dante-verification/testi/BenvenutoDaImola_ComentumSu...

26 lines
25 KiB
Plaintext

Quoniam, praeclarissime Princeps, testante Philosopho in sua poetria, iocundissima ars poetica ab ipsis naturae principiis ab animi nobilitate manavit, cuius opera efficitur ut illustrissimorum virtus extincta virorum fiat perpetuo rediviva, tubae poeticae praeconio totum praedicata per orbem, cuius ope nunc egeret illustrium tuorum fama maiorum, iam in tempore semisepulta penuria poetarum, quorum copia, proh dolor!, aetate nostra rarior est foenice; foenix siquidem unica in orbe, et in unica regione reperiri dicitur a magnis sapientibus, licet nobis ignota; poeta vero hac tempestate nullus usquam agnoscitur. Tuorum, inquam, inclita gesta omnis eximius vates materiam haberet uberrimam. Ut enim perstringam plurima paucis, Azzo primus inclitus olim Princeps, forma corporis, animi virtute praepollens, primus feracissimae Ferariae principatum adeptus, antiquissimae Mantuae, quae Marone Latinorum clarissimo gaudet alumno, protector egregius, nobilis Veronae regimen sibi sponte collatum, sed mox vi et fraude hostium iniuste extortum, iusta ira et indignatione fremens, equestri Marte collatis signis, infestis partibus debellatis, tam prudenter quam potenter resumpsit amissum, ubi egregiorum operum et vitae finem feliciter posuit. Aldrovandinus eius primogenitus, magnanimus adolescens, Marchionatus Anchonae titulum promeruit, militantis Ecclesiae hostibus triumphatis, in ipso flore iuventutis extinctus, decus insigne virtutis, eximiae pietatis. Azzo secundus, eiusdem primi Azzonis filius, vir strenuus bello, prudens consilio, romanae propugnator Ecclesiae, velut olim romanae libertatis divinus ille Scipio victor Hannibalis, domitor Carthaginis, Italiae liberator, tremendas vires insolentissimi Federici secundi, qui non minus triginta annorum curriculo romanam afflixit Ecclesiam, quam olim martius Hannibal romanam rempublicam sedecim annorum spatio cupidissime lacessivit, apud victoriam victor armipotens pro magna parte confregit: quo principe Federico post Karolum magnum nemo maior ac formidolosior romanum imperium tenuit. Nec minori virtute et felicitate hic excelsus Azzo cruentam superbiam acerrimi Ecerini praefato Federico foederati, qui ut olim Dionysius ferox Siciliam, ita Marchiam Tarvisinam omni suppliciorum genere labefecit tortor iniquus, pro maxima parte delevit, potenti Patavo sibi prius erepto, demum apud Adduam tyranno saevissimo strato, et cum omni exultatione iustorum mortis ergastulo mancipato, in quo infelicem animam, si fides est, patri diabolo, ex cuius stirpe creditur ortus, reddidit aeternaliter cruciandam. Obizzo primus natus ex Raynaldo dicti Azzonis secundi filio, in secundi carcere Federici, cuius altam potentiam nec Germania capiebat, nec tolerabat Italia, non contentus animosam virtutem suam intra Padi claustra et Adriae litora coartari, ad Regium Lepidum Mutinamque bellacem suae dexterae potentiam extendit, utriusque iure potitus imperio, Karoli primi veteris contra Manfredum Federici natum non minus patre infestum Ecclesiae incitator et adiutor extitit indefesse usque ad victoriam illius meritum debitumque triumphum. Azzo tertius, praedicti primi Obizzonis filius, magnifica multa strenue gessit, petitor gloriae, contemptor pecuniae, Bononiam opulentam, Parmamque potentem variis bellis quassavit. Huius Azzonis tertii Aldrovandinus frater egregius inclitam prolem genuit Raynaldum, qui Ferariam a Gallorum avidis faucibus liberavit, magna sanguinis madens ultione, et Nicolaum fratrem, cuius tu fers nomen, virorum utique amantissimum, ex eorum barbara captivitate detraxit. Genuit et Obizonem patrem tuum, praepotentem et magnificum Dominum Ferariae, Mutinae, Parmae.
