dante-verification/testi_2/FilippoVillani_ExpositioSup...

1343 lines
217 KiB
Plaintext

Amicitie virtus profecto ingens est: expertus loquor. Ecce, rogatu tuo M.M.F.L. coactus, in medium cogor exhibere quod penes me latere volebam.
Postquam sic est ut voluisti, evagari paululum liceat, michique parvulo in principio harum collectionum pauca prefari fas sit: quod scilicet veterum revolutione gestorum ullum unquam tempus nostro par seculo non legimus contigisse. Bone quippe artes, sepositis lucrativis, et studia licterarum nunquam vilius habite sunt; nulli preter aurum quicquam cure est; tradere se posteris nemo vult, tantaque desidia prorogandi nominis mortales invasit, ut supra vitam hanc, quasi Epycurum sequantur, nichil existiment.
Hinc fit, cum non sint quas dixi artes in pretio, sed in persecutione potius et ignominia, ut ingenia nobiliora torpescant. Paucissimis enim ex nobilibus antiquis legimus contigisse non appetere penes posteros de se loqui et conari post naturalem mortem vivere: enque cura et sollicitudine studiorum labores et res difficiles aggressi sunt.
Quod etiam sanctis contigit viris qui ad calamum manum apposuerunt, non solum ut mortalium erroribus consulerent, sed ut et ipsi, deposita carnis sarcinula, longioribus seculis perdurarent.
Ego difficillimum puto tantam humilitatem in puro homine posse reperiri que qualiquali dulcedine glorie contacta non fuerit. Hanc contagionem veritatis Magister non ut suis metueret discipulis, sed ut exemplum preberet christianis, pedes eorum lavit, ne inanium laudum pulvere fedari viderentur.
Neque tamen pavor nimius latenter valde subintrantis vitii huius laudabilis est, neque censura vulgi, ferme semper in deterius iudicantis, pusilli animi vilitate declinanda est, neque oblatrantis invidi furor improbus corripientis asperius que ignorat timendus est. Impie siquidem cum posteris ageretur, ubi horum metus de scribentis manu calamum extorqueret!
Nos, hac deprehensi etate tali qualis est, syderibus nostrorum temporum inherentes, studia nostra latentia in sue incorrectionis involucro, preventi decrepite etatis infirmitate, potius maluimus foris exire, illum sequentes qui sic voluit, quam taciturnio tineas inertes depascere.
Viri utique antiqui, rerum gestarum magnitudine illustres, solebant studia alere poetarum, quum hii nequaquam vacarent mercibus, neque scientiis lucrativis, sed famosis; quibus ita laurea, sicut imperatoribus qui sibi vi bellica orbem subegerant, senatus iudicio parabatur. Illustres nostri temporis, qui Ytaliam subigere conantur, cura anxia circa rem militarem operam impendunt, adeo circa picturam capti, ut scripturam negligere videantur. Unde michi placuit sublimi Deo a quo venerunt inventa dedicare mea, qualiacumque sint, quam indignis parumque gratis pompis.
Vobis igitur, quibus cure fuerit strepentis seculi laqueolos evadere, et ubi recipere volueritis, quod gratis accepimus vobis gratis etiam impertimur, non ut de nostro preter quam simplex haustum haurire possitis, sed quo ingenia altiora, nostros corripiendo errores, cogantur edere meliora et veriora depromere: ipsis enim colla submictimus non erubescentes correptionis ferulam.
Deprecatos tamen velim ut, pro dignitate poete de quo plus quam de alio dici potest Omnia divino monstravit carmine vates, feliciorem manum suam ad aperitionem sacrorum integumentorum poete non dedignentur apponere. Et si quid super inventa cui sic contigerit invenire, sciat multum cogitaminis poetam nostris vigiliis reliquisse.
An sacrarum Scripturarum secreta revelantes promereantur in conspectu Dei et hominum.
Occurrit nobis, et non indigne fortasse, indagare an cura et sollicitudo conantis illud quod potest, secundum datam sibi a Domino gratiam, de latebris Scripturarum in lucem ducere aliquid promereantur. Questioni huic sufficiant pauca testimonia que de sacris Licteris habentur.
*Prophetica siquidem auctoritate docemur: Beati qui seminant super aquas: semen enim verbum Dei est, et aque multe, populi multi. Et, per contrarium, maledictus est qui frumentum ascondit in populo et qui suffodit in terra talentum. Et alibi habetur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.
