtute beauerit, profunde tamen et inclite sapientie uirum, philosophye uerum alumpnum et poetam excelsum, Dantem Alagherii, Florentinum ciuem et huius mirandi singularis et sapientissimi operis autorem, interiorum bonorum ac scientiarum quasi omnium felicitate preclarum in populis et urbibus orbis terre, tam utili quam probabili ratione perfecit, ut omnis superiorum et inferiorum sciencia in hoc notorio athleta prudentie difusius aggregata per eum, tanquam per sublimis sapientie testem, humanis desideriis mostraretur, et sic, huius uniuersalis et abtrahentis materie noua dulcedine ad sui cognitionem audientium animos demulcente, cum habena mortalium linqueretur, nedum ad tanti auctoris uirtutes et gratias cognoscendas, uerum etiam ad maiores et altiores gradus sciencie peruenirent. De illo igitur dici potest quod ex libro Sapientie legitur *Si uoluerit, magnus Dominus spiritu suo replebit illum et ipse tanquam ymbres emittet eloquia*. De ipso etiam potest exponi quod scribit Eçeçiel: *Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et uarietate, uenit ad Libanum et tulit medullam cedri, et summitatem eius euulxit et transportauit eam in terram Canaan*; quoniam sicut inter uolatilia uniuersa solius est aquile ad altiora trascendere, sic iste uenerabilis auctor accessit ad Libanum, hoc est ad diuine intelligentie montem, et ad omnium scientiarum fontem ex intellectus sui profunditate peruenit; et non stricte, non breuiter, sed per magnalium autoritatum et eloquiorum suorum ministeria non aliqua scienciarum accepit principia, non particulas, set uniuersalis sapientie et uirtutis ueram intelligentiam et subiectum. Et ex huiusmodi sapientie tante medulla et profunditate sublimi huius mirande inuentionis flores et fructus elegit, quos ad delectationem et doctrinam uiuentium de prudentissimis et occultis materiis scientiarum translatos in publicum uoluit demostrare; quod siquidem per istius triplicis Comedie sue probabile testimonium euidenter aparet. Ex quibus lucido documento mostratur auctorem prefatum non una dumtaxat sciencia uel uirtute, sed sacre theologie, astrologie, moralis et naturalis philosophye, rectorice ac poetice cognitionis fuisse peritum. Et quia gloriosi nominis omne preconium ad laudem et excellentiam tanti uiri nec ydoneum nec sufficiens censeretur, idcirco, concludendo premissis, ad expositionem principalis materie per me Graciolum de Bambaiolis, comunis Bononie cancellarium, in illius nomine ac uirtute potentis qui abscondit magnalia sapientibus et prudentibus et illa paruulis et sinplicibus, qualis ego sum, sua pietate reuellat, humiliter procedetur. Et quoniam ad perfectiorem cognitionem totius per diuisionem partium facilius peruenitur, ea propter presentis libri materia in duas partes diuiditur. Nam in prima parte demostrat auctor qualiter ex grauium uiciorum pondere prepeditus in hac uita et ualle miserie, et a uia lucis et ueritate remotus, declinauerat a uirtute. In parte secunda describit et tractat quod ex rationis succedente remedio et ex uirtutis uere presidio ipse auctor errores et ignorantiam huius uite et uitia eundem inpedientia profugauit, et potissime hec tria, uidelicet luxuriam, superbiam et auaritiam. Nam cum ista uolumptuosa et uiciosa inpediant adscensum intellectualis anime ad superiora perfecta, sicut scribit Phylosophus in libro de pomo, sic ista tria luxuria, superbia et auaritia ipsum auctorem potissimum occupabant ne ascenderet ad uirtutes. Secunda pars incipit ibi {Mentre ch'i' rouinaua in basso loco}; probat enim hoc demostratiue: nam ostendit in ista secunda prout summus ille poeta Uirgilius, tanquam ipsa uera ratio, apparuit et occurrit erranti auctori et deuio, ut eum ad uiam uirtutis et semitas uere cognitionis adduceret. Sed hec secunda pars in alias duas diuiditur: nam in prima parte demostrat, prout supra proxime dictum est, qualiter ipse Uirgilius, tamquam ipsa rationis cognitio, eidem auctori occurrit ut eum de uiciorum carcere traheret ad uirtutes. In secunda uero parte describit qualiter ipse Uirgilius auctorem prefatum deduxit ad inferos ad uidendum penas et miserias dampnatorum; hoc est dicere quod ipse Dantes ex rationis uirtute ipsum athraentis prius est motus ad cognitionem, purgationem et penitentiam uiciorum, et ad ipsorum uiciorum fines et matherias cognoscendum, ut postmodum, purgatis uiciis, purus tenderet ad uirtutes, sicut agere debet quilibet fidelis et uerus Christianus, quia, primo uiciis extirpatis, debet intendere postmodum ad uirtutes. Secunda pars incipit ibi in principio tercii cantus {Per me si ua ne la città dolente}. Hec uero secunda in tot partes diuiditur quot sunt penarum et cruciatuum genera que per huius libri capitula siue cantus propter diuersas causas delictorum danpnatis et miseris spiritibus inferuntur. Huius igitur operis diuisione premissa, restat ad expositionem litere peruenire.
|
||
|
||
|
||
{Nel mezzo del cammin di nostra uita} Ad ueram expositionem huius principii sciendum est quod ipse Dantes, quando hunc tractatum incepit, erat in medio cursu humane uite, silicet in etate XXXII uel trium annorum, quod siquidem tempus secundum opinionem comunem habetur pro medio cursu uite. Aliud etiam potest dici, uidelicet quod, cum usque ad tempus XXXIII annorum et uirtutes et potentie corporales augmententur et crescant, et ultra illam etatem ipse corporales potentie minuantur et naturalis calor ad sui diminutionem procedat, idcirco dici potest quod ipse auctor hunc librum conposuit in eo medio tempore quo augentur et minuuntur ipse uirtutes et potentie corporales.
|
||
|
||
{Mi ritrouai per una selua oscura,
|
||
chè la diritta uia era smarrita}
|
||
|
||
Quamuis hec satis per se pateant, nichilominus et uult dicere ipse auctor quod eo tempore quo hunc trattatum incepit erat peccator et uiciosus et quasi in quadam silua uitiorum et ignorantie, ita quod a uia ueritatis et uirtutis errauerat.
|
||
|
||
{Tant' è amara che poco è più morte} Super isto uerbo ipse auctor, quamuis tacite, graui tamen reprehensione redarguit et uituperat eius uitam et cuiuslibet hominis uoluptuose et uitiose uiuentis: nam dicit quod hec silua et eius uita maculata delictis in tantum est grauis quod ipsa mors estat paulo ponderosior.
|
||
|
||
{Ma per trattar del ben ch' i' ui trouai} Auctor ofert hic se mostraturum et dicturum de hiis que inuenit et uidit in ipsa silua, hoc est de uitiis et erroribus que per uitam humani generis perpetrantur; quod siquidem satis patet per capitula huius libri.
|
||
|
||
{Io non so ben ridir com' i' u'intrai
|
||
... che la uerace uia abbandonai}
|
||
|
||
Ex uerbis istis notandum est quod sonnus accipitur pro peccato et uitam facinorosam significat. Nam cum ipse sonnus sit filius obliuionis, quia dormientes obliuiscuntur omnia, sic per peccatum, tamquam per uiam obliuisciendi et relinquendi uirtutem et ueritatem, scilicet ipsum Deum, quo siquidem peccato ipse Dantes erat maculatus et plenus antequam summeret hunc tractatum, nescit ipse auctor referre nec uidere qualiter fuit sibi gratia data celitus ut intraret in hanc siluam, hoc est ut intraret ad ueram cognoscendam uirtutem et uitia relinquenda; quod satis euidenter apparet per ea que proxime subsecuntur.
|
||
|
||
{Ma poi ch'i' fui al piè d'un colle giunto
|
||
... che mena dritto altrui per ogne calle}
|
||
|
||
Hic ostendit auctor quod postquam peruenit ad montem, hoc est ad ueram cognitionem et intellectum, reliquid illam uallem et uitam miserie; postmodum, sursum aspiciens, uidit montem percussum a radiis planete; hoc est quod uidit quod in uera cognitione ipsius iam splendebat et superueniebat ipsa uirtus, per quam, tamquam per uerum medium, omnes homines perfecte gradiuntur et uiuunt.
|
||
|
||
{Allor fu la paura un poco queta
|
||
... che non lasciò già mai persona uiua}
|
||
|
||
In ista parte uult dicere quod quando peruenit ad montem et ad cognitionem uirtutis, tunc ipsa tribulatio, cure et uarie passiones cessauerunt et sedate fuerunt, quas sustinuerat tempore noctis, hoc est tempore tenebrose uite, cum fuerat peccator et deuius a uirtute. Postea exemplificat et dicit quod quemadmodum ille qui euasus est de aliquo magno aquarum pelago, cum ad riuam et terram peruenerit, se reuertens ad aquas, pelagum et periculum quod exiuit, fortiter admiratur, sic dicit ipse auctor quod, cum ad montem uere cognitionis uenisset, terga reuertens, profunde amirabatur de illa silua et uita scelerum quam transiuerat. Qui siquidem transitus nunquam dimisit aliquem uiuum, hoc est dicere quod ille transitus, scilicet usus continuus uiciorum et uoluptuose uite, numquam reliquid hominem uiuere. Et hoc est quod scribitur per Apostolum: *Uidua in deliciis uiuens mortua est*, et propterea rogabat Dauit Dominum: *Inlumina, Domine, oculos meos ne unquam obdormiam in morte*, hoc est in peccato.
|
||
|
||
{Poi ch'èi posato un poco il corpo lasso,
|
||
ripresi uia per la piaggia diserta}
|
||
|
||
Hic dicit auctor quod, postquam aliquantisper in illa uera cognitione et affectione uirtutis remansit, illam affectionem et cognitionem deduxit in actum, quoniam ipse auctor incepit ascensum suum per uiam montuosam et altam, hoc est per uiam uirtutum, ad quas difficillime peruenitur.
|
||
|
||
{Sì che 'l piè fermo sempre era 'l più basso} etc. Ex uerbis istis aduertendum est quod sicut adscendentis ad alta et super eo fundatur et seruatur essentia gradientis, sic per ipsam humilitatem, que se infimam, decliuam et humilem semper reddit, seruatur et stabilitur status incolumis ipsam possidentis. Quod satis probat Bernardus cum dicit: *Qui ceteras uirtutes sine humilitate congregat quasi puluerem in uentum portat*; per hanc siquidem uenerandam uirtutem uentosi et detestabiles inpetus superbie profugantur.
|
||
|
||
{Ed ecco, quasi al cominciar de l'erta
|
||
... che di pel macolato era couerta}
|
||
|
||
Ex istis uerbis notandum est quod hec lonça uariis colorata coloribus, et que per naturam est agilis, significat luxuriam, que inter cetera peccata mortalia hominem curis uariis afficit, magisque facilius et persepe agreditur quam cetera alia uiçia. Imo, quod est singularius et grauius, in dicto uitio, sicut ex lictera demostratur, ipsa luxuria hominem purgatum uiçiis et ad uirtuosa tendentem reagreditur et repercutit et ad luxuriam reaccendit. Et hoc est quod scribitur per Ieronimum ad Iouinianum libro IIº: *Amor mulieris insaciabilis: extintus reaccenditur et post copiam quidem rursus inops est*. Hoc est etiam quod idem scribit ad Amadeum presbiterum: *Omnia uitia post factum penitudinem habent et, licet inuitet lucrum, ipsa tamen conscientia mordet. Uoluptas sola ac libido etiam in ipso tempore penitendi preterittos stimulos patitur, incentiua peccati, ut per hec que corigere cupimus rursum sit materia delinquendi*.
|
||
|
||
{Temp'era dal principio del mattino,
|
||
e 'l sol montaua 'n sù con quelle stelle}
|
||
|
||
Ista uerba ad duplicem significationem trahi possunt. Primo in quantum mostratur hora temporis in qua occurrit auctori ipsa bestia; et per hoc ostenditur in hora principii matutini ultra partem dimidie noctis uersus auroram diei, quia tunc sol existens in alio emisperio redibat et reascendebat uersus emisperium nostrum cum stellis, cum radiis et uirtutibus suis eidem diuinitus atributis: et hec est expositio quantum ad licteram. Item ad aliam significationem trahi potest, et hanc reputo ueriorem, uidelicet quod quando ipsa bestia occurrit auctori tunc sol in principio matutini sursum adscendebat cum stellis, hoc est dicere quod sol cognitionis, scilicet ipse Deus, tunc ipsum auctorem inceperat inspirare ut adscensum peteret ad uirtutes, propterea sic sequitur:
|
||
|
||
{Sì ch'a bene sperar m'era cagione
|
||
... l'ora del tempo e la dolce stagione}
|
||
|
||
Dicit ipse auctor quod ipsa hora temporis erat eidem causa magne consolationis et spei; hoc est dicere quod hoc salubri principio, uidelicet cognitionis et apetitus uirtutum et penitentie uitiorum, auctor ipse sperabat de diuina misericordia seruari ex uitiis luxurie et aliis, que per tempora in hac silua miserie iam comiserat. Et hoc aperte scribitur per Augustinum cum dicit: *Cum homo agnoscit et Deus ignoscit*; hoc est etiam quod scribitur per Bernardum: *Non desperet humanitas, sed in pretio sue redemptionis aspiciat, que tanti est quanti empta fuit*.
|
||
|
||
{Ma non sì che paura non mi desse
|
||
... con la test'alta e con rabbiosa fame}
|
||
|
||
Dictum fuit supra quod ipse auctor fuerat luxuria, superbia et auaritia in hac ualle miserie potissimum maculatus; de qua siquidem luxuria superius est ostensum; modo ex istis uerbis ostendit qualiter ipsa superbia, que significatur et ponitur pro leone, eundem auctorem in hanc siluam prepediuit. Et hoc satis euidenter apparet cum dicit {con la test'alta}, quoniam ipsa detestanda superbia semper apetit aparere sublimis, semper procurat omnibus et ab omnibus anteferri. Et hoc est quod scribitur per Ieronimum de illo superbie et perdictionis filio, angelo tenebrarum, quod contra suum creatorem elatus sic in uerba precipitationis erupit: *Ponam sedem meam ab aquilone et ero secundus Altissimo*. Hoc est quod scribit Gregorius: *Superbia natione celestis est et ideo celestes apetit mentes, ut quos inuenit nature sue conformes constituat ruine participes*.
|
||
|
||
{Ed una lupa, che di tutte brame
|
||
... ch'io perdei la speranza de l'altezza}
|
||
|
||
Auctor ex uerbis istis inmediate demonstrat quod post uicia luxurie et superbie fuit in hac uita uoluptuosa per auariçia maculatus. Nec mirum est siquidem, quoniam peccatum in generali est tante grauedinis quod, si per uirtutem uel rationis remedium non urgetur, ad alia suadet hominem uicia peruenire. Et hoc est quod dicit Augustinus: *Peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad alia adtrahit*. Que siquidem auaritia figuratur per lupam: nam sicut ipsa lupa secundum sui naturam est quodamodo insaçiabilis apetitus, sic ipsa auaritia semper est uacua, semper mendicat, et quanto copiosius pascitur tanto magis apetendo famescit. Et propterea per huiusmodi uitium, sicut iacet lictera, multe gentes dolentes et lacrimabiles ducunt uitam, quoniam propter bonorum usurarum et pecunie apetitum multe uidue pluresque familie sunt opprese. Insuper dicit ipse auctor quod ex hoc miserimo uitio tantis fuerit curis et anxietatibus oneratus in monte, quod de ascensu ad uiam ueritatis et uite quodamodo desperauit.
|
||
|
||
{E qual è quei che uolontieri acquista
|
||
... mi ripigneua là doue 'l sol tace}
|
||
|
||
In ista parte auctor exemplificat trattando de eodem uitio auaritie, et dicit quod quemadmodum aliquis afettuose deditus et diffusus ad acquirenda et apetenda ista bona temporalia miserabiliter tristatur et deflet, quotienscumque ex casu aliquo uel aduersa temporis qualitate in diuiciis uel mercationibus suis patitur naufragium uel dispendium, sic per locum a simili ipsa bestia, auaritia, ipsum auctorem flentem tristemque disposuit. Huius est ratio quia, cum ipse auctor uere cognitionis radiis illustratus ad uias uirtutum intenderet, ex casu et opposito ipsius bestie, idest auaritie, occurrentis eius impediebatur ascensus, ac ipsa lupa eundem auctorem remitebat et retrudebat ad loca infima, idest uilia et uitiosa, in quibus sol tacet; hoc est quod in eis infimis locis et uiciis nullam est reperire uirtutem. Et hoc est quod per Tulium scribitur in libro de senetute: *Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, nec in uoluptatis regno uirtutem posse consistere*.
|
||
|
||
{Mentre ch'i' rouinaua in basso loco,
|
||
dinanzi a li occhi mi si fu offerto
|
||
chi per lungo silenzio parea fioco}
|
||
|
||
Postquam auctor in parte superiori, que est prima pars huius libri, aperte mostrauit qualiter longo tempore in hac uita miserie a uia ueritatis errauerat, et maxime ex inpetu uitiorum luxurie, superbie et auaritie uel cupiditatis, modo subsequenter in ista parte, que est secunda pars huius operis, ponit qualiter eidem auctori, quamuis dudum maculato sceleribus, nichilominus ad cognitionem et ueram conscientiam redeunti, aparuit et subuenit Uirgilius, hoc est ipsa ratio. Ex cuius rationis remedio ipse auctor sublatus fuit a uiçiis et dispositus ad uirtutes, quod patet per ea que inferius continentur. Illa uero uerba Chi per lungo silenzio parea fioco intelligenda sunt de Uirgilio, quem dicit sibi apparuisse fioccum, idest quasi deletum ex longa taciturnitate, et tenuis ac modice sonoritatis, quia dudum fuerat ex uita sublatus.
|
||
|
||
{Quando uidi costui nel gran diserto
|
||
... qual che tu sii, od ombra od omo certo!}
|
||
|
||
Quamuis hec uerba exponi et trahi possint ad ostendendum de penitentia et contritione eorum uitiorum et scelerum que auctor commiserat in hac ualle miserie, pro quibus uitiis ad ueram cognitionem reductus ipsi rationi, quam inquirens inuenerat, uel diuine uirtuti misericordiam et ueniam postulabat, exorans ipsam inaccessibilem sapientiam ut eius sibi funderet gratiam, propter quam peruentura tempora per uias uirtuosas accederet, – quia sola anima intellectualis, Deum uolens, Deum querens, illum inuenit, illum uidet; et hoc est quod in Canticis Canticorum de ipsa anima legitur: *Surgam et circuibo ciuitatem per uicos et plateas et queram quem diligit anima mea* –, nichilominus uerba predicta ad perfectiorem prosecutionem eorum que auctori predicto per libri presentis capitula per Uirgilium demostrantur ad licteram de ipso Uirgilio exponuntur, qualiter ipse auctor ab eo petit misericordiam et succursum ad reuelationem eorum que sibi in itinere acciderunt.
|
||
|
||
{Rispuosemi: Non omo, omo già fui, usque ad locum illum Ma tu perchè ritorni a tanta noia?} Hec uerba satis per se patent, quia per ea respondet Uirgilius auctori interoganti et dicit: *Ego non sum homo*, quia mortuus, *sed iam fui homo, et parentes et maiores mei fuerunt de ciuitate Mantue*, que est de prouincia Lombardie. *Et ortus fui tempore Iulii imperatoris, quamuis tarde*, idest modicum ille Iulius uixerit post aduentum meum, et propterea sequitur:
|
||
|
||
{E uissi a Roma sotto 'l buono Augusto} Quia statim mortuo eodem Iulio imperatore sucessit Augustus imperator, cuius Augusti tempore fuit ipse Uirgilius scientia uita et honore preclarus; et eo maxime tempore quo isti superiores planete et alia falsa ydolatra tanquam diuina numina per homines collebantur. Dicit etiam ipse Uirgilius: Ego fui poeta et altos eloquentie sonos feci de illo probo Enea, filio Anchisis, qui de Troya discexit postquam ille magnus et supremus Ylion, idest Troya et gloria Troyanorum, declinauit ad yma. Qualiter autem ipse Uirgilius de ipso cantauerit Eneida celebris atestatur. Potest etiam exponi alio modo uerbum istud {Ancor che fosse tardi}. Nam ipse Uirgilius, quantum pro salute anime sue et pro fide Christiana tenenda, tarde natus fuit et hec tarditas fuit modici temporis, quia cum dominus noster Iesus Christus natus fuerit secundum carnem XLII anno imperii Ottauiani Augusti et ipse Uirgilius decesserit ante Incarnationem Domini per modicum tempus, idcirco dicit testus {Ancor che fosse tardi,} quia si fuisset tempore Incarnationis Dominice, forte credidisset per fidem, et sic non fuisset tarde natus pro salute sua.
|
||
|
||
{Ma tu perchè ritorni a tanta noia?
|
||
perchè non sali il dilettoso monte}
|
||
|
||
Notes ex huiusmodi uerbis, lector, quod iam ipse Uirgilius, hoc est ipsa contemplatio rationis, operabatur in eo et eundem auctorem et animam intellectualem ipsius solutam ex uiciorum errore ad occupanda celestia disponebat. Nam, sicut scribit Aristotiles in libro de pomo, dilectationes anime sunt intelligere creatorem suum, et ue anime peccatrici que non habet potentiam redeundi in locum suum et ascendendi in patriam suam.
|
||
|
||
{Or se' tu quel Uirgilio e quella fonte
|
||
che spandi di parlar sì largo fiume?,
|
||
rispuos'io lui con uergognosa fronte}
|
||
|
||
Ex uerbis istis adhuc plenius notari potest qualiter inueniebat ipse auctor in se ipso uiam uere cognitionis et spiritum, quoniam auctor uerecunde recolens preteritorum ignorantiam uitiorum respondit eidem Uirgilio, idest arguendo se ipsum, et amirando dicebat: Hec est illa diuine ispirationis sintilla ex qua omnes gratiarum salutes, peccatorum contritio et dona scientie prodierunt, et propterea sequitur:
|
||
|
||
{O de li altri poeti onore e lume,
|
||
... lo bello stilo che m'ha fatto onore}
|
||
|
||
Modo inuocat sic dicens: O Uirgilii, idest o influentia uere cognitionis et gratie, tu es ille splendor eternus, qui, secundum quod dicit astrolagus magnus Alchindus in libro nouem iudicum, solus es sol et dux et moderator luminum reliquorum, qui cuncta tuo splendore lustras et comples. Et dicit auctor: Hoc deprecor, hoc exoro ut longeui labores mei, quos posui in sacrarum scripturarum profundo et in naturalis ac moralis philosophye documentis et rationibus cognoscendis, mihi ualeant ad perfectionem cognitionis uirtutum efettualiter capessendam, quoniam hec est illa uera cognitio per quam, tanquam per uiam magistram, anima intellectualis crescit gratia et uirtute. Tu es illud sublime bonum a quo ego suscepi illum stilum scientie ac moralis et uirtuose uite decorem, propter quam hucusque fui habitus in honore. Possumus etiam ad licteram exponere uerba premissa propter prosecutionem eorum que inferius subsecuntur.
|
||
|
||
{Uedi la bestia per cu' io mi uolsi;
|
||
... ch'ella mi fa tremar le uene e i polsi}
|
||
|
||
Notes, lector, ex uerbis istis quod ipse auctor, purgatus uiziis et ad uirtuosa deductus, detestatur et timet predictis ulterius uitiis maculari, quoniam subdit: O superne gratie influentia, custodias me ab hoc carcere uitiorum; ex quibus omnis spiritualis mea et corporalis potentia contremescit. Nec mirum est, siquidem talis est natura peccati ut hominem delapsum ad uicia de uirtute, de domino in seruum et de rationabili homine in animal inrationale uariet et conuertat. Et hoc est quod probat Boetius in libro IIIIº de consolatione: *Euenit igitur ut quem transformatum uitiis uideas hominem existimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor: lupi similem esse diseris. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercens: cani comparabis. Ire intemperatus fremit: leonis animum gestare credatur. Leuis atque inconstans nichil auibus differt. Ita fit ut qui, probitate deserta, probus esse desierit, cum in diuinam condittionem transire non possit, in beluam conuertatur*.
|
||
|
||
{A te conuien tenere altro uiaggio,
|
||
... se uuo' campar d'esto loco seluaggio}
|
||
|
||
Colligitur ex istis uerbis qualiter ipsa uirtus et ratio, imperans motibus autoris, persuadebat eidem ut sanioris electione consilii prosequendo uirtutes huiusmodi uitiosa relinqueret, et maxime hanc infelicem lupam, idest detestandam cupiditatis ingluuiem; quia quemadmodum os eius qui mentitur occidit animam, sic hec inexplebilis auaritia, peccatum ex sua grauitate mortale, eos mortificat et occidit in spiritu quos per cupiditatis corporalem catenam detinet alligatos; et sic hominem ad imagynem diuinam formatum non sinit ad gradus uirtuosos ascendere, ad quos principaliter est creatus. Et propterea de hoc infelici uitio sic loquitur Augustinus in libro de agone Christiano: *Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam apetentes a fide errauerunt et inseruerunt se doloribus multis*.
|
||
|
||
{E ha natura sì maluagia e ria,
|
||
... e dopo 'l pasto ha più fame che pria}
|
||
|
||
Dicit etiam quod hec detestanda cupiditas tante uoracitatis est capax ut numquam eius insatiabilem satiet apetitum, sed quanto magis impletur et uorat, tanto profundius fame et uoluptate accenditur ad habendum, sicut scribit Boetius libro III de consolatione: *Quamuis fluente diues auri gurgite / nec expleturas cogat auarus opes* etc. Hoc est quod scribit Gregorius in Morallibus: *Auaritia desideratis rebus non extinguitur, sed augetur: nam more ygnis ex multiplicatis lignis consummatis excrescit*.
|
||
|
||
{Molti son li animali a cui s'ammoglia} Adhuc auctor de materia huius uitii prosequendo, dicit quod hec aborrenda cupiditas inter reliqua uitia, multis sociata et uxorata corporibus, eorundem animas trahit ad perdictionem et mortem et propterea beatus Giouannes in Apocalipsi de hiis tribus uitiis testatur et dicit: *Et tertia pars hominum occisa est ex igne et fumo et sulpure que pendebant ex ore ipsorum*; ex igne, intellige, idest ex ardore intemperato luxurie; et fummo, idest ex uentosa sublimitate superbie; et sulfure, idest ex coinquinatione tenaci terrene cupiditatis et auaritie. Tertia pars humani generis ad perdictionem et interitum est delapsa; de hoc etiam Ysayas: *A maiore usque ad minorem, a propheta usque ad sacerdotem, omnes auaritie student*.
|
||
|
||
{E più saranno ancora infin che 'l ueltro
|
||
uerrà che la farà morir con doglia.
|
||
Questi non ciberà terra nè peltro}
|
||
|
||
Quamuis uarii uaria sentiant de presenti materia, nichilominus ad ueriorem declarationem et expositionem eiusdem agrediar aliqua, prout iuuenili et proprie cognitioni infunditur. Dicit auctor quod multi ex humano genere sunt poluti ex terrene chupiditatis miseria, et quam plures adhuc per successiua tempora ex hoc uitio fedabuntur, donec adueniet ueltrus siue leporarius ille qui hanc lupam in mortem consummet. Cuius siquidem expositio leporarii potest dari altero duorum modorum et probabili ratione loquendo: uno scilicet modo diuinitus et de diuina loquendo et intelligendo potentia; alio modo humanitus et de humana mostrando et predestinando prudentia. Primo dico modo iste ueltrus dici et exponi potest de illa diuina et inephabili sapientia de qua scriptum est: *Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi*, de quo etiam scriptum est: *Et iterum uenturus est cum gloria iudicare uiuos et mortuos*. Nam cum ex procuratione et subgestione continua uniuersalis hostis fragilitatis humane hec mortalia uitia, sed auaritia maxime, inundauerint super terram et se mortalium mentibus alligauerint, cumque tantorum facinorum ponderosa calamitas ex humane imbecillitate nature perfecte non possit per hominem profugari et debite pene suplicio coerceri, necessaria ratione probatur quod ipse uerus Deus, qui est lapis ascisus de monte sine manibus, per infinite potentie sue recta iudicia est ille ueltrus et ille ueritatis et iustitie princeps qui hanc lupam siue auariciam et alia peccata mortalia, animis et corporibus inclusa mortalium, dissipabit. Et hoc est quod probatur per Çachariam prophetam: *Qui uenturus est ueniet et non tardabit; iam non erit timor in finibus nostris, quia ipse est saluator noster, et deponet omnes iniquitates nostras et proiciet in profundum maris*.
|
||
|
||
{Questi non ciberà terra nè peltro,
|
||
ma sapienza, amore e uirtute}
|
||
|
||
Per hec siquidem uerba potissime roboratur ratio et oppinio precedentium. Nam cum nemo sine crimine uiuat, et sic uniuersaliter non sit dare aliquam creaturam absque uitiose coinquinationis nota, non culpabilem, et maxime ex terrena cupiditate sinceram, sicut probat Ysayas cum dicit: *In capite omnium auaritia*; cunque non hominem nec corporalem aliquam creaturam sit reperire perfectam in perfectione uirtutum, preter illam inuestigabilem sapientiam, uidelicet unigenitum Dei filium, a quo, tanquam ab ipsa primeua et felicissima causa, amor uirtutis, hoc est genus uirtutum et forma, omniumque beatitudo donorum infunditur, – prout habetur ex Iob: *Numquid homo Dei comparatione iustificabitur aut factore suo superior erit uir? numquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos iudicat?* ; de hoc etiam ex Sapientie libro probatur: *Tu autem, dominator uirtutis, cum tranquillitate nos iudicas et magna reuerentia nos disponis*; de ipsa et diuina sapientia et uirtute philosophus in libro de mundo sic probat: *Est enim reuera saluator et genitor omnium Deus quecumque quocumque modo fiunt in hoc mundo, non equidem substinens animalis per se operantis et laboriosi laborem, sed utens infatigabili uirtute qua et longe uisa fore agreditur* –, preterea sequitur quod ipse Deus plenus sapientia et uirtute, auro et argento ac terrena cupiditate contemptis, est ille ueltrus et dominus qui est huiusmodi facinorosa terena tempore magni iudicii dispersurus.
|
||
|
||
Subsequenter procedit auctor ad laudem huius uirtuosi uenturi dicens: Iste uenturus, plenus sapientia et uirtute, in suo felici recimine non queret nec sitiet ista terrena nec aurum nec argentum, in quibus hodie uniuersi reges et principes delectantur, sed per ueram prudentiam et dilectionem uirtutis uniuersaliter imperabit. Nam, sicut legitur ex Tullio 2º Officiorum, male enim se res habet cum quod uirtute effici debet, id temptatur pecunia.
|
||
|
||
{E sua nazion sarà tra feltro e feltro} Ex uerbis istis mostrat auctor quod, cum ipsa diuina iustitia ad iudicium carnis uniuerse peruenerit et ad dictam lupam et alia scellera profuganda, quod natio ipsius ueltri erit inter feltrum et feltrum, hoc est quod motus siue principium et processus diuine condepnationis et pene dabitur et procedet inter scelleratos inpios et peccatores captiuos, quoniam ipsi captiui et scellerati figurantur per feltrum. Quod siquidem feltrum pannus est uilissimus, factus ex superfluitate lanarum et aliorum pannorum uilium et debilium. Sed secundum quod probat Magister in IIIIº Sententiarum non est perspicuum explichare qualiter dabitur sententia iudicii: non enim Scriptura aperte difinit an sententia proferatur per uocem illam: *Uenite benedicti et ite maledicti*, an uirtute supremi iudicis ita fiat atestantibus conscientiis singulorum. Secundo etiam modo, prout premissum est, de humana loquendo et significando prudentia ipsius ueltri expositio dari potest: nam per hunc ueltrum intelligit et significat auctor quendam uniuersalem pontificem aut mundi inperatorem uel aliquem alium uirum excelsum prudentia et uirtute sublimem uenturum in posterum, sub cuius sapientia et habena iustitie genus humanum per uias uirtutum et semitas ueritatis incedet, et facinorum malitiosa peruersio confundetur. Et hoc est quod ipse auctor in illa sua inuentione uulgari que incipit {Tre donne intorno al cor mi son uenute} aperte demostrat, cum dolet et conqueritur ibi in persona iustitie et aliarum uirtutum de contemptu et obliuione ipsarum, cum dicit: {Largheçça, temperanza e l'altre nate / del nostro sangue mendicando uanno. / Però, se questo è danno,/ piangano gli occhi et dogliasi la bocca / de li omini a chi 'l tocca,/ non nu, che semo de l'eterna roccha:/ ch'e' sono ai raggi de cotai ciel giunti;/ chè, se nu semo or punti,/ el pur uerrà, e pur tornerà gente / ke questo dardo farà star lucente}. Preterea scribitur per Phylosophum in primo Methaurorum: *Cum mundus iste inferior contiguus sit isti superiori, ut omnis uirtus eius gubernetur exinde*. Idcirco possibile est quod ex celestis corporis influentia quidam presul, dux siue princeps magnificus in futurum preferratur in orbe, ex cuius salubris uirtute regiminis discipabitur scelus, et uniuersalis pacis et boni tranquillitas mortalibus tribuetur, sicut olim contigit temporibus salutis et gratie Cesaris Octauiani Aghusti imperatoris, qui annis LUI et sex mensibus feliciter imperauit in orbe. Cuius imperii quadragesimo secundo anno ex inclita Uirgine et Dei genitrice Maria natus est secundum carnem Dominus noster Iesus Christus, prout in ueris et antiquis cronicis demostratur.
|
||
|
||
Ex uerbis istis significat auctor quod iste talis uenturus uir uirtuosus et sapiens ex debili genere et de uilium parentum affinitate procedet. Nam, cum feltrum sit uilissimus pannus inter alios, sic per ipsum feltrum intelliguntur et figurantur parentes et genus ex quibus habet iste dux ueritatis et princeps iustitie prosilire. Alie etiam expositiones et uarie dari possent secundum significationes diuersas huius nominis feltro et secundum uarios intellectus, que presentialiter obmictuntur ex prolisitate materie resecanda.
|
||
|
||
{Di quella umile Italia fia salute} Mostrat auctor quod iste talis princeps iustitie successurus in spetiali regione Ytalie – que Ytalia est humilis per peccatum, hoc est ad ista uitiosa delapsa – purgabit a uitiis illam et illam per ueritatis et iustitie semitam in tranquillitate disponet et constituet in salute.
|
||
|
||
{Per cui morì la uergine Cammilla} Camilla fuit quedam magna potensque domina que uenit, tempore quo aduentus Enee fuit in Ytaliam post destructionem Troye, in subsidium Turni maximi et potentis ducis in istis Ytalie partibus, qui tunc temporis cum Enea pugnauit. Cuius pugne causa fuit Lauina filia regis Latini Ytalie, a quo postmodum omnes Latini denominati fuerunt; que Lauina promissa fuerat in uxorem dicto Turno; tamen Eneas tunc temporis superueniens in Italiam pro dicta Lauina pugnauit cum Turno, ita quod ipse Turnus et etiam magna Chamilla, que uenerat in Ytaliam pro succursu dicti Turni, per dictum Eneam et gentes suas mortui et deuitti fuerunt, sicut scribit Uirgilius ultimo Eneydos de ipso Turno deuicto cum dicit: *Uicisti et uictum tendere palmas / Auxonii uidere tui; tua est Lauina coniux*. Et propterea dicit textus {per cui morì}, hoc est mortua fuit in Ytalia pro regno Ytalie quod uolebat acquirere ipse Turnus. Eurialus et Nisus fuerunt duo probi uiri se mutuo et intime diligentes, qui cum essent de gente Enee et gens Turni hostis Enee eis per infortunium obuiasset, ipsos hostilliter interemit, secundum quod latius scribitur per Uirgilium.
|
||
|
||
{Questi la caccerà per ogne uilla
|
||
... là onde 'nuidia prima dipartilla}
|
||
|
||
Dicit auctor quod iste princeps huiusmodi sic uenturus ex uniuersis locis et urbibus hanc infelicem auaritiam profugabit, donec ipsa in inferno, hoc est ad infima, declinabit, ex quo inferno per inuidiam prosiliuit. Et istud est uerum quod ille Lucifer angelus tenebrosus uidens primum hominem fore creatum ad possidendas illas inclitas sedes a quibus precipitatus fuerat per superbiam, propterea motus inuidia primos parentes nostros prouocauit ad ea ex quibus hodie omnes sub culpis uiuimus, et luxurie et auaritie et perditionis uitiis aderemus; et hoc est quod legitur ex libro Sapientie: *Inuidia eius mors introiuit in orbem terrarum* etc.
|
||
|
||
{Ond'io per lo tuo me' penso e discerno
|
||
... e trarrotti di qui per loco etterno}
|
||
|
||
Modo concludit auctor ad precedentia et dicit loquens in persona ipsius Uirgilii: Ego Uirgilius delibero ex sanioris elettione consilii quod me sequaris, et ego ducam te per locum eternum, idest per infernum, in quo audies suspiria et clamores animarum et spirituum affettancium et clamancium quod anima moriatur quemadmodum corpus est mortuum.
|
||
|
||
{E uederai color che son contenti} Post hoc dicit auctor: Tu uidebis, et ego ostendam tibi, animas eorum qui contentantur penis igneis consummari, et istud contingit ratione spei quam habent ad ascendendum in patriam superiorem cum gloria beatorum, et iste sunt anime que purgantur et puniuntur in purgatorio.
|
||
|
||
{A le quai poi se tu uorrai salire} Ad quam siquidem gloriam beate gentis si uolueris peruenire, dicit ipse poeta Danti, te oportebit esse uirtuosioris operationis et uite quam ego fuerim, quia, cum ego Uirgilius fuerim paganus et sic fuerim legi diuine contrarius, hoc est quia ex aqua et Spiritu sancto non fui per baptismum renouatus, non possum ad illam sumam et inaccessibilem gloriam peruenire.