Quamvis autem illustris tuorum proavorum prosapia insigni antiqua generositate refulgeat, de cuius vetustatis primordialibus initiis memoria non extat, clarissimorum tamen regum affinitatem cumulatius honestatur: Roberti, scilicet, serenissimi, patrum nostrorum temporibus Siciliae regis, quem post Salamonem sapientissimum praedicat constans opinio plurimorum: et Andreae regis Hungariae, cuius uxor Beatrix, primi Aldrovandini filia, vere beata, si virtus heroica beatum efficere potest, mulier animosa, a paterna et avita nobilitate non degener, viro suo rege sene fato functo, ex illius semine suo iam utero tumescente, virilem habitum mutuata, ut temporis necessitas suadebat, custodia privigni solerter elusa, in Germaniam commigravit, unde ad patrios lares et tutior et liberior remearet.
Praetereo rescripta Principum, privilegia Pontificum, quibus tuo generi plus eximiae claritatis accrevit. Et ne plura tuorum praedecessorum gesta memoranda percurram, quamvis clementia et liberalitas, propria virtus Principum, haereditaria ipso iure naturae in Estensi familia semper eluxerit, in Te tamen utraque tota confluxit inconvulse tuo pectori radicata; ut omiserim caeteras, aequitatem, prudentiam, modestiam, constantiam, quae nec successibus prosperis insolescit, nec adversis hebescit. Tu florentem aetatem praeclara morum indole praesignisti: robusta vero, ingentibus celebrata trophoeis, de viciorum hostilitate merentius triumphavit, iuxta praesagium tui nominis gloriosi: Nicolaus namque victor laudabilis interpretari dicitur a quibusdam. O ergo te felicem! de cuius magnitudine animi praestatur bonis praemium, reis remissio saepe, a quibus atrocissimas et intolerabiles iniurias recepisti etiam a clementissimis severissime vindicandas; ut de te dicere audeam, quod de Caesare inquit Cicero: nulla de virtutibus tuis maior misericordia est. Hinc te, clarissime Marchio, motum reor, ut illius fulgentissimi solis, Dantem loquor, cuius perspicui ingenii radiis, suorum meritorum praevio lucifero, noster orbis Italicus praecipue illustratur, figmenta evolverem, figmentorum integumenta eliciens, elucidans et obscura variis velata figuris, multiplicibus sensibus involuta latentibus. Hic namque historica et poetica, hic naturalia et moralia, hic ardua et infima, hic antiqua et novissima, hic, ut breviter dicam, divina pariter et humana. Nec ambigo quin diversi diversa sint dicturi pro animorum affectione tam dissona, tam adversa. Quidni? Opus quippe est vulgarium linguis et iniuriose laceratum, qui etiam excellentissimos literatorum stilos temere carpere non verentur? Mihi tamen suffecerit peritiorum ac Tui acquiescere votis, cuius praeceptis, Tibi prius dilectus quam notus, nequeo contra ire. Non est autem propositi mei in hoc opere omnium exponentium dicta refellere erronea, ridicula, falsa, aut saltem aliena, et omnino impertinentia facto. Et cum brevis in omnibus esse soleam, necessario forte nimius videbor interdum, quoniam multa et magna impossibile est breviter explicare. Igitur porrigam manum trepidam ad tam grande opus, in nomine sanctissimae atque individuae Trinitatis sic exordiens.
Ipse est mare inundans, undique venientium indigentias replens affluenter et copiose. Averrois commentator super Poetriam Aristotelis.