Admirabilis quippe est clamor predicatoris et magni meriti apud Deum: quandoquidem virtute sua animam de errore revocat ad veritatem, de vitiis ad virtutes, prava commutat in recta et aspera convertit in plana, et instruit fidem, erigit spem et roborat caritatem, evellit vitia et nociva, et plantat utilia, et fovet honesta. Ipse via vite est, scala salutis et ianua paradisi*. Hec pauca de multis ab Innocentio subripuisse sufficiat.
Penes me scribens, predicans, docens et elucidans ut laudes venetur humanas nichil omnino poterit promereri, quia ypocrita est. At si solum peragat ut fratrem instruat, invenientur multi meriti apud Deum et laudis digne penes proximum.
Cui noster poeta, pietatis intuitu, secutus orientalium regum ymaginem qui Christo infantulo obtulerunt, esennium tradidit mirre asperrime in Inferno, thuris odoriferi in Purgatorio et auri purissimi in Paradiso.
Cur poete gentiles sub mistico sensu eorum inventa tradiderunt, et quot sint sensus quibus locuti sunt.
Viso bene et laudabiliter agere illos qui secreta Scripturarum manifestant, bene est videre quare poete eorum inventa, iuxta utramque phylosophiam, apologicis velaminibus operuerint.
Et sane poetis gentilibus eorum studia et que multis laboribus et vigiliis invenissent, vilescere visa fuere si in promptu et quasi ad manum ignobili cuique ingenio haberentur; que vero ardenti studio cum difficultatibus vestigari oporteret, cara esse atque haberi gratie et honoris.
Unde, ne per desidiam obsolescere preclara ingenia paterentur, sed ipsa tamquam ad chotem acuerent, sub integumentis et fabulosis fictionibus omnem ferme scientiam tradiderunt, vario multiplicique sensu velantes. Et, ut sic, cessat curiosa inquisitio querentium an sensus poetarum unicus sit, an polysemus, id est multiplex: nam multorum esse profitemur.
Similiter et nostri theologi quatuor dumtaxat in sacris Licteris posuerunt theotoricos intellectus, videlicet hystoricum, allegoricum, moralem et anagogicum; quos, in expositione versus Prophete dicentis: *In exitu Israel de Egipto, domus Iacob de populo barbaro*, exemplariter ostendunt.
Nam, si simplicis ystorie veritatem velimus agnoscere, liberatio ebrayci populi de servitute Pharaonis facta per Moysem apparebit.
Huic et persimilem licteralem poterimus applicare, qui nichil affert significati citra verborum sonum, de quo dicit Aurelius Augustinus: *Non enim omnia que in complexione orationis costructionis gratia inseruntur significare aliquid morale putanda sunt, sed propter ea que aliquid significant attexuntur*.
Si vero de licterali hystoricoque allegoriam velimus elicere, tropum intelligemus, quo aliquid nobis dicitur et aliud significatur; iuxta illud: *Eva fabricata est de latere Ade dormientis*, hoc est Ecclesia producta est de latere Christi pendentis in cruce. Similiter in versu nostro figuratur nostra redemptio facta per Christum.
Ceterum allegorie species secundum gramaticos septem sunt, videlicet: yronia, enigma, anthifrasis, carientismos, paroemia, sarchasmos et astismos. Sed horum vestigationem peritis gramatice derelinquo, cum non sit intentionis poete vulgariter docere gramaticam, sed moralem tradere phylosophiam.
Audi Gregorium romanum pontificem de se dicentem dum Iob exponit: *Non motacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque etiam prepositionum casus servare contempno, quia indignum vehementer existimo ut verba celestis oraculi restringam sub regulis Donati*. Ego intellectum potius considerans, quam exquisitam gramaticam, sicubi error inveniretur gramatice discipline in scripturis meis, si verborum intellectum verum capiant, oro pios lectores ne curent.
Et, prosequendo, dico quod grecum nomen allegoria est, compositum ab allon, quod alienum seu diversum latine sonat, et gore, quod est intellectus. Et sub isto generali nomine omnes sensus, ab hystorico licteralique differentes, allegorici nuncupantur.
Post allegoricum in specie sua subsequitur moralis, in quo in versu Prophete ostenditur anime converse ymago de luctu miseriaque peccati ad statum gratie.
Verumtamen huic poterimus sotiare apologicum, hoc est fabulosum, qualem efferunt elegantes Esopi fabule, quo transumptive ad instructionem nostram, si rationabilium nature, collocutiones gestaque trasferuntur. Hiis duobus adicitur tropologicus, id est conversivus, in quo per illud quod factum est, quod fieri debet datur intelligi, et sic resolvitur in moralem. Nam dum invehit poeta in peccatores, ad instructionem nostram sermo convertitur.