|
||
|
||
{Con lei ti lascerò nel mio partire} Dicit poeta: Cum ad illa superiora beata mihi contrarietur accessus cum te, usque ad locum habilem et concessum tuam presentiam sotiauero, tunc te relinquam cum illo coro gentium et felicium animarum.
|
||
|
||
{Chè quello imperador che là sù regna
|
||
... non uuol che 'n sua città per me si uegna}
|
||
|
||
Hec et alia que secuntur usque in finem huius capituli per se ipsa sunt notorie manifesta.
|
||
|
||
{Lo giorno se n'andaua, e l'aere bruno
|
||
toglieua li animai che sono in terra}
|
||
|
||
Continuando capitulum ad precedentia, auctor in precedenti capitulo monstrauit qualiter, ex saniori deliberatione Uirgilii, idem Uirgilius iter asumpsit, quem ipse auctor sequebatur, in presenti uero capitulo, materiam prosequendo, demostrat et dicit quod dies declinabat et adueniens umbra noctis ad quietem uocabat animancia super terram, ipse tamen solus auctor parabatur ad substinendas et deferendas uarias passiones tam itineris quam stridorum et tormentorum infelicium animarum; que omnia mens auctoris prefati non errantis uniuersaliter recitabit.
|
||
|
||
{O muse, o alto ingegno, or m'aiutate
|
||
... qui si parrà la tua nobilitate}
|
||
|
||
In parte ista auctor uocat et rogat poetam ut, antequam iter incipiat, sapienter exstimet si est tante uirtutis qua possit eundem auctorem conducere per tantos itinerum dubios et dispendiosos meatus. Et arghuit contra eum dicens: Tu, Uirgilii, dicis quod parens Silui, siue pater, qui siquidem fuit Eneas, dum esset in humana et corruptibili carne, descendit ad inferos quo ducere me proponis; set si uniuersorum malorum hostis, qui est ille Deus eternus, fuit propicius et benignus Enee prefato concedendo ipsi Enee quod posset ad inferos peruenire, hoc satis conuenire uidetur homini intelligenti et prouido, quia dignissimum censebatur ipsam diuinam potentiam Enee predicto fauere, sublimi fine pensato qui ex eo debebat in posterum prosilire, quoniam ex ipso Enea exoriri debebant Remus et Romolus Romane urbis fundatores primeui. Consideratis etiam imperialis sublimitate fastigii et inperio pertinentibus, qui ex eodem Enea habebant in posterum causari, non indignum sed congruum uideri debet cuicumque intelligenti et sapienti quod ipse Eneas per diuinam gratiam in enpireo celo fuerit in imperatorem et patrem Romane glorie preelectus; et hoc est quod scribit Uirgilius in Eneida. Hoc etiam Titus Liuius scriba Romanorum gestorum in prima parte sui uoluminis. In primo autem Eneyde ipse poeta de ipsius Enee uirtute sic canit: *Rex erat Eneas nobis quo iustior alter / nec pietate fuit, non bello maior in armis*.
|
||
|
||
{La quale e 'l quale, a uoler dir lo uero} Hoc est dicere: que ciuitas et quod Romanum inperium fuerunt deputata et ordinata ad usum conseruationem et gloriam apostolice dignitatis.
|
||
|
||
{Per quest'andata onde li dai tu uanto
|
||
... di sua uittoria e del papale ammanto}
|
||
|
||
Dicit auctor ex uerbis istis quod Eneas, quia descendit ad inferos, intellexit cognouit et didicit quedam causatiua uictorie – quam uictoriam habuit de persona Turni –, qui uenerat in Ytaliam pro regno Italico acquirendo, et ista didicit et cognouit ex accessu quem habuit ad inferos ab Anchise patre ipsius Enee. Cumque ex acessu prefato et doctrina sibi data per patrem uictoriosus fuerit, post uitoriam uero ex eo per posteras generationes suas descenderunt Remus et Romolus, qui fuerunt principium edificationis Rome; cumque Roma sit papali fastigio deputata, sequitur quod ipse Eneas talia in inferno didicit que fuerunt causa appostolice dignitatis.
|
||
|
||
{Andouui poi lo Uas d'elezione
|
||
... Se' sauio; intendi me' ch'i' non ragiono}
|
||
|
||
Dicit etiam auctor: Paulus apostolus, qui fuit uas ellettionis, iuit ad inferos, sed ego non uideo, dicit auctor, rationem neque potentiam propter quam mihi concedatur uel possim inferorum occulta scruptari, quia ego Dantes non sum Paulus, ego non sum Eneas etc. usque ad locum illum:
|
||
|
||
{S'i'ho ben la parola tua intesa} Huic respondet poeta arguens ipsum Dantem timentem et dubium de itinere et ipsum auctorem ortatur ad prosecutionem itineris, eidem motiuam causam hostendendo propter quam ipse Uirgilius se trastulit ad ipsius subsidium et succursum, usque ad locum illum:
|
||
|
||
{O donna di uirtù sola per cui
|
||
l'umana spezie eccede ogne contento}
|
||
|
||
Et redarguendo auctorem prefatum de pusilaminitate ipsius ad agressum itineris, refert ei causam propter quam ipse Uirgilius occurrit in subsidium auctoris, ut eum disponat celerius ad acessum. Et dicit: Me Uirgilio existente inter illas animas existentes in limbo que uiuunt in desiderio absque spe aliqua possidendi delicias salutis eterne, quedam felix et prudens et pulcerrima domina descendit ad me, meque uocauit et requisiuit ut ad te, amicum ipsius in hoc formidando itinere sub periculo constitutum, pro succursu et protectione tua absque dilatione peruenire deberem, declarando mihi qualiter ipsa domina erat anima olim generose domine Beatrice, filie condam domini. Quo siquidem intellecto, respondi: O domina uirtutis, hoc est o summa uirtus, per quam scilicet solam uirtutem humana species extollitur magnificatur et transcendit omnia contenta in minori circulo, hoc est in mundo qui est minor circulus inter alios. Et hoc est uerum, quia per solas uirtutes et operationes bonas homo Deo coniungitur, et anima intellectualis terrena trascendens in celestibus delectatur, prout supra primo capitulo latius est expressum. Ego sum paratus, dicit ipse Uirgilius, ad hoc affectione precipua, interrogando ipsam qua re non uerebatur descendere ad partes infernales. Illa uero respondens causam demostrauit propter quam timere de talibus non debet, addendo quod beata Lucia, in qua ipse Dantes in tempore uite sue habuit maximam deuotionem, uenit ad locum felicem in quo residebat ipsa domina Beatrisia cum antiqua Rachaele, hoc est cum contemplatione beata, quia per Rachaelem significatur uita contemplatiua, quamuis hec Rachaele fuerit filia Labam et uxor Iacob patriarche. Pro qua Rachaele uxore habenda seruiuit Iacob et pauit oues et gregem dicti Laban; et hoc est quod scribitur in Genesi: *Seruiuit igitur Iacob pro Rachaele UII annis, et uidebantur illi pauci dies pro amoris magnitudine*. Alia uero que secuntur per se ipsa sunt notoria.
|
||
|
||
{Per me si ua ne la città dolente} Auctor in parte precedenti mostrauit qualiter tam ex fragillitate uirtutis ipsius quam ex uariis et infinitis passionibus inferorum dubitabat et formidabit agressum itineris aprehendere, tamen ex confortatione et suadela Uirgilii melioris electione propositi disponebatur ad iter. In principio uero presentis capituli manifeste demostrat qualiter uiam actualiter agreditur et dicit quod in principio ingressus inferni legit et uidit scripta hec uerba fighurata in summitate porte inferni: {Per me si ua} etc. usque ad locum illum: {Queste parole} etc. Ex quibus uerbis ostenduntur duo. Primo uidelicet quod ante creatum infernum alique non precesserant que creata fuissent nisi eterna tantum, et hoc est uerum quia non fuit dare infernum nec inferni principium nisi post ruinam Luciferi et aliorum spirituum inmundorum, qui inmediate quodammodo ceciderunt post creationem eorum. Cum autem ante omnia primo et principaliter ista IIIIor creata fuerint, scilicet angelus, tempus, celum imperium et materia prima, et ante creationem istorum IIIIor aliud chreatum non processisset, sed ipsa essentia et inuestigabilis uirtus Dei, que eterna est, presistebat solummodo, idcirco, dicit testus, infernus et materia sua habent eternum esse et humquam desinere non debent; et istud est uerum, quia tanta est et fuit grauitas facinorosa Luciferri et aliorum spirituum qui aduersus creatorem suum per superbiam deliquerunt. In tantum sunt etiam delicta mortalium de se grauia et diuine iustitie odiosa quod post dannationem eorum merentur infernali et eterno suplicio cohereceri: nam peccatum quod quis committit et de quo numquam quem penitet perpetuo durat in anima, et per peccatum separatur a Deo, qui est uita perpetua; et sic quia pecatur in Deum, qui est infinitus, pena est rationabiliter infinita. Et propterea scribit Crisostumus: *Nos peccamus in nostro eterno et Deus nos punit in suo eterno*. Hoc est quod scribit Augustinus de penis dampnatorum cum dicit: *Ad perpetuam iustitiam pertinet ut numquam careant tormento qui numquam uoluerunt carere peccato*. Hoc est etiam quod idem Dantes probat et dicit in capitulo Paradisi: {Ben è ke sança termine si doglia / che, per amor di cosa che non duri, / eternalmente di tal amor si spoglia}. Secundo ex dictis uerbis ostenditur quod prima pena animarum descendentium in inferno est hoc, quod nulla spes in eis relinquitur ex qua nunquam sibi sperent alicuius boni uel consolationis materiam peruenire; et hoc est quod scribitur per Prophetam in psalmo: *Sicut oues in inferno positi sunt, et mors depaset eos*. Augustinus autem exponens uerbum istud dicit quod quemadmodum ex animali erbam pascente radix erbe non deficit, quamuis folia consumantur, immo post corosa folia alia successiue nascuntur ex radice manente, sic mors eterna peccatores depascit et ipsos rodendo et cruciando numquam consummit. Ex quo sequitur quod absque spe aliqua eternis aflictionibus puniantur.
|
||
|
||
{Ed elli a me, come persona accorta:
|
||
... Noi siam uenuti}
|
||
|
||
etc. usque ad locum illum {Mischiate sono}, quia per se patent.
|
||
|
||
{Mischiate sono a quel cattiuo coro
|
||
... ch'alcuna gloria i rei aurebber d'elli}
|
||
|
||
Ostendit auctor ex uerbis istis quod anime eorum qui erant in dicto circulo simul posite sunt cum illis angelis qui ex celo ceciderant. Qui siquidem angeli nec fuerunt rebelles expresse creatori suo nec expresse contradixerunt motibus angeli tenebrosi, sed ipsi per se steterunt et tacuerunt; et propterea dicit quod celi expellunt dictos angellos, quia nolunt eos recipere in gloria sua et etiam profundus inferni ipsos non cruciat. Huius est ratio quia alii angelli tenebrosi, quia fuerunt expresse uoluntarieque rebelles maiestatis diuine, aliqualiter gauderent si uiderent eos simul tormentari cum eis in profundo inferni, cum ipsi maiori pena sint digni, quia grauius deliquerunt.
|
||
|
||
{E io: Maestro} etc. usque ad locum illum {Poscia ch'io u'ebbi alcun riconosciuto} Iste fuit frater Petrus de Morono qui tante pusillaminitatis fuit quod ex chautela et sagacitate domini pape Bonifatii renuntiauit pontificatui. Qui frater Petrus tanquam captiuus cruciatur in isto circulo cum aliis quorum uita fuit tante captiuitatis et negligentie quod de eis nulla quasi memoria relinquitur super terram, prout ostenditur in processu capituli {Incontanente intesi e certo fui} etc. usque ad finem capituli.
|
||
|
||
{Ruppemi l'alto sonno ne la testa} Auctor in fine capituli precedentis ostendit qualiter ex hiis que uidit in sonnum quodamodo fuit lapsus; in principio uero presentis capituli ponit qualiter excitatus fuit a sonno ex quodam magno terribilique tronituo in ipsius auribus resonante et ipso excitato aperuit oculos etc. usque ad locum illum {Lo buon maestro a me: Tu non dimandi}, usque ad locum illum {Uscicci mai} etc.
|
||
|
||
{Uscicci mai alcuno, o per suo merto} In parte ista querit auctor ab ipso poeta utrum aliqua anima infernalis umquam infernum exiuerit, ita quod postmodum in celestibus bearetur. Ad quam siquidem interogationem uelatam sapiens poeta respondit et dicit quod olim, sub preterito tempore post passionem Domini nostri Iesu Christi, ipse Deus et Dominus noster tanquam omnipotens resurrexit et descendit ad inferos cum sanctissime sue crucis uictoriosis insignis, et ex tenebris et umbra mortis abduxit et eripuit animam primi hominis et aliorum sanctorum et antiquorum patrum Ueteris Testamenti. Et hoc est quod probat et dicit Zacherias propheta: *Tu quoque in sanguine testamenti tui deduxisti uictos de lacu in quo non erat aqua*. In quo siquidem tempore ipse Uirgilius cum aliis spiritibus residebat in limbo, ante quod quidem tempus Dominice passionis omnes mortalium anime ex priorum transgressione parentum uniuersaliter dampnabantur.
|
||
|
||
{Uenimmo al piè d'un nobile castello,
|
||
sette uolte cerchiato d'alte mura}
|
||
|
||
Quia, sicut apparet ex testu, auctor peruenerat ad locum in quo philosophi, sapientes et poete quam plurimum permanebant, idcirco pro castro illo intelligit ipsam scientiam et genus scientie, per istos UII muros intelligit UII artes siue scientias liberales, quibus scientiis ipsi sapientes et philosophi prepollebant.
|
||
|
||
{Colà diritto, sopra 'l uerde smalto} Auctor declarat locum in quo erant spiritus quidam dictorum philosophorum. Qui siquidem locus erat uiridis, quia in quodam prato herboso et uiridi morabantur; et per hoc notandum est, cum ipsi philosophi et sapientes fuerint sapientia et uirtute prelustres, quod ipsa uirtus quamuis finita in corpore mortali, nichilominus de se ipsa secundum sui naturam perseuerat uiridis et eterna. Et hoc est quod probat Ysidorus cum dicit: *Uirtus boni operis fructus est etternitatis*.
|
||
|
||
{I' uidi Eletra con molti compagni} Auctor in parte ista et aliis sequentibus ostendit et particulariter nominat eos quos inuenit in isto circulo inferni, prout inferius continetur. Eletra fuit mater Dardani, qui Dardanus fuit primus ex conditoribus Troye et propterea Troyani uno nomine appellantur Dardani.
|
||
|
||
{Tra' quai conobbi Ettor ed Enea} Ector fuit filius regis Priami Troyanorum, per cuius mirabiles probitates multum honoris et glorie fuit Troyano nomini atributa.
|
||
|
||
{Cesare armato con li occhi grifagni} Iulius Cesar, primus Romanorum imperator, fuit aspectu terribilis.
|
||
|
||
{Uidi Cammilla e la Pantasilea} Cammilla fuit quedam maxima et prepotens domina in Ytalia, que uenit in succursum Turni in partibus Albe eo tempore quo dictus Turnus pugnauit cum Enea pro habenda Lauina in uxorem, filia regis Latini. Pantasilea fuit domina et regina Amazonum, cuius siquidem regnum femineum appellatur, que uenit in subsidium Ettoris et Troyanorum ex amore prenimio quem gerebat ad Ectorem supradictum; ex quo dicta Pantasilea egressa ad pugnam contra Achilem fuit ab eodem Achille hostiliter interempta.
|
||
|
||
{Da l'altra parte uidi 'l re Latino} Iste Latinus, ut dictum est, fuit rex Ytalie a quo postea nos omnes Italici Latini uocamur; qui siquidem habuit quandam formosam filiam nomine Lauinam. Pro qua Lauina Eneas et Turnus personaliter pugnauerunt, ex eo maxime quia Amata, uxor dicti regis Latini et mater dicte Lauine, uolebat dictum Turnum eam accipere in uxorem etc., cum de ista materia latius dictum fuerit superius in fine primi capituli.
|
||
|
||
{Uidi quel Bruto che cacciò Tarquino} Bructus fuit quidam nobilis et potens miles in ciuitate Romana predilectus a populo, cuius siquidem uxor fuit quedam nobilis et honesta domina Lucretia nomine. Ex cuius formoso decore Sestus, filius Tarquini regis Romanorum, accensus et captus eam uiolenter cognouit. Qua siquidem uiolentia per dictam dominam reuelata marito, Brutus cum aliis de genere suo parentibus et beniuolis cum furioso tumultu ad arma currentibus prouocauit rem publicam et Romanum populum contra regem ex scellerato facinore filii; et sic dictum Tarquinium regem et filium et omne genus ipsius expulerunt ex urbe.
|
||
|
||
{Lucrezia, Iulia, Marzia e Corniglia} Iulia fuit filia Iulii Cesaris et uxor Pompei. Cornelia fuit etiam uxor Pompei post Iuliam. Martia fuit uxor Catonis moralis, qui siquidem Cato in ciuitate Utice mortuus est.
|
||
|
||
{E solo, in parte, uidi 'l Saladino} Saladinus fuit quidam soldanus et dominus Banbillonie cuius gesta fuere magnalia. Consequenter dicit auctor se uidisse illum admirandum et uenerabilem Aristotilem omnium philosophorum magistrum, et propterea dicit testus {Tutti lo miran, tutti onor li fanno}: omnes idcirco ipsum uniuersaliter reuerentur etc. de subsequentibus usque in fine capituli patent, qui omnes fuerunt antiqui philosophi morales.
|
||
|
||
{Così discesi del cerchio primaio} Auctor in principio huius capituli demostrat se ex primo inferni circulo ad secundum circulum descendisse; qui siquidem secundus circulus, quamuis primo quantitate sit minor, est tamen tanto maior primo in cruciatibus et tristitia, quod est adeo grandis et tantus in pena quantus est primus in quantitate locali. Et propterea ambo circuli uelut pares equipolere uidentur, quia si primus est grandis in loco, secundus est magnus in tormento ex detestando peccato luxurie quod ibi cum acerbitate punitur.
|
||
|
||
{Stauui Minòs orribilmente} etc. quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
{Ell'è Semiramìs, di cui si legge
|
||
che succedette a Nino e fu sua sposa}
|
||
|
||
Hec Semiramis fuit uxor Nini regis Babillonie et ex dicto Nino habuit filium unum nomine Ninum, formosum specie, quamuis nullius magnanimitatis sed potius operationis efeminate. Hec Semiramis post mortem Nini mariti sui succexit in regno Babillonie; demum, accensa libidine, cum Nino eius filio uituperose concubuit et ne in posterum ex hac scelerata libidine notabilis et infamis sed inreprehensibilis potius permaneret, tamquam imperatrix in regno ex auctoritate sua statuit hanc legem, quod unicuique liceret impune peragere quicquid uniuersaliter appetebat, et propterea dicit testus
|
||
{che libito fè licito in sua legge,
|
||
per tòrre il biasmo in che era condotta}.
|
||
|
||
{L'altra è colei che s'ancise amorosa} Hec siquidem domina, de qua testificatur auctor ipsam semet occidisse, fuit domina Dido que siquidem construxit et hedificauit Cartaginem et fuit uxor Sichey. Que uiduata ex dicto Sicheo mortuo, iuxta consuetudinem et legem Ueteris Testamenti, combuxit corpus dicti Sichei mariti sui et cinerem dicti corporis a capite lecti sui seruabat illesum et ipsi cineri, tanquam marito suo, uouerat et promiserat castitatem et alium nunquam in maritum adsumere. Demum cum processu temporis uir ille magnificus Eneas Troyanus ex Troya depulsus Cartaginem apulisset, domina Dido uidens probitatem et nobilitatem Enee capta est et accensa ex ipsius Enee dilectione prenimia; cum idem Eneas a dicta domina Didone et Cartagine discessisset, promissa sibi fiducia redeundi sub certo termino et ipse Eneas ad dictum terminum non rediret, ipsa domina Dido, quodam ense suscepto, super ipsum precipitem se deiecit; et sic, rupta promissione et federe contra amorem et cinerem dicti Sicchey mariti sui, defecit et mortua est ex amore prenimio.
|
||
|
||
{Poi è Cleopatràs} Fuit soror regis Tolomei Egypciorum cum qua primus Iulius Cesar rex Romanorum concubuit; qui Iulius Cesar, cum deuicisset et expulisset a regno dictum Tolomeum regem Egypciorum, ipsam Cleopatram dominam in regno Egypciorum reliquit.
|
||
|
||
{Elena uedi per cui tanto reo} Hec Elena fuit uxor regis Menelai Grecorum, quam per uiolentiam rapuit Paris filius regis Priami Troianorum; ex quo dictus rex Menelaus cum multitudine magna Grecorum iuerunt in obsedionem ciuitatis Troyane et ipsam obsederunt per X annos UI menses et XU dies, et ipsam diruerunt et quam plura milia hominum occiderunt, et ideo bene dixit testus per cui tanto reo tempo si uolse.
|
||
|
||
{E uedi 'l grande Achille} Achilles fuit Grecus filius Pelei et Thetis dee marine, probissimus inter Grecos, qui inter ceteros operatus fuit in destructione Troyana; sed cum mater eius Thetis dea marina preuidisset ex sapientia sua quod ipse Achilles filius eius deberet interimi si ipsum accideret peruenire in exercitum Troyanorum, timens de morte filii, ipsum Achillem transmixit in habitu mulieris ad regnum et insulam regis Licomedis, et in dicta ynsula aliquo tempore latuit cum Dyadema, filia dicti regis Licomedis, et aliis domicellis uirginibus habitantibus ibi. Sed quia Greci per augures suos acceperant Troyam occupari non posse absque Achilis presentia et uirtute, idcircho elegerunt dischretos et industres uiros Ulixem et Diomedem et ipsos pro inquisitione et inuentione Achillis personaliter transmiserunt. Sed cum Ulixes et Dyomedes audiuissent ipsum Achillem latere et permanere in ynsula Licomedis, idcircho multas mercationes multaque iocalia tam muliebria quam uirilia et militaria susceperunt et ipsa detulerunt ad insulam Licomedis, quoniam ipsi Ulixes et Diomedes cognoscebant ipsum Achillem fore tante uirilitatis et probitatis quod non in mercationibus et iocalibus muliebribus, sed in rebus belicis et uirilibus letabatur; et propterea ipsi Ulixes et Diomedes cogitauerunt et disserunt inter se ipsos: *Illa domicella que eliget et libenter accipiet mercationes uiriles, ipsa erit Achilles*. Et cum in habitu mercatorum uenissent in presentia dictarum uirginum, cum alie domicelle acciperent monilia mulierum, solus Achiles accipiebat ensem et gladios et in tactu et uisu armorum delettabatur et sic ipsum esse cognouerunt Achilem. Et propterea incontinenti ipsi Ulixes et Diomedes preceperunt dicto regi Licomedi ex parte regis Grecorum quod dictum Achilem sibi darent ut ipsum ad prelium ducerent; et sic datus et conductus ad prelium, postmodum cum duraret exercitus Grecorum, ipse Achilles amabat Polixenam filiam regis Priami et sororem Paridis; qui siquidem Paris fraudulenter duxit dictum Achilem ad templum et promixit ei tradere in uxorem Polixenam sororem suam et sic decepit eum: et ipsum cum quadam sagitta percussit et occidit et hoc quia ipse Achiles prius occiderat Hectorem fortissimum Troianorum in prelio, fratrem dicti Paridis.
|
||
|
||
{Uedi Parìs, Tristano e più di mille} etc. usque ad locum illum {Siede la terra} etc. quia omnia per se patent.
|
||
|
||
{Siede la terra doue nata fui
|
||
su la marina doue 'l Po discende
|
||
per auer pace co' seguaci sui}
|
||
|
||
Debes scire, lector, quod hec II anime fuerunt Paulus filius domini Malateste de Malatestis de Arimino et domina Francisca domini Guidonis de Polenta, uxor Canis coti de Malatestis, qui siquidem mutuo in tantum se dilexerunt quod dictus Çannes zotus occidit dictam dominam Franciscam uxorem suam et dictum Paulum fratrem suum, cum ipsos inuenerit diligentes se ad inuicem. Et propterea ipsa domina Francisca respondet Danti interroganti de natiuitate ipsius: Ciuitas ex qua orta sum est ciuitas Rauenne, que residet super mare, iuxta quam Padus ibi intrat mare, ex quo, idest postquam Padus intrauerit ibi mare, desinit ulterius uocari Padus; uel dicas quod Padus ibi descendit ut tranquiletur cum sequacibus suis, idest cum aliis fluminibus in eum currentibus, quia ipse Padus in tantum excresceret, nisi laberetur in mari, quod recipere non posset alia flumina.
|
||
|
||
{Amor, ch'al cor gentil} etc. Uerba patent.
|
||
|
||
{Cayn attende chi a uita ci spense} Hoc uult dicere quod quemadmodum Cayn primus fratricida occidit fratrem, sic et ille Çançottus qui ademit nobis uitam occisit Paulum fratrem suum; uel dicas quod Cayn, cruciatus in inferis ex homicidio fratris propter simile peccatum, expettat ut crucietur simili pena qui manum posuit in sanguine predictorum.
|
||
|
||
{Quand'io intesi quelle} etc. quia per se patent usque in fine presentis capituli in quo carnalis dilectionis scelera puniuntur.
|
||
|
||
{Al tornar de la mente che si chiuse} Auctor continuando capitulum presens ad precedentia dicit et memorat qualiter ex compassione quam habuit de statu illorum duorum cognatorum quasi semimortuus perdidit intellectum; tamen in eum intelligentia respirante uidit in parte ista nouas animas et noua genera tormentorum sub quibus cruciabantur anime supradicte.
|
||
|
||
{Cerbero, fiera crudele e diuersa} Hic Cerberus est quidam demon prepositus in hoc tertio circulo ad animas cruciandas, qui siquidem habet tria capita. Et cum in presenti capitulo puniatur uitium gule, idcirco per hunc Cerberum habentem tria capita proprie figuratur apetitus gule; qui apetitus diuiditur in tres partes: in qualitate, quantitate et quanto continuo. Apetitus qualitatis est bonos cibos desiderare de quantitate non curans; apetitus quantitatis est multum apetere multumque comedere et non curare de qualitate ipsorum; apetitus quanti continui diuiditur in quantum continuum, quod est apetere continue, et in quantum discretum, quod est apetere per interualla temporis.
|
||
|
||
{Uoi cittadini mi chiamaste Ciacco} Hic inuenit auctor quendam Florentinum nomine Ciacchum qui fuit tempore suo uituperose uite et infamis gule, a quo petit auctor certificari de futuris euentibus inter ciues Florentinos diuisos et discordes ad inuicem tunc temporis. Cui respondet et dicit quod post multas et longeuas ciuiles discordias ipsi Florentini ad effusionem proprii sanguinis deducentur et pars Guelfa partem Ghibellinam expellet; quam scilicet partem Guelfam siluestrem idcirco appellat, quia imperii mandata non sequitur, immo aduersatur et obuiat.
|
||
|
||
{Poi appresso conuien che questa caggia} Adhuc dicit iste Ciacchus quod postmodum hec pars Guelfa fugabitur per aliam partem Ghibellinam.
|
||
|
||
{Con la forza di tal che testè piaggia} Hoc est cum uirtute et auxilio Dei qui nunc dormire uidetur et neutri parti adherere; et hoc accidet infra tres soles, hoc est post perfectum tempus, quia tempus significatur per solem; per hoc autem quod dicit tres significat perfectionem, quia omnis perfectio consistit in tribus et ternarius numerus est perfectus. De quo autem et quali perfecto tempore intellexerit auctor, auctoris conscientie relinquatur, cuius intentionem est difficile iudicare; uel dicas quod pars guelfa fugabitur eo tempore quo Deo omnipotenti, qui est trinus et unus ac summa perfectio, uidebitur profuganda.
|
||
|
||
{Alte terrà lungo tempo le fronti} etc. usque ad locum illum:
|
||
|
||
{E 'l duca disse a me: Più non si desta} Hic uult dicere auctor quod anima illa Ciacchi numquam resurget neque excitabitur nisi in die stricti iudicii, quando intonabit illa terribilis et angelica tuba: *Surgite mortui* etc., quia tunc illa anima et alie omnes resurgent cum corporibus suis et uidebunt maiestatem Dei ad iudicium uenientem, que siquidem est omnium dannatorum et malorum spirituum inimica.
|
||
|
||
{Per ch'io dissi: Maestro esti tormenti} In parte ista interogat auctor ipsum Uirgilium et querit utrum ipsa infernalia tormenta post iudicium uniuerse carnis sint minora uel maiora aut talia qualia nunc sunt. Ad quod sapientissime respondetur quod pene infernales per animas dannatorum tanto sentientur et inferentur asperiores post diuinam sententiam, quanto anime ille per resurrectionem corporum humanorum erunt perfectiores, non uera perfectione sed unione corporea; per quam siquidem unionem corporis et anime sentientur maiores quam si anima absque corpore permaneret. Et propterea sequitur quod iste anime infelices et maledicte expettant maiora et orribiliora tormenta post terribilem ultimamque sententiam quam ante ultimum diem stricti iudicii etc., quia satis per se manifesta sunt que secuntur.
|
||
|
||
{Pape Satàn, pape Satàn Aleppe} In fine capituli precedentis auctor demostrauit qualiter inuenit Plutonem aduersarium grandem et demonem infernalem; nunc uero in principio huius capituli ostendit et scribit quod idem Pluton turbatiue et admiratiue comotus ex aduentu et uisione Uirgilii et Dantis clamauit et ait aduersus Uirgilium et Dantem Pape Satan Aleppe, hoc est dicere {O Satan demon, o Aleppe demon}, quale mirum et nouum est istud, quod isti noui hospites huc accedunt. Cui respondet Uirgilius:
|
||
{Non è sanza cagion} etc.
|
||
{uuolsi ne l'alto, là doue Michele
|
||
fè la uendetta del superbo strupo}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod de uoluntate illius qui in celis habitat procedit aduentus eorum in quibus siquidem celestibus partibus angelus Michael expugnauit et uicit superbiam demonis infernalis.
|
||
|
||
{Ahi giustizia di Dio! tante chi stipa
|
||
noue trauaglie}
|
||
|
||
Nunc admiratiue loquitur ex diuersis penis quas uidet et dicit: O quot et quanta genera tormentorum sunt sub potentia diuine iustitie! Nam, sicut sequitur, quemadmodum accidit in quodam loco profundo maris qui uocatur Cariddis et est in partibus Sicilie, quia ibi continue magne unde aquarum ex oposito insurgunt et una aduersus aliam percutit et simul conquaciuntur, sic, dicit auctor, ego uidi in presenti circulo infernali auaros et cupidos ex parte una, et prodigos ex parte alia ex opposito auarorum. Qui continue insurgebant utrinque et auarus contra prodigum occurrebat et quando erat in medio puncto circuli prodigus percutiebat in cupidum redarguendo et dicendo in eum Qua re tenes?, hoc est qua re tu auarus fuisti tenax et cupidus, et e conuerso auarus percutiebat in prodigum et dicebat Qua re deicis et dispergis?, hoc est qua re fuisti dispersor et disipator bonorum tuorum? Et hoc tormento et pena genus istorum continue cruciatur.
|
||
|
||
{In etterno uerranno a li due cozzi:
|
||
questi resurgeranno del sepulcro
|
||
col pugno chiuso, e questi coi crin mozzi}
|
||
|
||
Dicit auctor quod isti prodigi et auari sic eternaliter percutientur alterutrum et auari resurgent a sepulcris eorum cum manu clausa et prodigi cum tonsis capillis.
|
||
|
||
{Or puoi, figliuol, ueder la corta buffa} Ex premissis igitur amonens ipse Uirgilius auctorem dicit eidem: Ex hiis que uidisti de prodigis et auaris potes cognoscere quam est transitoria quam est breuis horum temporalium bonorum illusio, que siquidem bona sunt commissa fortune.
|
||
|
||
{Maestro mio, diss'io, or mi dì anche:
|
||
questa fortuna}
|
||
|
||
In parte presenti auctor interrogat poetam et dicit: Dicas et declares michi que est ista fortuna que ista temporalia concedit et regit, et qua re sic ea tenet et tribuit et retrait et infundit. Ad quod respondens poeta dicit: Illa sapientia infinita, Deus omnipotens, fecit celos et ad motum ipsorum celorum disposuit et ordinauit intelligentias siue angelos, ex quorum uirtute ipsi celi mouentur, uariis etiam luminibus ipsi celi clarescunt et lucent, et sic per ipsam inaccessibilem sapientiam in ipsis celestibus orbibus lux fuit equaliter distributa. Similiter autem, dicit auctor, ipsa prouidentia Dei prefecit et ordinauit fortunam tamquam magistram et ducem ad permutationem istorum bonorum temporalium; ex quo hec temporalia bona, honores diuitie potentie principatus et alia temporalia transitoria, de uno in alium hominem et de uno in alium sanguinem transferuntur. Et aduersus hanc transmutationem fortune non potest alicuius mortalis prudentia se tueri, et sic ex istorum translatione bonorm aliqui regunt et florent alii mendicant et dolent, huius fortune iudicium occultum et inuestigabile prosequentes.
|
||
|
||
{Uostro sauer non ha contasto a lei:
|
||
questa prouede, giudica, e persegue
|
||
suo regno come il loro li altri dèi.