Quoniam iuxta sententiam Philosophi XII metaphysicae: melius est scire pauca de rebus nobilibus, quam multa de ignobilibus, ideo commendaturus nobilissimum poetam, qui caeterorum poemata illustravit, ne dicam superavit, ex verbis propositi thematis tria breviter colligo, quae celeberrimi hominis inclitam gloriam praedicant et extollunt; quorum primum est profunditas admirabilis; secundum, utilitas desiderabilis; tertium, fertilitas ineffabilis. Primum tangitur in autoritate praemissa cum dicitur: ipse est mare inundans. Secundum, cum subiungitur: undique venientium indigentias replens. Tertium, cum subinfertur: affluenter et copiose. Circa primum breviter advertendum, quod in poemate praeclarissimo nostri autoris immensa atque inexhausta profunditas reperitur, ut de se ipso Dantes dicere possit illud Eccl. XXIV. In profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi. Hic namque poeta peritissimus, omnium coelestium, terrestrium, et infernorum profunda speculabiliter contemplatus, singula quaeque descripsit historice, allegorice, tropologice, anagogice, ut merito de eius opere totius sapientiae et eloquentiae plenissime dicere possim illud Ugonis de sancto Victore in suo Didascalicon: hic parvulus suave lactatur, hic adultus affluentius educatur, hic gymnosophistae triviales, hic didascali quadriviales, hic legum professores, hic astronomiae perscrutatores, hic tandem proficit omnis scientiae cultor. Hoc autem facile liquebit cuique vires poetice contemplanti. Ut enim testatur Aristoteles in sua Poetria: Omne poema et omnis oratio poetica aut est laudatio, aut vituperatio; omnis enim actio et omnis mos non versatur nisi circa virtutem et vicium. Unde Averrois commentator ibidem: Animae nobiles et virtuosae naturaliter adinvenerunt primo artem carminum ad laudandum et efferendum facta pulcra et decora: animae vero deficientes ab his in nobilitate adinvenerunt carmina ad vituperandum et detestandum facta turpia et inhonesta. Et subdit: quamvis necesse est ei, cuius propositum est detestari malos et mala, ut probet, et laudet bona facta et virtuosa. Nullus autem poetarum scivit excellentius aut efficatius laudare et vituperare quam perfectissimus poeta Dantes; laudavit siquidem virtutes et virtuosos, vituperavit vicia et viciosos; de quo merito dici potest illud Proverbiorum XII. De fructu oris tui replebitur unusquisque. Nec minus illud, quod dicit Ovidius in commendationem Virgilii principis poetarum.
Hoc de primo.
Secundum, quod tangitur in autoritate praemissa, est utilitas desiderabilis, utilitas inquam multiplex: utilitas inventionis, utilitas instructionis, utilitas correctionis. Utilitas inventionis maxima patet per Philosophum in sua poetria, ubi dicit quod originis poetriae in homine naturaliter duae causae esse videntur: prima quidem, quae existit in homine a prima nativitate, est assimilatio rei ad rem, et repraesentatio rei per rem; quoniam homo inter caetera animalia maxime delectatur in assimilatione et repraesentatione. Causa vero secunda est delectatio, quam homo habet per naturam ex metro et symphonia. Et concludit ibi philosophus: igitur delectatio animae ex repraesentationibus, metris et symphoniis, causa est adinventionis artis poeticae. Hic autem poeta perfectissimus convenientissime repraesentationibus usus est, ut patere potest discurrenti totum poema eius ubique mirabiliter figuratum. Utilitas informationis, quoniam secundum sententiam Horatii in sua poetria.
Hic autem poeta praestantissimus delectabilitatem et fructuositatem tam artificialiter contexuit, ut alteram sine altera in eius volumine reperire non possis. Utilitas correctionis per se patet; legimus siquidem quod Dominus mandavit filiis Israel ut spoliarent Aegiptios auro et argento, per hoc moraliter admonens ut sive aurum sapientiae, sive argentum eloquentiae apud poetas inveniremus, in usum salutiferae eruditionis verteremus. Hic autem christianissimus poeta Dantes poetriam ad theologiam studuit revocare, quae tamen de se magnam convenientiam habet cum illa: potest namque theologia dici quaedam poetria de Deo; nam testante Philosopho poetae fuerunt primi theologizantes de Deo. Ideo non ineleganter de Dante dicere possum id, quod Averrois de Aristotele dicit: adinvenit eum natura huius artis principem et magistrum. Et hoc de secundo.
Tertium et ultimum est fertilitas ineffabilis. Ars namque poetica inter liberales minime numeratur, quia omnes supergressa, cunctasque complexa, supereminenter excellit. Unde novissimus poeta Petrarcha in quadam epistola, quam ad me scribit: magnum est, inquit, inter magna esse, sed maius interdum excipi, sicut ex numero magnorum civium princeps excipitur. Sic theologiam, sic philosophiam, sic medicinam inter liberales non novimus numerari. Haec igitur nobilissima scientiarum potissime in nobiles mentes cadere dignatur. Hanc enim illustrissimi principes studiosissime coluerunt, sicut Iulius Caesar, Caesar Augustus, Titus Vespasianus, Hadrianus, Scipio Africanus: hanc sapientissimi doctores, Augustinus, Ieronimus, Ambrosius: hanc clarissimi philosophi, Plato, Aristotiles, et Solon legum lator. Ideo bene Claudianus florentinus poeta.
Dicam ergo, concludens de nobilissimo poeta, illud Ecclesiastici 39. Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae: sapientiae, inquam, verae, de qua Augustinus VIII de Civitate Dei circa principium: cum philosophis est habenda collatio, quorum nomen, si latine interpretetur, amorem sapientiae profitetur. Porro si sapientia Deus est, ut divina autoritas veritasque monstravit, verus philosophus amator Dei est. Unde magnus philosophus et poeta Plato, philosophia, ait in Phaedone, est meditatio mortis. Duas autem asserit esse mortes; primam naturae, homo enim naturaliter moritur cum anima corpus solutum lege naturae. Secunda est virtutis, cum scilicet anima adhuc in corpore constituta corporeas contemnit illecebras et cupiditatum dulces insidias, reliquasque omnes exuit passiones. Hic autem verus philosophus ac poeta hanc mortem summopere meditatus eam studuit persuadere mentibus omnium ut mortem sine morte feliciter pervenirent, ut in processu operis clarissime ostendetur: ad quam nos vocare dignetur qui est mortis et vitae dominus in aeternum, amen.
Praemissa commendatione communi tam poetriae quam nostri poetae, nunc consequenter est ad libri literam descendendum. Ad cuius clariorem intelligentiam quaedam evidentialia extrinsecus praelibentur. Et primo quaeratur quis libri autor: secundo, quae materia: tertio, quae intentio: quarto, quae utilitas: quinto, cui parti philosophiae supponatur: sexto, quis libri titulus.
Ad primum dico, quod autor fuit Dantes Aldigherius, poeta florentinus, et multis vocabulis designatur. Primo, a vocabulo propriae nominationis, vocatus est enim Dantes, et merito; est enim nomen consequens rei. Dictus est enim Dantes quasi dans se ad multa, dedit namque se universaliter ad omnia, ut patebit in discursu huius operis; et omnibus scientiis operam dedit, et praecipue poeticae delectabilissimae scientiarum. Vel dictus est Dantes quasi dans theos, idest, Dei et divinorum noticiam. Nam cum autor iste in viridiori aetate vacasset philosophiae naturali, morali, et artibus in Florentia, Bononia et Padua, in matura aetate iam exul dedit se sacrae theologiae Parisius, ubi adeo alte emicuit quod ab aliquibus vocabatur poeta, ab aliis philosophus, ab aliis theologus. Nullus autem fuit poeta qui paradisum poetice describeret nisi hic poeta mirificus; quod de se ipso profitetur secundo Capitulo Paradisi dicens.