|
||
Le sue permutazion non hanno triegue:
|
||
necessità la fa esser ueloce;
|
||
sì spesso uien chi uicenda consegue}
|
||
|
||
Adhuc auctor dicit quod hec fortuna de natura sui prouidet iudicat et exequitur in regno suo sicut dii alii regunt in regnis eorum, hoc est operatur et influit ex motu corporis celestis sicut alie intelligentie operantur et agunt in hiis que premissa et ordinata sunt eis a primi motoris infinita uirtute. Dicit etiam testus quod hec fortuna numquam desistit, numquam quiescit in permutando et transferendo hec temporalia bona, et quod de necessitate est uelox influentiis et permutationibus suis, et hoc breuiter dicit testus ad licteram. Sed quamuis uerba ista sonent quod fortuna sic duret et influat in istis temporalibus et quod humana prudentia aduersus permutationes et attus huius fortune prouidere nec operari non possit, nichilominus pro defensione et conseruatione honoris et nominis huius uenerabilis auctoris, ne per obloquentium uel detrahentium aliquorum notam eius uere scientie et uirtuti derogare contingat, iuuentutis mee iudicio aliqua super ista materia declarabo. Aduertendum siquidem et sciendum est quod ipse Deus, qui est causa prima, a quo omnia causantur, per istas sperarum et celestium orbium influentias, tanquam per causas secundarias, in inferioribus istis operatur et influit aliquando per necessitatem, aliquando per dispositionem uel qualitatem. Influit siquidem natura celestis necessario in generatione ac productione quorumcunque nascentium: nam necessarium est, secundum naturalem necessitatem materie, celesti causante uirtute, quod homo generet hominem, bos bouem, asinus asinum et erba erbam, et sic de similibus suis; necessarium est etiam quod post diem nox succedat et post noctis tenebras lucis radius effundatur in terris iuxta naturalem cursum et ordinem magni luminis, nisi infinita potentia Dei miracolose ac supernaliter contrarium ageret. Influit etiam hec natura celestis per dispositionem et qualitatem, qualificando et disponendo et prouocando mortales quoslibet ratione uigentes ad habituationem, operationem et prosecutionem talis cogitationis rei uel desiderii, qualem eis influxerit et infundat natura celestis. Ad cuius euidentiam clariorem aduertendum est quod, si fetus uel puer nascatur dominante Ioue, cum sub Ioue sint diuitie et honores, et unusquisque planeta habeat influere que sunt de natura eius, idcirco talis puer uel fetus ex influentia sui planete non necessitatur sed disponetur et animabitur uoluntarie ad suscipiendas et diligendas diuitias et honores. Exemplo simili, si puer sub Marte nascatur, cum sub Marte, qui est calidus et siccus, sint bellum rixa discensio et furtum, et propterea ipse planeta habeat fetus sub eo nascentes disponere et qualificare secundum naturalem proprietatem ipsius, idcirco sub eo nascentes non necessitantur sed uoluntarie disponuntur et eligunt, animantur et accenduntur ad bella rumores et scandala, diuisiones et guerras. Et quod ex influentia celi non causetur necessitas in mortalibus, hec est ratio. Nam omnipotentis creatoris nostri inacessibilis sapientia bonorum omnium est summa perfectio et in creaturis et operationibus suis perfectissime operatur, et cum perfecte creauerit hominem, tria dedit et inspirauit in eo: rationem uidelicet, apetitum et arbitrium liberum, ut ex arbitrii libertate ad dilectionem et operationem boni per rationem, ad dilectionem et operationem mali per appetitum possit sua electione moueri. Et hoc est uerum secundum quod probatur: *Deus fecit hominem simplicem et rectum et reliquid eum in manu consilii sui*; et hoc est quod probat Augustinus dum dicit: *Qui fecit te sine te, non iustificabit te sine te*: nam Deus, qui fecit nos absque ullo subsidio nostro, non iustificabit nos nec dabit nobis premia lucis eterne absque meritis et uirtutibus, nec etiam inferis cruciabimur nisi ex demeritorum et malitiarum nostrarum pondere digni erimus cruciatu. Et propterea, quamuis illa celestis influentia Saturni uel Martis uel alterius planete maliuoli de natura sui ad furtum, paupertatem et bellum aut ad defectus alios mortales disponat et uocet, quamuis etiam celestis influentia cuiuscumque planete beniuoli ad uirtutes diuitias et honores mortales disponat, nichilominus nec planeta maliuolus et infelix ad malum nec planeta beniuolus et felix ad bonum suscipiendum uel faciendum de necessitate aducit, qualificat, tamen habituat et disponit; ex quibus non necessitas sed qualitas, habitus et dispositio inferuntur, que a necessitate ut plurimum differunt. Nam, posito quod Petrus, sub Mercurio natus, ex Mercurii influentia ad eloquentiam et diuitias disponatur, nunquam erit eloquens si per rationem et intellectum cum eloquentibus et prudentibus noluerit conuersari, numquam erit diues si destiterit a diuitiis et mercationibus procurandis, nunquam habebit honores si honores duxerit contempnendos, numquam erit eloquens, honoratus uel diues si uoluerit male et inhordinate loqui, si uoluerit discipare substantiam suam et si uoluerit in inhonestis et turpibus dilettari. Esto etiam quod Martinus, natus sub Marte, ad bella, rumores, furtum et scandala disponatur ex influentia sui planete, nichilominus si uoluerit ille Martinus regi per rationem et intellectum, non prosequetur apetitum et habitum suum ad bella ac mala dispositum, set regulabit qualitatem et dispositionem sano iudicio rationis, concessa sibi liberi arbitrii potestate. Et sic aliquibus siderum motibus nec celestis corporis influentia nec dispositione, qualitate uel habitu sceleratis aliqualiter non obstantibus, ad que uocantur et disponuntur mortales ex necessario motu celi unusquisque mortalis per prouidentiam rationem et intellectum suas prauas concupiscentias uoluntates et subgestiones malas ex celestis corporis influentia quantumlibet procedentes, melioris electione consilii ex humani arbitrii libertate poterit refrenare, confundere ac totaliter submouere, ne ad actus nepharios deducatur. Quod si fecerit, dignus est laude et dicendus est uerus et rationabilis homo, quia tunc regitur imperio rationis; set si has cogitationes, qualitates et dispositiones peruersas ex sue passionis defectu uel ex aliqua momentanea attraente illecebra confundere ac refrenare noluerit, tunc non est homo uocandus sed belua, quia bestiali more regitur per passionem et apetitum; et hoc debet sue inexcusabili negligentie ac malitie uoluntarie inputari, quia iniquitates, peruersiones et scelera que potuit noluit per sapientiam euitare. Et hoc satis probat et uerificat illa uox magni astrologi Tolomei dicentis: *Sapiens dominabitur astris*; hoc etiam probat Boetius in IIIIº cum dicit *In uestra enim situm est manu qualem uobis fortunam fundare uelitis*. Ex quo sequitur quod ex celestis corporis influentia non necessitas, sed dispositio habitus et uoluntas causentur. Preterea si hoc esset, quod ex motu celorum homines ad bonum uel malum necessario mouerentur, tunc illud abusiuum et nepharium sequeretur, quod periret humanum arbitrium. Quod est falsum, quoniam sic frustra bonis malisque premia inferuntur et pene que ipsis inferri non debent, cum non ex libero et uoluntario animorum motu sed ex necessitate operatio boni uel mali proueniat; et sic delinquendi ac uagandi temporis occasio relinqueretur mortalibus, ex quo uirtus et bone operationis simplicitas sibi profutura non erit, cum iam de ipsis mortalibus ineuitabilis et futura necessitas terminauerit. Illud etiam falax et iniquissimum sequeretur, quod homines frustratorie contemplarent et specularentur de bonitate et sapientia Dei, frustra illum ex caritate diligerent, sub perdictione preces efunderentur in eo ac mandata legis diuine sub quadam essent perdictione descripta; et quod caritas, fides, spes, iustitia, fortitudo cetereque uirtutes seruarentur et diligerentur ad finem perdictionis, ex quo bonis et malis contingentia omnia de necessitate succederent. Quod est contra fidem et in omnibus et per omnia detestandum, summi et increati principis perfettissima considerata iustitia, que bonis merentibus premia, malis suplicia iudicio sue perfectissime rationis impendit. Et propterea super materia premissorum concluditur ex necessaria ratione quod ex celestis corporis influentia, quam fortunam comuniter apellamus, non necessitas boni uel mali sed qualitas, dispositio uel habitus ad bonum uel malum ueridice infunduntur. Quod plene probat Boetius in fine sui quinti libri de consolatione cum dicit *Manet mortalibus arbitrii intemerata libertas, manet etiam spettator desuper cunctarum mentium Deus, bonis premia, malis supliciaque dispensans*. Ad ueram autem expositionem et defensionem testus dicentis
|
||
{Le sue permutazion non hanno triegue:
|
||
necessità la fa esser ueloce;
|
||
sì spesso uien chi uicenda consegue}
|
||
|
||
dicendum est, et est uerum, quod ipsa fortuna, hoc est ipse motus, numquam quiescit sed semper influit et mouetur et de necessitate est quod celum continue moueatur et influat, non autem quod necesitet, ut supra probatum est. Ad ea uero que supra dicuntur in testu {Uostro sauer non ha contasto a lei} et {Oltre la difension d'i senni umani} potest dupliciter responderi. Primo responderi potest quod est uerum quod humana prudentia non potest facere et contrariari quod celum non moueatur et influat secundum naturam suam. Secundo responderi potest quod, posito quod testus dicat {Uostro sauer non ha contasto a lei}, hoc est prudentia nostra non contrariatur influentie celesti, propter hoc non tollitur nec sequitur quod prudentia uniuscuiusque hominis non possit refrenare inlicitas dispositiones et cogitationes peruersas causatas ex influentia celi. Nam, posito quod Petrus, qui est potens ad currendum, non currat, propterea non tollitur quod currere non possit; et sic, posito quod sensus humanus non contradicat nec opponatur male dispositioni planete, propterea non tollitur nec dicit testus quod contradicere non possit. Ex quo sequitur quod humana ratio posset ex sui arbitrii libertate refrenare motus, dispositiones et qualitates malas ex celesti influentia descendentes. Ad id uero
|
||
{Questa prouede, giudica e persegue
|
||
suo regno come il loro gli altri dèi}
|
||
|
||
dicendum est quod auctor hic exemplificatiue et similitudinarie loquitur et dicit quod quemadmodum alii dei regunt et mouentur in regnis eorum, sic et fortuna iudicat et mouetur in regno suo. Nam sicut annus faciem terre quandoque frugibus quandoque floribus ornat, et sicut mare quandoque quiescit absque turbine tempestatis quandoque tumescit tempestuosis procellis, sic fortuna quandoque malis influentiis et dispositionibus quandoque bonis et gratis mortales disponit et allicit. Hoc est quod scribit Boetius in IIº de consolatione super fortune regimine ubi dicit: *An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet celo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terre uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc imbribus frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato equore blandiri nunc procellis ac fluctibus inorescere*. Sed quamuis celum, annus, fortuna et mare non sint dii, quia tamen sunt creature Dei et sunt et manent sub perpetua obedientia Creatoris, idcirco sic ipsos deos appellat ex constantia et participatione diuini ordinis quem custodiunt et seruant immobilem.
|
||
|
||
{Quest'è colei ch'è tanto posta in croce
|
||
pur da color che le dourien dar lode}
|
||
|
||
Adhuc dicit auctor: Ista fortuna est illa que tantum blasfematur, uituperatur et maledicitur ab hominibus, quia non succedit et influit secundum peruersa et inordinata uota ipsorum, a quibus digne laudari et uenerari deberet. Huius est ratio quia, cum uigeant ratione et intellectu, deberent cognoscere et iudicare quod motus et influentia fortune sunt necessaria in se ipsis, quia de necessitate est quod celum moueatur et influat, non autem necessitant mortales ad quicquam, sed ipsi spontanee deducuntur et inclinantur, quemadmodum ratio uel apetitus predominatur in eis secundum libertatem arbitrii eorundem. Sed ipsa fortuna de hac maledictione et inhonoratione non curat, quia, tamquam intelligentia beata, cum aliis intelligentiis spiritualibus creaturis primis felicitatur et gaudet in orbe suo, secundum prouidentiam et dispositionem Excelsi. Ad cognoscendum autem rationem et causam propter quas tantus eror mundum inuasit – quo pars aliqua cecitatis humane credit uel asserit uel pertinaciter affirmat quod omnia de necessitate eueniunt, sed maxime isti maledicti ribaldi, discipatores bonorum suorum ac predones itinerum et alii ostinati ad malum, hoc asserere non uerentur dicentes:*Ita predestinatum est mihi* –, sciendum est quod, sicut dictum est supra, duo sunt principia actuum humanorum: apetitus et ratio. Per rationem mortalis quilibet uirtuose agit et inclinatur ad bonum, per appetitum autem uitiose se habet et inclinatur ad malum. Cum autem honores, diuitie, potentie, uoluntates et alia temporalia transitoria et caduca et imperfecta de se, tamquam bona corporis, sint contraria bono et perfectioni anime, cuius bonum et perfectio Deus est, cumque apetitus humanus anime perfectioni ac rationi contrarius tam de natura sui quam ex dispositiua uel qualificatiua celestis corporis influentia inordinetur et delectetur in istis illecebris diuitiis, uoluptatibus et temporalibus transitoriis, que bona sunt corporis, et sic apparet manifeste quod quilibet uiuens per apetitum, quamuis misere delectationi sue et ceco appetitui satisfaciat, peruerse ac detestabiliter operetur et uiuat. Omnes autem per apetitum et passionem operantur et uiuunt qui in huiusmodi temporalibus momentaneis uanitatibus, fraudibus, dolis, cupiditatibus, malis artibus et aliis uniuersis uitiis et malitiis delectantur. Sed cum omnes isti peruersi ambulantes in tenebris, a uirtute et ueritate remoti, uere rationis lucem uidere non possunt, quia in contrarium et destructionem ipsius totis uiribus et affectibus opponuntur, idcirco uirtute et ratione calcatis, destructis et neglectis per eos ex habituata corruptione malitie et ex dispositione peruersa, in cuius operatione habituantur, tam ex influentia celi quam ex longeua consuetudine ac inordinato et bestiali apetitu ipsos actraente, delectabilius, affectuosius et celerius prontuantur, operantur et deducuntur ad mala et per istas inlecebras et temporalia rapiuntur, quam per uirtutem, rationem et bonum, que hodiunt, que contenunt, que fugiunt, et aduersus illa suis studiis et peruersis actibus moliuntur et agunt. Nam durum et difficile noscitur unicuique operari et uiuere in contrarium habitus et dispositionis sue, et hoc clare probatur et patet per quandam inuentionem uulgarem sic loquentem super ista materia, que sic incipit {L'astrolago soprano, / che fu componitore / e sommo creatore / della natura, pò più ch'esa fare, / ancho pensare di uano / e uiuere in errore: / chrede che d'uman core / sia per necessità adoperare; / perchè d'arbitrio libero è dotato / e de ragion, co' la qual si corregge / e suo miglore eleggie, / onde pianeto a forza nol costringe. / Uer è che nel core qualità pinge, / secondo qual talora suo stato regge; / che fort'è seruar legge / contra la cosa ond'è habituato} etc. Bindus Bonichi.
|
||
|
||
{Or discendiamo omai a maggior pieta} etc. quia per se patent.
|
||
|
||
{Lo buon maestro disse: Figlio, or uedi
|
||
l'anime di color cui uinse l'ira}
|
||
|
||
Hic describit auctor quod in circulo isto nedum inuenit animas cruciatas eorum quos ira deuicit, sed illorum etiam qui per accidiam, hoc est per negligentem tristiciam et pigritiam inexcusabilem, sunt damnati. Et dicit quod isti tales accidiosi et tristes sunt ibi sub aqua in quadam palude et foris loqui nec apparere non possunt, et propterea existentes in fundo conqueruntur et dicunt hec uerba: Ue nobis! quia in uita nostra continue per interiorem et exteriorem accidiam tristitia nos deduxit, et in hac uita miserie et tenebrarum profundo perpetuam tristitiam patiemur. Ex prolatione quorum uerborum inferius aqua in summo ebullire et pullulare uidetur, prout aperte mostratur cum dicit
|
||
{Fitti nel limo dicon: Tristi fummo
|
||
ne l'aere dolce che dal sol s'allegra,
|
||
portando dentro accidioso fummo} etc.
|
||
|
||
{Uenimmo al piè d'una torre al da sezzo} quia per se patent.
|
||
|
||
{Io dico, seguitando, ch'assai prima
|
||
che noi fossimo al piè de l'alta torre}
|
||
|
||
Auctor in fine capituli precedentis descripsit qualiter peruenerant descendendo prope quandam turrim, modo dicit quod, antequam aplicuissent ad turrim, prius per magnam horam inspexit summitatem turris, quia uidit in summitate prefata duo flamigera insegna demostrari, quibus ostensis inditiis, demon quidam, Flegias nomine, solus in quadam nauicula per aerem sub maxima celeritate peruenit, in quam Uirgilius et auctor descenderunt et transiuerunt ad ea que postmodum subsecuntur.
|
||
|
||
{E sol quand'io fui dentro parue carca} Dicit auctor quod quando descendit in barcham, propter solum descensum ipsius onerata fuit nauis, et proprie uerum loquitur. Huius ratio est quia, cum Uirgilius et demon ille essent spiritus solumodo absque substantia corporis, idcirco ex eis nauis non poterat honerari; cum autem ipse Dantes tam in corpore quam in spiritu ibi adesset, ex ipso dumtaxat nauis honerata transibat.
|
||
|
||
{Tutti gridauano: A Filippo Argenti!} Ipse spiritus, qui sic fedatus et plorans auctori occurrit, uocatus est Phylippus Argenti, qui fuit unus ex prepotentibus popularibus ciuitatis Florentie, ex cuius detestanda superbia in isto circulo cruciatur.
|
||
|
||
{Lo buon maestro disse: Omai, figliuolo,
|
||
s'appressa la città c'ha nome Dite}
|
||
|
||
Hec ciuitas que uocatur Dite est profundior locus qui sit in inferno quia est in medio centro inferni.
|
||
|
||
{Così sen ua, e quiui m'abbandona
|
||
lo dolce padre, e io rimagno in forse,
|
||
che sì e no nel capo mi tenciona}
|
||
|
||
In ista parte ista mostrat auctor qualiter ex opposito quorundam aduersariorum et demonum Uirgilius reliquit eum in loco illo, ex quo ipse Dantes permanxit in forse, hoc est in maximo dubio et timore, ita quod de uita et morte ipsius et de ipso Uirgilio redituro et non redituro de impossibili accessu ipsorum opinabatur in mente sua, maxime quia, sicut sequitur, illi maiestatis diuine rebelles in facie ipsius Uirgilii et in despectu ipsius clauserunt portas dicte ciuitatis et eidem prohibuere ingressum. Ex quo, sicut sequitur, ipse Uirgilius redeundo dicebat: Quis inhibuit mihi ne tristia uiderem ospicia, omni iocunditate priuatus, nichilominus tamen huius pugne me opportebit esse uictorem, quamuis horum demonum contrarietas et diuersitas non sit noua, quia quod ipsi demones fecerunt in portis istis sic secretis et positis in profundiori loco inferni, alias iam fecerunt in aliis portis que ita secrete non erant. Et hoc est uerum: nam, sicut legitur in libro Sententiarum, cum pura anima Domini nostri Iesu Christi post uenerabilem passionem et expirationem ipsius statim descendisset ad inferos, ut animas sanctorum patrum de tenebris liberaret, ipsius gloriosum presentientes aduentum demones infernales clauserunt primas portas inferni et manentes interius portas reserrare nolebant; tunc, sicut testificatur in psalmo, ipsa diuina anima dixit illis principibus tenebrosis: *Tollite portas principes uestras et eleuamini porte etternales*, et sicut ex alio psalmo legitur: *Quia contriuit portas ereas et uectes ferreos confregit*; a quo sane tempore citra ipse porte semper steterunt et manserunt aperte. Super qua, dicit Uirgilius, quando fuisti ingressus infernum tu uidisti scripta uerba illa {Per me si ua ne la città dolente} etc., ut supra III capitulo continetur.
|
||
|
||
{E già di qua da lei discende l'erta,
|
||
passando per li cerchi sanza scorta}
|
||
|
||
Dicit concludendo premissis quod circa portam istam, per quam prohibitus est accessus, descendit quidam angelus de quodam monte, qui absque alia tutela faciet illas fores celeriter aperiri.
|
||
|
||
{Quel color che uiltà di fuor mi pinse} Auctor in precedenti capitulo dixerat qualiter ex uerbis illorum demonum fortiter formidauit, nunc uero demostrat quod Uirgilius studuit confortari et sue dedignationis indicia remouere quam sumpserat ex proibitione ingressus, et hoc fecerat ex eo quod uidebat ipsum Dantem grauiter espauescere quia ipse Uirgilius rediebat; postmodum, prout sequitur, idem Uirgilius cepit dicere: Necessario oportebit ut simus huius pugne uictores. Subsequenter autem dixit: {Se non, tal ne s'oferse,} que siquidem uerba a primis diuersa sunt, ex quibus siquidem uerbis ultimis diuersis a primis ipse auctor multis dubiis curisque et uariis uexabatur; nam aliud erat dicere {pur a noi conuerrà uincer la punga} et aliud erat dicere {Se non, tal ne s'offerse}, ita quod aliud uerborum principium precedebat et finis alius sequebatur. Ad quorum euidentiam iudicio meo teneo quod uerba ista truncata sunt, quia plus in auctoris intentione permansit interius quam exterius per uerba expresserit. Quod satis est clarum quia dictorum uerborum talis potest esse sententia; nam dicit Uirgilius Oportebit nos necessario huius pugne esse uictores et intrare per portam istam, postmodum addit et sequitur Se non, tal ne s'offerse, hoc est Si non erimus uictores, tale presidium se ottulit nobis quod esset inpossibilem nos non esse uictores et quod non intraremus per portam istam, quia, sicut in superioribus capitulis est mostratum, anima illa beata domine Beatrice causauit aduenctum, motum et succursum Uirgilii pro conseruatione et salute auctoris, sicut etiam in pluribus locis superioribus scriptum est quod ex uoluntate celesti concessum est quod ipse Uirgilius ducat ipsum Dantem per itinera ista, idcirco ista est causa, iste est respectus fauoris qui rimanet in intentione Uirgilii, quamuis per uerba exterius non expresserit. Et sic uerisimiliter sequitur quod illa uerba non complete sed truncate prolata sunt, ut sint senxus et intellectus ipsorum: Nos opportebit huius pugne esse uictores, et si non erimus uictores, talis uirtus et gratia est nobis oblata celitus quod inpossibile est nos non esse uictores. Et hoc probatur et uerificatur satis per ea que secuntur, quia, sicut ottulit anima dicte domine Beatricis supra II capitulo, angelus Dei descendit et aperuit portas per quas intrauerunt ad uidendum secreta inferni.
|
||
|
||
{In questo fondo de la trista conca
|
||
discende mai alcun del primo grado,
|
||
che sol per pena ha la speranza cionca?}
|
||
|
||
Auctor in hac parte mouet hanc questionem Uirgilio et querit utrum descendat ad hanc ciuitatem Dite, qui est locus profundior in inferno, aliqua anima existens in primo gradu siue circulo inferni; in quo gradu exsistentibus spiritibus omnis spes per penam amictitur, sicut mostratum est superius III capitulo, ubi habetur et scribitur {Lasciate ogne speranza, uoi ch'intrate}. Ad que respondit Uirgilius quod raro accidit aliquem spiritum in primo gradu manentem ad hunc locum infimum peruenire, tamen contigit quod ipse Uirgilius, decurso modico tempore post mortem ipsius, descendit ad hunc profundum et tenebrosum locum per potentiam et uirtutem coniurationis et incantationis cuiusdam incantatricis et sagacissime mulieris que uocabatur Herico, que spiritus et demones inuocabat. Et ipse Uirgilius sic coniuratus peruenit ad hunc locum qui est profundior abysus inferni et ex hoc profundo deduxit quendam spiritum, in quo cruciatur anima Iude scelleratissimi proditoris. Hec siquidem Herico fuit nigromantica et extratta ab usibus muliebribus et humanis, et uita eius erat in incantationibus et inuocationibus demonum; in siluis, nemoribus et locis siluestribus morabatur; in sepulcris mortuorum persepe manebat quia ad usum suum commedebat ceruices et ossa hominum mortuorum. Hec fuit temporibus Pompei, de qua scribit Lucanus in capitulo sexto quod filius Pompei, inquirendo de ipsa, illam inuenit, et cum illam inuenisset, cepit ipsam extollere per celebris laudis et fame preconia ut ipsa consuleret et prediceret ei quid deberet accidere de quodam bello futuro inter eum et hostes: ex quibus laudibus letificata non modicum, ut dicitur ibi in UI, *inpia letatur audito nomine fame*.
|
||
|
||
{Quest'è Megera dal sinistro canto;/quella che piange dal destro è Aletto;/Tesifòn è nel mezzo; e tacque a tanto} Dicit auctor consequenter quod aspiciens summitatem turris uidit in ea Megeram, Alectonem et Tesifonem, que fuerunt tres sorores et sunt tres furie infernales habentes loco capillorum uenenosos serpentes; et cum uidissent Dantem uenientem, clamauerunt Meduxam ut ipse Dantes in lapidem mutaretur. Quod siquidem per hanc rationem poterat accidisse: nam, prout scribit Ouidius et Lucanus, quidam rex nomine Forcus habuit tres filias que uocate sunt Gorgone, ita quod tres Gorgone uocabantur; in speciali tamen prima uocata est Steno, secunda uocata est Euriale, tertia dicta est Meduxa, que fuit maior natu et aliis sororibus locuplettior, unde dicta est Gorgo, quasi gergo, quia ad ampliandum et conseruandum regnum patris pre ceteris sororibus intendebat: nam georgii greche, latine agricultores, ampliatores et conseruatores terrarum dicuntur. Quia hec Meduxa concubuit cum Neptuno deo maris in templo Palladis uel Minerue, que dea sapientie nuncupatur, ex cuius fornicationis scelere irata et turbata Minerua per ipsius potentiam et uirtutem fecit ipsius Meduxe capillos in serpentes conuerti, et sic illam obduxit quod quicumque inspiciebat hanc Meduxam, ex corrupta dispositione ipsius talis inspiciens in lapidem conuertebatur. Perseus autem, Iouis et Dyane filius, aduertens tam grande periculum, clipeo uitreo seu speculato suscepto accessit ad eam et caput ipsius ferro uiolenter incidit, sed nichilominus ipsius abscisse ceruici ipsa proprietas periculosa permansit. Et propterea si ipse Dantes inspexisset Gorgonem, hoc est caput Meduxe que fuit de Gorgona, ex proprietate ipsius Dantes fuisset in smaltum, hoc est in lapidem, transmutatus, et sic redisset in mundum; et propterea dicit testus
|
||
{Chè se 'l Gorgon si mostra e tu 'l uedessi,
|
||
nulla sarebbe di tornar mai suso}.
|
||
|
||
{Mal non uengiammo in Tesèo l'assalto} Cum Teseus filius ducis Atheniensium simul cum Proserpina filia Cereris ad inferos accessisent, contra demones fecerunt insultum et propterea conqueruntur iste furie infernales et dicunt: Si uindictam fecissemus in Theseum de insulto facto per eum, iste Dantes modo non presummeret huc accedere.
|
||
|
||
{O uoi ch'auete li 'ntelletti sani,
|
||
mirate la dottrina che s'asconde/sotto 'l uelame de li uersi strani}
|
||
|
||
Auctor in parte ista, non contentus tetigisse quantum ad corticem fabulam Meduxe et aliarum Gorgonarum, breuiter et uelato modo uocat et trahit audientium et legentium intellectum ad inueniendam et cognoscendam sententiam et doctrinam que in presenti fabula Gorgonarum includitur et latet occulta, dicens {O uoi ch'auete} etc.. Et propterea hoc totum quod dictum est de istis tribus Gorgonis, auctores et sapientes hoc senciunt et intendunt: nam per has tres Gorgonas dicunt et significant tria genera teroris. Et primus teror est qui, mentem inuadens, mentem debilitat, utputa cum aliquis subito uidens uel ymaginans aliquid uerendum et nouum ex quo inspicientis uel ymaginantis animus debilitatur et quatitur; et per hunc primum terrorem significatur prima Gorgona, scilicet Steno; nam Stena grece, latine infirmitas siue debilitas apellatur. Secunda Gorgona est Euriale, idest lata profunditas, et per hanc significatur secundus teror qui mentem spargit quodam profundo terrore in tantum quod sensitiue et intelletiue potentie uagantur errantes. Per tertiam uero Gorgonam, que dicitur Meduxa, significatur tertium terroris genus, qui tante terribilitatis genus est quod nedum debilitat mentem, nedum ipsam errantem et uagantem eficit, uerum etiam, uisum obturrans, caliginem cecitatis inducit nisi uirtus sapientissima huius terroris euentui se opponat. Et propterea, sicut fabula narrat, Perseus filius Iouis abscidit caput dicte Meduxe; hic autem Perseus significatur ipsa uirtus et sapientia que insurgentes timores et terrores orribiles sapienter discipat et comptemnit. Ad propositum igitur redeundo, uult dicere auctor quod quemadmodum, sicut proxime dictum est, ipsa uirtus omnes euentus terribiles sapientissima ratione prescindit et dirimit, ita contingit auctori prefato, quia, dum uidisset per demones infernales precludi et negari transitum tam poete quam sibi, uidisset etiam dictas furias infernales et alia terrorum genera, ex quo siquidem transitu sibi precluso uelut ex principali proposito et intentione ipsorum decepta quodamodo, ipse Dantes habebat terrorem maximum et profundum assumere et ipse Uirgilius clausit oculos Dantis ne uideret Gorgonem; hoc est uirtus et ratio, omnem terrorem auferrens, circumspectionem induxit. Et hec sunt que latent sub uelamine carminum predictorum.
|
||
|
||
{Passaua Stige con le piante asciutte} Dicit auctor quod iste angelus Dei transibat hanc Stigem, idest padulem infernalem, in uno passu et uenit ad portam ciuitatis Dite et ipsam aperuit et dixit contra demones qui negauerant transitum Uirgilio: {O cacciati del ciel, gente dispetta} etc.
|
||
|
||
{Sì come ad Arli, oue Rodano stagna,
|
||
sì com' a Pola, presso del Carnaro
|
||
ch'Italia chiude e suoi termini bagna}
|
||
|
||
In hac parte dicit auctor se uidisse multa sepulcra mortuorum et inducit similitudinem dicens quod quemadmodum in quadam ciuitate que uocatur Arli, posita iuxta flumine Rodani, sunt multa sepulcra mortuorum, et etiam in quadam alia ciuitate que dicitur Pola in partibus Ystrie posita penes Carnarium, qui est locus profundus et abissus aquarum in mari periculosus nimium transeuntibus, qui iacet ex directa parte uersus ciuitatem Ancone, multa sunt munimenta et sepulcra defunctorum, quia, secundum quod dicitur, antiquis temporibus inter Christianos et Saracenos fuit magnum prelium in dicto loco, ex quo multi ceciderunt utrinque; et quemadmodum locus ille est uarus siue uarius propter inequalitatem sepulcrorum, ita, dicit auctor, in dicta ciuitate Dite sunt diuersa sepulcra in quibus cruciabantur heretici, non tamen equali pena, quia aliqui durius et grauius prout heresium suarum inpietas exigebat. Premissa igitur pro nostra instructione notantes quemadmodum ipse Uirgilius, hoc est ipsa ratio, obturauit oculos Dantis ne aspectus terroris ipsum offenderet, exemplo simili et nos aduersus terrores quoslibet et fortes euentus sic debemus uirtute et sapientia obturari et claudi, ne pulsilanimitatis et inconstantie leuitas nos periculose ofendat, quia, sicut scribit Seneca XUI ad Lucillum, *sic etenim tam hominum quam urbium facta uoluuntur et inter placidissima teror existit. Cogitanda ergo sunt omnia et animus aduersus que possunt euenire firmandus*.
|
||
|
||
{Ora sen ua per un secreto calle} etc. quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
|
||
{Con Epicuro tutti suoi seguaci} Notandum est in parte ista quod, inter alias setthas, phylosophorum tres fuerunt sette, scilicet Ephycuri, Stoici et Peripatetici. Epicuri denominati fuerunt a quodam phylosopho qui uocatus fuit Epicurus, qui etiam dictus fuit porcus, et dicti sunt Epycuri ab epi, quod est supra, et curo, curas, quia de alio non curabant quam de cute corporea, extimantes et tenentes summum bonum uoluptates corporeas; et mortuo corpore mortuam animam asserebant, dicentes: *Non ero postquam mortuus fuero*. Et propterea, dicit auctor, anime illorum omnium qui secuti sunt hanc uitam uoluptuosam in sepulcris specificatis superius includuntur.
|
||
|
||
{O Tosco che per la città del foco} Iste nouiter uocans Dantem, quem Tuschum nominat, fuit dominus Farinata de Ubertis de Florentia, olim caput partis Ghibelline in partibus Tuscie.
|
||
|
||
{Poi disse: Fieramente furo auuersi} Per uerba ista mostratur quod maiores et predecessores Dantis fuerunt decursis temporibus non Gibellini sed Guelfi, prout per sequencia patet.
|
||
|
||
{Allor surse etc. / un'ombra lungo} Hec umbra fuit pater Guidonis Caualcantis, nobillissimi et prudentissimi uiri, amici specialis et sotii Dantis, qui, cum uidisset Dantem carissimum amicum et sotium Guidonis filii sui, amirabatur quam plurimum quod filium non uidebat cum Dante, et propterea interogauit eum de filio, ut sequitur. Cui respondet auctor per ea que proxime subsecuntur; ex qua responsione pater credens filium esse mortuum cecidit ex angustia.
|
||
|
||
{Ma quell' altro magnanimo, a cui posta} Redit auctor ad materiam domini Farinate et dicit quod ipse dominus Farinata replicando dixit ipsi auctori: Quamuis pars mea Blancorum et Ghibellinorum expulsa per Nigros de ciuitate Florentie nequaquam rediuerit ad ciuitatem Florentie, nichilominus non decurrent L menses quod tu Dantes expelleris a patria. Nam per dominam ibi regentem significatur luna, que ut plurimum dicitur regere et operationem suam influere in situ ciuitatis et partibus circumstantibus; cum igitur luna perficiat cursum quolibet mense, idcirco uult dicere quod luna quinquaginta uicibus non perficiet cursum suum quod ipse Dantes sue ciuitatis exulem se uidebit.
|
||
|
||
{Che fece l'Arbia colorata in rosso} Hic auctor reddit causam domino Farinate quare populus Florentinus tam crudeliter odit dominum Farinatam et partem suam, et dicit quod occasione conflictus quem receperunt Florentini a domino Farinata ad castrum Montis Aperti, ex quo conflictu quoddam flumen in districtu Senarum quod uocatur l'Arbia coloratum fuit sanguine Florentinorum, ita est Florentino populo odiosus dominus Farinata predictus.
|
||
|
||
{El par che uoi ueggiate, se ben odo} In parte ista auctor interogat animam hanc et dicit Nam uidetur quod futura sciatis et presentia ignoretis, tam ex ignorantia patris Guidonis Caualcantis nescientis filium presentialiter uiuere quam ex hiis que dominus Farinata predixit debere accidere auctori, et propterea querit auctor unde hoc procedat. Ad que respondet anima domini Farinate et dicit quod Quemadmodum patientes defectum male lucis a remotis non perfecte discernunt, sic et nos ex permissione lucis etterne, quamuis non perfecte, nichilominus aliqualiter futura discernimus; ea uera que sunt nobis proxima uel presentia uniuersaliter ignoramus. Et idcirco, prout sequitur, dicit anima illa: Post ultimi diei sententiam, cum nil ulterius erit futurum, aliquit nesciemus.
|
||
|
||
{Quando sarai dinanzi al dolce raggio} etc. usque in fine capituli, quia per se patent. Cum dicit al dolce raggio intendit auctor de domina Beatrixia.
|
||
|
||
{In su l'estremità d'un'alta ripa
|
||
che faceuan gran pietre}
|
||
|
||
Auctor in parte precedenti descrisit de penis eorum qui uiuunt epycurio more; in principio autem presentis capituli dicit se peruenisse ad locum illum asperiorem et orribiliorem per ea que proxime subsecuntur cum dicit: {E quiui per l'orribile} etc.
|
||
|
||
{Lo qual trasse Fotin de la uia dritta} Futinus fuit quidam ex antiquis philosophys et prudentibus maximis, sed uelut infidelis multa scripsit et tenuit contra fidem, cuius opynionem secutus fuit in tantum Anastaxius quidam, qui fuit papa, quod a uia ueritatis errauit et sic dampnatus cruciatur in loco isto, et hoc est quod dicit testus iste lo qual trasse Fotin de la uia dritta.
|
||
|
||
{D'ogni malizia ch'odio in cielo acquista
|
||
ingiuria è 'l fine}
|
||
|
||
Ad habendam notitiam predictorum sciendum est quod in parte ista puniuntur omnes qui aliquam iniuriam commiserunt, tamen sub distintis gradibus tormentorum. Et ad maiorem euidentiam sciendum est quod omnis iniuria aut per fraudem aut per uiolentiam infertur patienti; et siue sit uiolenta siue fraudulenta iniuria potest fieri et commicti in tres personas, in proximum, se ipsum et Deum, et in unoquoque istorum potest commicti dupliciter, scilicet realiter et personaliter. Nam proximo infertur personalis iniuria cum occiditur uel percutitur, realis cum dampnificatur in bonis et rebus eius; sibi ipsi personaliter iniuriatur qui se ipsum occidit, realiter uero qui ludit et discipat bona sua. Deum autem personaliter offendit qui Deum negat, despicit et blasphemat; realiter uero offenditur Deus cum quis despicit naturam et contra naturam operatur, ut sunt sodomite et feneratores quos uocat caursinos. Et propterea cum tribus personis inferatur iniuria – proximo, sibi ipsi et Deo –, tres sunt circuli: primus qui est maior, secundus qui est minor, tertius qui est minimus magis terribilis et penalis, quia quanto minor tanto proximior centro inferni. In primo siquidem circulo puniuntur omnes uiolenti offensores prossimi et bonorum suorum, prout inferius monstrat auctor cum dicit {Onde omicidie} etc. In secundo circulo puniuntur omnes uiolenti offensores et homicide sue proprie uite et dispersores bonorum suorum. Causa uero propter quam hii grauius puniuntur hec est, quia grauius peccant; nam cum de ratione caritatis existat quod quis magis diligat se ipsum et bona sua quam proximum et bona proximi, sequitur quod homicida sui ipsius et dispersor bonorum suorum grauius peccet cum fortius a caritate recedat, et propterea grauius tormentatur; et hoc est quod dicit auctor in his uerbis {Puote omo auere in sè man uiolenta}. In tertio uero et orribiliori circulo puniuntur blasphemi et offensores maiestatis eterne et destructores et contemptores nature et contra ipsam operantes, ut sunt usurarii qui caursini dicuntur, qui naturam despiciunt et in ipsius contrarium operantur. Et isti pre ceteris adhuc acriori pena pletuntur, quia, cum ipse Deus creator omnipotens sit omnibus excellentior et perfectior, sit etiam ipse finis ultimus ad quem bona omnia ordinantur, considerata igitur qualitate obiecti in quod peccatur, quod est ipse Deus, sequitur quod, quia offendens Deum grauius a caritate et ratione recedit, quod in hoc minori et acerbiori circulo iusto iudicio pletantur acerbius; et hoc est quod dicunt uerba illa {Puossi far forza} etc.
|
||
|
||
{La frode, ond'ogne coscienza è morsa} Hucusque auctor trattauit de penis que inferuntur ex ofensione uiolencta, nunc autem dicit de his qui cruciantur ex ofensione fraudolenta, uidelicet ex fraudibus, dolis et decetionibus prodictoriis. Circa quod siquidem est sciendum quod omnis fraus aut commictitur et infertur ei qui de fraudante confidit aut illi qui de ipso non confidit; omnes enim decipientes et fraudantes aliquem qui de fraudantibus non confidit puniuntur in secundo circulo; omnes uero decipientes confidentes de ipsis puniuntur in minori circulo tamquam acerbiori et grauiori. Hec est ratio quia grauius peccat decipiens confidentem quam decipiens non confidentem: nam in deceptione non confidentis uitiatur solummodo naturale et uniuersale uinculum humane dilectionis, que est ipsa caritas per quam unusquique habet diligere proximum suum; in deceptione uero et fraude proximi confidentis non solum corrumpitur nexus caritatis humane, uerum etiam tollitur et corrumpitur ipsa spes que nata erat et procedebat ex fide quam deceptus in decipiente tenebat. Et sic cum ex tali fraude hec tres theologice et suppreme uirtutes quodamodo offendantur, iusto Dei iudicio crudeliori penalitate punitur et hoc est quod dicit pars illa: {Ipocresia, lusinghe} etc.
|
||
|
||
{E io: Maestro, assai chiara procede etc. / Ma dimmi: quei de la palude} Dicit auctor Uirgilio: Satis contentor et clare intelligo rationes premissas, sed dicas mihi, magister, quare in istis circulis positis in ciuitate Dite non puniuntur illi qui propter luxuriam fuerunt incontinentes, de quibus tractatum est superiori capitulo {Così discesi del cerchio primaio,} et etiam illi qui propter gulam discipauerunt bona sua, de quibus dictum est capitulo {Al tornar de la mente} etc. Ad que respondet Uirgilius redarguendo auctorem et dicit: Nonne recordaris, secundum quod in UI Ethicorum est scriptum, quod bona actio hominis non fit sine ratione pratica uera et apetito recto? Sed quia aliquando contingit peruerti in homine apetitum uel praticam rationem, idcirco in humanis moribus sunt aliqua fugienda, et maxime, sicut habetur in Eticis, eorum que sunt circa mores fugienda tres sunt speties: incontinentia, malitia et bestialitas. Et propterea cum accidit hominem esse peruersum et corruptum ex parte apetitus, ratione tamen pratica recta manente, talis corruptio et peruersio erit incontinentia; et hoc est proprie cum quis habet rectam extimationem de eo quod faciendum est uel fugiendum, tamen propter passionem et corruptionem apetitus, relicta uirtute, sequitur uoluptatem et uitium, non tamen continue sed ad tempus. Cum autem peruersitas uoluptatis et apetitus intantum peruertunt rationem et intellectum, ut homo per consuetudinem et certam scientiam inclinetur ad ea que corruptus appetitus desiderat, tunc proprie malus dicitur, quia operatur ex electione peruersa quod agit illud extimans finem optimum; et talis operatio proprie malitia nominatur. Et de talibus malitiosis et malis in libro Sapientie scribitur: *Dixerunt inpii apud se cogitantes non recte: Uenite, coronemus nos rosis. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa letitie nostre, quoniam est pars nostra et hec sors*. Si uero in tantum corrunpitur apetitus humanus quod per corruptam uitam excedat et operetur ultra fines et husus humanos, agendo per similitudinem bestialem que sunt contra naturam et humanam consuetudinem, ut operantur et uiuunt quidam in partibus Cumanis, qui more ferarum et animalium brutorum commedunt carnes crudas et numquam sub tettis uel domibus sed semper in campis locisque siluestribus et areis quiescunt et uiuunt absque cuiusque legis ministerio, talis uita bestialis dicitur et hec siquidem peruersitas bestialitas nominatur. Cum igitur, ut ex premissis manifestum est, incontinentia sit solum aliquando corruptio ex parte apetitus, remanente recta pratica ratione, malitia uero sit peruersitas apetitus et pratice rationis, et in bestialitate nedum apetitus et ratio recta et pratica peruertantur, uerum etiam contra naturam per bestiales operationes agatur, et sic ipse Deus minus offendatur ex incontinentia quam ex malitia et bestialitate, idcirco sequitur et concluditur quod illi incontinentes luxuriosi et gulosi, de quibus trattatum est supra capitulis nominatis, quia incontinentes in tantum non offenderunt diuinam iustitiam quantum offenderunt fraudolenti et uiolenti et alii, de quibus tractatur presenti capitulo, qui ex eletione et delectabili malitia deliquerunt, idcirco puniuntur extra ciuitatem Dite minori suplicio; et hoc est quod dicit testus in uerbis illis: {Non ti rimembra di quelle parole} etc. Adhuc auctor in parte ista instat Uirgilio quod, cum supra in presenti capitulo tractetur quod blapsfemi maiestatis diuine et despectores nature et naturalis uirtutis, ut sunt caursini siue usurarii, puniantur sub crudeliori circulo, idcirco respondeat et soluat Uirgilius nexum et dubium predictorum, uidelicet qualiter hoc sit et quomodo quod usurarii propter fenus sint despectores bonitatis diuine, que est natura. Ad hec respondet Uirgilius dicens: {Filosofia, mi disse, a chi la 'ntende} etc. Debes cognoscere, Dantes, secundum quod omnes quasi philosophy tenent quod Deus omnipotens, omnium creator et causa rerum omnium, naturam uniuersalem creauit mirabili arte sua. Si etiam aduertas, Dantes, et notes, inuenies libro Phisicorum quod ars imitatur naturam in quantum potest, et sic uirtus et ars humana, tamquam procedens a natura et nature filia, est neptis Dei, qualitate gradus inspecta, cum ipsa natura sit a Deo creata. Cum igitur unusquisque humane prosecutione nature a Deo create debeat procurare quod per uirtutem et artem bonam honoretur et uiuat, sicut scribitur in primo Genesi, oportuit ab initio seculi humanum genus summere uitam et excedere unum alium per naturam et artem; cum autem caursini siue usurarii contrarium agant et, cupiditate uelati, non per uirtutem et artem bonam sed per usurarum subsidia operentur, idcirco manifeste sequitur et concluditur quod ipsi usurarii despicientes uirtutem et artem, que imitatur naturam, et naturam despiciant et offendant. Et sic ex offensione nature, que est filia, creatura et bonum Dei, in illo terribiliori circulo bene merite usurarii puniuntur; nam in pecunia confidentes, que est caduca et temporalis, naturam et artem et uirtutem despiciunt et offendunt, que eterne sunt quadam participatione diuina propter exercitium boni operis.
|
||
|
||
{Ma seguimi oramai che 'l gir mi piace;
|
||
chè i Pesci guizzan su per l'orizzonta}
|
||
|
||
Sciendum est ex uerbis istis quod hic finitur prima dies qua stetit auctor in inferno, et omnia precedentia a principio libri usque ad sequens capitulum auctor in una die naturali scruptatus fuit et uidit. Nam cum in medio mensis martii, tanquam perfectiori tempore ut calido et umido, auctor hunc trattatum inceperit, et hoc tempore sol intret in Arietem, Piscis autem precedat Arietem, cumque prima hora diei sol oriatur et leuetur semper cum signo suo et cum eo occidat, cum etiam signum Pissis precedat immediate signum Arietis ita quod redeunte sole existente in signo et sub signo Arietis ad emisperium nostrum, oportet de necessitate signum Piscis precedentis ante leuari et ante orriri quam signum Arietis subsequentis. Idcirco, proud dicit testus, auctor uidebat Pisces in oriçonta, hoc est uidebat oriri diem et quod dies adueniebat quia post Pisses sequitur Aries, in quo et cum quo surgebat et oriebatur sol. Oriçonta est media pars spere celestis quam uidere possumus usque ad circumferencias et confines uniuerse terre, sursum ac circumquaque uidendo.
|
||
|
||
{E 'l Carro tutto soura 'l polo giace} Adhuc subiungit auctor et dicit, ad ostendendum quod dies adueniebat, quod currus totus residet supra polum; hoc est quod ipsa hora adueniente noua die ille stelle, que uocantur currus, manent proxime supra polum nostrum, quem uidemus continue. Polus autem est illa pars celi quam continue uidemus et que numquam occidit nobis, ubi posita est stella illa que uocatur tramontana, penes quam posite sunt dicte stelle que dicuntur lo Carro.
|
||
|
||
{Era lo loco ou'a scender la riua} Quamuis auctor proxime precedenti capitulo tractauerit generaliter de uiolentiis et fraudibus in proximum se ipsum et Deum et bonis eorum illatis, nichilominus presenti capitulo et aliis subsequentibus tractare intendit in specie de quibuslibet fraudibus et uiolentiis secundum gradus et distintiones eorum et propterea in capitulo isto mostratur de uiolentiis illatis in proximum. Hoc principium Era lo loco etc. uult dicere quod locus ille ad quem peruenerat auctor erat ualde diruptus et decliuus, alpestris et montuosus, quemadmodum est ripa dirupta cuiusdam montanee Tridentine quam tangit et percutit aqua cuiusdam fluminis Ueronensis qui uocatur l'Adese, qui producit pisces qui lasche uocantur.
|
||
|
||
{E 'n su la punta della rotta lacca
|
||
l'infamia di Creti era distesa}
|
||
|
||
Dicit auctor quod super caccumine istius montuosi loci inuenit quandam bestiam crudelissimam que Minotaurus nominatur; per quam bestiam figuratur et demostratur infamia et despectio omnium et singulorum qui fuerunt de insula Creti. Quomodo autem hoc sit, sciendum est, sicut legitur in, quod, cum Minos rex totius Creti esset cum magno exercitu in obsidione Atheniensium, domina Pasiphe uxor dicti regis, dum quadam diem insipiceret quendam pulcrum thaurum, ardenti passione deducta, uoluit penitus cohire cum tauro et, habito consilio Dedali subtilissimi et ingeniosi magistri, fecit excoriari quandam uaccham et ipsius pelle dicta Pasife se uestiuit sub aptitudine tali quod ipsa Pasiphe uidebatur esse quedam uaccha; et deductus dictus thaurus ante ipsam et ipsam uaccham credens illam ascendit et impregnauit; que Pasiphe tempore suo peperit creaturam semi hominem et semi bouem qui uocatus est Minotaurus, qui secundum naturam suam erat ferus et uorans carnes humanas. Cum autem hoc ad notitiam peruenisset regis Minos in exercitu Atheniensium permanentis, conuenit et pepigit cum Ateniensibus quod ab ipsorum obsidione discenderet et ipsi darent sibi tributum aliquam quantitatem hominum annuatim per Minutaurum alimentum. Quo facto, cum Minos rex peruenisset ad regnum suum et inspexisset in hac bestia tale monstrum et ipsius bestie crudelitate pensata, ne quisquam offenderetur ex ea, fecit construi quoddam palatium summa dificultate ingeniosum et laboriosum ad ingressum et egressum ipsius ex multiplici et diuerso giro murorum, in quo carcerari et recludi fecit dictum Minothaurum. Qui siquidem locus habitationis dicti Minothauri uocabantur labarintum, quia nemo intrans labarintum predictum ex artificioso ministerio suo numquam exibat; cuius laberinti forma hec est. Cumque secundum obseruationem pactorum factorum inter Minos regem et Athenienses processu temporis sors ceciderit supra Theseum, filium ducis Athenensium, ut micteretur in escam Minothauri, accessit Theseus ad locum labarinti; cum autem Federa, soror Minothauri, inspecto Teseo, exarsit in eum et cum ipso conuenit si Theseus uellet eam ducere in uxorem eius Athenas, doceret ipsum interficere Minothaurum. Hoc uero promisso per Theseum, ipsa Federa dedit ei massam picis et globum fili, et cum filo Theseus labarintum intrauit et cum ad bestiam peruenisset, Minotaurus hyante gula ipsum Theseum uolens deuorare, Teseus autem massam picis deiecit in os bestie seuientis, ex quo ipsius dentibus prepeditis per picem ipsum Minotaurum gladio interemit. Quo facto, aufugit cum Federa uersus Athenas et propterea dicit testus {l'infamia di Creti che fu concetta ne la falsa uacca}, quia bestia illa concetta fuit in femina illa Pasife que uestita pelle uacche uidebatur uaccha, non tamen erat.
|
||
|
||
{Lo sauio mio inuer' lui gridò: Forse
|
||
tu credi che qui sia 'l duca d'Atene,
|
||
che sù nel mondo la morte ti porse?}
|
||
|
||
Hec uerba reprensiue dixit auctor uersus bestiam illam, eidem inproperando de morte eidem illata per dictum Theseum ducem Athenarum.
|
||
|
||
{Pàrtiti, bestia, chè questi non uene
|
||
ammaestrato da la tua sorella}
|
||
|
||
Hec uerba manifesta sunt ex istoria proxime precedenti.
|
||
|
||
{Or uo' che sappi che l'altra fiata
|
||
ch'i' discesi qua giù nel basso inferno}
|
||
|
||
Uirgilius in parte ista, cum uidisset Dantem cogitantem et amirantem tunc ex illo profundo dirupto predicte montuose ruine, dicit ipsi auctori quod eo tempore quo ipse Uirgilius alias descendit ad profundum inferni occasione coniurationis illius crudellissime Erito incantatricis, sicut habetur supra nono capitulo, quamuis hanc causam hic non exprimat, talis ruina non erat in loco isto, sed in morte Christi omnipotentis Dei qui abstulit magnam predam Dite, hoc est sanctos patres et animas bonas extra inferno deduxit, hec infernalis et putrida uallis sub tam terribili teremotu contremuit, ex quo hec ruina facta est. Ex quo etiam dicit ipse Uirgilius: Ego credidi totum uniuersum mundum debere deficere per ruinam.
|
||
|
||
{Oh cieca cupidigia e ira folle} Uerbum istud est notabile de se et per se patet.
|
||
|
||
{Corrian centauri armati di saette} Auctor prosequendo materiam dicit quod in loco isto puniebantur gigantes et centauri, et dicti sunt centauri ex magnitudine et fortitudine sua, inter quos erat quidam ex dictis gigantibus uocatus Nessus. Qui siquidem Nessus stabat super ripam cuiusdam fluminis cum quadam barcha tempore uite sue pro oportuno transitu personarum, cunque Ercules quadam uice cum Ianira pulcerima uxore eius peruenisset ad locum predictum ut flumen transiret, dictus Nessus Ianiram recepit in barcam, Herculem autem eleuare non potuit propter paruitatem ligni; et cum ipse Nessus cum Ianira descendit ad ripam, dictus Nessus uoluit uiolare Ianiram. Inspiciens Ercules, acepta uenenata sagipta ipsum Nessum uulnerauit ad mortem. Nessus autem sentiens mortem, in ultionem faciendam aduersus Herculem, Ianire dixit quod si acciperet camisiam suam et daret ipsam Herculi ut ipsam indueretur, numquam aliam mulierem diligeret nisi ipsam. Hoc autem credens ipsa Ianira ipsam camisiam tulit, cunque processu temporis Hercules residens a remotis ad uxorem redire differret ex dilectione prenimia quam ad mulierem aliam deferebat, Ianira ei transmisit camisiam quam a Nesso susceperat; quam cum Hercules induisset, quia uenenata erat ardore efusi sanguinis dicti Nessi, incontinenti mortuus est; et propterea dicit testus quod ipse Nessus fecit ultionem de propria morte.
|
||
|
||
{È il gran Chiròn, il qual nodrì Achille} Iste Chyron fuit quidam centaurus magnus et fortis, et fuit de insula que dicitur Anschiro, qui nutriuit Achillem filium Pellei et Thetis dee marine: nam non poterat ipse Achilles nutriri per matrem quia dea erat.
|
||
|
||
{Quell'altro è Folo} Follus iste fuit etiam quidam centaurus ualde uitiosus in ira; et isti tales centauri et gigantes continue uadunt in circuitu fosse in qua anime dannatorum ibi recluse cruciantur sub sanguine continue bulliente, et cum uident aliquam animam exeuntem uel non stantem sub sanguine bulliente, secundum quod meruerunt per culpam, ipsam animam cum ipsorum sagyptis percutiunt et sagiptant.
|
||
|
||
{Tal si partì da cantare alleluia} Uult dicere quod anima domine Beatrixie, que in summo celo laudibus diuinis instabat, de summo descendens uenit ad Uirgilium cui commisit ut conduceret Dantem etc.
|
||
|
||
{E 'l gran centauro disse: E' son tiranni
|
||
che dier nel sangue e ne l'auer di piglio}
|
||
|
||
Sicut dictum est supra in principio huius capituli, hic agitur et scribitur de tyrannis et offensoribus proximi tam in persona quam bonis ipsius, ut exemplificatur per subsequentia proxime.
|
||
|
||
{Quiui è Alessandro, e Dionisio fero} Iste fuit Alexander rex Ierusalem et tirannus crudelissimus de quo dicitur quod UIIIc uiros cum uxoribus et fillis una uice necari fecit. Dyonisius autem fuit rex Sicilie et ipsam et Siculos oppresit sub magna tirannide.
|
||
|
||
{E quella fronte c'ha 'l pel così nero,
|
||
è Azzolino; e quell'altro ch'è biondo,
|
||
è Opizzo da Esti, il qual per uero}
|
||
|
||
Iste Açolinus est Celinus de Romano quidam crudelissimus et impius tirannus natus in partibus Padue. Dictus Opiço fuit marchio Estensis.
|
||
|
||
{Questi ti sia or primo, e io secondo} Dicit Uirgilius: Iste centaurus precedet te et ego sequar te.
|
||
|
||
{Mostrocci un'ombra da l'un canto sola,
|
||
dicendo: Colui fesse in grembo a Dio
|
||
lo cor che 'n su Tamisi ancor si cola}
|
||
|
||
Cum quidam dominus Arnaldus de Bruniforte de Anglia exulasset ad instanciam et procurationem cuiusdam potentis baronis affinis regis Odoardis de Anglia, cumque quidam miles filius dicti baronis et consanguineus dicti regis quodam tempore Neapolim peruenisset, ubi manebat dictus dominus Arnaldus et prefatus miles et consanguineus regis, ad ecclesiam accessisset pro audienda missa, dum adesset celebrationi misse et sacramenti altaris, dictus dominus Arnaldus dictum militem gladio interemit ex ofensione sui exilii procurata per patrem, et propterea dicit testus in grembo a Dio, quia in presentia corporis domini nostri Iesu Christi ipsum occidit. Ex hoc peractum est: nam acceptum cor ipsius fuit consanguinei regis mortui et repositum in quadam busola conseruatione et oblatum fuit regi Odoardo ut ad uindictam sui efusi sanguinis prouideret; quod postmodum de mandato regis fuit positum in manum cuiusdam statue lapidee posite et firmate supra ripam fluminis Tamisii, et in qua statua insignite sunt lictere infrascripte ad perpetuam rei memoriam: *Cor gladio scissum do cui consanguineus sum*, et propterea dicit auctor {che 'n su Tamisi ancor si cola}.
|
||
|
||
|
||
{Quell'Attilla che fu flagello in terra} Iste Atilla fuit ungarus et tante impietatis auctor quod ex suis sceleribus et flagiciis uocatus est Atilla flagellum Dei. Iste tyrannus suis temporibus aflixit Ytaliam, sed maxime ciuitatem Florentie tempore quo tenebatur et constructa fuerat per Romanos. Nam cum intrasset sub beniuola et spontanea receptione Florentinorum et Romanorum in ea manentium, sua oculta malitia in paucis diebus XXm uirorum habitatorum ciuitatis Florentie in quodam palatio dicte ciuitatis quod Capitolium uocabatur, preter notitiam aliorum de ciuitate, non simul set singulariter requisitos fecit singulariter decollari per quosdam milites suos et interfectos fecit deici in quodam alueo aque de flumine Arni sub dicto Capitolio artificiose labentis. De quo siquidem orrendo facinore oculte patrato alii exteriores habitatores et ciues non potuerunt perpendere nisi ex aqua fluminis Arni que propter effuxionem sanguinis in colorem sanguinis est conuersa; et post tantum scelus nephande commissum ipse Atilla exiuit Capitolium et cum maxima militum quantitate quos in dicto Capitolio clam incluserat totam ciuitatem sub incendio cede et ruina destruxit in despectum et iniuriam Romanorum. Postmodum dictus Atilla cum gentibus suis se reduxit ad ciuitatem siue locum qui Fexule uocabatur, positum prope ciuitatem Florentie, et ad hoc, ut dicta ciuitas que per Romanos fuerat destructa popularetur et habitaretur et habitatoribus impleretur, fecit preconiçari quod quilibet uolens accedere posset impune et libere habitare et esse in ciuitate Fexulana. Tamen postmodum superuenientes Romani ciuitatem Florentie sub melioribus auguriis construxerunt et conuenerunt cum dictis Fexulanis quod dicta ciuitas Fexulana non habitaretur ulterius, sed in ciuitate Florentie hedificanda de nouo ipsi Fexulani cum ipsis Romanis et Florentinis primis habitatoribus ciuitatis Florentie iam distructe uiuere et habitare deberent; et huic conuenctioni conuenerunt et concordauerunt ipsi Fexulani cum hac condictione, quod semper episcopus ciuitatis predicte apellari deberet ad perpetuam rei memoriam episcopus Fexulanus; et sic inter eos fuit effectualiter terminatum, quamuis postmodum constructa et rehedificata fuerit per Romanos. Depopulauit et destruxit idem Atilla multas ciuitates et loca bona Ytalie, et propterea dicit textus {che fu flagello in terra}, et hoc est uerum secundum quod scribitur in cronicis antiquorum.
|
||
|
||
{E Pirro e Sesto; e in etterno munge} Pirrus filius magni Achillis Greci fuit crudelis et impie uite. Sextus filius magni Pompei Romani, qui post mortem patris fuit magnus tyrannus, pirrata et depredator hominum.
|
||
|
||
{A Rinier da Corneto, a Rinier Pazzo} Isti fuerunt duo maximi predones super strata.
|
||
|
||
{Non era ancor di là Nesso arriuato} Cum auctor in precedenti capitulo tractauerit de penis eorum qui manus uiolentas exercent in proximum et bonis proximi, prosequendo materiam suam scribit in presenti capitulo de hiis qui desperantes in totum se ipsos priuauerunt uita et bona sua discipauerunt, ut inferius demostrabitur; et incipiendo dicit quod ille Nessus, sub cuius comitiua securitate transiuerant, nondum redierat ad ripam aque quando poeta et auctor iam intrauerat quoddam nemus orribile plenumque stirpibus.
|
||
|
||
{Tra Cecina e Corneto} Cornetum est quoddam castro in patrimonio Ecclesie Romane situm in ripa maris, a quo castro usque ad locum qui dicitur Cecina est uia remota et longa per multa miliaria, inter quod Cornetum et Cecinam sunt multa nemora siluestria et periculosa et diuersis ramis et stirpibus inuoluta.
|
||
|
||
{Quiui le brutte Arpie lor nidi fanno} Arpie sunt quedam maxime aues habentes alas ualde latas et collum et uisum humanum. Que siquidem aues expulerunt per uiolentiam de insulis Strophadis, que sunt in Romania, Herculem et Iasonem; postmodum etiam dicte aues expulerunt de dictis insulis Troianos qui se recluserant in eis ante quam Troia destrueretur; que siquidem expulsio Troianorum, ut dicit testus, fuit inditium et augurium destructionis Troyane.
|
||
|
||
{Io sentia d' ogne parte trarre guai} quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
|
||
{Io son colui che tenni ambo le chiaui
|
||
del cor di Federigo}
|
||
|
||
Iste siquidem fuit magister Petrus de Uineis ex cuius uirtute et probitate multiplici et maxime ex sue formose inuentionis et rectorici stili ornata dulcedine fuit in tantum excellens et prepotens consiliarius penes inperatorem Federigum, quod ex sua ordinatione et consultatione solumodo queque agenda inperii gerebantur.
|
||
|
||
{La meretrice che mai da l'ospizio
|
||
di Cesare}
|
||
|
||
Dicit ipse Petrus quod cum semper ex dignitatibus et honoribus et bono alterius oriatur inuidia, idcirco reliqui curiales inperialis curie, excelse condictioni mee inuidentes, et emuli me iniuriose accusauerunt quod quedam secreta debueram propallasse; ex quo de mandato inperatoris cecatus et sic turbatus et dedignatus ex gustu indigne pene, nolens sub ceca et uituperosa uita manere, ego ipse qui eram iustus, fidelis et purus in me ipso feci et disposui me iniustum contra me ipsum, mihi propriam uitam adimendo. Sed nichilominus, dicit ipse Petrus, nunquam fui proditor nec infidus in agendis uel secretis aliquibus domino meo imperatori. Ex quo aperte probatur et mostratur quod, prout dicit testus, ista inuidia est illa meretrix magna que semper sequitur ospitium curias et regna regum prelatorum et principum; hec est illa miserima passio per quam status regnantium persepe uertitur.
|
||
|
||
{Spirito incarcerato, ancor ti piaccia
|
||
di dirne come l'anima si lega}
|
||
|
||
In hac parte querit Uirgilius ab anima dicti Petri quod ei declaret qualiter hoc est quod spiritus uel anima ligetur et includatur in illis stirpibus siue trunchis. Ad quod respondet ipsa anima dicens: Quando anima crudelis alicuius desperati et se necantis peruenerit ad infernum, Minos demon ipsam transmittit ad septimam focem; que postmodum in eo loco cadit ad quem infortunio suo conducitur, et ipsa anima delapsa in eo loco silue germinat quemadmodum granum spelte et crescit et producitur in stirpem tamquam planta siluestris, sed in die iudiciis, sicut alie anime uenient ut uniantur cum corporibus suis, sicut nos pro nostris spoliis, hoc est pro corporibus, ueniemus, sed dictis nostris corporibus nullatenus uniemur, quia iustitia Dei non pateretur ut aliquis id haberet quod abstulit sibi ipsi. Et quia nos ipsi abstulimus nobis uitam et corpus, anime nostre suis corporibus non iungentur sed unaqueque anima habebit apensum ad truncum umbre sue corpus suum; et hoc est quod dicit testus:
|
||
|
||
{Come l'altre uerrem per nostre spoglie
|
||
ma non però ch'alcuna sen riuesta}
|
||
|
||
Sed quamuis hec uerba sic sint ab auctore descripta, nichilominus teneo quod aliud scriptum fuerit et alia fuerit auctoris intenctio: Scriptura siquidem sic rigide sic singulariter et uituperose punit et ponit de hiis qui, uelud desperate cecitatis filii, perdiderunt sponte se ipsos ad terrorem et instructionem mortalium, ut sibi precaueant ab huiusmodi perdictione inposterum, per quam inremediabiliter et preter spem alicuius misericordie Deus grauiori offensione offenditur: nam nullum est grauedinis tante delictum cuius diuina misericordia misereri non possit, excepto desperationis delicto que sola mederi nequit. Hoc est quod probat et dicit; credo autem auctorem prefatum, tamquam fidelem captolicum et omni prudentia et scientia clarum, suo tenuisse iudicio quod Ecclesia santa tenet uidelicet.
|
||
|
||
{Gridaua: Lano, sì non furo accorte} Iste Lanus fuit quidam domicellus et iuuenis de ciuitate Senarum qui inter ciues alios dittissimus erat, tamen fuit consumptor et discipator omnium bonorum suorum; sed antequam morte naturali deficeret, ipso iuuene existente, mortuus fuit in quodam conflictu ad locum Plebis de Toppo, et propterea, sicut dicit testus, mors eidem Lano fauendo succurrit, quia ipsum rapuit in tempore iuuentutis: quoniam si uixisset in seculo, opportebat quod famescentes et macerimi canes, sicut in testu sequitur, ipsum deuorassent, hoc est dicere quod miseria et egestas ipsum aflixissent.
|
||
|
||
{E poi che forse li fallia la lena,
|
||
di sè e d'un cespuglio fece un groppo}
|
||
|
||
Iste cui deficiebat uirtus in fuga fuit dominus Iacobus de Sancto Andrea de ciuitate Padue sub maximis diuitiis constitutus qui discipauit omnia bona sua, et inter alias prodigalitates eius de ipso fertur quod, uidere desiderans quendam pulcrum et magnum ignem, dictus dominus Iacobus comburi fecit quandam uillam eius in totum. Modo dicit testus quod dum ipse uellet afugere, quia deficiebat ei fuigiendi potentia, inuenit unum ex dictis stirpibus siue quodam cespullium et in dictum cespullium ut lateret intrauit. Tamen superna permissione crudelissime fere aperierunt cespullium et lacerauerunt omnia membra eius; hoc est dicere quod ante mortem ipsius fuit incommodis et miseria inuolutus, et nedum ipse canes lacerauerunt membra dicti domini Iacobi sed etiam dictum cespullium siue stirpem, qui stirpes etiam erat unbra et quedam anima, totaliter destruxerunt. Ex quo dictum cespulium conqueri et plorare incepit dicens contra animam dicti domini Iacobi:
|
||
|
||
{O Iacopo, dicea, da Santo Andrea} Ex quo siquidem Uirgilius interogauit a dicto stirpe de nomine et origine eius. Ad quem respondit umbra ipsius stirpis dicens: Ego fui de ciuitate Batiste, hoc dicere est de ciuitate Florentie, que siquidem ciuitas habuit in primum patronum Martem, idest deum belli, et hoc fuit ante tempus incarnationis dominice; cum autem refloruit Christianitas, dicta ciuitas, sublato titulo patronatus ipsius Martis, Florentini in pastorem et patronum acceperunt sanctum Iohannem Baptistam. Et propterea dicit hec anima quod Mars semper cum arte et influentia sua pestem et tristitiam semper infundet in ciuitate Florentie, quia, dicto Marte deleto, patronum alium elegerunt; et nisi quedam statua ipsius Martis que adhuc residet super pontem Arni in dicta ciuitate maneret, frustra fuisset rehedificata Florentia per eos qui ipsa fecerunt post destructionem Attille qui ipsam ciuitatem destruxit, ut tractatum est supra proxime in fine capituli precedentis.
|
||
|
||
{Io fei gibetto a me de le mie case} Iste Florentinus fuit dominus Loctus iudex de Aglis de Florentia, qui, secundum quod fertur, ex dolore prenimio cuiusdam false sententie quam protulerat in domo sua, cum quadam argentea corrigia eius se ipsum suspendit, et propterea dicit fei gibetto etc., quia locus in quo suspenduntur homines in partibus Francie uocatur giubet; et ipse idem de domo propria constituit sibi furcas.
|
||
|
||
{Poi che la carità del natio loco} Cum auctor supra proxime in fine capituli precedentis uiderit cruciari animam eius qui erat de una ciuitate cum eo, idcirco dicit quod ex caritate quam habebat ad miserum ardentem ratione loci, frondes stirpis eius diuisas et separatas collegit in unum et, ipsis frondibus dicto Florentino exibitis, ipse auctor cum Uirgilio ad prosecutionem itineris est conuersus.
|
||
|
||
{Non d'altra foggia fatta che colei
|
||
che fu da' piè di Caton già soppressa}
|
||
|
||
Exemplificatiue loquitur Dantes et dicit quod, cum arena illa per quam gradiebatur esset pestifera et angustiis plurimis copiosa, talis erat qualis erat arena Libie per quam Cato Romanus, deuicto Pompeio, cum Pompeianis fugiens a facie Cesaris pertransiuit. Que siquidem arena Libie, uelud desertum siluestre et inabitabile, est periculosa et miseriis ac incommodis multis plena; et hoc scribens, Lucanus in nono de ipso Catone loquente et suadente Pompeianis ut per dictam arenam iter acciperent sic dicit:
|
||
*Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
|
||
O quibus una salus placuit mea signa secutis
|
||
indomita ceruice mori, componite mentes
|
||
ad magnum uirtutis opes summosque labores.
|
||
Uadimus in campos steriles exaustaque mundi,
|
||
que nimius Titan et rare in fontibus unde
|
||
sicaque letiferis squalent serpentibus arua.
|
||
Temperies uitalis abest et nulla sub illa
|
||
cura Iouis terra est*
|
||
et propterea dicit testus {Non d'altra foggia}.
|
||
|
||
{Quali Alessandro in quelle parti calde} Exemplificat auctor quod quemadmodum accidit Alexandro regi militanti in partibus orientis quod ex summa caliditate solis et aeris uapores igniti descendebant super eum et militibus suis, tamen ipse Alexander sua uirtute prouidit ad conseruationem ipsius et militarium acierum suarum, ita, dicit auctor, facti erant uapores ignei cadentes super miseros pecatores; ex quo arena illa sicca et arida, in qua anime misere permanebant, tamquam esca accendebatur et urebantur.
|
||
|
||
{Chi è quel grande che non par che curi} Iste siquidem qui tante superbie et ferocitatis indicia demostrabat fuit unus ex septem regibus qui obsederunt ciuitatem Tebarum uocatus Capaneus. Qui cum excelsa superbia sua contemptor esset deorum, Iupiter turbatus et dedignatus ex arogantia Capanei predicti et accepto fulmine ygneo ipsum Capaneum in dicto exercitu fulminauit et interremit; et quemadmodum ipse Capaneus fuit superbus in uita, sic et anima eius est superbissima in inferno. Nam loquitur ipsa anima et dicit ipsi Uirgilio: Si ipse Iupiter, qui me percussit cum fulmine ultimo die uite mee, faceret fabricari per omnes fabros et ministros eius fulmina et sagyptas et haberet subsidium Uulcani et aliorum quorumlibet ministrorum eius, de me non posset facere ultionem.
|
||
|
||
{Sì com' el fece a la pugna di Flegra} Capaneus iste aducit hanc similitudinem quia in ciuitate uel monte illo qui Fregra uocatur gigantes pugnauerunt cum diis, et in dicto loco a dicto Ioue et ab aliis diis dicti gigantes fulminati et interrempti fuerunt.
|
||
|
||
{Quale del Bulicame esce ruscello} Bulicame est fluuius siue fons aque bulientis nascentis prope ciuitatem Uiterbi ex quo descendit quidam riuulus; qui riuulus diuiditur in multa balnea, ad que balnea peccatrices morantur; et propterea exemplificatiue loquendo dicit auctor talem se riuulum inuenisse descendentem et currentem per arenam illam de qua superius dictum est.
|
||
|
||
{In mezzo mar siede un paese guasto,
|
||
diss'elli allora, che s'appella Creta}
|
||
|
||
Respondet Uirgilius auctori interoganti et admiranti super condictione illius riuuli et dicit quod in medio mari est quidam locus destructus qui uocatur insula Creti; cuius insule Saturnus fuit rex primus et dominus, cuius Saturni regis temporibus homines casti erant absque cupiditate et uitio; et in dicta insula erat quidam mons siue locus qui uocabatur Yda, qui siquidem locus fructibus et arboribus et bonis omnibus affluebat, modo, dicit auctor, locus ille destructus est et sterilis tamquam res antiqua. In quo siquidem monte uxor Saturni, que uocabatur Rea, fecit latere Iouem filium suum et dicti Saturni et ibi nutriri ut Saturnus nesciret quid esset de eo: nam Saturnus preceperat dictum filium suum interimi cum nasceretur, sed prius sibi presentaretur; et hoc quia ei dictum fuerat a responsis ydolorum suorum quod filius nasciturus ex eo ipsum Saturnum debebat de regno expellere. Rea autem, uxor Saturni predicti et mater pueri, Saturno querenti filium presentari fecit quandam ymaginem lapideam pueri paruam et inuoluptam pannis, quam credens Saturnus fore puerum, ipsum iussit occidi.
|
||
|
||
{Quando piangea, ui facea far le grida} Hoc est dicere: quando puer plorabat in monte predicto, sicut soliti sunt plorare, dicta Rea mater eius facebat fieri quosdam clamores in dicto loco, ne ploratus pueri audiretur extrinsecus.
|
||
|
||
{Dentro dal monte sta dritto un gran ueglio} Aduertendum est in parte ista: per hunc senem significatur et figuratur tota etas et decursus mundi ac etiam totum imperium et inperatorum et principum uitam ab initio regni Saturni predicti usque ad hec tempora; ponitur autem iste senex erectus in monte predicto quia ipsius montis et insule Saturnus fuit primus rector et dominus.
|
||
|
||
{Che tien uolte le spalle inuer' Dammiata} Per uerba ista et hanc descriptionem senis predicti uult auctor demostrare qualiter inperium residens in paganis et in partibus orientis translatum fuit in Grecos, scilicet eo tempore quo a Nino rege Babillonie in Saturnum regem insule Creti, que insula tunc temporis erat de principalibus partibus Grecie. Postmodum uero translatum fuit imperium de Grecis in Romanos, et ideo dicit testus quod iste senex uertit tergum uersus Damiatam que est in oriente, ex quibus partibus orientis ablatum fuit imperium, et prospicit Romam idest uersus occidens; ad quos Romanos et partes occidentales postmodum imperium est delatum.
|
||
|
||
{La sua testa è di fin oro formata} Auctor redarguendo uitam et mores regum inperatorum et principum qui per tempora fuerunt diuidit tempora et etates: nam cum dicit La sua testa etc. per caput huius senis primam etatem significat et regnum ipsius Saturni, sub cuius tempore illa etas hominum caste et moderate uiuebat ex hiis que percipiebant ex fructibus et redditibus terre absque alia cupiditate et uitio; quam siquidem etatem tamquam uirtuosam et bonam auctor ipse commendat.
|
||
|
||
{E puro argento son le braccia e 'l petto} Per hec membra, uidelicet pettus et bracchia, figuratur secunda etas que fuit tempore Iouis filii Saturni predicti; et hanc appellant argenteam respectu prime quia homines huius etatis inceperunt peccare et uitiari et sic non fuerunt uirtuosi quemadmodum primi: nam hoc tempore coli agra, iuga bobus inponi et in quibusdam maliciosis cogitationibus inceperunt homines delectari.
|
||
|
||
{Poi è di rame infino a la forcata} Per corpus eneum figuratur tertia etas que fuit deterioris operationis secunda, quia quemadmodum argentum est melius et nobilius ere sic, dicit auctor, fuit hec secunda etas melior ista tertia.
|
||
|
||
{Da indi in giuso è tutto ferro eletto} Nam sicut ferrum est peius ere sic ista quarta etas, que figuratur per ferrum, adhuc fuit deterior et magis abundans in uitiis quam tertia etas: nam huius homines etatis in armis et dispendiis belicis quam plurimum institerunt.
|
||
|
||
{Saluo che 'l destro piede è terra cotta} Per hunc pedem destrum huius senis et istarum etatum significatur mater Ecclesia que, cum terra esset, idest parua et depressa, ipsam dicit esse coctam, idest dotatam et ampliatam, quia dotata et magnificata fuit per Costantinum imperatorem.
|
||
|
||
{E sta 'n su quel, più che 'n su l'altro, eretto} Dicit auctor quod iste senex magis firmatur super hoc pede quam super alio; hoc est dicere quod ipse pes dester, qui est Ecclesia, hiis temporibus magis regit et regnat quam imperium.
|
||
|
||
{Ciascuna parte, fuor che l'oro, è rotta} Adhuc prosequens auctor de ista materia dicit quod omnes premisse etates quorumlibet regum et principum qui per tempora precesserunt, excepta solumodo prima etate que per aurum intelligitur, uitiose fuerunt: nam a secunda etate hucusque omnes reges et principes omniumque mortalium studia ad cupiditatem, luxuriam, uanagloriam et alia uitia intenderunt; ex quorum membrorum parciumque diruttis scisuris egreditur quidam riuulus lacrimarum et aque, descendens in hac ualle miserrima; et ex ista aqua generantur postmodum ista tria, scilicet Achirunte Flegetunte et Stige, et etiam generatur ex dicta aqua quidam lacus qui uocatur Cocitus. Et hoc totum uult dicere quod ex cupiditate humana et ex aliis uitiis hominem maculantibus anime peccatrices descendunt ad has inferas partes, in quibus, secundum ipsarum demerita uaria, in hiis Achironte, Stige et Flegetunde et Cocito uarie cruciantur. Nam per cupiditatem humanam significatur hec aqua uel riuulus ex qua generantur premissa quatuor. Nam primus fluuius in inferno dicitur Achiruncte qui interpetratur sine gaudio, per quem fluuium primo transeunt anime in inferno ad penam; Stige interpetratur tristitia et est quidam palus que secundario inuenitur in inferno, in qua puniuntur superbi et arogantes; Flegetunte interpetratur incendium et est quoddam fossatum aque rubee siue sanguinis bulientis; Cocitus interpetratur luctus et est lacus concelatus in centro terre, idest in profundo inferni in quo est Lucifer, et ibi puniuntur proditores. Et sic sequitur quod anime dampnatorum ex ipsorum sceleribus transeant per fluuium Achirunctis, hoc est quod absque gaudio maneant et crucientur in palude Stige, hoc est quod semper sint tristes; subiugantur in Flegetonte, hoc est quod semper incendio concrementur, et firmentur in Cocito, hoc est quod in lacu luctus orribilis perpetuo recludantur, hoc est quod dicit testus {fanno Acheronte, Stige e Flegetonta}.