Aldigherius nomen est cognationis. Fuit namque Dantes maiorum sanguine generosus, scilicet de Aldigheriis: quod nomen fuit tractum ab Aldigheriis nobilibus de Ferraria, ut dicetur Capitulo XV Paradisi, ubi autor introducit quemdam nobilem militem antiquum praedecessorem suum dicentem.
Constat autem Ferariam esse in Valle Padi. Aldigherii autem descenderunt ex Helisaeis; unde idem dicit ibidem.
Et dicitur Dantes Aldigherius quasi alta digerens vel alia digerens quam alii poetae. Nemo unquam poetarum, nullum excipio, habuit unquam tam altam phantasiam, aut tam nobilem materiam scivit, vel potuit invenire, in qua tam eleganter tradit cognitionem rerum humanarum, et divinarum virtutum, et morum, et omnium fere actuum humanorum et agibilium mundi. Quod autem quidam dicunt Aligherii, subtrahitur d ex usu; et quod alii dicunt Alagherii, corrumpunt omnino vocabulum.
Poeta nomen est professionis: nomine siquidem poetae sicut nullum rarius, ita nullum clarius, nullum venerabilius, nullum durabilius. Nam cum caeterarum rerum studia habeantur arte et doctrina; poeta natura ipsa valet, et quasi divino quodam spiritu inflatur, ut ait Tullius in Oratione pro Lucio Archia poeta praeceptore suo. Huius rei indicium et argumentum fuit in isto insigni poeta, quod mater eius gravida ex eo, non longe a partu vidit per somnium qualis debebat esse fructus ventris sui, licet tunc sibi et aliis ignotus. Videbatur namque nobili dominae esse sub alta lauro in prato virenti apud clarissimum fontem, et hic videbatur parere filium, qui brevissimo tempore nutritus solum baccis ex lauro cadentibus, et unda lucidi fontis, videbatur fieri pastor, et ingeniabatur suo posse habere de frondibus arboris, cuius fructu fuerat enutritus, et in ipso conamine videbatur cadere, et ex ipso surgente videbatur oriri pavo. Ex qua re tanta admiratio nata est ipsi dominae, quod somnium rupit. Huius somnii interpretatio haec esse videtur. Laurus significat ipsam scientiam poeticam infusam a coelo ipsi autori. Pratum virens est ipsa Florentia florens, in qua natus est. Fons clarissimus eloquentiam luculentissimam eius. Quod subito factus est pastor, figurat excellentiam ingenii et doctrinae suae, qua pavit animos omnium; non solum enim pascit viros, sed infantulos et foeminas, et post delectationem verborum pascit intellectus excelsos. Quod conatur capere frondes significat ingens desiderium, quod habebat, laureae obtinendae. Quod ceciderit in ipso conatu significat casum, quem omnes facimus sine resurgere, scilicet casum mortis. Quod ex pastore oriatur pavo, significat opus suae Comoediae, quae recte assimilatur pavoni; quod potest multipliciter patere. Primo namque caro pavonis odorifera, et quodammodo incorruptibilis: ita sensus istius libri, quomodocumque capiatur, sive superficialiter, sive sententialiter, est odorifer, idest delectabilis, continens veritatem simplicem et incorruptam, et quanto magis discutitur, tanto magis reddit odorem incorruptibilis veritatis. Secundo, pavo habet pennam pulcerrimam, qua eius caro vestitur et ornatur, et habet centum oculos in pennis: ita litera ipsa, variis floribus et diversis coloribus adornata, vestit sententiam, quae habet centum oculos, idest centum capitula, sive cantus. Tertio, pavo habet turpes pedes, et mollem incessum: ita ipse stylus, quo tamquam pedibus ipsa materia consistit et firmatur, turpis videtur respectu literalis, quamvis in genere suo sit pulcerrimus omnium, et magis conformis ingeniis modernorum. Vel pedes turpes sunt carmina vulgaria, quibus tamquam pedibus stylus currit; quae sunt turpia respectu litteralium. Unde et incessus mollis significat humilitatem styli, quae necessario exigitur in Comoediis, ut statim dicetur. Ultimo, pavo habet vocem horribilem: ita vox autoris, licet videatur suavis ad sonum verborum, tamen ad sententiam aspera sonat, dum increpat vicia multorum acerbissime. Immo etiam sonus verborum saepe videtur amarissimus illis quos tangit. Quare horribiliter clamat vox autoris dum exclamat irate.
Et cum dicit.
Et ita de multis exclamationibus et increpationibus generalibus et particularibus. Ergo bene qui fuerat in vita pastor, post mortem peperit pavonem, idest pulcerrimum librum istum.
Florentinus vocabulum est propriae nationis; argumentum enim sumitur a patria. Florentia autem, iuxta vocabuli allusionem, florentissima urbium, hunc florem peperit mundo, qui attulit tantum fructum, licet non noverit eum, sed expulerit a se cum erat in ipso flore aetatis, fortunae, et dignitatis. Unde quemadmodum iste poeta illustris XI Cap. Paradisi beatum Franciscum appellat Solem, et locum originis illius Orientem, ita ego merito ipsum Dantem dixerim Solem, qui modernis temporibus illuxit ambulantibus in tenebra ignorantiae poeticae facultatis; et Florentiam Orientem, quae hunc praeclarissimum Solem emisit in mundum. Natus est autem iste fulgentissimus splendor Italicus in praefata patria sua, vacante romano imperio, post mortem Federici secundi, famosi Imperatoris Romanorum, anno salutiferae Incarnationis regis universi MCCLXV, sedente Urbano Papa quarto. Haec de autore.
Materia, sive subiectum huius libri, est status animae humanae tam iunctae corpori, quam a corpore separatae: qui status universaliter est triplex, sicut autor tres facit partes de toto opere. Quaedam enim anima est posita in peccatis, et ista dum vivit cum corpore, est mortua moraliter, et sic est in Inferno morali: dum est separata a corpore, est in Inferno essentiali, si obstinata insanabiliter moritur. Alia anima est quae recedit a viciis, et ista dum est in corpore, est in Purgatorio morali, scilicet in actu poenitentiae, in quo purgat sua peccata: separata vero a corpore, est in Purgatorio essentiali. Tertio est alia anima in perfecto habitu virtutis, et ista vivens in corpore est quodam modo in Paradiso, quia in quadam felicitate, quantum est possibile homini in hac vita miseriae: separata post mortem, est in Paradiso coelesti, ubi fruitur visione Dei, in quo est vera et perfecta felicitas. Est autem hic utiliter advertendum quod aliqui descripserunt Infernum moraliter tantum, sicut antiqui poetae Virgilius et Homerus, quia omnia supplicia, quae finguntur a poetis esse in Inferno, reperiuntur in hoc mundo vicioso, qui est Infernus viventium. Alii vero descripserunt Infernum essentialiter, sicut sacri Theologi et sancti Doctores. Nunc autor noster tamquam poeta christianissimus utrumque Infernum describit, alterutro calle procedens, nunc de morali, nunc de essentiali loquitur, ut patebit clare in processu. Nec dicas, ut aliqui dixerunt, quod materia libri sit Comoedia; nam Comoedia est stylus, non materia. Unde sicut inconvenienter dicitur, materia Virgilii est tragoedia, Horatii Satyra, et Ovidii Comoedia, ita est in proposito.
Intentio autoris est optima; intendit enim facere hominem bonum, quia intendit tum metu poenarum, tum exhortatione praemiorum homines revocare ad cultum virtutis, proponens supplicia debita viciis et praemia debita virtutibus; nam secundum sententiam Horatii.
Intendit itaque gravissimis poenis mordere viciosos, et altissimis praemiis honorare virtuosos, et cum hoc sibi ipsi perpetuam gloriam propagare.
Utilitas est maxima et desiderabilissima, scilicet cognitio humanae felicitatis, licet sint plurimae utilitates particulares, sed omnes sunt propter istam, et reducuntur ad istam.