|
||
|
||
{E io a lui: Se 'l presente rigagno
|
||
si diriua così dal nostro mondo}
|
||
|
||
Querit auctor a Uirgilio: Si riuulus iste aque descendit a mundo nostro, que est causa quod riuulum non inuenimus, maxime cum uenerimus per ytinera tam longeua? Ad quod respondet Uirgilius: Nam cum rotundus sit locus per quem transiuisti et continue ascendas et descendas per circulum a sinistris et nondum ad sufficientiam ambulaueris, non mireris si aliquid noui uides.
|
||
|
||
{E io ancor: Maestro, oue si troua
|
||
Flegetonta}
|
||
|
||
Adhuc querit auctor a Uirgilio ubi est locus Flegetuntis et flumen Lete; ad quod respondet Uirgilius: Quando tu Dantes uidisti fossatum aque bulientis, debebas scire quod ille est locus Flegetuntis. Flumen autem Lete positum est extra hanc fossam inferni, et est positum in purgatorio, quo lauantur anime dum purgate sunt, que ascendere debent ad gloriam paradisi; et iste dicitur fluuius obliuionis quia, dum in eo lauate sunt, anime obliuiscuntur malorum omnium que commiserunt in uita.
|
||
|
||
{Letè uedrai, ma fuor di questa fossa}
|
||
|
||
{Ora cen porta l'un de' duri margini} Cum auctor in fine capituli precedentis elegisset consilio saniori relinquere nemus et sequi argelem, hoc est ripam fluminis, et propterea dicit ora cen porta etc.
|
||
|
||
{Quali Fiamminghi tra Guizzante e Bruggia} Exemplificat auctor dicens se inuenisse et ambulasse per tales uias difficiles ripas et argines, quales ripas et argiles faciunt fieri illi de Flandria qui uicini sunt mari in locis quorum unus dicitur Guiççante, alter dicitur Brugia, quia ibi mare secundum solitum cursum suum bis crescit et decrescit in die; et propterea homines de partibus illis ne offendantur per multiplicationem maris ad resistentiam aque faciunt fieri magnas ripas siue argines.
|
||
|
||
{E quali Padoan lungo la Brenta,
|
||
per difender lor uille e lor castelli,
|
||
anzi che Carentana il caldo senta}
|
||
|
||
Adhuc exemplificat auctor dicens se tales inuenisse et ambulasse ripas quales faciunt fieri Paduani ripas et argines super fluuio Brente antequam liquefiat nix de alpibus Carientie, ne offendatur Paduanus districtus propter difusionem aquarum.
|
||
|
||
{E quelli: O figliuol mio, non ti dispiaccia
|
||
se Brunetto Latino}
|
||
|
||
In parte ista inuenit auctor animam domini Burnetti Latini de Florentia qui fuit optimus astrolagus, phylosophia et moralitate preclarus, et inter alia composuit quemdam librum qui uocatur Thesaurus, in quo multa pulcra et utilia pertractantur; qui interogat ipsum Dantem de causa sui itineris. Respondet autem sibi auctor prout testus declarat inferius, maxime cum dicit {El cominciò: Qual fortuna}.
|
||
|
||
{Ma quello ingrato popolo maligno
|
||
che discese di Fiesole ab antico}
|
||
|
||
Dicit dominus Burnettus Danti quod populus Florentinus, qui ab antiquo descendit de Fexule, hoc est ex gente illius ciuitatis que Fexule dicebatur, de qua tractatum est superius capitulo XII, odiet ipsum Dantem et inimicabitur ei ex ipsius operibus uirtuosis. Dicit etiam ipse dominus Burnettus in honorem et laudem auctoris et in uituperium et infamiam ipsius populi Florentie, quem cecum appellat ex uitiis superbie, auaritie et inuidie in quibus maxime inter alia uitia perpeditur. Dicit etiam alia plura prout inferius latius continetur.
|
||
|
||
{In somma sappi che tutti fur cherci
|
||
...Priscian sen ua con quella turba grama,
|
||
e Francesco d'Accorso}
|
||
|
||
In ista parte declarat et dicit dictus dominus Burnettus ipsi auctori qualiter Priscianus cum comitiua sua puniuntur in isto circulo ex peccato sodomie. Dicit etiam quod hic punitur quidam episcopus Florentinus qui transmutatus fuit a seruo seruorum, hoc est a summo pontifice, scilicet de episcopo Florentie in episcopum Uicentinum; et hoc est quod dicit testus {fu trasmutato d'Arno in Bacchiglione}, quia Arnus est flumen transiens per medium ciuitatem Florentie, Bachilione est flumen Uincentie, per que flumina auctor significat ciuitates istas. Alia per se patent.
|
||
|
||
{Già era in loco onde s'udia 'l rimbombo
|
||
de l'acqua che cadea nell'altro giro}
|
||
|
||
Dicit auctor in principio huius capituli quod ad locum peruenerat in quo audiebatur rumor et sonitus aque cadentis in altum gironem.
|
||
|
||
{Simile a quel che l' arnie fanno rombo} Exemplificatiue dicit auctor quod talis rumor et sonitus erat illius aque qualem sonitum faciunt arne siue apes quando simul coadunantur; in quo loco auctor ipse uidit tres animas uersus ipsum accedentes sub nouis et ueteribus uulneribus cruciatas.
|
||
|
||
{Qual sogliono i campion far nudi e unti,
|
||
auuisando lor presa e lor uantaggio}
|
||
|
||
Auctor exemplificatione loquitur dicens quod quemadmodum pugiles bellantes, antequam in actu pugne progrediantur, sibi preuident qualiter per ipsorum astutiam et uirtutem possint aduersus aduersarios pugilles preualere, sic, dicit ipse, ille tres anime Florentine uenientes et congregantes se ipsas in forma cuiusdam circuli siue rote uerterunt facies earum uersus Dantem, ut cognoscerent eum, ita quod collum et faciem uoluebant in una parte et pedes eorum in alia; finaliter tamen aliqua dixerunt ipsi Danti prout per seriem testus inferius demostratur.
|
||
|
||
{Nepote fu de la buona Gualdrada
|
||
... la fiera moglie più ch'altro mi nuoce}
|
||
|
||
Omnes tres isti Florentini fuerunt et ciues maximi de ciuitate Florentie, quos orribile sodomie peccatum sub hoc miserimo carcere includit et punit: nam per hoc quod dicit {la fiera moglie più ch'altro mi nuoce} declarat de illa facinorosa libidine sodomie qua tamquam uxore precipua fruebatur; quibus compatitur et respondet ipse auctor dicens {di uostra terra sono} etc.
|
||
|
||
{Chè Guiglielmo Borsiere, il qual si duole} Iste Guillielmus Burserius fuit etiam Florentinus hoc uitio maculatus qui cum premissis tormento simili cruciatur.
|
||
|
||
{Come quel fiume c'ha proprio cammino
|
||
... che si chiama Acquacheta suso, auante
|
||
che si diualli giù nel basso letto}
|
||
|
||
Adhuc exemplificando loquitur auctor quod quemadmodum auditur rumor et sonitus ex resonante et descendente aqua fluuii, qui antequam descendat penes ciuitatem Furliuii abinde supra uocatur Aqua queta (cum uero attigerit ciuitatem Furliuii uocatur) in loco quodam montanee, qui uocatur Sanctus Benedictus de Alpe quia ibi descendit de alpibus, ita dicit auctor se inuenisse in dicto loco fremitum et sonitum aque descendentis et cadentis ex alto.
|
||
|
||
{Io auea una corda intorno cinta,
|
||
e con essa pensai alcuna uolta}
|
||
|
||
Dicit in hac parte quod, ipso cum aliis mortalibus in seculo permanente, habebat quandam cordam cintam, cun qua corda aliquando proposuit et pensauit ad prosequendum et capiendum liunçam que habet pellem depicta. Hoc est dicere quod ipse Dantes aliquando uoluit cum fraudulentiam inherere luxurie et in eodem uitio cum fraudolentia delectari – nam per cordam significatur fraudulentia, quia quemadmodum corda est nodosa et tortuosa sic fraudolentia –, quia cum per peccatum et cogitationem malam sit a Deo et a ueritate remota, in se ipsa non est directa sed potius tortuosa, quia ab illa summa et diuina regula omnia dirigente procul dubio est diuisa. Per liunçam uero, que est uariis colorata coloribus, luxuria figuratur, quia quemadmodum ipsa liunça est pluribus depicta coloribus sic ipsa luxuria affigit et molestat hominem curis quam plurimis, ut plenius tractatum est supra primo capitulo.
|
||
|
||
{Poscia ch'io l'ebbi tutta da me sciolta,
|
||
sì come 'l duca m'auea comandato}
|
||
|
||
Sed postquam, dicit auctor, hac zona siue corda me excussi, scilicet hanc fraudulentiam mihi abstuli ex mandato ducis mei Uirgilii, hoc est ex imperio rationis – quem Uirgilium pro ratione figurat, sicut primo capitulo superius est descriptum –, ipsam cordam dedi Uirgilio, hoc est ipsam fraudolentiam et uoluntarium apetitum supposui rationi etc.; et sic ipse auctor usus non fuit ipsa fraudulenta luxuria per modum fraudulentie.
|
||
|
||
{E' pur conuien che nouità risponda,
|
||
dicea fra me medesmo, al nouo cenno}
|
||
|
||
Dicit auctor quod, cum Uirgilius deiecisset dictam cordam in loco infimo et obscuro, ymaginabatur ipse Dantes in se ipso et dicebat: Oportebit de necessitate quod ex tali actu Uirgilii, scilicet ex iactu ipsius corde in tali infimo et tenebroso loco, aliqua nouitas oriatur et surgat, quia maxime ipse Uirgilius admirabatur locum predictum post iactum ipsius corde.
|
||
|
||
{Ahi quanto cauti li uomini esser dienno
|
||
presso a color che non ueggion pur l'oura}
|
||
|
||
Istud est uerbum notabile. Nam inter ceteros homines habet homo studere ut prudens apareat et cum prudentia operetur, sed maxime inter eos qui sunt tanta uirtute et perspicacitate preclari quod nedum opus humanum intuentur et noscunt sed etiam subtiliçantes inquirunt, discuciunt et speculantur sub qua intentione et quo proposito siue motu mouentur homines ad aliquid faciendum.
|
||
|
||
{El disse a me: Tosto uerrà di soura
|
||
... Sempre a quel uer c'ha faccia di menzogna}
|
||
|
||
Hoc est etiam uerbum notabile. Nam quamuis omne quod uerum est sit sub ueritate fundatum, quia tamen potest esse tale quod ex qualitate et inaptitudine rei persone loci uel temporis auditoribus incredibile uideretur, idcirco non debet esse lingua preceps ad descriptionem uel narrationem eius ueri dicti uel facti quod non est uerisimile uel quod habeat aliquam speciem uel euidentiam falsitatis. Et hoc dicit auctor ad excusationem sui, quia ipsum oportet describere et tractare de quadam bestiali figura quam uidit in loco siue circulo isto natantem per aerem, tamquam natat ille qui, cum se deorsum in aquis demerserit propter reparationem ancore nauis aut propter quidquam aliud necessarium, redit uersus celum. Alia subsequentia per se patent.
|
||
|
||
{Ecco la fiera con la coda aguzza} Cum auctor supra proxime XI capitulo de uiolentiis et fraudulentis in generali tractauerit, XII capitulo de uiolentiis inlatis in proximum, XIIIº de uiolentiis in se ipsum inlatis, XIIIIº de offensionibus commissis aduersus maiestatem diuinam, XUº et XUIº de illatis iniuriis in naturam et rebus diuinis ex parte peccati sodomie, presenti capitulo tractare intendit de uiolentiis nature illatis ex uitio usurarum et propterea incipit:
|
||
|
||
{E quella sozza imagine di froda
|
||
sen uenne, e arriuò la testa e 'l busto,
|
||
ma 'n su la riua non trasse la coda}
|
||
|
||
Aduertendum est in parte ista quod fraudulentia figuratur et intelligitur per hanc bestiam. Nam quemadmodum hec fera, sicut describit auctor, super ripam caudam non ostendit, ita homo fraudulentus fraudem ipsius detinet in absconso, ut fraudulenter possit exterius operari; et quemadmodum hec bestia faciem iusti hominis et humilis demostrabat, sic homo fraudulentus uiuens iustus et humilis aparere molitur, ut sub colore iustitie, sub humilitatis et liciti specie possit decipere confidentes; et hoc est quod dicit testus {La faccia sua era faccia d'uom giusto} etc. Per id uero quod dicitur {Con più color, sommesse e souraposte} sciendum est quod quemadmodum bestia illa est uariis colorata coloribus, sic fraudulentis animus est uariis malitiis et falsis adinuentionibus maculatus.
|
||
|
||
{Non ne conobbi alcun; ma io m'accorsi
|
||
che dal collo a ciascun pendea una tasca}
|
||
|
||
Infrascripti fuerunt omnes feneratores.
|
||
|
||
{In una borsa gialla uidi azzurro
|
||
che d'un leone auea faccia e contegno}
|
||
|
||
Iste qui habebat hanc bursam ad collum fuit quidam de Ianfigliacçis de Florentia, cuius insigna sunt leo acçurrus in campo giallo.
|
||
|
||
{Mostrando un' oca bianca più che burro} Iste fuit quidam de Ubriacis maximus fenerator cuius insigna sunt picta.
|
||
|
||
{E un che d'una scrofa azzurra e grossa} Iste fuit quidam de Scrouignis de Padua fenerator, cuius insigna sunt premissa.
|
||
|
||
{Sappi che 'l mio uicin ytaliano
|
||
sederà qui dal mio sinistro fianco
|
||
... gridando: Uegna 'l caualier sourano}
|
||
|
||
Iste Ytalianus, quem militem summum appellat, est dominus Buiamonte de Florentia, cuius insigna sunt tria capita; de quo dicit anima illa Paduana quod ex peccato fenoris sedebit ibi prope eum in tormentis illis.
|
||
|
||
{Troua' il duca mio ch'era salito
|
||
...monta dinanzi, ch'i' uoglio esser mezzo,
|
||
sì che la coda non possa far male}
|
||
|
||
Per hec uerba duo notanda sunt. Primo siquidem quod, quemadmodum ipse auctor ascendit et equitauit ipsam bestiam, ita mortalis quilibet debet conculcare et sibi subicere fraudulentiam et peccatum per intelligentiam rationis; secundo quod, quemadmodum ipse Uirgilius fuit medius inter auctorem et caudam, ita debet homo inter uoluntarios apetitus et fraudulentos motus ex una parte et se ipsum ex alia tamquam medium interponere rationem.
|
||
|
||
{E disse: Gerion, mouiti omai} Nam auctor uocat hanc bestiam Girion, quia quidam demon est in alio girone qui uocatur Girion et habitat ibi cum fraudulentis suis.
|
||
|
||
{Maggior paura non credo che fosse
|
||
quando Fetonte abbandonò li freni}
|
||
|
||
Similitudinarie loquitur auctor dicens se fuisse tanto terrore tantoque timore deductum cum ascendisset bestiam illam per aerem et natantem, quod non credit maiorem tremorem fuisse in terris eo tempore quo currus solis de celis occidit super terram. Nam, sicut legitur ex , dicitur quod Fetunte fuit filius Febi et Climene, et cum inproperatum et uituperose dictum fuisset dicto Fetunti ab Epafo sotio eius et filio eius quod ipse Fetunte non esset ligiptimus filius Febi, iratus Fetunte acessisset ad matrem, et ipsam interogauit et coniurauit ut sibi diceret ueritatem, si esset filius Febi; que aseruit quod filius Febi erat. Cunque dictus Febus, qui sol esse dicitur, fuisset rogatus a dicto Fetunte filio suo quod ipsi dimictiretur una die regere currum solis, et hoc pro speciali dono petebat, Febus, quamuis inuitus, uidens filii uoluntatem, currum solis ei regendum et ducendum concessit. Feton uero, ascendens equos, incepit ducere currum solis, cunque peruenisset cum dicto curru sub quodam signo celi qui Scorpio nominatur, uidens insolitam et mirabilem nouitatem signi, tremens et timidus equis libere relaxauit habenas; ex quo ipsi equi se liberi et agiles sentientes, currentes et salientes currum solis totaliter subuerterunt et sic ipse Feton cum equis et curru solari de celo in terris cecidit. Propter quod incendia uaria et diuersa in celestibus facta sunt, sicut apparet in celo quando sic uariatum apparet per uaria signa tam rubea quam coloris alterius in ipso apparentia; propter quod etiam ex incendio currus cadentis terra combusta et arrida facta est, sicut apparet in magna quantitate terre in partibus Ethiopie, in quibus partibus terra arrida est et sterilis; ex quo siquidem magnus tremor et timor homines occcupauit. Hec siquidem ita se habent secundum poeticas fictiones.
|
||
|
||
{Nè quando Icaro misero le reni
|
||
sentì spennar per la scaldata cera}
|
||
|
||
Sciendum est quod Ycarus fuit quidam iuuenis qui cum quibusdam fratribus suis et cum patre eius, qui Dedalus uocabatur, reclusi fuerunt in quadam turri posita in medio mari de mandato Minos regis Grecorum, quia ipse Dedalus docuerat et informauerat Pasife uxorem dicti regis indui pelle uace et choire cum thauro; que turris distabat a terra per plura miliaria. Uidens autem Dedalus se non posse exire turrim nisi per alarum et uolatus remedium, summo ingenio et arte ipsius fecit sibi et filiis suis pennas ligneas unitas renibus eorum cum cera et pice. Quo facto, pater docuit filium iuniorem per turrim et de fenestra in fenestram uolare et ipsum exire uersus mare, postea redire. Postmodum uero pater uolens exhire cum filiis dictam turrim, monuit ipsum filium iuniorem quod in uolatu ipsius non in tantum ascenderet quod ex calore solis destruerentur sibi ale propter liquefactionem picis et cere, nec in tantum descenderet in uolatu ne deficeret in itinere. Quo audito per dictum Icharum, ipse pater uolare incepit cum dicto Ycaro et aliis filiis suis; sed antequam egredirentur turrim pater dixit filiis suis omnibus: *Filii, sequimini uestigia mea, ut possitis mare salubriter pertransire*. Postmodum incipientes uolare cum per spacium magnum aeris et itineris uolassent, dictus Ycarus agilem se presentiens cepit ascendere et ut falco uolare per aerem, paterna uestigia relinquendo, ex quo pix et cera resolute. Ypse Ycarus cadens, mortuus in aquis submergitur. Quod pater inspiciens, hec uerba protulit uersus filium morientem et alios filios ipsum prosequentes: *Ycare nate, bibis; tu sine patre peribis/ quod tibi dixi bis medio tutissimus ibis. / O cari nati, memores estote parati/ iussa paterna pati, medium tenuere beati*. Idcirco dicit auctor non credo dictum Ycarum et patrem ypsius in casu ipsius Icari habuisse tantum tremorem quantum tunc temporis ego habui; et hoc est quod dicit testus {che fu la mia, quando uidi ch' i' era} etc. usque ad finem capituli, que per se patent.
|
||
|
||
{Luogo è in inferno detto Malebolge} Auctor in precedenti capitulo trattauit de fraudulentiis et feneratorum delictis, modo in parte ista describit de aliis deceptionibus et malitiis, de hiis maxime que mulieribus sunt illate.
|
||
|
||
{Tutto di pietra di color ferrigno} Auctor describit locum esse lapideum, prout testus sequens manifeste declarat:
|
||
{Come i Roman per l'essercito molto,
|
||
l'anno del giubileo, su per lo ponte}.
|
||
|
||
{Se le fazion che porti non son false,
|
||
Uenedico se' tu Caccianemico}
|
||
|
||
Quia lictera per se mostrat de persona et nomine cruciati presentis et de causa cruciatus, idcirco glosa ad declarationem aliam non procedit.
|
||
|
||
A dicer sipa tra Sàuena e Reno Hoc uult dicere quod tot ad presens non uiuunt in ciuitate Bononie quot sunt anime illorum qui fuerunt de ciuitate predicta et puniuntur in loco illo: nam dicit lictera a dicer sipa tra Sàuena e Reno tum quia ciuitas Bononie posita est inter flumen Reni et flumen Sapine, tum etiam quia hec uocabula sipa, stipa et similia sunt uocabula lingue Bononie.
|
||
|
||
{Quelli è Iasòn, che per cuore e per senno} Nam, sicut legitur ex principio UII libro Ouidii maioris, Iason filius Esone et nepos Pelias regis Grecie; qui Pelias filios masculos non habebat, tamen quasdam pulcerimas filias quas fortiter deligebat. Et propterea ipse rex, timens ne Iason nepos eius post mortem dicti regis acciperet regnum filiabus et hereditatem paternam, ac sciens quod in quadam insula que uocatur insula de Colcos erat aureum uellus, hoc est quidam aries aurei uelleris fatatus et sacrificatus, de quo dicitur quod qui ipsum arietem acquirere poterat, idcirco dictus rex Pelliax cognoscens dictum Iansonem iuuenem et affectatem laudari et honorari, cognoscens etiam quod dictus aureus aries ex impotentia loci et multis obstaculis per simplicem potentiam hominis acquiri non poterat, ut ipse Iason numquam rediret ne filie ipsius Pelias molestarentur in regno, tantis suasionibus et blanditiis ipsum Iasonem circumuenit quod ipse Iason sociatus cum Ercule et aliis pluribus sotiis iuit ad insulam de Colcos; in cuius siquidem insule monte summo erat quoddam palatium in quo reclusus erat aries aureus. Sed antequam peruenire posset ad hunc arietem acquirendum, oportebat primitus cum duobus serpentibus in introitu montis manentibus preliari; quibus deuictis, oportebat accipi et domari duos thauros siluestres et feros habentes cornua quasi ferea, et illis thauris inponere iugum, arare terram ibi positam, et ex dentibus deuictorum serpentium seminare in terra: ex quo semine postmodum oriebatur maxima armatorum hominum multitudo quos oportebat uincere, et, istis deuictis, adhuc inueniebatur quidam draco uenenosus et ferus qui quemlibet uolentem montem ascendere deuorabat; postea uero in summitate montis aries aureus erat inclusus et dedicatus erat domino Marti, et sic aquiri non poterat nisi per tantos passus orribiles transeundo. Sed nichilominus Medea, filia Oete regis Colche insule, uidens et diligens Iasonem ex pulcritudine sua, sic fecit cum artibus suis quod ipse Iason superauit serpentes et, acceptis dentibus eorundem, thauros incantauit et domuit, et cum eis arauit terram et in ea seminauit dentes predictos ex quibus orta est armatorum hominum multitudo, quos homines ipsa Medea conuerti fecit in formicas, et postmodum incantationibus suis alius draco sopitus est, et sic ascendit Iason montem et, accepto aureo uelere, cum ipso ariete et Medea aufugit in Greciam. Et prece Iasonis reduxit in iuuentutem Esonam patrem; et ut ipse Iason ulcisceretur ex eo quod Pellias eius patruus sibi fecerat, finxit ipsa Medea se esse discordem cum Iasone et aufugit ad domum dicti Pelias qui iam erat senex, et manens cum filiabus dicti Pellias dixit eis: *Si facitis tale balneum cum herbis talibus patri uestro, incontinenti efficietur iuuenis*; et hoc filie credentes sic fecerunt, ex quo ipse Pelias interemtus est.
|
||
|
||
{Ello passò per l'isola di Lenno
|
||
poi che l'ardite femmine spietate
|
||
tutti li maschi loro a morte dienno}
|
||
|
||
Dicit auctor quod, cum ipse Iason iret pro acquirendo aureum uelus, transiuit per insulam Lenni, in qua siquidem insula omnes mulieres habitantes per aliquod temporis antequam ipse Iason inde transiret occiderant omnes masculos, tam maritos quam etiam patres fratres et filios. Et hoc fecerunt ex dolore maximo quem habebant quia mariti ipsarum ipsas dereliquerant propter putridum fetorem yrcinum qui ex istis mulieribus procedebat; et hunc putridum fetorem aduxerat dictis mulieribus domina Uenus ex eo quod ipsam dominam Uenerem contempnebant: omnibus aliis diis preter ei sacrificia ymolabant. Et ex casu acciderat quod, ea die omnes mariti de partibus Tracie ad insulam redeuntes, nocte sequenti ipse mulieres ordinauerunt omnem masculum interficere et sic maritos omnes reuersos ad insulam; et dictis mulieribus de ipsorum reditu letitiam simulantibus, ipsos dormientes cum omnibus aliis masculis necauerunt et ad tantum scelus domina Uenus in soniis prouocauerat ipsas mulieres, quarum prima Poliso que alias conuocauit et monuit ad dictum malefitium perpetrandum.
|
||
|
||
{Isifele ingannò, la giouinetta} Hec Ysifele fuit filia regis Toantix, qui rex erat illius insule. Que Ysifele ex pietate paterni sanguinis decipit omnes alias mulieres ex eo quod, sicut promixerat et iurauerat aliis mulieribus, patrem suum non interfecit sicut interfecerunt alie, quia, cumpatiens seni patri, nocte qua reliqui fuerunt mortui, ipsum posuit in quadam naui ita quod euasit et peruenit ad quandam insulam que dicitur Chio. Sed hanc Ysifile cognouit Iason ex pulcritudine et eloquentia sua et ipsam Ysifele pregnantem reliquid; et multi ex sociis dicti Iasonis cognouerunt multas ex dictis mulieribus et ipsas pregnantes reliquerunt. Que Ysifele ex Iasone peperit duos filios uno partu, unum quorum uocauit Toantem, alterum Eueneum. Et quamuis Ianson et sotii promississent Ysifele et aliis mulieribus redire per dictam insulam cum aureo uelere acquisito, et ideo quia non redierunt per locum, deceperunt eas et nauicantes a remotis per mare in Greciam redierunt. Decurso autem multo tempore, audientes et inuenientes mulieres predicte regem Toantem patrem Insifele regnare in insula Chio et mortuum non fuisse a filia, ut debuerat et sicut alie fecerunt, cum magno furore currentes ad eam ipsam occidere uoluerunt, tamen Ynsifele sola in quadam naui mare intrans effugit et euasit ab eis. Et propterea cruciatur iste Iason in hoc loco ex deceptione Ysifele et etiam Medee, quia ipsam Medeam, sicut ei promiserat quando docuit dictum Iasonem acquirere et accipere uelus aureum, secum non tenuit cum reuersus fuit in patria, sed ipsam dereliquid; ex cuius deceptionis anxietate ipsa Medea occisit duos filios quos habuerat ex Iasone predicto; et propterea dicit testus {E anche di Medea si fa uendetta}.
|
||
|
||
{E se' Alessio Interminei da Lucca} Iste Alexus de Interminellis de ciuitate Lucana in hoc deliquit potissime quia ex multis blanditiis et coloratis uerbis ipsius multas mulieres decepit, et propterea, cum in profluuium luxuriose deceptionis se ipsum demiserit, in profundum penalis putredinis est demersus. Nam de illis est de quibus in psalmo legitur: *Computruerunt iumenta in stercore suo*; isti sunt illi de quibus in libro Sapientie scribitur: *Uenite et fruamur bonis, corronemus nos rosis antequam relinquamus signa letitie*.
|
||
|
||
{Di quella sozza e scapigliata fante} Hec fuit illa proditoria meretrix amica Sansonis que Tayda uocabatur. Qui credens diligi per eam de ipsa confidit, que ipsum postmodum tonsorauit et tradidit in manibus Filisteorum et inimicorum suorum.
|
||
|
||
{O Simon mago, o miseri seguaci} Cum trattauerit auctor supra XI capitulo generaliter de uiolentia et fraude, XII capitulo spetialiter de uiolentia proximi et bonorum suorum, XIII de uiolentia et iniuria eorum qui se ipsos et bona consumunt, XIIIIº de uiolentia et iniuria maiestatis diuine, XU et XUI de uiolantibus naturam et peccato contra naturam commisso, XUII de fenore et feneratoribus contra naturam agentibus, XUIIIº de ipsorum fraudibus qui propter finem luxurie decipiunt mulieres, hoc presenti capitulo XUIIIIº tractare intendit de fraudulentia simonie, per quam infertur fraus et uiolentia rebus et bonis diuinis et honoribus et uirtuosis usibus deputandis; et propterea dicit auctor: O uos simoniaci, nunc oportet quod tractem de simonia et materia uestra. Nam sciendum est quod simonie nomen sumpssit originem ab illo fraudulente Symone mago qui fuit temporibus primi patris beati Petri apostoli. Qui Simon tante dolositatis et fraudulentie fuit ut ab apostolis Dei sibi peteret per pecuniam dari et uendi gratiam Spiritus sancti; tunc beatus Petrus maledicens ei dixit: *Uade! quod pecunia tua tecum sit in perdictione*.
|
||
|
||
{O somma sapienza} Hic auctor extollit et laudat sapientiam Dei ex mira diuersitate locorum et tormentorum que uidit.
|
||
|
||
{Non mi parean men ampi nè maggiori
|
||
che que' che son nel mio bel San Giouanni}
|
||
|
||
Dicit auctor quod uidit in loco isto quosdam lapides concauos et rotundos magnos et latos quemadmodum sunt hii qui in ecclesia Sancti Iohannis in ciuitate Florentie sunt deputati ad pueros bapticçandos. In quo siquidem lapideo ministerio, facto ad modum catini, dicit Dantes quod, eo tempore quo Florentie permanebat, inuenit quendam qui in eo ceciderat cum capite deorsum, ita quod nisi pedes et tibie exterius apparebant; ad cuius euasionem ipse Dantes fregit lapidem ne sufocaretur in aqua in ipso catino lapideo existente. Et propterea dicit auctor quemadmodum a parte superiori dicti lapidis non uidebantur nisi pedes et tibie supradicti, ita dicit auctor se uidisse in hac parte inferni quosdam peccatores inclusos in quibusdam lapideis ministeriis, ex quibus pedes et tibie usque ad partem grossam solumodo uidebantur; et hoc est quod dicit testus exemplificatiue loquendo dum dicit {E questo sia suggel ch'ogn'omo sganni}.
|
||
|
||
{Le piante erano a tutti accese intrambe} etc. quia per se patent.
|
||
|
||
{Ed el gridò: Se' tu già costì ritto,
|
||
... Bonifazio?} etc.
|
||
|
||
Iste qui loquitur uerba ista fuit papa Nicchola de Ursinis qui propter immensam cupiditatem ipsius, prout testus declarat inferius, symoniace uixit, et credens quod Dantes esset anima pape Bonifatii, qui post eum descenderet ad locum ubi sic precipitatus iacebat idem papa Nicchola, dixit hec uerba ipsi Danti: Non credebam te Bonifatium tam celeriter hoc tempore huc accedere nec credebam adhuc te fore contenctum regimine et pecunia, propter quam fraudulenter accepisti pulcram dominam, hoc est Ecclesiam decepisti. Nam ipse papa Bonifatius per fraudem et artem suam procurauit intantum quod frater Petrus de Morono, qui tunc temporis erat pontifex et dicebatur papa Cilestrinus, renuntiauit pontificatui; post renuntiationem cardinales reliqui ex solicitudine et arte ipsius pape Bonifatii eum in pontificem elegerunt.
|
||
|
||
{E ueramente fui figliuol de l'orsa} Hoc est dicere quod erat papa Niccola de Ursinis.
|
||
|
||
{Chè dopo lui uerrà di più laida opra
|
||
... Nuouo Iasòn sarà, di cui si legge}
|
||
|
||
Per hec uerba uult predicere papa Nichola de Ursinis quod post mortem pape Bonifatii alius pastor in pontificatu succedet, qui tam symoniace et scelerate uiuet in orbe quod eodem papa Niccola et etiam Bonifatio deterior et magis symoniacus reputabitur; dicit etiam quod ipse futurus pastor sic tractabitur a rege France et eidem regi Francie annua tributa persoluet, quemadmodum de quodam Iasone legitur in libro Machabeorum. Cui Iasoni rex Anthiocus concesit summum sacerdotium, ex quo ipse Iason sacerdos eidem Antioccio regi dabat censum in aliqua quantitate pecunie; qua siquidem recepta pecunia ipse Antiochus rex dictum Iasonem de pontificatu deposuit. Nam sicut legitur in libro Machabeorum dicitur ibi, et hoc est quod dicit testus
|
||
{Ne' Maccabei; e come a quel fu molle
|
||
suo re, così fia lui chi Francia regge}.
|
||
|
||
{Nè Pier nè li altri tolsero a Matia
|
||
oro od argento}
|
||
|
||
Auctor redarguit ipsum papam Niccolam dicendo qualiter beatus Petrus nec alii apostoli acceperunt aurum nec argentum beato Mathie quando ipsum susceperunt in ordinem et dignitate apostulorum in locum Iude prodictoris, et sic ipse papa debuisset uisisse et non accepisse symoniace aurum nec argentum.
|
||
|
||
{Di uoi pastor s'accorse il Uangelista,
|
||
quando colei che siede sopra l'acque
|
||
puttaneggiar coi regi a lui fu uista}
|
||
|
||
Ad habendam ueram notitiam huius testus opportet necessario aduci et declarari uerbum illud beati Iohannis euangeliste Apocalipsis XUIIIIº: *Ueni et ostendam tibi dannaptionem meretricis magne que sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terre et inebriati sunt qui abitant terram de uino prostitucionis. Et abstulit me in desertum in spiritu et uidi mulierem sedentem super bestiam cocineam plenam nominibus blasfemie, habentem capita UII et cornua X*. Ad quorum siquidem uerborum expositionem lucidam est notandum quod hec mulier meretrix magna significat et figurat uanitatem mundanam, que in apetendis et prosequendis ydolis et terestibus et in contemnendis et fugiendis celestibus tota submergitur. Hec siquidem mulier est illa uentosa et inanis inlecebra et dilectio temporalis, que per se falax et ceca ubique terrarum omnes fallit et cecat; de qua scriptum est Eçeciel XUI: *Et hedificasti tibi lupanar et fecisti postribulum in cuntis plateis*. Hec mulier est illa miserima auaritia que uoluntates omnium ad implendum insatiabiles apetitus accendit, de qua per Ysayam legitur: *In capite omnium auaritia*. Et ut breuius concludatur, rationabiliter dici potest: hec est illa uanitas uanitatum, secundum sententiam Salomonis, generis humani perdicio, que sedet super aquas multas, hoc est super gentes multas et populos; uel dicas quemadmodum dicit glosa: *Super aquas multas, hoc est super delitias et diuitias huius mundi que ad modum aquarum efluunt instabiles et caduce; cum qua meretrice, uanitate et cupiditate mundana, fornicati sunt reges terre, quia reges et principes orbis terre et alii spirituales et temporales prelati, salua semper reuerentia et honore bonorum, cum hac meretrice fornicati sunt, cum cupiditate superbia luxuria et omnium temporalium et terrestrum uanitate corrupti ab ipso summo bono et a prima ueritate declinant*.
|
||
|
||
{Quella che colle sette teste nacque,
|
||
e da le diece corna ebbe argomento}
|
||
|
||
Hec est illa meretrix magna uanitas mundi, in qua firmata et radicata sunt UII uitia capitalia – superbia, auaritia, luxuria, inuidia, uanagloria, accidia et gula –, ex quibus maxima pars mortalium dannatur et perit. Et nedum per UII uitia capitalia dampnatur genus humanum, uerum etiam per cornua X, hoc est per X preuaricationes contra X precepta legis. Que X preuaricationes sunt: nam prima est ueneratio ydolorum, secunda est blasfematio Dei, tertia sabati transgressio, et hec tria sunt contra precepta ad Deum pertinentia; quarta preuaricatio est odium proximi, Ua inhonoratio parentum, UIa adulterium, UIIa furtum, UIII testificatio falsa, UIIII concupiscientia aliene rei est, decima preuaricatio concupiscientia aliene mulieris. Et sic colligitur ex premissis quod hec est illa uanitas mundi sedens super gentes multas, per quam reges, principes et prelati quam plurimi sunt corrupti et que causat quod per UII delicta mortalia et X preuaricationes contra X precepta legis mortales moriuntur et pereunt.
|
||
|
||
Fin che uirtute al suo marito piacque Hoc est dicere quod hec uanitas uiciosa cum UII uitiis capitalibus et preuaricationibus X tam diu stetit et optata fuit mentibus et actibus hominum, et unusquisque peccator per ipsam uanitatem deliquid, donec placuit humano et rationabili intellectui uirtutem et ueritatem agnoscere et ipsam uirtutem tamquam sponsam coniungere, ipsam uanitatem, preuaricationes et uitia relinquendo; uel dicas hec uanitas humanam naturam corupit, donec omnipotenti Deo, qui est auctor uirtutis et gratie, placuit infundere gratiam peccatori ut, relictis uitiis, uirtutibus iungeretur.
|
||
|
||
{Ahi, Costantin, di quanto mal fu matre,
|
||
non la tua conuersion, ma quella dote
|
||
che da te prese il primo ricco patre!}
|
||
|
||
Nunc auctor reprendit liberalitatem Constantini inperatoris, quia, cum olim Constantinus imperator mirabilibus meritis beati Siluestri tunc pape ex infideli fidelis est factus, et ad reuerentiam et deuotionem maiorem diuini cultus ampla liberalitate et magnificentia dotauit Ecclesiam; ex quo, dicit auctor, ipse Constantinus est causa tanti sceleris tanteque simonie, quia si non dottasset Ecclesiam priuilegiis, beneficiis et honoribus, pastores et prelati Ecclesie non crassarentur nec delinquerent in bonis Ecclesie.
|
||
|
||
{Di noua pena mi conuen far uersi} Auctor proxime precedenti capitulo tractauit de quadam fraudulentie specie, in presenti uero capitulo tractare intendit de quadam alia specie fraudulenta, uidelicet de auguriis, faturis, diuinationibus et similibus.
|
||
|
||
{Drizza la testa, drizza, e uedi a cui
|
||
s'aperse a li occhi d'i Teban la terra}
|
||
|
||
Iste de quo loquitur Uirgilius fuit quidam nomine Amphyraus maximus augur et fuit unus ex UII regibus qui iuerunt ad obsidendam ciuitatem Tebarum. Et cum iste Amphiraus inuenisset per augurii sui artem quod si accederet ad obsidionem ciuitatis Tebarum deficeret in exercitu, et propterea timens latuit occulte in domo sua antequam uellet accedere ad exercitum; uxor uero eius Erifile manifestauit ipsum latere in domo et sic inuentus Amphyraus cohactus est ad exercitum peruenire Tebarum. Cum autem ad exercitum peruenisset, incontinenti ipsum Amphiraum cum equo et armis omnibus terra obsorbuit; et cum digluctiretur a terra Tebana, obsessi, existentes super muris ciuitatis, uidentes ipsum ruentem, clamabant contra eum et dicebant despectiue loquendo: *Ubi ruis, Amphirae?* Et idcirco, ut premictit thestus, ipse Amphyraus et alii augures pena debita puniuntur: nam sicut indignum erat ipsos augures uelle uidere longius et ea sapere que sapere non debebant, et bene meritum est ut ipsorum facies ad posteriora transuersa retro et per contrarium uideant, quia per directam anteriorem et ueriorem uiam uiuere et uidere contempserunt.
|
||
|
||
{Uedi Tiresia, che mutò sembiante} Iste Thiresia fuit quidam augur et filius Peieri de ciuitate Thebarum, qui, dum quadam uice per quoddam nemus accederet, inuenit duos serpentes ad inuicem coeuntes et accepta quadam uirga serpentes percuxit, ex quo factum est quod ipse Tyresia in mulierem conuersus est. Et dum per spacium UII annorum ipse Tyresia mulier permansisset, accidit quod, ipso redeunte per dictum nemus, iterum inuenit serpentes predictos coeuntes simul, et adhuc acepta quadam uirga percussit serpentes, ex quo rediit in uirum, ita quod ex dictis casibus expertus est naturam utriusque sexus. Interrogatus autem ipse Tiresia quadam uice a Ioue et a domina Iunone eius uxore, contendentibus et querentibus utrum maior ignis libidinis et luxurie esset in muliere uel in uiro, respondit Tyresia quod, cum probauisset statum utriusque, inuenit et dixit quod in muliere erat maior ardor luxurie; ex quo irata domina Iuno eum priuauit oculis, Iupiter autem in restaurationem ipsius ipsum fecit augurem.
|
||
|
||
{Aronta è quel ch'al uentre} Iste Aronta fuit quidam agur in partibus Tuscie qui latebat et habitabat in montibus et partibus Lunisane, et iste fuit qui predixit Pompeio suis temporibus omnia que ipsi Pompeio poterant euenire.
|
||
|
||
{Manto fu, che cercò per terre molte} Ista Manto fuit quedam mulier filia predicti Tiresie de ciuitate Tebarum. Que Manto, secundum quod scribit Uirgilius, per mundum peregrinauit et, postquam per multas ciuitates et loca uaria perquisiuit, tandem ad Ytalie partes peruenit, mortuo Tiresia patre suo, postquam ciuitas Baci, hoc est ciuitas Tebarum, peruenit in seruitutem tempore Thesei, filii regis Atheniensium, qui ipsam ciuitatem sue iurisdictioni et seruituti submisit.
|
||
|
||
{Suso in Italia bella giace un laco} Auctor, uolens effectualiter demostrare de uita et fine huius auguris mulieris, declarat et scribit per inditia et confines de loco Ytalie ad quem finaliter ipsa Manto reducta est, et dicit quod Benaccus, hoc est aqua illa que dicitur lago de Garda, qui lacus funditur inter Gardam et Ualcamunegam et in medio loco istius lacus de Garda sunt confines diocesis ciuitatis Trenti, ciuitatis Brixie et Uerone; usque ad quem locum confinium predictorum unusquisque episcoporum dictarum trium ciuitatum signare posset, si per illud iter accederet, hoc est quod usque ad locum dictorum confinium extenditur auctoritas et iurisdictio uniuscuiusque dictorum episcoporum et ciuitatem suarum. In cuius siquidem lacus ripa positum est quoddam pulcerimum castrum uocatum Peschera et est in tam depressa et infima parte lacus predicti, ex qua parte depressa egreditur aqua de lacu predicto que facit fluuium qui uocatur lo Menchio; et iste fluuius sic appellatur usque ad locum qui dicitur Gouernolo Mantuanorum, qui in dicto loco intrat Padum.
|
||
|
||
{Non molto ha corso, ch'el troua una lama} Dicit testus quod iste Mencius non dilattatur multum quod inuenit quandam paludem et fit ibi quidam lacus proximus ciuitati Mantue, qui siquidem lacus uel palus tempore extiuo modicam habet aquam et propterea dicit {E suol di state talor esser grama}.
|
||
|
||
{Quindi passando la uergine cruda} Modo dicit auctor quod ista Manto, uidens dictum locum solitarium et aptum sue contemplationi et arti, ipsum locum elegit et suo tempore habitauit ibidem, et finaliter moriens ibi corpus suum et ossa reliquid. Homines uero ceteri per loca proxima et circumstantia habitantes, uidentes dictum locum esse fortem, ibi fundauerunt et construxerunt ciuitatem Mantue, et quia illa Manto locum illum prius in suam habitationem elegerat ipsam ciuitatem a nomine suo Mantuam uocauerunt.
|
||
|
||
{Già fuor le genti sue dentro più spesse} Dicit quod ciuitas Mantue fuit pluribus gentibus et habitatoribus copiosa quam nunc, et maxime antequam dominus Pinamonte de Bonacolsis expelleret comites de Casaloldi.
|
||
|
||
{Allor mi disse: Quel che da la gota} Iste de quo dicit auctor fuit quidam uocatus Eripilo augur maximus tempore quo Greci omnes exiuerunt Greciam ita quod nullus masculus remansit in Grecia; et postmodum Greci dicti in Aulide insula conuenerunt ut postmodum ad obsedionem Troie procederent. Iste Eripilus dedit Grecis, secundum augurii sui artem, horam et puntum quibus ipsi Greci debebant incipere iter suum pro obsedione Troyana.
|
||
|
||
{Michele Scotto fu, che ueramente} Iste Michael Scottus fuit ualde peritus in magicis artibus et scientia augurii, qui temporibus suis potissime stetit in curia Fiderigi inperatoris.
|
||
|
||
{Uedi Guido Bonatti} Iste Guidus fuit quidam qui in istis auguriis et supersticiosis inuocationibus insistebat.
|
||
|
||
{Uedi le triste che lasciaron l'ago} Per hoc quod dicitur {Uedi le triste che lasciaron l'ago} significantur anime omnium infelicium mulierum que, relitis debitis usibus et institucionibus mulierum, auguriis, incantationibus et faturationibus se dederunt.
|
||
|
||
{Ma uienne omai, che già tiene 'l confine
|
||
d'amendue li emisperi e tocca l'onda
|
||
sotto Sobilia Caino e le spine}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod dies declinabat et nox succedebat ipsis Uirgilio et auctori. Nam cum sol semper sit confinis uni ex emisperiis quando alteri emisperio presit, quia sole existente in nostro emisperio nox residet in alio emisperio, et sole declinato ab emisperio nostro et ad aliud emisperium deuoluto, habemus noctem et ibi est dies; et propterea cum sol sit ille qui proprie sit confinis istorum emisperiorum, idcirco, sicut dicit testus, Uirgilius solicitat Dantem de celeriori progressu, quia sol, hoc est dies, declinabat circa eos exsistentes in alio emisperio et ascendebat uersus emisperium nostrum; et hoc est quod dicit {Caino e le spine significatur luna}, quia fabulose dictum est apud antiquos quod illud nigrum existens in luna est Cayn deferens spinas. Sibilia uero est quedam magna ciuitas in confinibus occidentis in Ispania posita prope mare. Cum autem in medio mensis martii incepisset auctor hoc trattatum, et in ipso tempore martii prope auroram diei luna declinet et occidat ibi in partibus Inspanie ubi est occidens orbis, idcirco hoc aliud non est dicere quam quod dies auferebatur ab eis existentibus in alio emisperio et succedebat existentibus in nostro emisperio; et per hoc notatur secunda dies qua stetit et uidit hec omnia auctor in inferno.
|
||
|
||
{Così di ponte in ponte, altro parlando} Auctor, proseguens de materia fraudulentie, in capitulo isto tractare intendit de illa fraudulentie specie per quam aliquis truffatur, baratat et decipit rem publicam et patriam in comuni uel amicos uel proximos in speciali. Et exemplificatiue loquendo dicit se inuenisse in parte ista talem locum talesque tortores prout est locus in ciuitate Uenetiarum qui uocatur l'arsenà, in quo siquidem loco diuersa ministeria fabricationes et operationes uarie per artifices et magistros ibidem manentes ad constructionem et refectionem nauium peraguntur; et hoc est quod dicit testus
|
||
{Quale ne l'arzanà de' Uiniziani
|
||
bolle l'inuerno la tenace pece}.
|
||
|
||
{Ecco un de li anzian di Santa Zita!} Dicit auctor quod iste peccator qui ferebatur per hunc demonem ad tormentum erat unus ex antianis de ciuitate Lucana; que ciuitas significatur ex eo quod dicit de Sancta Zita, quia ecclesia Sancte Çite est ecclesia maior ciuitatis predicte.
|
||
|
||
{Ogn'uom u'è barattier, fuor che Bonturo} Dicit testus quod omnes de ciuitate predicta sunt baraterii et predones rei publice excepto quodam qui uocatur Bonturus filius Dati; qui Bonturus temporibus suis fuit magnus popularis et potens in ciuitate predicta.
|
||
|
||
{Gridar: Qui non ha loco il Santo Uolto!} Ecclesia Sancti Uultus est magna et deuota ecclesia in ciuitate Lucana. Et cum iste peccator fuerit de ciuitate predicta, propterea dicunt demones aduersus peccatorem predictum quod liberari non potest a manibus eorum per potentiam et orationes Sancti Uultus.
|
||
|
||
{Qui si nuota altrimenti che nel Serchio!} Serchius est fluuius quidam decurrens per ciuitatem Lucanam et propterea dicunt demones aduersus peccatorem predictum quod in ista pice et loco tormentorum alio modo natatur quam in flumine Serchii.
|
||
|
||
{Non altrimenti i cuoci a' lor uassalli} Exemplificatiue loquitur auctor in parte ista et quia hec et proxime subsequentia per se patent ad alia procedetur.
|
||
|
||
{Così uid' io già temer li fanti
|
||
ch'usciuan patteggiati di Caprona}
|
||
|
||
Adhuc exemplificatiue loquitur auctor dicens quod quemadmodum iuuenes pedites existentes obsexi in castro Caprone comitatus Pisarum timuerunt, cum egressi fuerunt castrum Caprone, ipsum tradentes aduersariis obsidentibus, ita dicit auctor se fuisse perterritum et timere ne demones in eum irruerent contra fedus et pactum in quibus conuenerunt cum Uirgilio.
|
||
|
||
{Ier, più oltre cinqu'ore che quest'otta
|
||
mille dugento con sessanta sei
|
||
anni compiè che qui la uia fu rotta}
|
||
|
||
Hec uerba loquebatur demon ille Uirgilio et Danti, ipsos struens de futuro itinere eisque demostrans qualiter per tramitem in quo erant per directum ipsius itineris ulterius procedere non ualebant, ex eo quia locus ille montuosus et infernalis in suo itinere diructus et deuastatus fuit tempore quo tremuerunt infernus abissus et montes propter uenerabilem et inclitam passionem Domini nostri Yesu Christi. Et cum eo tempore quo auctor ista uidit et erat in exercitio huius operis currerent anni Domini MCCLXUI a uenerabili passione ipsius, idcirco dicit quod tantum est tempus quo uia illa dirupta permansit; ex quibus siquidem uerbis etiam aliud sequitur, quia clare uideri potest quantum sit tempus quo auctor agressus fuerit materiam istam. Cumque tunc temporis currerent anni Domini a passione ipsius MCCLXUI et Dominus noster uixerit in carne mortali XXXIIIº uel circa a Passione ipsius, et sic currebant anni Domini a Natiuitate ipsius MCCLXXXXUIIIIº, et currant hodie MCCCXXIIIIº, idcirco dici potest XXIIIIº annos fore completos quibus incepit hoc opus.
|
||
|
||
{Ma prima auea ciascun la lingua stretta
|
||
...ed elli auea del cul fatto trombetta}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod omnes alii demones preter Malacoda habebant paratas linguas eorum ut post Uirgilium et auctorem turpiter resonarent, tamen iste Malacoda turpior et crudelior ceteris ex parte posteriori turpius resonauit.
|
||
|
||
{Io uidi già caualier muouer campo,
|
||
e cominciare stormo}
|
||
|
||
Auctor in presenti capitulo, quemadmodum in proximo precedenti, tractat et de quibusdam barattatoribus et fraudulentibus deceptoribus patrie sue et dominorum suorum, tamen in isto principio exemplificatiue loquens dicit quod, quamuis per tempora iam decursa uiderit multos milites multosque preliorum et armorum et campestrium pugnarum euentus sub trunbetis et tubis et aliis sonoris instrumentis moueri, tamen numquam uidit aliquos pedites uel milites moueri sub tam uaria tuba uel çelamella quemadmodum uidit demones predictos. Sed auctor se excusans dicit quod ita fieri oportet ut in ecclesia conuersetur cum sanctis, in taberna cum lasciuis, gulosis et cum demonibus in inferno.
|
||
|
||
{Come i dalfini, quando fanno segno} Dicit auctor quod peccatores bullientes sub pice aliquando propter aleuationem et refrigerium pene sue in tantum subleuantur extra bulientem picem quod apparebant renes eorum exterius, quemadmodum faciunt dalfini pisces in mari, qui, sentientes fluctus et turbationes maris ex inferioribus et profundis partibus sursum ascendere, in tantum ad sumum aque perueniunt quod ostendunt nauicantibus totum dorsum et schenam; ex quorum iudicio prouident nauicantes ad ipsorum salutem.
|
||
|
||
{Poi fui famiglia del buon re Tebaldo} Iste infelix peccator sic deductus et laceratus, ut inferius continetur, fuit familiaris Tebaldi regis Nauarre, in cuius curia maximas fraudulentias et baratarias commisit.
|
||
|
||
{Ed ei rispuose: Fu frate Gomita} Iste frater Gomita fuit de partibus Sardinie et fuit siniscalcus et quasi dominus totius curie iudicis de Calura, et per fraudulentias et pecuniam quam accepit inimicos iudicis quos carceratos habebat in partibus Sardinie relasauit.
|
||
|
||
{Usa con esso donno Michel Zanche} Iste dominus Michael Çanche fuit de partibus Sardinie et cum eodem fratre Gomita baractarias et fraudulentias maximas perpetrauit; quorum lingue numquam sacie uel fesse fuerunt male dicere uel trattare propter pecuniam.
|
||
|
||
{Omè, uedete l'altro che digringna} etc. subsequentia usque in fine capituli quia per se patent.
|
||
|
||
{Taciti, soli, sanza compagnia} Cum in capitulis precedentibus tractauerit auctor de quibusdam speciebus fraudulentie, idcirco materiam prosequens in isto tractare intendit de fraudolentia ypocrite et ypocresie adherentibus. Dicit tamen in principio huius capituli quod ex furore et rixa illorum duorum demonum precedentium se ipsos ad inuicem impugnantium per quoddam accidens recordatus fuit de fabula quam dicit Ysopus de rana et mure, maxime quando rana, uolens transire aquam simul cum mure, et, ligato quodam filo pro securitate utriusque ad pedem rane et muris, mus autem timens intrare aquam, rana uero uolens intrare aquam terramque relinquere, se ipsos ex opposito utrinque trahebant et unus alium uincere conabatur. Sic dicit auctor quod illi duo demones, de quibus tractatur in fine capituli precedentis, se ipsos ad inuicem impugnabant.
|
||
|
||
{Se l'ira soura 'l mal uoler} Per uerba ista ostendit auctor se timere ne demones ipsi offendentes se ipsos insequantur ipsum ad iniuriam et offensionem ipsius, et propterea dicit testus {Ei ne uerranno dietro più crudeli}.
|
||
|
||
{E quei: S'i' fossi di piombato uetro} Respondit Uirgilius Danti dicens: Si ego essem blombatum uitrum, hoc est quoddam speculum, et speculareris in me, celerius non uiderem ymaginem tuam exteriorem sicut celeriter uideo et cognosco ymaginationem tuam; et hoc est quod dicit testus {Pur mo uenieno i tuo' pensier tra' miei}.
|
||
|
||
{Che in Colonia per li monaci fassi} Exemplificatiue loquitur auctor dicens quod quidam peccatores cruciati in isto loco habent capas maximas coperientes usque ad pedes eorum, que similes erant capis et uestibus monacorum de partibus Colonie.
|
||
|
||
{Di fuor dorate son, sì ch' elli abbaglia
|
||
... che Federigo le mettea di paglia}
|
||
|
||
{Frati godenti fummo, e bolognesi;
|
||
io Catalano e questi Loderingo} etc.
|
||
|
||
Isti duo fuerunt fratres gaudentes de magnis domibus ciuitatis Bononie, uiri utique magne scientie et industrie, quibus atributa fuit potestas pacificari populum et ciuitatem Florentie. Cum autem Florentiam peruenissent, ibidem recepti cum honore maximo ut per eos, tamquam per forenses et mediatores remotos, discordie ciuium sedarentur, dicit auctor quod fuerunt tales pacificatores quod adhuc ostenditur et apparet circa Guardingnum. Hoc est dicere quod in ciuitate Florentie non concordiam sed discordiam tractauerunt, cum omnes domus illorum de Ubertis ex ipsorum tractatu destructe fuerunt; quorum casamenta posita sunt in quadam contrata ciuitatis Florentie dicta Guardingo.
|
||
|
||
{Un, crucifisso in terra con tre pali} Iste qui defixus erat in terra cum tribus palis fuit ille Cayfax desperatus, qui inter alios pontifices et Phariseos consuluit dixitque Iudeis quod oportebat quod unus homo, idest Dominus Iesus Christus, pro populo moriretur.
|
||
|
||
{E a tal modo il socero si stenta} Dicit testus quod etiam in profundiori loco huius infernalis loci simili modo cruciatur socer ipsius Cayfe, qui uocatus fuit Anna ex numero dictorum pontificum et Phariseorum, ex quorum consilio crucifixus fuit Dominus noster Iesus Christus.
|
||
|
||
{Lo duca stette un poco a testa china} Notandum est quod supra XXIº capitulo Uirgilius petiit a demonibus informari de prosecutione sui ytineris, cui demones responderunt sicut continetur ibi
|
||
{E se l'andare auante pur ui piace,
|
||
andateuene su per questa grotta;
|
||
presso è un altro scoglio che uia face};
|
||
|
||
ex quo timens Uirgilius ne demones ipsum per contrarium informassent, adhuc petit ab isto fratre gaudente de itinere informari. Cui respondet frater, Uirgilium ipsum informans, et dicit {montar potrete su per la ruina}, et ex hoc perpendit Uirgilius quod per ipsos demones de prosecutione itineris uere non fuerat informatus, et propterea subsequenter dixit Uirgilius reprehendendo falsitatem dictorum demonum, sicut dicit testus {Lo duca stette un poco a testa china}.
|
||
|
||
{Poi disse: Mal contaua la bisogna
|
||
colui che 'l peccator di qua uicina}
|
||
|
||
Hoc est dicere: Ille male consulebat nobis de necessitate itineris, qui est uicinus hic peccatori, scilicet demon, quia in inferno solum duo sunt uicini, peccator et demon. Ad quod respondet dictus frater et dicit: Non mireris, Uirgilii, quia iam audiui dici Bononie quod diabolus, inter alia sua uitia, est falsus et mendax; et hoc est quod dicit testus in fine.
|
||
|
||
{In quella parte del giouanetto anno
|
||
che 'l sole i crin sotto l'Aquario tempra}
|
||
|
||
Auctor materiam fraudulentie prosequens, tractat in presenti capitulo de illa fraudulentia uiolenta que commictitur per predones; et cum supra in fine capituli precedentis Uirgilius iratus et turbatus discesserit a peccatoribus illis quos ibi relinquid, auctor exemplificatiue loquens dicit quod timuit et perterritus fuit uidens turbationem Uirgilii, tamen postmodum ex suasu et facie bona Uirgilii gaudium et confortationem asumpsit, quemadmodum accidit rustico qui in medio mensis ianuarii, quo siquidem mense sol intrat signum aquarii, uidet terram copertam et habundantem niue, quam niuem appellat sororem bruine, et sic contristatur et dolet, quia gregem suam ad pascua non potest emictere ex temporis grauitate, postmodum uero boni temporis adueniente temperie pecora sua trasmictit ad pascua, et sic exillaratur et gaudet; et hoc est quod dicit testus {quando la brina in su la terra assempra}. Alia subsequentia per se patent.
|
||
|
||
{Omai conuien che tu così ti spoltre} Uerba ista et proxime subsequentia sunt notabilia. Ex quibus notandum est quod absque duris laboribus et studio operoso nec uirtus acquiritur nec eterna beatitudo meretur: nam non per uias planas et faciles, non per dulces sonnos nec per quietis et uoluptatis inlecebras habetur congnitio sapientie et ad celestes delitias peruenitur.
|
||
|
||
{Non so chi disse ancor: Che soura 'l dosso
|
||
fosse da l'arco}
|
||
|
||
Dicit auctor quod in hac parte audiuit quandam uocem inaptam cuiusdam proferentis uerba premissa. Alia per se patent.
|
||
|
||
{Altra risposta, disse, non ti rendo
|
||
se non lo far}
|
||
|
||
Hoc est dicere: Aliud non respondeo tibi nisi quod fiat et faciam quod queris.
|
||
|
||
{Che la memoria il sangue ancor mi scipa} Hoc est dicere quod adhuc recordatur de hiis que uidit ibi.
|
||
|
||
{Più non si uanti Libia con sua rena} Dicit auctor tot et tantos uidisse serpentes in hac parte inferni quod Libia arene non sunt tot et tales: nam Libia arene est quoddam desertum sub meridie in partibus Ethiopie, que inter ceteras partes mundi habundat serpentibus et rectilibus uenenosis. Causam uero propter quam hec Libia in tantum abundat serpentibus ponit Ouidius libro: quod, cum Teseus abscindisset capud Gorgone et illud deferret per partes Libie et ex abscissione capitis infinite gutte sanguinis emanarent, dicitur quod ex unaquaque gutta cadente in puluere propter humiditatem sanguinis et caliditatem solis extiui procreatus est unus serpens, et propterea ex procreatione dictorum serpentium in tantum partes predicte serpentibus dicuntur affluere.
|
||
|
||
{Chè se chelidri, iaculi e faree} Hec omnia sunt nomina serpentium quos producit illa pars terre.
|
||
|
||
{Sanza sperar pertugio o elitropia} Elitropia est lapis pretiosus tante uirtutis, ut dicit liber de proprietatibus rerum, quod deferentem ipsum aspicientibus inuisibilem reddat; et propterea dicit auctor quod anime iste hac pena dampnate cruciantur, non sperantes penam effugere per uirtutem talis lapidis nec per remedium alicuius foraminis in quod afugere uel intrare ualerent.
|
||
|
||
{Così per li gran saui si confessa
|
||
che la fenice}
|
||
|
||
Dicit auctor quod quemadmodum accidit huius miseri cruciati cinerem conueniri in unum et in corpus pristinum iterari, sic per sapientes scribitur quod accidit in finice. Nam, sicut habetur ex libro de proprietatibus, fenix est nobilissima auis in spetie sua sola uiuens in orbe, que uiuit per tempora Uc annorum; cuius alimenta sunt nardus, mirra, tus et alia aromata odorifera. Cum autem finem atigerit Uc annorum, ipsa per se in excellentissimo monte, eo maxime tempore quo solares radii calidius agunt et influunt, adducit et congregat nobiliora lignicula siue cortices cynnamomi cipressi et aliarum pretiosarum arborum; et ex hiis corticibus et ligniculis per ipsam fenicem cuiusdam domuncule forma constructa, ascendit domumculam et intantum agit et mouetur et uerberat ipsa ligna, quod ex uirtute caliditatis solaris et motu et uerberatione alarum et ex dictorum caliditate lignorum egreditur ignis uiuus. Quo siquidem igne ex dictis ligniculis exterius perrumpente, ipsa fenix statin domunculam ipsam ingreditur, et in ea usque ad ultimum concrematur. Ex cuius cinere per naturam quidam uermiculus creatur et exit, crescens postmodum in finicem, et sic per tempora in ipsius finicis natura successiue contingit. Et hoc est quod dicit testus ille {Quando al cinquecentesimo anno appressa}.
|
||
|
||
|
||
{Sì come a mul ch'i' fui; son Uanni Fucci} Iste Uannes Fucci fuit Pistoriensis et tamquam latro facinorosus per furtum spoliauit sacristiam maioris ecclesie Sancti Iacopi de Pistorio.
|
||
|
||
{Ma perchè di tal uista etc.
|
||
Pistoia in pria d'i Neri si dimagra;
|
||
poi Fiorenza}
|
||
|
||
Dicit auctor in uerbis istis quod iste Uannes Fucci, turbatus quod uisus erat per Dantem in pena premissa, ne ipse Dantes gauderet de ipsius digna tristitia et pena, quin etiam in aliquo turbaretur, prenuntiando dixit: Uolo te scire, Dantes, quod de ciuitate Pistorii prius expellentur Nigri siue Guelfi, postmodum de ciuitate Florentie exibunt et expellentur Blanchi. Et hoc uerum fuit tempore aduentus domini Karoli Pocatere, quamuis Nigri prius ciuitatem Pistorii exiuissent.
|
||
|
||
|
||
{Tragge Marte uapor di Ual di Magra/ch'è di torbidi nuuoli inuoluto} Per hec uerba iste spiritus predicit ipsi auctori exercitum et obsexum poni debere circa ciuitatem Pistorii. Nam per hunc uaporem de Ualdemagra uult significare personam domini Maroelli marchionis de Malaspinis, qui in eodem exercitu et obsidione ciuitatis Pistorii fuit postmodum capitaneus generalis; et propterea dicit de Ualdimagra, quia dictus dominus Maroellus in dictis partibus manet.
|
||
|
||
{Soura Campo Pisan fia combattuto} Pisan est quedam porta ciuitatis Pistorii penes quam est campus ubi fuit exercitus et conflictus et expugnatio ciuitatis predicte, ex quo pars Blanca siue Ghibellina fuit ab eadem ciuitate depulsa; et hoc retulit spiritus iste ipsi auctori, ut ex eis materiam turbationis assumeret, et propterea dicit finis capituli {E detto l'ho perchè doler ti debbia!}
|
||
|
||
{Al fine de le sue parole il ladro} Quamuis supra proximo precedenti capitulo tractatum fuerit de fraudulentia qua puniuntur latrones, nichilominus adhuc auctor prosequitur de ista materia et dicit adhuc se non inuenisse in aliquo loco uel circulo inferni spiritum tante ostinationis in Deum quante est Pistoriensis iste.
|
||
|
||
{Non quel che cadde a Tebe giù da' muri} Dicit auctor quod spiritus ille de quo tractatum est supra XX capitulo non fuit tante superbie in Deum quante est hic Pistoriensis, qui fuit Amphiraus, unus ex UII regibus qui iuerunt in obsidionem ciuitatis Tebarum.
|
||
|
||
{Lo mio maestro disse: Questi è Caco,
|
||
che, sotto 'l sasso}
|
||
|
||
Iste Cacchus fuit quidam maximus depredator et latro, qui sub monte Auentino urbis Romane manebat et omnes transseuntes per passum illum seueris angustiis, rapinis et homicidiis discipabat.
|
||
|
||
{Non ua co' suoi fratei per un cammino} Dicit auctor quod iste Cacchus non sequitur uiam fratrum suorum. Nam cum ipse Cachus furatus fuisset Erculi quasdam uacchas, ipse Ercules hoc sciens ipsum persecutus fuit usque ad speluncam suam et ipsum Cacchum cum claua sua ultra quam C ictibus percussit. Ex quibus C ictibus, prout dicit testus, ipse Caccus X non sentiuit, quia antequam X ictibus fuisset percussus exstintus fuit. Fratres autem dicti Cachi fuerunt
|
||
|
||
{E tre spiriti uenner sotto noi} etc. usque ad locum illum {li altri due}. Im parte ista dicit auctor se uidisse tres spiritus, quorum unus a quodam serpente transfixus et cum eodem serpente coniunctus et nexus. Postea uero ex tali coniuctione et morsu serpentis uidit ex ipso serpente et spiritu unum corpus et unam ymaginem effici et iste fuit quidam Florentinus, qui Angelus uocabatur, maximus fur.
|
||
|
||
{Li altri due l' riguardauano, e ciascuno etc.
|
||
Già eran li due capi un diuenuti,
|
||
quando n'apparuer due figure miste}
|
||
|
||
Dicit auctor se uidisse in parte ista duas animas simul coniunctas et mixtas habentes unam et eandem faciem et monstruosa membra: et isti fuerunt etiam duo Florentini maximi latrones.
|
||
|
||
{Come 'l ramarro sotto la gran fersa
|
||
dei dì canicular, cangiando sepe}
|
||
|
||
Auctor exemplificatiue loquitur dicens quod ramarrus, qui alio uocabulo ligoro appellatur, de mense augusti in diebus canicularibus, cum regnat stella illa que dicitur Canis, cum transit de una sepe ad aliam, tanta uelocitate et agilitate incedit ut transeat tamquam fulgur ex uenenosa caliditate et intemperie aeris; sic dicit auctor se uidisse unum paruum serpentellum nigrum et liuidum admodum coloris piperis subito accessisse aduersus alios duos spiritus, de quibus superius dictum est; et unum eorum aprehendit in umbilico et, cum eum sic in umbilico percussit, ab eo postmodum cecidit, prout per inferiora testus manifeste declarat.
|
||
|
||
{Taccia Lucano omai là dou' e' tocca
|
||
del misero Sabello}
|
||
|
||
Dicit auctor quod Lucanus non sic perfecte descripsit ystoriam Sabelli et Nasidii, qui duo sotii existentes cum Catone in Libia, accedentes in arena Libie, percussi fuerunt a morsibus serpentinis, ex quo subito ipsorum corpora in figuras uarias mutata fuerunt et ibi finaliter defecerunt. Dicit etiam auctor quod Ouidius non sic perfecte descripsit transmutationem Cadmi, filii Azenoris regis Tebani, qui, dum inspiceret serpentem, in serpentem mutatus est, et propterea dicit Ouidius: *In serpentem spettas? et tu spectabere serpens*. Adhuc dicit auctor quod ipse Ouidius non sic perfecte descripsit de transmutatione Arethuse mulieris, que conuersa fuit in fontem dum Alfeus fluuius ipsam diligens sequeretur, quemadmodum transmutari uidit dictas animas in serpentes et uarias figuras que supra proxime scripte sunt.
|
||
|
||
{Insieme si rispuosero a tai norme} Adhuc auctor de materia prosequens dicit quod si spiritus iste Florentinus, qui uocabatur Bosius, ab hoc serpentello percussus, ipsum serpentellum in terram manentem inspiciens, in eundem serpentem et serpentina membra conuersus est, et ipse serpens inspiciens dictum Bosium, serpentina sublata figura, in hominem et humanam efigiem est conuersus.
|
||
|
||
{L'anima ch'era fiera diuenuta} Dicit auctor quod anima ista Bosii que erat in serpentem translata fugiebat per uallem subillando tamquam serpens, et serpens alius qui transmutatus erat in hominem ipsum Bosium sequebatur.
|
||
|
||
{Poscia li uolse le nouelle spalle} Dicit auctor quod iste qui mutatus erat in hominem et qui sequebatur ipsum Bosium uertit faciem uersus Puccium Sanchatum de Florentia, qui erat unus ex tribus illis, et dixit dicto Puccio: Ego intendo quod de cetero iste Bosius, qui factus est serpens, pergat per uallem istam cum pedibus et facie uersus terram quemadmodum ego carponus hucusque perexi; nam carponus in Florentina lingua tantum inportat quantum est dicere ire brancolone, idest cum manibus et pedibus per terram, sicut pergunt bestie. Et hoc totum uult dicere quod iste qui mutatus fuerat in hominem uolebat ipsum spiritum qui transmutatus fuerat in serpentem ipsum sentire et deferre penam illam quam hucusque detullerat.
|
||
|
||
{L'altr'era quel che tu, Gauille, piagni} Cum auctor superius specificauerit de duobus, nunc significat tertium spiritum et dicit quod iste erat quidam de Gauillis de ciuitate Florentie.
|
||
|
||
{Godi, Fiorenza, poi che se' sì grande} Cum auctor in precedenti capitulo scripserit de illis U fraudolentis latronibus Florentinis, idcirco in principio presentis capituli, ipsorum latronum memoriam resummens, ipsam ciuitatem Florentie yronice et abusiue magnificat et hoc est quod dicit testus {Trouai cinque cotali}.
|
||
|
||
{Ma se presso al mattin} Demostrat auctor in parte ista qualiter tempore noctis prope horam matutini uidit per uisionem et sonnum ea propter que idem auctor opinatur et dicit ciuitati Florentie infelicia et aduersa debere succedere; cuius ciuitatis inquietem et malum dicit auctor terram Prati sibi querere et affettare. Huius est ratio: terra Prati Florentinis subdita est non uolumptarie nec naturali dominio sed per accidens uiolentum.
|
||
|
||
{Nel tempo che colui} Iste est sol clarificans mundum tempore extiuo, quo tempore magis residet supra emisperium nostrum.
|
||
|
||
{E qual colui che si uengiò con li orsi} Exemplificatiue loquitur auctor et dicit quod quemadmodum Eliseus, discipulus Elye, sequens Elyam, et iam transatto quodam flumine super togam Elye prophete, rapto Elya ex diuina uirtute in quodam curru igneo ad superiora delato per equos flameos et ardentes currum igneum deducentes, et in celum aspiciens nisi flamam ygnis uidere non poterat aeremque fulgureum et ygnitum, tandem rogauit Elyam ut spiritum prophetiçandi haberet, quod concessum est sibi. Dum autem rediret, inuenit multitudinem puerorum deridentium ipsum Eliseum; ursi autem multi superuenientes deuorauerunt et occiderunt pueros ipsum deridentes in ultionem derisionis predicte, prout hec et alia habentur in libro Regum ex Ueteri Testamento; et propterea, dicit auctor, sicut ille Eliseus sursum aspiciens aliud preter currum et locum lucentem et flameum non uidebat, sic ipse Dantes intuens circumquaque non uidebat nisi flammas ignitas.
|
||
|
||
{E ogne fiamma un peccatore inuola} Hoc est quod in unaquaque flamma manebat et erat unus peccator et uitiosus, tamen non apparebat aliud nisi flama.
|
||
|
||
{Dou' Eteòcle col fratel fu miso?} Iste Ethiocles et frater eius Policines fuerunt filii Edipilai regis Tebarum, qui pro regno Tebarum preliati fuerunt simul et se alterutrum occiderunt. Et cum secundum legem paganorum ipsorum corpora cremarentur uno et eodem igne, ad mostrandum diuisionem et odium infinitum quo se ipsos persequebantur, utrinque flame corporum suorum se separauerunt et distinxerunt utique.
|
||
|
||
{Ulisse e Diomede, e così insieme} Ulixes et Diomedes Troyani fuerunt sotii et multa fecerunt per guerram Troyanorum; et de ipso Diomede dicitur quod tamquam crudellissimus inter ceteros, hospicium tenens, occidebat hospites suos et ipsorum corpora faciebat dari equis ad comedendum.
|
||
|
||
{E dentro da la lor fiamma si geme
|
||
l'agguato del caual che fè la porta
|
||
onde uscì de' Romani il gentil seme}
|
||
|
||
Nam tempore quo Troya obsidebatur per Grecos, Ulixes et Diomedes ex cautela ipsorum ad occupandam Troiam ordinauerunt quod factus fuit quidam maximus equus eneus, in quo ex maxima capacitate ipsius intrari fecerunt quingentos armatos milites. Quo facto ex tractatu secreto prehabito, tractauerunt Greci cum Troianis de pace futura, et promictentes ac mostrantes Greci se ab exercitu separare discesserunt a Troya, equum ipsum relinquentes extra portas Troye. Troyani, tante proditionis improuidi, inuenientes et uidentes magnitudinem dicti equi extra ciuitatem relicti, diruptis prius muris ciuitatis Troye in quantitate non modica ut equus intraret, ipsum equum deduxerunt in ciuitate; Greci uero sentientes ipsum equum cum multis in eo inclusis introductum in ciuitatem, nocte adueniente proxima redierunt. Milites autem latentes in equo de ipso exeuntes et simul cum Grecis exterioribus ciuitate intrantibus aduersus Troyam impetum facientes secundum ordinem prodicionis tractate, ipsam ciuitatem finaliter et hostiliter occuparunt; et hoc est quod legitur ex Uirgilio. Demum Eneas, uir utique nobilissimus de sanguine Troyanorum, de Troya discedens in Ytaliam aplicuit, et accepta Lauina, filia Latini regis Ytalie, in uxorem accepit regnum Ytalie; ex quo Enea et ex aliis regibus, qui propter eum et ex eo fuerunt, descenderunt postmodum Romulus et Remulus qui urbem edificauere Romanam, et propterea dicit testus
|
||
{che fè la porta
|
||
onde uscì de' Romani il gentil seme,}
|
||
|
||
quia ex porta et causa illius equi et ex dispersione Troyane gentis sunt postea subsecuti Romani. Et hoc dicit Salustius in principio: *Urbem siquidem Romam intio condidere Troyani, qui Enea duce profugi incertis sedibus uagabantur*.
|
||
|
||
{Piangeuisi entro l'arte per che, morta,
|
||
Deidamìa ancor si duol d'Achille}
|
||
|
||
Dicit auctor quod etiam in illis flammis cruciatur Ulixes et Diomedes propter aliud, uidelicet quod cum Diadema, filia regis insule Licomedis quam carnaliter cognouit Achilles, dum in specie mulieris lateret in insula Licomedis, sicut dictum est supra Uº capitulo. Ulixes et Diomedes inquirentes per mundum Achillem ipsum in dicta insula inuenerunt et artificiose fecerunt quod dictum Achillem deduxerunt ad exercitum supra Troyam, ex cuius Achillis absentia et recessu dicta Diadema se ipsam interfecit.