Liber iste supponitur omni parti philosophiae; et primo Ethicae, in quantum tractat de actibus humanis, puta de viciis et virtutibus: Metaphysicae et Theologiae, in quantum tractat de Deo et substantiis separatis, sive angelis: et interdum Physicae, quoniam scilicet interserit quaedam naturalia: tamen proprius et principalius supponitur Ethicae, ut per se patet.
In hoc titulo, primo tangitur ordo, sive causa formalis, cum dicitur prima; sequitur enim secunda. Ad quod notandum quod forma istius libri est duplex, scilicet forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus est compositio rhythmica, suavitate eloquentiae et gravitate sententiae condita. Forma tractandi est modus agendi, et ordo quem servat, qui est multiplex, scilicet diffinitivus, divisivus, probativus, improbativus, et exemplorum positivus. Diffinitivus, quia saepe diffinit; diffinit enim fidem, spem, et ita de multis. Divisivus, quia dividit Infernum per circulos, Purgatorium per gradus, Paradisum per spheras; et ita de multis. Probativus, quia saepe probat dicta sua rationibus et persuasionibus. Improbativus, quia saepe improbat dicta aliorum, ut saepe patet. Exemplorum positivus, ut patet per totum.
Hic liber merito appellatur Cantica; sicut enim in sacra Scriptura quidam liber Salomonis appellatur Cantica Canticorum per excellentiam, ita iste liber in poetria. Nam cum omnis poeta cantet, hic tamen dulcius et delectabilius canere videtur. Deinde tangitur in titulo stylus poeticus. Ad quod notandum est quod est triplex stylus scilicet, tragoedia, satyra, et comoedia. Tragoedia est stylus altus et superbus; tractat enim de memorabilibus et horrendis gestis, qualia sunt mutationes regnorum, eversiones urbium, conflictus bellorum, interitus regum, strages et caedes virorum, et aliae maximae clades; et talia describentes vocati sunt tragaedi, sive tragici, sicut Homerus, Virgilius, Euripides, Statius, Simonides, Ennius, et alii plures. Satyra est stylus medius et temperatus, tractat enim de virtutibus et viciis; et talia describentes vocantur Satyri, sive Satyrici; sunt enim satyri vitia reprehendentes, sicut Horatius, Iuvenalis, et Persius. Comoedia est stylus bassus et humilis, tractat enim vulgaria et vilia facta ruralium, plebeiorum, et humilium personarum; et talia describentes vocantur comoedi, sive comici, sicut Plautus, Terentius, Ovidius. Modo est hic attente notandum quod, sicut in isto libro est omnis pars philosophiae, ut dictum est, ita est omnis pars poetriae. Unde si quis velit subtiliter investigare, hic est tragoedia, satyra, et comoedia. Tragoedia quidem, quia describit gesta Pontificum, Principum, Regum, Baronum, et aliorum magnatum et nobilium, sicut patet in toto libro. Satyra, idest reprehensoria; reprehendit enim mirabiliter et audacter omnia genera viciorum, nec parcit dignitati, potestati, vel nobilitati alicuius. Ideo convenientius posset intitulari satyra, quam tragoedia, vel comoedia. Potest etiam dici quod sit comoedia, nam secundum Isidorum Comoedia incipit a tristibus et terminatur ad laeta. Et ita liber iste incipit a tristi materia, scilicet ab Inferno, et terminatur ad laetam, scilicet ad Paradisum, sive ad divinam essentiam. Sed dices forsan, lector: cur vis mihi baptizare librum de novo, cum autor nominaverit ipsum Comoediam? Dico quod autor potius voluit vocare librum Comoediam a stylo infimo et vulgari, quia de rei veritate est humilis respectu litteralis, quamvis in genere suo sit sublimis et excellens. Deinde tangitur in titulo causa efficiens, cum dicitur Dantis Aldigherii; et materia, cum dicitur, in qua agitur de Inferno, sive causa materialis et subiectum libri primi.