|
||
|
||
{E del Palladio pena ui si porta} Paladium fuit quedam ymago domine Palladis existens in templo Palladis in ciuitate Troye; quod Paladium acceperunt fortiue Ulixes et Diomedes, quia fatatum erat Troiam destrui et capi non posse illa ibidem ymagine permanente.
|
||
|
||
{Lo maggior corno de la fiamma antica} Iste erat Ulixes, prout apparet per ea que secuntur.
|
||
|
||
{Mi diparti' da Circe, che sottrasse} Dicit Ulixes: Quando in loco qui dicitur Gaeta, qui locus sic nominatus fuit per Eneam, ego discesi a Circe, que fuit mulier incantatrix, in quo loco ipsa Circes tenuit me Ulixem uno anno et ultra ex fortitudine et malitia cuiusdam poculi per me Ulixem et sotios meos a dicta Circe suscepti, non amor paternus, non filiorum nec Penelope, uxoris eiusdem Ulixis, me Ulixem mouere aliquantenus potuerunt quod redirem in patriam; sed de die in diem amabatur et faticabatur fortius ad circuendum mundum et ad nauigandum et scruptandum profunditatem et pericula maris cum sotiis supradictis usque ad terminos illos maris quos signauit Hercules, quia ultra illos erat impossibile homini pertransire. Tunc dicit Ulixes: Quando uenimus ad terminos illos, ego persuasi sotiis meis quod adhuc naues et uela direximus uersus alias partes maris donec perueniremus ad quamdam montaneam nigram uersus orientem; ex qua montanea quidam uentus maximus est egressus, ex cuius auersitate omnes submersi fuerunt. Et hoc est quod dicit testus usque in fine capituli.
|
||
|
||
{Già era dritta in sù la fiamma e queta} Cum auctor capitulo proxime precedenti tractauerit de illorum dolis odiis et fraudulentiis qui ad diuisiones et guerras uires et animas posuerunt, in capitulo isto de materia fraudulentie prosequens, in eo tractat de hiis qui fraudulenter sua consilia tribuerunt et dicit quod illa flamma, hoc est illa anima Ulixis cum eo loquentis, iam erat in actu sue separationis a Dante quando quedam alia flamma cepit conqueri et dolere, et de hac flamma siue anima exemplificatiue loquitur. Nam, sicut refert Orosius, quidam nomine Perillus artifex metallorum, qui uolens complacere Falandi regi Siculorum, qui in tormentis nouis et asperis hominum letabatur, sua ymaginatione sutili quendam uitulum eneum fabricauit cum quodam ostiolo in corpore uituli, per quod debebat intrare reus mortis, et cum uno solo foramine quod ab intimis uituli procedendo per guttur ad exteriora tendebat. Hoc facto, ipsum factum Falandi regi uitulum presentauit et ei narrauit de modo et uia hominis in uitulo cruciandi per ignem inferius uitulo supponendum; dixit etiam regi qualiter homo ibi reclusus ex cruciatu caloris clamaret, et quod talis clamor aliter non sonaret nisi quemadmodum clamor bouis uel uituli mugientis et dolentis ex pena. Hoc autem crudelitatis artificio subscepto per regem, rex statim ipsum Perillum teneri mandauit et dixit Perillo: *In te primum incipies et probabis quod tu mihi crudeli crudelior presentasti*, et sic ipse Perillus ibidem inclusus et ex ardore et dolore uociferans quidam bos mugiens uidebatur, et ipse idem periit arte sua. Et propterea dicit auctor quemadmodum sonabat uox existentis in uitulo sic uerba anime existentis et ardentis in flamma ista sonabant, et hoc est quod dicit testus {Come 'l bue cicilian che mugghiò prima}.
|
||
|
||
{Ch'io fui d'i monti là intra Orbino} Per hoc mostratur quod anima ista loquens in flamma fuit Guido comes de Monte Feltro et per ea que proxime subsecuntur.
|
||
|
||
{La terra che fè già la lunga proua} Hec est ciuitas Forliuii, in qua, tempore Martini pape, multi nobiles milites Francie interfecti fuerunt per rebelles Ecclesie; quam ciuitatem dicit auctor teneri et regi per nobiles de Ordelaffis, quorum insigna sunt leo uiridis.
|
||
|
||
{E 'l mastin uecchio} Dicit adhuc auctor quod antiquus, scilicet dominus Malatesta, et mastinus nouus, scilicet Malatestinus de Malatestis, qui antiquitus fuerunt orrigine de quadam terra comictatus Arimini uocata Uerucchio, utuntur exercitio ubi consueuerunt uti, hoc est quod comedunt et bibunt et uiuunt ubi consueuerunt uiuere et esse, uidelicet in ciuitate Arimini. Ipsos siquidem appellat mastinos et canes propter crudelitatem ipsorum quam aduersus ipsorum hostes ut plurimum habuerunt; nam quendam ipsorum inimicum in ipsorum carceribus constitutum nomine Montagna mori fecerunt.
|
||
|
||
{Le città di Lamone e di Santerno
|
||
conduce il lioncel dal nido bianco,
|
||
che muta parte da la state al uerno}
|
||
|
||
Adhuc narrat et respondet auctor quod ciuitas Fauentie, penes quam descendit flumen Lamonis, et ciuitas Imole, penes quam descendit flumen Santerni, reguntur et tenentur per Maghinardum de Susinana, qui suis insignis deferebat leonem album; et ex sue subtilitate malitie in partibus Tuscie Guelfus erat, in Romandiola Ghibellinus, propterea dicit testus {Che muta parte da la state al uerno}.
|
||
|
||
{E quella cu' il Sauio bagna il fianco} Hec est ciuitas Cesene quam attingit fluuius quidam qui uocatur lo Sauio, quam dicit auctor in statu libero permanere.
|
||
|
||
{S'i' credesse che mia} Modo incipit respondere comes de Monte Feltro.
|
||
|
||
{Se non fosse il gran prete, a cui mal prenda!} Dicit comes Guido: Si non fuisset papa Bonifatius, qui me coegit ad dandum sibi fraudulentie male consilium aduersus illos de Colupna, non fuissem dampnatus.
|
||
|
||
{Nè sommo officio etc. / Guardò in sè etc. / Che solea fare i suoi cinti più macri} Hoc est dicere quod papa Bonifatius non habuit reuerentiam aliquam uel respectum ad summum oficium pontificatus nec ad ipsum comitem Guidonem, quin auctoritas pontificalis eraret. Cuius siquidem auctoritatis pontificalis possessores fuerunt magis macri, hoc est magis deliberati et prouidi ad habenda et querenda consilia quam iste Bonifatius papa.
|
||
|
||
{D'entro Siratti a guerir de la lebbre} Sirapti quedam est terra in qua erat Constantinus quando curatus fuit a lebra per beatum Siluestrum. Alia autem subsequentia usque in fine capituli per se patent.
|
||
|
||
{Chi poria mai pur con parole sciolte} Auctor adhuc prosequens de materia fraudulentie, cum in proximo superiori capitulo scripserit de pena illorum qui per falsa consilia fraudulentiam operantur, in presenti capitulo tractatur de dolosis et fraudulentis prodicionibus et persuasionibus aliquorum, prout per infrascripta mostrabitur. Et exemplificatiue siue comparatiue intrat capitulum istud dicens quod si omnes uulnerati et interfecti in bellis et preliis inferius declaratis congregarentur in unum, non reperiretur in eis tanta pestis et orribilitas uulnerum, mortis et ictuum quanta erat in dampnatis illis quos in presenti capitulo retulit se uidisse.
|
||
|
||
{Di Puglia fu etc. / per li Troiani etc. / che de l' anella fè sì alte spoglie} Per hec uerba exemplificat auctor de bellis maximis Troianorum. Exemplificat etiam de bello Canensi in quo omnes fere Romani ab Anibale fuerunt deuicti; nam, sicut Titus Liuius et alii istoriagrafi nostri scribunt, anno ab Urbe condita UCXI apud Cannas uicum Apulie XMLIIIIor Romanorum corpora ab Anibale et exercitu suo interfecti fuerunt, Lucio Emilio Paulo et Publio Terrentio consulibus Urbis. Insuper Anibal in testimonium tante uictorie tres modios anulorum ablatorum de manibus mortuorum militum Romanorum misit Cartaginem, et propterea dicit testus {che de l'anella fè sì alte spoglie}.
|
||
|
||
{Con quella che sentio di colpi doglie
|
||
per contastare a Ruberto Guiscardo}
|
||
|
||
Per hoc notatur bellum et pestis maxima uulnerum et dampnorum que intulit Robertus Guiscardus Siculis terrisque Sicilie.
|
||
|
||
{E l'altra il cui ossame ancor s' accoglie
|
||
a Ceperan, là doue fu bugiardo
|
||
ciascun Pugliese}
|
||
|
||
Ceperanum est locus Apulie qui derelictus fuit per Apuleos tempore conflictus regis Manfredi; et propterea dicit testus quod ibi quilibet Apulus fuit mendax, quia ipsum locum dereliquerunt, quod per regem Manfredum non separabatur. In quo loco Apulie tanta fuerunt cesa hominum corpora quod adhuc ossa eorum colliguntur ibidem.
|
||
|
||
{E là da Tagliacozzo,
|
||
doue sanz'arme uinse il uecchio Alardo}
|
||
|
||
Tagliacozum est locus in Apulia in quo conflictus fuit Corradinus a rege Karolo ex cautela consilii domini Alardii de Ualariis arnis.
|
||
|
||
{Già ueggia, per mezzul perdere o lulla} Mecçul est ostiolum uegetis uel alia pars assidis que est clausa ab ostiolo supra. Lulla est quidam pars fundi uegetis, qua sublata ipsa ueges sic destructa et perforata non redditur quemadmodum uidit destructum et perforatum unum ex dapnatis in dicto loco manentibus.
|
||
|
||
{Uedi come storpiato è Mäometto!/Dinanzi a me sen ua piangendo Alì} Macommettus et Ali fuerunt duo dolosi prophete paganorum qui suis temporibus multas hereses produxerunt; et quia fuerunt in ipsorum operibus homines diuisionis et sismatis, idcirco digne pene iudicio sic sunt lacerati et sic diuisi in ipsorum corporibus cum ceteris subsequentibus.
|
||
|
||
{Sì di uiuanda, che stretta di neue} In hac parte adhuc loquitur iste spiritus superior qui sic laceratus et tormentatus est et dicit Danti, quasi predicendo, quod debeat ipse Dantes, quando in mundum redierit, sic monere fratrem Dulcinum heresis et sismatis auctorem, manentem in alpibus et montaneis spelunchis in partibus Nauare, quod ipse frater Dulcinus sic sibi prouideat et sic se premuniat de rebus necessariis ad defensionem et uitam eius quod Nauarensis fideles Christiani, speciales persecutores eiusdem fratris Dulcini, non habeant de ipso uictoriam per obsidionem uel ex asperitate niuis uel alicuius aduersi temporis. Et hoc est quod dicit testus usque ad locum illum {Poi che l'un} etc.
|
||
|
||
{Rimembriti di Pier da Medicina} Iste Petrus
|
||
|
||
{E fa saper a' due miglior da Fano,
|
||
a messer Guido e anco ad Angiolello}
|
||
|
||
Hic uidetur auctor predixisse quod futurum erat. Dicit siquidem spiritus ille: Nuncies dominis Guidoni et Angiolello quod Malatestinus de Malatestis faciet eos occidi, et ita accidit eis, quia, cum uenissent dicti domini Guido et Angiolellus causa parlamentandi cum dicto Malatestino, ipsos postmodum, ut dicitur, fecit occidi penes locum qui Catelica nuncupatur.
|
||
|
||
{E tien la terra che tale qui meco
|
||
uorrebbe di uedere esser digiuno}
|
||
|
||
Dicit testus quod ille, scilicet Malatestinus, tenet illam terram, scilicet Ariminum, quam ciuitatem Arimini quidam alius spiritus qui cum dicto Petro de Medicina cruciabatur ibidem noluisset umquam uidisse. Huius est ratio quia iste qui noluisset uidisse unquam ciuitatem Arimini fuit Curio ex nobilibus ciuibus Rome, qui exulabat ab urbe Romana tempore quo Iulius Cesar erat in ciuitate Arimini. Et dum Iulius Cesar peteret consilium an esset eundum uersus Romam et quomodo deberet procedi ad expulsionem et distructionem Pompei manentis in Urbe, ipse Curio inter ceteros milites Iulii Cesaris consuluit et persuasit in totum ipsi Iulio quod sine dilatione aliqua ad mortem et fugam Pompei et pompeianorum Romam celeriter se transferet; et sic omne dubium omnemque moram subripuit Iulio Cesari ex sui suadela consilii. Ex quo ipse Iulius Cesar aduersus Pompeum et pompeianos Romanos prelia dura promouit, et sic dictus Pompeius conflictus afugit, omnibus participibus suis in confusione et destructione relictis. Et propterea dicit et cantat de ipso Curione Lucanus in primo: *Tolle moras semper nocuit differre paratis*, et hoc est quod dicit testus prout hic inferius continetur.
|
||
|
||
{Poi farà sì, ch' al uento di Focara
|
||
non sarà lor mestier uoto nè preco}
|
||
|
||
Focara est quidam locus maxime periclitationis in mari ex uento maximo et contrario ibidem spirante, et iste locus positus est inter Pensaurum et Catholicam. Propter cuius solitum maximumque periculum homines nauicantes illinc timore naufragii faciunt magnas promissiones et preces, et propterea dicit testus quod, quia mortui erant isti duo nobiles, ipsos ulterius oportunum non erit preces nec uota promictere in loco illo dicto Focara.
|
||
|
||
{Chi è colui da la ueduta amara} Iste est Curio de quo dictum est supra quod uellet ipse Curio adhuc esse uisurus Ariminum ex consilio quod dedit Cesari in Arimino, ex quo punitur in loco isto.
|
||
|
||
{Affermando che 'l fornito
|
||
sempre con danno l'attender sofferse}
|
||
|
||
Hoc est consilium Curionis: *Tolle moras* etc.
|
||
|
||
{Gridò: Ricordera'ti anche del Mosca,
|
||
che disse, lasso!, Capo ha cosa fatta}
|
||
|
||
Iste fuit Mosca de Lambertis de Florentia. Nam cum esset quedam parentela trattata et ordinata inter dominos de Ubertis et dominos de Bondelmontibus de Florentia, et dicti domini Bondelmontes accederent, ut tractatum erat per partes, ad desponsandam quandam dominam de Ubertis, accidit ipsos de Bondelmontibus in itinere constitutos desponsasse quandam aliam dominam de Donatis de Florentia, et noluerunt, secundum quod ordinatum erat accipere, illam de Ubertis. Qua re Uberti, uidentes se fore derisos, congregauerunt beniuolos et parentes et consuluerunt inter se quid agendum esset super tali uituperoso euentu; et ad uindictam tante derisionis, inter alios amicos eorum, dictus dominus Mosca consuluit quod ubicumque reperiretur sponsus ille de Bondelmontibus deberet per Ubertos occidi, allegans uerbum siue prouerbium illud {Cosa facta capo à}. Ex quo consilio capto per Ubertos et ex consilio ipsius ciuitas Florentie tota uniuersalem diuisionem accepit, et ad guerras, confusiones et dispersiones peruenit; nam Uberti omnes et sequaces eorum fuerunt de ciuitate expulsi.
|
||
|
||
{E io li aggiunsi: E morte di tua schiatta} Dicit auctor: Ego addidi uerbis Mosche et dixi quod nedum tale consilium tuum fuit causa destructionis illorum de Ubertis, sed etiam fuit mors generis tui.
|
||
|
||
{Sappi ch'i' son Bertram dal Bornio} Iste fuit dominus Beltramus de Albornio, quidam nobilis industris et potens miles de Anglia, consiliarius et familiaris domini Riccardi regis Anglie. Ex cuius militis dolosis consiliis et malitiosis subgestionibus discordia et discensio maxima seminata est inter dominum Riccardum regem et patrem et dominum Iohannem eius filium, ita quod filius cum guerra et iactura maxima aduersabatur et resistebat patri.
|
||
|
||
{Achitofèl non fè più d'Absalone} Exemplificatiue loquitur auctor et dicit quod quidam uocatus Achitofel, homo mali consilii, qui discordiam maximam posuit inter Dauit regem et eius filium Ansalonem, non in tantum seminauit odium et discordiam inter eos quantum seminauit et procurauit ille dominus Beltramus inter regem Anglie et filium, et propterea concludit capitulum quod iste seminator malitie diuisit patrem et filium, qui sunt una et eadem caro et sanguis, idcirco digne pene iudicio iste seductor defert caput.
|
||
|
||
{La molta gente e le diuerse piaghe
|
||
auean le luci mie sì inebriate}
|
||
|
||
Ad precedentia continuando capitulum, auctor trattauit capitulo precedenti de hiis qui propter falsa ipsorum consilia, persuasiones malas damnati sunt. In isto autem presenti capitulo ad hanc materiam fraudulentie prosequens dicit de pena illorum qui puniuntur et cruciantur ex dolis et deceptionibus operationis alchimie.
|
||
|
||
{Soura colui che già tenne Altaforte} Dicit Uirgilius auctori: Tu eras in tantum deditus mente ad uisum et ymaginem illius domini Beltrami de Albornio, de quo dictum est supra in fine capituli precedentis, qui dominus Beltrame tenebat quoddam castrum uocatum Altaforte, quod non perpendebas de isto tuo consorte quem uidere desideras.
|
||
|
||
{Di Ualdichiana} Ualdichiane locus est ubi sunt hospitales in quibus infirmi et miseri infinita corporea corruptione grauati manentes clamoribus, suspiriis et querelis clamare non desinunt. Capitulum istud usque ad locum illum {Non credo} etc. per se patet.
|
||
|
||
{Non credo ch'a ueder maggior tristizia
|
||
fosse in Egina}
|
||
|
||
Egina fuit quedam ciuitas Grecie et hanc ciuitatem tenebat rex quidam Eachus nomine. Quia uero domina Iuno uxor Iouis agnouit quod ipse Iupiter quandam nomine Eginam de dicta ciuitate sub carnis delectatione cognouerat, idcirco domina Iuno, irata aduersus dictam ciuitatem, pestiferam pestem adduxit; ex quo omnes tam mulieres quam uiri, exceptis solummodo Eracho rege et eius filio Talamone, per mortis euentum uniuersaliter defecerunt. Rex autem tristis ad mortem, transactis diebus aliquibus, ciuitatem Egynam exiuit et uidit quandam quercum oneratam formicis, et tunc Ioui cum reuerentia suplicauit quod ei tribueret tantam multitudinem uirorum et populi ad abitationem ciuitatis sue quot erant formice ille. Cum uero nocte proxime subsecuta ipse rex Eachus uidisset per somnium que petierat in die, excitatus a sonno audiuit uocem dicentem ei: *Uade ad quercum et lectaberis*; et cum accessisset ad arborem, inuenit ibi multitudinem uirorum qui omnes inclinauerunt dicto Eaco et ipsum acceperunt in regem; et ex hoc letus aduxit eos in ciuitatem uacuam propter pestem et malitiam aeris sibi a Iunone tributam, ut dictum est. Et propterea dicit testus {che li animali, infino al picciol uermo} etc., quia nedum homines sed animalia omnia usque ad formicam, que est uermis paruus, mortui sunt ex dicta corruptione aeris.
|
||
|
||
{E qual carpone} Hoc est in braccioni dicere.
|
||
|
||
{Io fui d'Arezzo e Alberto da Siena} Iste Aretinus uocabatur Bal, magnus et subtilissimus alchimista. Quia uero dum esset domesticus cuiusdam, filii episcopi Senensis, qui uocabatur Albertus, dixit dicto Alberto: Ego scirem uolare, si uellem; ille autem Albertus ex facilitate sua hoc credens rogauit dictum de Aretio ut doceret ipsum uolare, et cum non potuisset hoc facere, ipse Albertus accusauit eum episcopo Senensi patri suo; ex quo dictus Bal conbustus fuit. Et hoc est quod dicit testus {Perch'io nol feci Dedalo}, quia ipsum non fecit uolatorem sicut fuit Dedalus quidam subtilissimus magister, qui uolauit per se et etiam dochuit filios in uolatu, ut plenius scriptum est supra capitulo XUII in fine.
|
||
|
||
{Rispuose al detto mio: Tra'mene Stricca
|
||
... Niccolò...
|
||
Caccia d'Ascian}
|
||
|
||
Isti Striccha, Niccolaus et Caccia fuerunt Senenses et fuerunt de brigata spendereccia qui prodigaliter et fatue uixerunt; et dictus Niccholaus fuit primus qui docuit ponere garofanos in saporibus, et dictus Caccia consumpsit omnes possessiones et alia bona sua in dicta brigata.
|
||
|
||
{Sì uedrai ch'io son l'ombra di Capocchio} Iste Capocchius fuit magnus alchimista et subtilissimus inuenctionis et ymaginationis artifex.
|
||
|
||
{Com'io fui di natura buona scimia} Hoc est subtilis et uniuersalis magister sicut est scimmia, que facit que facere uidit.
|
||
|
||
{Nel tempo che Iunone era crucciata
|
||
per Semelè contra 'l sangue tebano
|
||
...Atamante diuenne tanto insano}
|
||
|
||
Auctor, materiam fraudulentie prosequens, in presenti capitulo tractat de falsificatoribus monetarum et aliis quibusdam fraudulentiis, ut inferius continetur; et ad principii huius notitiam laciorem sciendum est, sicut scribit Ouidius, quod, cum Iupiter cognouisset Semelem filiam Cadmi regis Tebarum et matrem Baci, et sic Iuno uxor Iouis irata contra dictam Semelem et omne genus ipsius ac contra totam ciuitatem Tebarum, uolensque ulcisci de dicta Semele que iacuerat cum Ioue marito suo, ipsa Iuno se in quandam decrepitam uetulam transmutauit et Semelem inueniens dixit ei: *Ego uere scio, et hoc mihi celare non potes, quod Iupiter tecum iungitur; tamen scio quod eo modo tecum non iungitur quo iungitur Iunoni uxori sue, quia non te diligit; et si te deligeret, eo modo tecum iungeretur et sentires tales dulcedines et delectationes quales mulier aliqua numquam probauit. Facias igitur quod, quando tecum erit Iupiter, quod eo modo te carnaliter cognoscat*. Cum autem Iupiter posmodum ad Semelem uenisset, Semele statim ab eo petiit sibi fieri gratiam specialem quam promisit: hec uero pro gratia postulauit quod ipse Iupiter iungeretur cum ea per eum modum quo iungebatur Iunoni. Hoc uero audiens Iupiter, quia diligebat eam, uoluit claudere os Semeli ne dictam gratiam postularet, sed quia ipse Iupiter firmauerat iuramento quod dictam quam peteret gratiam sibi faceret, idcirco sibi non fuit licitum reuocare promissa et propterea suscepit Iupiter fulmen igneum cum quo iungebatur Iunoni. Cum apropinquasset Semeli, ex igne fulminis et ardore maximo ipsa Semele mortua est et arefacta in totum; quia tamen ipsa Semele pregnans erat et uicina partui, Iupiter fecit ipsam scindi et extrahi fecit puerum qui uocatus est Bacchus, deus uini, et ipse Bacchus postmodum datus fuit ut nutriretur per ninphas ciuitatis Nisse. Ex hoc etiam Attamonte, filius Eoli regis uentorum, et quia maritus Yno filie dicti Cadmi regis Tebarum et sororis Semele, ex odio dicte Iunonis factus est stultus; nam predicta Yno nutriuerat Bachum spurium Iouis et filium Semele. Ipsa Iuno accessit ad inferos et, postulato ac suscepto subsidio et consilio Tesifone, unius ex tribus furiis infernalibus, de quibus dictum est supra capitulo nono, fecit dictum Attamante insanum et furiosum intantum quod, dum Attamante semel esset extra ciuitatem in agris et uidisset uxorem eius transeuntem cum ambobus filiis coram eo, uocatis Learco et Melicrata, ipse Attamante ex ipsius furiosa dementia credens ipsa eius uxor esse leonam quandam et filios eius esse leoncinos paruos, firmauit retia ad capiendam eam et filios, et cepit Learcum eius filium et caput filii percussit fortiter ad quoddam sassum ibi existens et ipsum occidit. Uxor uero hanc pestem inspiciens fugit ad mare et cum reliquo filio se in mare precipitans est necata, tamen ad preces Ueneris facta est dea maris cum Melicrata filio suo per deum Neuptonum, et uocata est postmodum Leucotoe et filius dictus est Pelomona.
|
||
|
||
{Ecuba trista} Ecuba fuit uxor Priami regis Troie et mater Polisene et Polidori; et cum dicta Polisena mortua fuisset per Pirrum filium Achilis et sacrificata etiam supra tumulum Achilis, secundum quod mandauerat fieri ipse Achiles in morte sua, quia ipse Achiles mortuus fuerat a Paride fratre dicte Polisene, cum etiam Polidori filius dicte Eccube mortuus fuisset per dictum Pirrum eo tempore quo capta fuit Troya, et dicta Ecuba mater ipsorum exiens ciuitatem uidisset filium et filiam interfectos, pernimio dolore facta est furiosa et demens et more canino latrabat ex furia, et hoc scribit Uirgilius in libro. Et propterea exemplificando et per comparationem adhuc dicit auctor quod neque in ciuitate uel partibus Tebarum, ubi factus fuit furiosus Attamonte, ut dictum est supra, neque in ciuitate Troie, ubi furiosa efecta est Ecuba, non fuerunt tantum graues furie, tormenta et pene quantum erant in loco isto; et hoc est quod dicit testus ille {Ma nè di Tebe furie nè troiane} etc.
|
||
|
||
{Quant'io uidi in due ombre etc. / L'una giunse a Capocchio} Modo auctor narrat de furiis illis et dicit quod quemadmodum porcus qui diu reclusus stetit exiens porcile suum furiose decurrit, sic quidam dampnatus nomine Iannes Schichi, Florentinus ut inferius continetur, furiose occurens uersus Capochium, de quo dictum est supra in fine capituli precedentis, et ipsum furiose aprehendit cum sannis siue dentibus.
|
||
|
||
{E l'Aretin che rimase, tremando} Hic est ille Bal de Aretio de quo dictum est supra capitulo precedenti.
|
||
|
||
{Di Mirra scellerata, che diuenne} Ista Mirra fuit quedam filia Cinari de insula Cipri. Tanta libidine ad patrem accensa fuit ut, se in cuiusdam alterius mulieris specie falsis coloribus transmutata quam diligebat Cinarus, pater eius, preter scientiam patris quod filia eius esset, cum filia carnaliter iacuit. Cum autem pater post patrationem sceleris hoc de filia cognouisset, ipsam prosequens uolebat occidere; pro timore filia fugiens conuersa est in arborem que dicitur mirra.
|
||
|
||
{Come l'altro che là sen ua, sostenne,
|
||
per guadagnar la donna de la torma}
|
||
|
||
Iste fuit quidam ioculator qui hic punitur eo quod, mortuo domino Bosio de Donatis, ad petitionem cuiusdam affinis dicti domini Bosii testatus fuit secundum uoluntatem dicti sui affinis, et ex dolo et falsitate ista iste ioculator lucratus fuit unam ex melioribus et pulcrioribus equabus que esset in tota Tuscia, et hec est illa quam dicit dominam turme.
|
||
|
||
{A la miseria del maestro Adamo} Iste magister Adamus fuit de Casentino et stabat ibi in loco qui dicitur Romena et ibi falsificabat florenos et aliam monetam, et propter hanc falsitatem monete hic punitur, sed magis conqueritur et punitur de memoria quorumdam riuulorum aque discurrentium per Casentinum, quia sitiebat siti inextinguibili, aquam ipsam affectabat ex ardore insaciabilis sitis; et hoc dignissimum erat, quia sicut peccauerat in loco illo per illius loci memoriam bene merite torquebatur.
|
||
|
||
{Di Guido o d'Alessandro} Isti fuerunt quidam qui induxerunt istum Adamum ad hoc malum. Dicit iste magister Adamus quod si posset uidere animas istorum, posito quod sitim insatiabilem patiatur, ante staret ad uidendum dictas animas in tormentis quam biberet in Fonte Branda, qui est fons pulcerimus in ciuitate Senarum.
|
||
|
||
{L'una è la falsa ch'accusò Gioseppo} Hec fuit uxor Futifaris, qui fuit rex satraparum pro pharaone, que accusauit Iosep filium Iacob patriarche et dixit quod ipse Iosep uoluerat ipsam uiolare, et hoc fecit quia ipse recusauerat iacere cum ea.
|
||
|
||
{L'altr' è 'l falso Simon} Iste fuit Symon Grecus et proditor qui de exercitu Grecorum suorum afugit, Troiam intrauit et, fingens se turbatum cum Grecis et ab eis fore depulsum, fuit a Troyanis receptus; ipse uero falso consulebat et subgerebat eis ut in Troiam reciperent et conducerent equum eneum qui fuit postmodum destructio Troianorum.
|
||
|
||
{Ma sì e più l'auei quando coniaui} Hoc est dicere: Tu habes modo, et etiam habebas, manus uelociores ad percutiendum quando decipiebas homines cum falsa fabricatione monete quam non habebas tempore quo fuisti combustus pro falsitate predicta.
|
||
|
||
{Che 'l uentre innanzi a li occhi sì t'assiepa!} Hoc est: Tu es intantum ydropicus quod uenter intantum tumet et incrosatur quod facit tibi sepem ante oculos.
|
||
|
||
{Tu hai l'arsura e 'l capo che ti duole,
|
||
e per leccar lo specchio di Narcisso}
|
||
|
||
Dicit iterum ipse falsator monete uituperando dictum Symonem: Tu Symon ardes continue, et non expectares nec faceres multa uerba si posses sufocari uel submergi in fonte aque uel in alia aqua; et hoc est quod uult dicere {lo specchio di Narcisso}, quia quidam nomine Narcissus iuuenis pulcer, filius Cephisi et Lyriope, dum supra quemdam fontem clarissimum inspiceret, et uidens ymaginem suam in aquam, intantum dilexit speciem suam quam uidebat inferius presentatam per aquam, quod quanto magis ipsam intuebatur tanto fortius delectabatur in ipsius intuitum, credens ipsam proprium corpus fore. Et sic fexus et uictus in dilectione et uisu sui ipsius, consumptus et desicatus est in se ipso, postmodum conuersus in erbam appellatam Narcisso; et propterea dicit testus {e per leccar lo specchio di Narcisso}, quia lingere speculum Narcissi nichil aliud est in ista significatione quam bibere uel submergi aqua uel fonte, quia fons supradictus fuerat speculum ipsius Narcissi.
|
||
|
||
{Una medesma lingua pria mi morse} Auctor in presenti capitulo intendit trattare de gigantibus et penis eorum; et incipiendo dicit quod una eademque lingua, scilicet idem Uirgilius, ipsum redarguit, ut patet in fine capituli precedentis, ipsumque auctorem consolauit, ut patet in principio presentis capituli.
|
||
|
||
{Così od'io che solea far la lancia} Exemplificatiue loquens auctor dicit quod, sicut legitur de Achille et Pelleo patre suo, quod quando percutiebant aliquem, primo ictu percussus ledebatur, ut plurimum ex percussione secunda liberabatur in totum.
|
||
|
||
{Dopo la dolorosa rotta, quando} Per se patet.
|
||
|
||
{Montereggion di torri si corona} Auctor loquitur per exemplum et dicit quod quemadmodum quoddam castrum districtus Senarum uocatum Montem Regioni est turribus pluribus circundatum, sic locus iste inferni est gigantibus maximis circundatus, qui turres quodammodo demostrantur.
|
||
|
||
{Gioue del cielo ancora quando tuona} Circa istud sciendum est quod antiquis temporibus gigantes ex magnitudine et superbia ipsorum preliauerunt cum diis; dii autem et Iupiter maxime ipsos gigantes disperserunt cum fulminibus tonituorum celestium, et propterea dicit testus quod ipsi gigantes adhuc timent quando audiunt tonitua ne iterum fulminentur, sicut a diis fuerunt alias fulminati.
|
||
|
||
{Natura certo, quando lasciò l'arte} Auctor in parte ista laudat naturam et dicit naturam bene fecisse quando dimisit et destitit a producione talium creaturarum, gigantum uidelicet. Huius est ratio quia per eos, tamquam per uiros sanguinum et bellorum et executores Martis, hoc est homines ad pericula et furiosa bella dispositos, uniuersus orbis declinasset ad guerras et ad dextructionem ipsius.
|
||
|
||
{E s'ella d'elefanti e di balene} Auctor hic respondet tacite questioni et dicit, quia posset aliquis dicere sic: Debuisset natura priuare ne balene et elefantes, qui sunt maximi corpore, nascerentur. Ad hoc respondet auctor et optime, dicens quod ex produtione balenarum et elephantum , quamuis magni sint corpore, tamen deficiunt intellectu, sunt sinplices apetitu et ad usum et utilitatem umanam per plures assummuntur, et ab eis iniuria non habetur. Gigantes uero corpore sunt potentes et maximi, et quia se ipsos grandes et potentes inspiciunt, aduersus ceteros nequam et crudeli uoluntate feruntur; et propterea sequitur quod natura se optime habuit quando destitit a produtione talium corporum, ex quorum potentia et uoluntate pessima sequebantur et ad reparationem huius nulum remedium poterat exiberi.
|
||
|
||
{Come la pina di San Pietro a Roma} Dicit auctor per exemplum quod facies huius gigantis longa et grossa uidebatur ipsi autori sicut est longa et grossa pina Sancti Petri de Roma.
|
||
|
||
{Sì che la ripa, ch'era perizoma} Periçoma est genus uestis tegentis hominem solum a genitalibus, idest usque ad pedes, ut est uidere in illis qui se uerberant cum catenis; et propterea dicit quod ripa in qua erant defixi isti gigantes erat dictis gigantibus periçoma, hoc est quod ipsa ripa tamquam uestis a genitalibus infra ipsum coperiebat.
|
||
|
||
{Tre Frison} Dicit testus quod iste gigans erat ita longus quod tres Frixones, positi unusquisque supra caput alterius, non attigissent a genitalibus ad caput gigantis. Frixones sunt qui in Frixia uersus semptentrionem posita oriuntur; homines sunt maximi corpore.
|
||
|
||
{Raphèl maì amècche zabì almi} Ad euidentiam huius sciendum est quod iste gigans de quo loquitur testus fuit Nembrot de sanguine Noe, quia pronepos eius; et quia superbia sua fuit primus hedificator turris Babel, credens per altitudinem turris Babel contra diuina iudicia se tueri, idcirco dominus confuxit linguam suam per talem modum quod non intelligebatur ab aliquo nec ipse aliquem intelligebat; et propterea illa uerba Raphèl etc. fuerunt uerba prolata per ipsum, que nichil intellectu significant.
|
||
|
||
{Si rauuolgèa infino al giro quinto} Uult dicere quod uidit unum alium gigantem ligatum una catena que quinquies circundabat ipsum.
|
||
|
||
{Fialte ha nome} Nomen est alterius gigantis.
|
||
|
||
{S'io non auessi uiste le ritorte} Dicit Dantes quod ei non erat aliud necessarium ad subeundum mortem quam ipse timor nisi uidisset ritortas, hoc est catenas, quibus ipse gigans erat ligatus.
|
||
|
||
{Ad Anteo, che ben cinque alle} Anteus maximus et potens gigans fuit. Ala est quedam mensura in partibus Francie sicut dicitur bracchium in partibus nostris.
|
||
|
||
{O tu che ne la fortunata ualle
|
||
che fece Scipion di gloria reda,
|
||
quand' Anibàl co' suoi diede le spalle}
|
||
|
||
Ista sunt uerba Uirgilii que dirigit ad Antheum gigantem predictum pro captanda beniuolentia eius, ut ipsum Uirgilium et Dantem deducat ad inferiora, et dicit: O tu Anthee, qui iam cepisti fortitudine et uirtute tua mille leones in ualle Libie, que uallis fuit nominata heres glorie a Scipione quia ipse Scipion Africanus deuicerat in ualle illa Libie Anibalem Cartaginensem et suos.
|
||
|
||
{Ch'aurebber uinto i figli de la terra} Adhuc dicit Uirgilius in laudem ipsius Anthey quod, si ipse Antheus fuisset in prelio quo alii gigantes fratres sui preliauerunt cum diis, quod ipsi gigantes optinuissent prelium ex fortitudine Anthei; et uocat dictos gigantes filios terre, quia ipsi gigantes dicuntur nati fuisse ex terra ex magnitudine ipsorum, quamuis hoc sit fabulosum et metaforicum.
|
||
|
||
{Mettine giù etc. / doue Cocito la freddura serra} Idest deducas nos ad profundiora inferni ubi est quidam locus qui uocatur Cocitus, qui ex frigiditate prenimia congellatur.
|
||
|
||
{Non ci fare ire a Tizio nè a Tifo} Tiffone et Tiffe fuerunt duo alii magni gigantes in inferno manentes.
|
||
|
||
{Ond' Ercule sentì già grande stretta} Circa istud sciendum est quod Hercules iam pugnauit cum isto Anteo, sed cum iste Antheus esset filius terre, idcirco quanto magis proximabatur et proximior erat terre, tanto magis uires summebat a matre; et propterea dicit testus quod Hercules in dicta pugna multum fuit oppressus ab ipso Antheo dicta de causa, quamuis ipse Hercules postmodum elongauerit et subleuauerit ipsum a therra supra pectus suum dicens: *Hic stabis Anthee*, et ipsum ibi interemit.
|
||
|
||
{Qual pare a riguardar la Garisenda} Exemplificatiue loquens auctor dicit quod quemadmodum turris quedam de ciuitate Bononie uocata turris de Garisendis, que curua est, uidetur alicui existenti ad pedem turris aspicienti sursum, quando nubes transeunt super eam, quod cadat super respicientem, sic uidebatur ipsi Danti quod ipse Antheus magnus caderet supra eum.
|
||
|
||
{S'io auessi le rime aspre e chiocce} Auctor prosequens fraudulentie materiam, de illa fraudulentia tractat presenti capitulo qua prodictiones aguntur et dicit {S'io auessi le rime aspre} etc.; hoc principium per se patet.
|
||
|
||
{Ma quelle donne} Humiliat se auctor in parte ista et dicit se non sufficientem nec uirtuosum ad describendum et demostrandum fundum, hoc est inferni profunditatem ultimam, que est pars ultima remotissima et profundissima totius uniuersi, et propterea inuocat gratiam et presidium dominarum que dederunt auxilium Amphioni propter hedificationem et constructionem murorum ciuitatis Tebarum. Nam legitur de ipso Amphyone quod tante dulcedinis melodie et delectationis paratus et plenus erat in cantu et instrumentis cordarum, quod ex prenimia delectatione et suauitate cantus lapides per se ipsos eleuabantur et prosiliebant in muris ciuitatis Tebarum, et sic hedificati et constructi sunt muri Thebei, quamuis sit alegoricum, quia ipsi muri non ordinabantur ex cantu uel sonitu instrumenti. Sed cum ipse Anphion prudentissimus et eloquentissimus esset, idcirco ex ipsius prudenti et inexplicabili eloquentia status et salus ciuitatis Tebarum feliciter crescebat et seruabatur. Et propterea inuocat auctor illas scientias in subsidium, ut possit perfecte describere intentum suum super fundo et ultima profunditate inferni et animas quas dicit diuersis locis penisque puniri. Nam locus primus uocatur Cayna et dicitur Cayna ab illo filio infelici Caym, qui prodictorie Abel fratrem suum occidit, et in hoc loco Cayne plectuntur omnes qui patres, fratres, filios uel affines suos interimunt proditorie; et hoc est quod dicit testus usque ad locum illum: {E mentre ch'andauamo inuer' lo mezzo}. Post hec incipit locus Anthenore, et dicitur Anthenora ab illo proditore Anthenore Troiano, qui fuit conscius prodicionis Troyane; post quam prodicionem et destructionem ciuitatis predicte recessit de Troya, et fundauit et hedificauit Paduam. Et in hac Anthenora per diuinam iustitiam puniuntur omnes proditores ciuitatis et partis sue. {Noi passammo oltre, là ue la gelata.} Post hec uero usque in fine XXXIII capituli durat locus qui dicitur Tolomea ab illo Tolomeo, de quo legitur in libro Machabeorum qui in canpis Ierico fecit fieri grande conuiuium Symeoni principi sacerdotum in Iuda et filiis eius Mathatie et Iude, et cum simul commederent in mensa, eos fecit occidi; et propterea in isto loco puniuntur simul pacificati se proditorie alterutrum occidentes.
|
||
|
||
{Di uerno la Danoia} Exemplificatiue loquitur auctor et dicit quod uidit inferius sub pedibus eius locum illum Cocitum magis congelatum quam sit congelatum flumen Danoye, quod est in Alamania in partibus Exterlich.
|
||
|
||
{Nè Tanai là sotto 'l freddo cielo} Adhuc auctor exemplificans dicit quod nec flumen Tanay, quod est in Tartaria, est tante congelationis; quod quidem flumen positum est sub stella tramontana que influit naturaliter gelum maximum in istis inferioribus, sed maxime in partibus illis in quibus directe radii dicte stelle influunt; et hoc est quod dicit ipse Dantes in illa inuenctione uulgari que incipit {Amor, tu uedi ben che questa donna} etc. {Segnor tu sai che per algente freddo / l'acqua diuenta cristallina pietra / là sotto tramontana ou'è 'l gran freddo}. Est quidem sub illa parte celi, et in illis partibus maxime, tan grande frigus ut nedum fluuii et flumina congelentur, sed mare etiam bene per CCC miliaria ibi tam dura glacie condempsatur quod homines parcium circumstantium cum ipsorum bobus, curribus et mercationibus super solidam ipsius maris glaciem transferuntur securi.
|
||
|
||
{Se Tambernicchi
|
||
... o Pietra Piana}
|
||
|
||
Cambernich est quidam magnus mons in Sclauonia, Pietra Piana etiam est quidam mons maximus in Tuscia; et quamuis ipsi montes sic grandes cecidissent super dictam glaciem, non fregissent ipsam prope ripas.
|
||
|
||
{Da bocca il freddo, e da li occhi il cor tristo} Hoc est dicere quod ille anime mostrabant per oculos tristitiam cordis et per ora frigus quod patiebantur in eis.
|
||
|
||
{La ualle onde Bisenzo si dichina} Isti erant duo fratres de comitibus Albertis de Mangone qui se alterutrum occiderunt. Nam Bisentium est quidam fluuius in districtu Florentie qui descendit de Ualle Feltronis, quam tenent comites Alberti de Mangone de Florentino distrctu.
|
||
|
||
{Non quelli a cui fu rotto il petto e l'ombra} Iste fuit filius regis Artuxii de Bretagna mortuus et percussus per patrem tam largo et profundo uulnere quod lancea perforauit utrumque latus, ita quod ab alio latere per foramen umbra et radius uidebatur; qui postmodum patrem occidit.
|
||
|
||
{Non Focaccia} Iste Focaccia fuit Pistoriensis plenus scelere et cuiusdam sui patrui interfector.
|
||
|
||
{Camiscion} Iste occidit quendam dominum Ubertinum de Paçis de Florentia suum consortem.
|
||
|
||
{E aspetto Carlin} Iste Carlinus etiam fuit de Pacçis, qui, prout fertur, proditorie tradidit quoddam castrum ciuitatis Florentie illudque dedit rebellibus dicti comunis; et in occupatione ipsius castri mortui fuerunt unus frater patris dicti Karlini et unus consanguineus eius. Et sic cum deterius operatus fuerit ipse Carlinus quam consanguineus, dicit ipse Camisonus quod infamia sua delebitur per maiorem infamiam dicti Karlini.
|
||
|
||
{Se tu non uieni a crescer la uendetta
|
||
di Montaperti}
|
||
|
||
Iste loquens erat dominus Bocca de Abatibus de Florentia, qui, prout fertur, tradidit exercitum Florentinorum; ex quo conflicti fuerunt ad Montem Aperti per Blancos et Ghibellinos.
|
||
|
||
{Io uidi, potrai dir, quel da Duera} Hic fuit dominus Bosius de Doeria de Cremonensi.
|
||
|
||
{Tu hai dallato quel di Beccheria} Hic fuit dominus abas de Ualembrosa, de ciuitate Papie, qui uoluit per prodictionem subuertere statum ciuitatis Florentie, ut ipsam traderet Ghibellinis; ex quo ipse abbas decapitatus fuit in Florentia.
|
||
|
||
{Gianni de' Soldanier credo che sia} Iste Iohannes de Soldaneriis Florentinus fuit primus fundator, ordinator et amator populi in Florentia, ex cuius populi firmamento Ghibellini postmodum de Florentia fuerunt depulsi.
|
||
|
||
{Ganellone e Tebaldello} Hii fuerunt ciues et nobiles de Fauentia qui tempore noctis dederunt ciuitatem Fauentie Bononiensibus.
|
||
|
||
{Non altrimenti Tidèo si rose
|
||
le tempie a Menalippo per disdegno}
|
||
|
||
Exemplificatiue loquens auctor dicit quod isti duo, quos nouiter hic uidit sic corporaliter coniuntos, alterutrum sibi capita deuorabant, sicut corosit Tideus caput Menalupi. Ad cuius euidentiam est sciendum quod, sicut tactum est supra capitulo XXUI, quod, quando Ethiocles et frater eius Polinices, filii Edipilai regis Tebarum, pro habendo regnum simul preliati fuerunt, tunc Tideus iuit in succursum Polinicis, et Menalupus inimicus Tidei acessit in subsidium Ethioclis. Menalupus autem occulte cum quadam sagitta uulnerauit Tideum predictum; ipse uero Tideus, furore accensus, dictum Menalupum decapitauit et, caput ipsius tenens in manibus, ipsum sub multo furore uorabat et timpora capitis destruebat; et hoc est quod dicit testus {non altrimenti} etc. Patet igitur ex premixis quod predicti Bocca, Bossius abbas, Iohannes, Ganelone, Tebaldellus, et etiam scripti usque ad locum illum {noi passammo oltre, là ue la gelata} capituli subsequentis, puniuntur et includuntur in gradu qui dicitur Anthenora.
|
||
|
||
{La bocca solleuò dal fiero pasto} Cum auctor in fine proximi precedentis capituli interogasset animam illam que sic deuorabat caput alterius de causa deuorationis, dicit auctor quod ipse deuorans subleuauit se ab actu deuorandi et respondit ipsi auctori dicens
|
||
{Tu uuo' ch'io rinouelli
|
||
disperato dolor} etc.
|
||
|
||
Et ad horum euidentiam latiorem sciendum est quod iste rodens et manducans alium erat commes Ugolinus de Pisis, qui, olim quasi dominus ciuitatis, fuit culpatus et infamatus dolose de prodicione ciuitatis Pisarum per dominum Rugerium archiepiscopum ciuitatis Pisarum, ex quo postmodum ipse cum IIIIor filiis Anselmuccio, Gado, Uguiccione et Brigata, fame periit in carceribus, ut inferius continetur; alius uero cuius caput deuorabatur erat ipse archiepiscopus. Et hoc est quod dicit principium huius capituli.
|
||
|
||
{Poi cominciò: Tu uuo' ch'io rinouelli
|
||
disperato dolor}
|
||
|
||
Uere siquidem ipse auctor habet ipsum Uirgilium appellare magistrum et inuocat poetam, quoniam ipsius stilum est ipse Dantes proprie secutus: nam hec responsio siue uerba {Poi cominciò: Tu uuo'} etc. sunt proprie uerba et illa responsio quam fecit regina Dido Enee, cum Cartaginem peruenisset. Nam illa petente Eneam, tunc de Troia profugum, qualiter fuerat capta Troya et depulsus ab ea, respondit Eneas ad licteram ut sequitur in infrascripto uersu quem scribit Uirgilius in Eneida hoc modo: *Infandum regina iubes renouare dolorem*.
|
||
|
||
{Ma se le mie parole esser dien seme
|
||
che frutti infamia al traditor ch'i' rodo}
|
||
|
||
Dicit comes Ugolinus: Postquam uis, Dantes, quod dicam de me et causa quare hic sum ego, dicam, dum tamen uerba mea sint semen, ex cuius seminis fructu proditori quem rodo infamia subsequatur.
|
||
|
||
{Breue pertugio dentro da la Muda} Dicit comes Ugolinus quod, dum esset in turri que, antequam esset reclusus in ea cum filiis uocabatur la Muda, postquam uero in ea cum filiis meis fame perii uocata est turris famis, et in ipsa turri erat quoddam breue foramen per quod diebus plurimis lumen uiderat, antequam soniaret ea que fuerunt inditia et testimonia sue calamitatis future.
|
||
|
||
{Che del futuro mi squarciò 'l uelame} Hoc est sonnium detesit et aperuit mihi ea que mihi uentura erant et que ante sonnium non uidebam.
|
||
|
||
{Questi pareua a me maestro e donno} Hoc est sonnium de quo dicit. Nam ipse comes sonniauerat quod uidebat dictum archiepscopum tamquam dominum et magistrum extra ciuitatem Pisarum, penes quendam montem positum inter Pisas et Lucam; et ipse archiepiscopus ante constituerat Gualandos, Sismondos et Lanfrancos, qui sunt tres ex maioribus et potentioribus domibus ciuitatis Pisarum. Et dum ipse archiepiscopus inter ipsos magister et dominus uideretur, fugabat uersus dictum montem unum lupum cum lupicinis paruis, filiis dicti lupi, cum quibusdam famelicis et macerimis canibus; et cum iste lupus et filii fatigarentur et debilitarentur in breui cursu, idcirco dicti canes ipsum lupum et filios capiebant et ipsos uniuersaliter deuorabant. Per lupum et lupicinos significatur comes Ugolinus et filii, per canes macilentos significatur fames qua perierunt, per id uero quod ante se posuit dictos Pisanos significatur qualiter predicti Gualandi, Sismundi et Lanfranchi ad ipsius archiepiscopi instantiam accusauerunt et infamauerunt dictum comitem Ugolinum; ex quo ipse et filii finaliter perierunt in turri.
|
||
|
||
{Per quattro uisi il mio aspetto stesso} Hoc est quod uidit IIIIor eius filios patris speciem presentantes.
|
||
|
||
{Poscia, più che 'l dolor, potè 'l digiuno}
|
||
|
||
{Muouasi la Capraia e la Gorgona,
|
||
e faccian siepe ad Arno in su la foce}
|
||
|
||
Capriaia et Gorgogna sunt duo maxima bracchia maris posita in mari, distantes a portu Pisarum uersus Sardineam per. Hec brachia rogat Dantes ut moueantur et ueniant et firmentur in loco in quo intrat Arnus in mari, ita quod ibi crescant in modum sepis, ex quo flumen Arni non possit ingredi mare, sed crescat Arnus, et ibi multiplicans et tumescens omnes ciues et habitatores Pisarum necet, quia sic crudeliter deliquerunt cruciando et necando filios, ex eo quod ferebatur patrem peccasse.
|
||
|
||
{Nouella Tebe} Derisiue et notatiue appellat ciuitatem Pisarum significare et esse nouam ciuitatem Tebarum; cum olim detulisset magnas tribulationes et clades, sic, dicit ipse, ciuitas Pisarum adhuc maximis tribulationibus peruertetur.
|
||
|
||
{E auuegna che, sì come d'un callo} Uult dicere quod propter continuatos impetus frigoris percutientes faciem eius non sentiebat frigus feriens faciem eius nisi quemadmodum sentiretur passio per callum; qui ex duritie cutis carnisque arefacte concursu non sunt sentiti impetus passionis.
|
||
|
||
{I' son frate Alberigo;
|
||
i' son quel da le frutta del mal orto}
|
||
|
||
Iste fuit frater Alberigus de Fauentia, qui ex proditione trattata dum simulans fecisset pacem cum inimicis eius, eos conuitauit et habuit secum in cenis; et cum cenassent, dixit famulis: *Afferrantur fructus*, et sicut preordinauerat, famuli uenientes armati omnes inimicos eius interfecerunt; et propterea dicit testus {I' son quel da le frutta del mal orto}.
|
||
|
||
{Cotal uantaggio ha questa Tolomea} Iste gradus uocatur Tolomea a Tolomeo proditore, ut dictum est supra.
|
||
|
||
{Che spesse uolte l'anima ci cade
|
||
innanzi ch'Atropòs mossa le dea}
|
||
|
||
Ex uerbis istis uidetur auctor demostrare quod in gradu istius Tolomee persepe anime dannatorum ex proditionis scelere feruntur antequam moriatur ipsum corpus; et hoc est quod dicit testus {innanzi ch'Atropòs mossa le dea}. Hoc est, antequam Atropos, hoc est mors, moueat et piditur corpus, anima, proditione peratta, descendit in hunc locum et quidam demon deputatus ad hoc statim intrat corpus suum proditoris, et illud possidet et gubernat usque ad tempus debite et statute mortis ipsius; et hoc est quod dicit testus ille {Sappie che, tosto che l'anima trade} etc. Sed quamuis hec ita scripta sint, tamen simpliciter non sunt uera, quia falsum est, et contra naturam et fidem, quod anima separata a corpore corpus aliqualiter gubernetur et uiuat: hec est ratio quia, cum anima sit regulatrix et motrix et uiuificatiua ac perfectio totius corporis, sequitur quod, ipsa descedente et recedente de corpore, corpus moueri et uiuificari non possit; et hoc est quod dicit testus. Hec siquidem sunt figuratiue ab auctore descripta; nam hoc nichil aliud significat uel figurat nisi quod tanta est grauitas prodicionis et proditoris, quod statim ex peccati pondere pena sequitur et sequi deberet auctorem suum.
|
||
|
||
{Non era ancora giunto Michel Zanche} Modo probat auctor quod premissit. Nam cum Michael Çanche de Sardinia, de quo trattatum est supra XXII capitulo, fuisset mortuus per tractatum proditionis domini Branche de Oria de Ianua, dicit auctor quod adhuc dictus Michael mortuus non erat quando dictus dominus Branca, hoc est anima eius, iam ceciderat in locum et gradum istum, ipso domino Brancha existente uiuo et gubernato corpore eius per demonem deputatum ad hoc. Dicit etiam auctor quod simile accidit in quodam uicino dicti domini Branche qui dicte proditioni consenserat.
|
||
|
||
{In anima in Cocito già si bagna} Cocitus, ut dictum est supra capitulo precedenti, est locus ille congelatus in centro terre et profundiori parte inferni in quo puniuntur proditores.
|
||
|
||
{Uexilla regis prodeunt inferni} etc. quia istud principium per se patet.
|
||
|
||
{La creatura ch'ebbe il bel sembiante} Iste fuit angelus ille pulcerimus Lucifer qui pre ceteris angelicis creaturis lucem ferebat, qui postmodum ex superbia sua delapsus ad inferos diabolus factus est.
|
||
|
||
{Lo 'mperador del doloroso regno
|
||
da mezzo 'l petto uscia fuor de la ghiaccia}
|
||
|
||
Auctor in parte ista describit qualiter ipse Lucifer, aliorum immundorum spirituum pater et princeps, manebat in ipso profundo, et dicit quod in glacie ipsius Cociti fluminis infernalis defixus erat. Cuius statura a medietate pectoris usque ad uerticem extra glaciem erat; alia pars pectoris usque ad ancham uersus emisperium nostrum in centro terre demersa erat; pars reliqua, scilicet ab anca usque ad pedes, uersus aliud emisperium precipitata manebat, sicut per subsequentia apparebit.
|
||
|
||
{La sinistra a uedere era tal, quali
|
||
uegnon di là onde 'l Nilo s'auualla}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod sinistra facies Luciferi nigra erat, et hoc dicit per circuitionem. Nam, dicit ipse, sinistra facies erat talis quales sunt illi qui ueniunt siue nascuntur ubi est Nilus flumen maximum inter flumina; qui siquidem sunt Ethiopes, qui sunt nigri.
|
||
|
||
{Quindi Cocito tutto s'aggelaua} Dicit quod ex frigiditate uentorum procedentium ex motu alarum ipsius angeli tenebrosi congelabatur ipse Cocitus, in quo defixus erat ipse Lucifer.
|
||
|
||
{Un peccatore, a guisa di maciulla} Dicit quod uorabat et destruebat ipse Lucifer peccatorem quendam per modum macçullie. Macçullia est quoddam instrumentum ad frangendum linum, quod dicitur la spadola siue cramola.
|
||
|
||
{Disse 'l maestro, è Giuda Scariotto} Per hoc mostrat auctor quod Iuda Scarioch, proditor iusti sanguinis Domini nostri Iesu Christi, inter ceteras animas cruciatur maiori suplicio quia non per debilis potentie demonem, sed per demoniorum principem tormentatur.
|
||
|
||
{Quel che pende dal nero ceffo è Bruto
|
||
... è Cassio}
|
||
|
||
Isti duo, scilicet Bructus et Cassius, fuerunt de magno et nobili sanguine Romanorum, de quibus Iulius Cesar, primus Romanorum imperator, ut plurimum confidebat; quem inperatorem dicti Bructus et Cassius proditorie occiderunt, ex cuius proditionis facinore sic uorantur per angelum principem tenebrarum.
|
||
|
||
{Ma la notte risurge, e oramai
|
||
è da partir, chè tutto auem ueduto}
|
||
|
||
Aduertendum est in parte ista quod hic finitur tertia dies qua ipse auctor stetit in inferno uersus emisperium nostrum. Quid autem sit centrum, et qualiter in eo Lucifer resideat, et qualiter ipse auctor cum Uirgilio descenderit ad ipsum profundum inferni siue centrum – quod positum est inter duo emisperia, scilicet emisperium nostrum quod habitamus, et habitabilis est terra, et emisperium aliud positum ex parte que uidetur nobis inferiori –, qualiter etiam ipse auctor cum magistro se transtulerit ad aliud emisperium uersus celum per subsequentia patet. Nam, sicut dicit magnus astrolagus Tolomeus in principio sui de almagestis, celestis circuli forma sperica idem cum terra centrum obtinet; ex quo mostratur quod centrum nichil aliud est quam ipse locus remotissimus a qualibet parte celi, et punctus in profundissimo loco terre a celo et terra equaliter distans secundum proportionatam distantiam utriusque. Et quia, sicut tenent astrologi et geometre, et sicut inuenitur rationabili speculatione nature, si possibile esset reperiri uel fieri unum foramen in terra ista emisperii nostri qua habitamus, et foramen istud esset tante profunditatis quod aliud ultimum terre pertingeret, ita quod aliud emisperium aliaque pars celi uideretur ex parte alia, et per hoc foramen ex parte emisperii nostri deiceretur quidam lapis inferius uersus aliud emisperium, cum lapis sit corpus graue et de natura grauis sit descendere, idcirco lapis iste descenderet usque ad puntum istum, quem centrum dicimus, pre ceteris remotissimum et equaliter distantem a celo. Et cum esset lapis iste in ipso puncto, in eo maneret immobilis necessaria ratione nature, nec uersus nostrum nec aliud emisperium moueretur. Hec est ratio quia, cum ex superiorum et celestium corporum influentia motuque continuo ista omnia elementa et corpora inferiora regulentur et uiuant, sicut probat Phylosophus in primo Metaurorum cum dicit: *Mundus iste inferior contiguus est superiori, ut omnis eius uirtus gubernetur exinde*, cum autem ipsum celum continue moueatur et influat super nostrum et aliud emisperium, ex cuius celi uirtute leuis corporis est ascendere, grauis est descendere, idcirco nec partes illas aquaticas, aereas uel terrestres alterius emisperii nobis oppositi, nec etiam partes emisperii nostri aereas, aquaticas uel terrestres est dare superiores uel inferiores inter eas, quia ab unius eiusdem celi uirtute reguntur, idemque celum mouetur equaliter super eas. Et utrum ascendatur uel descendatur in eis uel per eas partes, si ascendatur, ascensus est uersus celum, et si descendatur, descensus est uersus celum. Nam falsum est quod, celesti corpore supra unum et eundem puntum equaliter et continue se mouente, quod in ipso puncto sit dare superius uel inferius, quia ipse punctus se habet per modum medii ad partes quaslibet ipsius corporis circa idem medium se mouentis; et sic cum terra se habeat per modum puncti siue centri ad celum, falsum est dare emisperium nostrum superius usque ad punctum medium, falsum est etiam dare inferius aliud emisperium, cum, sicut dictum est, super ambo emisperia feratur equaliter motus celi. Preterea cum utriusque emisperii partes aeree, terrestres et elementares alie attiuas et passiuas habeant qualitates, propter quas patiuntur et agunt, et sic ex uirtutibus ipsarum partium agant et hatraant et operhentur in istis corporibus inferioribus, expedit idcirco necessaria ratione nature quod cum corpus graue, cuius est deorsum tendere, cum peruenerit ad puntum medians et diuidens emisperia, quod est centrum, in ipso centro de necessitate permaneat. Huius est ratio quia ipsum graue corpus ad eum punctum peruenit ad quem ex influentia celi et per actiones et actractiuas uirtutes elementorum utriusque emisperii atrahitur et adducitur; quod si idem corpus graue centrum excederet uersus emisperium nobis oppositum, illud abusiuum et inconueniens sequeretur quod in ipso celo, in quo est perfectissimus ordo et qualitas ordinata, esset inordinata equalitas, quia influentia uirtusque celestis ex parte emisperii nobis obiecti magis athraerent, magisque agerent et mouerent ipsum graue corpus quam ista media pars celi, quam in isto emisperio nostro uidemus. Uideretur etiam quodamodo elementorum erare natura per actractionem istius grauis corporis ultra centrum, quia elementa illa emisperii inferioris essent maioris potentie et uirtutis, attrahendo ipsum corpus graue, quam sint ordinata elementa emisperii nostri. Cum autem in ipso celo et elementis emisperii utriusque sit ordinata equalitas influentie, uirtutis et actionis, idcirco lapis emissus, tanquam proprium et necessarium locum, naturaliter centrum petit, et in eo necessaria ratione quiescit. Ex quibus sequitur manifeste quod ipse puntus siue centrum sit illud medium ad quod tendunt grauia queque, et in eo lapis deiectus et unumquodque graue quiescit. Quod si lapis uel aliud graue deiectum centrum descenderet, ad aliud uersus celum de necessitate ascenderet, quod per naturam est inpossibile graui corpori; si a puncto illo retrocederet uersus emisperium nostrum, ascenderet etiam, quod est impossibile. Et sic manifeste concluditur quod centrum istud est inter ceteras partes inferni pars terribilior et profundior, quia a celo et ab ipso Deo, principio primo, est remotior; et propterea in hoc profundo, uelud conuenienti sede, et sic acerbo iusto iudicio Dei cruciatur et manet ipse angelus tenebrosus Lucifer, quoniam aduersus creatorem suum elatus temeritate superbie uoluit sibi similis apparere. De quo scribit Ysaias dicens: *Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris?*.
|
||
|
||
{Appigliò sè a le uellute coste;
|
||
di uello in uello giù discese poscia
|
||
tra 'l folto pelo e le gelate croste}
|
||
|
||
Dicit testus quod Uirgilius cum ipso Dante, cum ipse Lucifer esset congelatus in glacie et pilosus, aprehendit pilos ipsius Luciferi, et ipsos apprehendens et tenens descendit usque ad ancham ipsius Luciferi, et, cum ibi descendisset, ibi inuenit centrum, cum ipse Lucifer sit medius uersus emisperium nostrum a capite usque ad ancam, et medius uersus emisperium aliud ab anca usque ad pedes, et sic medius remansit ultra centrum et medius excessit centrum; idcirco capud inuenerunt prius, quia, sicut ponit auctor, ex parte alterius emisperii ruit precipitatus ex celo. Sed cum ipse Uirgilius peruenisset et descendisset ad centrum, et sic ulterius descendere non ualebat, uolens ad aliud emisperium peruenire, oportuit ipsum ascendere hoc modo, quia ipse Uirgilius uoluit faciem uersus ancas et tibias Luciferi, et pilos ipsius capiens, per eos ascendit cum Dante uersus aliud emisperium. Et ad id postea emisperium peruenerunt et exiuerunt per foramen cuiusdam montis, et ibi ipse Dantes se posuit ut sederet aduersus quod ipsius Luciferi tibie stant erecte; uidens autem ipse Dantes diem et solem in hoc emisperio, et cogitans quod quando descendit de nostro emisperio erat hora uersus sero, admirabatur profunde quod in modico cursu temporis, scilicet huius descensus et ascensus ipsius, nox sic celeriter transiuisset, quia uidebat solem in eo emisperio in quo erat. Et propterea ad tollendam admirationem ipsius Uirgilius dixit Danti: Duo sunt emisperia, nostrum et id quod est nobis oppositum ab alia parte celi; et quotienscumque dies est nobis, nox est in alio emisperio et e contra. Et quia nox erat nunc in alio emisperio, antequam centrum et ancam Luciferi pertransires, idcirco solem et diem inuenis in isto emisperio ad quod ascendisti cum per ancam et tibias ipsius Luciferi ad partes istas superius peruenisti. Et hoc est quod dicit testus ille: {Ed elli a me: Tu imagini ancora} etc.
|
||
|
||
{Ch'è contraposto a quel che la gran secca
|
||
... fu l'uom che nacque e uisse sanza pecca}
|
||
|
||
Per hec declarantur premissa. Nam dicit Uirgilius auctori: Tu es in alio emisperio quod oppositum nostro, quod siquidem nostrum uelat et coperit magnam terram nostram habitabilem, que propter excellentiam dici potest ipsa terra magna sicitas; et sub isto nostro emisperio fuit ille dominus et uerus homo in carne Dominus noster Iesus Christus, qui sine labe uixit et natus est ex Maria Uirgine in ciuitate sancta Ierusalem.
|
||
|
||
{Tu hai i piedi in su picciola spera} Erat ipse Dantes super ipso monte istius emisperii, de quo supra proxime dictum est. Appellat ipsum montem paruam speram respectu terre emisperii nostri, que est maior; qui siquidem mons, ut dicit testus, recte oppositus est regioni Ierusalem que est Iudea, et propterea dicit testus: {Che l'altra faccia fa de la Giudecca,} hoc est facies regionis opposite huic spere siue monti est terra Iudaica. Nam ipsa Ierusalem est posita sub celsitudine altiori terre nostre habitabilis sub emisperio nostro, prout fide digna multorum oppinione tenetur.
|
||
|
||
{Da questa parte cadde giù dal cielo} Sicut dictum est supra, iste angelus tenebrosus cum capite precipitato deorsum ex celo delapsus est a parte istius emisperii nobis oppositi, et propterea inuenerunt eum Uirgilius et auctor cum capite erecto in emisperio nostro prius; et cum postmodum ad aliud emisperium ascendissent, ipsum inuenerunt cum tibiis uersus celum. Et dicit auctor quod terra illius emisperii pro timore ipsius spiritus immundi ascendit ad emisperium nostrum, in quo manemus, et circumdata ac uelata fuit a mari cum aquis suis; et hoc satis uerificare uidetur uerbum illud Ysaie: *Infernus sub te conturbatus est*. Dicit etiam auctor quod forsan pro timore ipsius Luciferi et terra istius montis positi in alio emisperio nobis opposito, ad quem ipsi peruenerunt a nostro emisperio descendendo, uolens fugere ipsius Luciferi faciem et presentiam, in altiori loco se transtulit; et sic tam ex eleuatione terre nostre uersus emisperium nostrum, quam ex fuga et ascensu istius montis uersus aliud emisperium fugientis, dimissus est ibi locus uacuus. Ex quibus omnibus manifeste concluditur quod ipse infernus, tamquam digna sedes spirituum immundorum, sit in ipso centro terre. Nam cum ipsum centrum sit locus a celo et a summo principio remotissimus, dignum et iustum est quod in parte alia uel loco alio non sit pena nec residentia infernalis, quibus ipse demoniorum principes cum participibus et complicibus suis miserisque dannatis mortalibus puniantur et habitent, quia si in loco alio permanerent, proximiores essent ipsi hostes pacis Domino Deo nostro. Quod autem debeant esse proximiores ipsi summo bono falsum est, cum ipsa misericordia et essentia Dei infinita distet et remoueatur ab eis qui aduersus Eum infinitis malitiis et inniquitatibus deliquerunt.
|
||
|
||
Quamuis inestimabilis prouidentia celestialis principis multos homines beatificauerit prudentia et uirtute, attamen Dantes Allegherii, homo nobilis et in scientia profundus, uerus nutrix phylosophie et altus poeta, fuit antepositus auctor huius mirabilis opere, et ipsum fecit Deus splendidum felicitate bonorum animi et quasi omnium scientiarum in populis et ciuitatibus mundi cum utilibus et probabilibus rationibus ad hoc, ut omnis scientia supernorum et infernorum recollecta in mente huius Dantis, publici campionis scientie, amplifice per eundem, tamquam uerum testem alte sapientie, mostraretur et hominum desideria eius Dantis profundam sapientiam degustarent, et ad hoc tali modo noua dulcedo huius uniuersalis scientie et uirtutis aures audientium demulceret, et regine (sic) mortalium nundum relinquerent toto posse et ad cognitionem dictorum per Dantem pro bono anime peruenirent. Unde in ipso merito dici potest quod legitur Sapientie 2 c.o *Magnus dominus ipsum repleuit spiritu suo et ille de ore suo infusam scientiam tamquam aquam pluuiam gentibus emanauit*. De ipso enim scribi potest quod per Exechiellem profetam c.o 17 dicitur hoc modo *Aquila grandis cum magnis alis et pennis uenit ad Libanum et ex inde portauit medullam cedri et ramos transtulit in terra Canam*. Quia sicut proprium est aquile ad superna migrare, ita iste uenerabilis auctor iuit ad Libanum, idest ad montem diuine sapientie et intelligentie, et peruenit ad fontem omnium scientiarum per misteria magnarum auctoritatum et suorum sermonum et eloquentie magistralis, non enim apprehendit alia principia nisi scientie et intellectus et non corticem sed medullam colligens flores et fructus huius medulle et profunditatis scientie prelibate quales ad delectandum homines hic uiuentes uoluit demostrare quos de tenebris reduxit ad lucem, quod mirabiliter apparet per probabile testimonium huius tripartite Commedie, per quam ostenditur quod predictus auctor non solum sapiens fuit unius scientie, sed scientificus et profundus in uera cognitione theologie, astronomie, moralium, naturalis phylosophie, retorice, poesie. Et ideo omnis publicatio famosi nominis parua esset ad laudem tanti hominis, unde in premissis concludendo hic proceditur ad dispositionem et intelligentiam huius presentis Commedie sicut in talibus expositores utuntur. Et est notandum de quatuor. Primum que est materia siue subiectum huius presentis opere. Secundum qualis est forma ex qua ortum est nomen siue titulus huius libri. Tertium que est causa efficiens. Quartum que est causa finalis seu ad quam utilitatem hec opera dirigitur et sub qua filosofia composita est. Et quamuis ego sim insufficiens ad tantam operam, tamen gratia collationis et auxilio illius qui dator est omnium gratiarum presens opus aggrediar exponendo, accipiendo pro auctoritate mea illud quod dixit presens auctor in primo c.o Paradisi: {Pocha fauilla gran fiamma seconda}, sperans opus presens debere corrigi a me sequentibus, quorum correctioni et scientie me submitto.
|
||
|
||
Etsi celestis et increati principis inuestigabilis prouidentia mortales quam plurimos prudentia et uirtute beauerit, profunde tamen et inclite sapientie ueritati, philosophye alunum poetamque excelsum, Dantem Allegherii Florentinum, huius mirandi et incliti operis autorem, intimorum bonorum fecit scientiarum omnium sanctacitate preclarum et populis ac urbibus innumeris orbis terre, tam utili quam probabili stilo perfecit, ut omnis superiorum et inferiorum sciencia in hoc notorio athleta prudentie difusius congregata per eum, tanquam per sublimis sapientie fontem, humanis desideriis mostraretur, et sic, huius uniuersalis operis attrahentis noua dulcedine ad sui cognitionem operis animos audientium demulcente nullus adeo perspicuus intellectus humanus ad ipisius eximias narrandas uirtutes. Potest itaque de hoc uenerabili auctori dici quod in libro Sapientie legitur *Si uoluerit, magnus Dominus spiritus Sanctus sapientia replebit illum et ipse tanquam dies emittet eloquia*. De ipso etiam potest attestari quod scribit Eçechiel profeta: *Aquila grandis magnarum alarum, suo membrorum ductu, plena plumis et uarietate, uenit ad Libanum et tulit medullam cedri, et summitatem eius euulsit et transportauit eam in terram*. Et sicut inter aues poetes uolatilia uniuersa solius est aquile ad altiora trascendere, sic iste uenerabilis auctor accessit ad Libanum, hoc est ad diuine intelligentie montem, et ad omnium scientiarum fontem ex intellectus sui profunditate deuenit; et non fonte modico, non leuiter, sed per magnalium autoritatis et eloquiorum suorum misteria non aliqua scienciarum accepit principia, non particularis, set uniuersalis sciencie et uirtutis ueram intelligentiam et subiectum. Ex huiusmodi sapientia medulla et profunditate huius mirande inuentionis flores et fructus elegit, quos ad delectationem et doctrinam uiuentium de eximiis et occultis materiis scientiarum translatos in publicum uoluit demostrare; quod siquidem per istius triplicis Comedie testimonium euidenter apparet. Ex quibus liquido documento mostratur auctorem prefatum non una dumtaxat sciencia et uirtute, sed sacre theologie, astrologie, moralis et naturalis philosophye, rhetorice et poetice cognitionis fuisse peritum. Et quia preclari gloriosissimi uiri omne preconium ad laudem et excellentiam tanti uiri nemo satis sufficiens censeret, idcirco, concludendo premissis, ego de Camereno, fisus spe ac uirtute Tonantis qui excelsa misteria abscondit sapientibus ac prudentibus et illa paruulis et simplicibus, sicut ego sum, sua pietate demostrat, propterea supplex precor ut gratiam ceptus fauens sit mihi resplendens et immobile sydus et nauicule dissuetum mare sulcans gubernaculum regat, et sicut oportunitas exiget uentis uela concedat, ut eo deuehar quo suo nomini sit decus, honor et gloria sempiterna detestatibus aut delusio, igominia et dedecus ac eterna damnatio, modo ad expositionem presentis materie breuiter ueniamus. Et quoniam ad perfectiorem cognitionem totius operis per diuisionem partium facilius deuenitur, ea propter presentis libri materia in duas partes diuiditur. Nam in prima parte demostrat auctor qualiter ex uitiorum grauorum pondere perpenditur quod in hac uita et ualle miserie, et a uia lucis et ueritatis ipse remotus, declinauerat a uirtute. In secunda parte tractat quod ex uere rationis succedente remedio et ex ueritatis uere presidio ipse auctor errores et ignorantiam huius uite et uitia ipsum inpedientia a se fugauit, et potissime auaritiam ipsam ut plurimum impedientem ne ascenderet ad uirtutes. Secunda incipit ibi {Mentre io ruinaua} nam dicit ibi auctor quod summus ille poeta Uirgilius, tanquam ipsa uera ratio, apparuerit et occurrerit ipsi auctori erranti in deuiis, ut ipsum auctorem ad uiam uere ueritatis et semitas clare cognitionis adduceret. Item hec secunda pars in duas partes subdiuiditur: nam in prima parte auctor demostrat qualiter Uirgilius, tamquam ipsa rationis cognitio, ipsi auctori occurrit ut eum de uitiorum carcere traheret ad uirtutes. In secunda parte describit auctor qualiter ipse Uirgilius deduxit eum ad infernum ad uidendum penas et miserias danatorum; hoc est dicere quod ipse Dantes ex rationis uirtute ipsum atthraentis prius est motus ad cognitionem, purgationem et penitentiam uitiorum, et ad ipsorum uitiorum fines et materias cognoscendum, et demum, purgatus ex uitiis, ad uirtutis apiam conscendit, sicut debet quilibet fidelis et bonus Christianus et uerus. Secunda pars incipit {Per me si ua ne la città dolente}. |