Post moralem, theologi anagogicum posuerunt, id est spiritualem, pro quo versus Prophete nobis significat exitum anime sancte exute corpore a corruptionis servitute ad eterne glorie libertatem. Hinc motus, dicebat Apostolus: *Cupio dissolvi et esse cum Christo*. Super istos quatuor theotoricos intellectus principales, per prudentes versus editi sunt qui dicunt:
*Lictera gesta refert; quid credas, allegoria;
moralis, quid agas; quid speres, anagogia*.
Ex istis colligere possumus in hoc opere duplex fore subiectum, circa quod alterni sensus isti decurrunt. Nam, si spectemus ad licteram, erit pro materia et subiecto status animarum exutarum corpore simpliciter sumptus: nam circa ipsum totius operis processus versatur. Si vero ad allegoriam mentis oculos inflectamus, subiectum atque materia erit homo viator prout merendo vel demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi erit obnoxius.
De causis queri solitis in principio libri ab expositore. Rubrica.
Nunc ad inquisitionem causarum veniamus. Et utique prisco de more comenta dictantes, boni Dei auxilio invocato - quod et nos pia devotione humilique deprecatione exposcimus -, antequam ad lictere planationem pervenirent, de septem agebant circumstantiis, quas Greci periochyas appellant, que locum, tempus, personam, rem, qualitatem, causam et facultatem continent. Amplius de libri titulo agebant, et in poeticis querebant quos fuisset auctor imitatus.
Harum plerique tres solummodo considerabant, unde scilicet auctor ageret, et cur, et qualiter, ut inde sibi auditores benivolos, dociles et actentos compararent .
Noster vero poeta, in quodam introductorio suo super cantu primo Paradisi ad dominum Canem de la Scala destinato, de sex agere videtur, que fatum, agentem, formam, finem, libri titulum et genus phylosophie comprendunt.
Causas istas ferme omnes moderni ad quatuor redegerunt, querentes de efficiente, de materia, de forma et postremo de fine.
Michi placet antiquorum diligentiam revocare in medium et novissima cum veteribus commiscere. Et primo de loco queramus ubi, spiritu Dei tactus, opus hoc poeta ceptitaverit, deinde ubi ipsum fuerit prosecutus, postremo ubi ipsum consummaverit.
Et sane poeta in civitate Florentie divinum hoc opus feliciter inchoavit et, cum odam septimam prime partis implesset, indigne et sine causa coactus est exulare.
Et utique primo ad Moruellum marchionem Malaspina defugiens, ubi cum compassione benignissime receptus est, cum extimaret inventum sive materiam, cum septem capitulis prefatis, furentium emulorum fatuitate et ignorantia deperisse, merens, operis reformationem, resumptionem et prosecutionem penitus desperaverat.
Ceterum, ubi opera nobilis viri Dini domini Lambertuccii de Frescobaldis recolendique viri preter spem et ipsum materie inventum et odas septem recuperasset suum resumpsit opus dicens: Io dico seguitando, che assai prima.
A Moruello deinde honesta necessitate secedens, Casentinum applicuit, ubi aliquamdiu manens, multum operis edidit. Et inde recedens, Verone per quadriennium continuum operi studiose vacavit.
Postremo a Guidone Novello Ravenne receptus est, ubi cum dierum suorum residuo residuum operis feliciter consummavit.
De tempore quo incepit et prosecutus est poeta opus suum. Rubrica.
De tempore vero distinctio debet haberi: quo scilicet poeta excogitando materiam invenerit et, qua inventa, metrice modulando atque expoliendo ediderit.
Ubi scire debemus, anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, exeunte maio, in hanc regionem caducorum venisse poetam, annoque vigesimo quinto etatis sue cepisse operam impendere in inventione et ordinatione materie, in cuius inquisitione et ordine decennium continuum erogavit, ut ipse testatur dicens:
{Tanto erano gli occhi miei fixi e attenti
a desbramare la decenne sete} etc.
In millesimo vero trecentesimo, anno Iubilei, et in die Veneris Sancti, fingit poeta cepisse metro rithmico opus modulare, ipsumque annis uno et viginti complevit.
De ingenio, moribus et vita poete. Rubrica.
Circa personam efficientem causam denotantem, quoniam De origine, vita, studiis moribusque poete Iohannes Boccaccii libellum edidit, et nobis eo libro quo scripsimus De hedificatione civitatis Florentie et de suis illustribus civibus referre contigerit, sufficienter extiterit pertractatum.
Circa articulum istum satis hic sit scire nobilissimis parentibus natum fore poetam, quorum origo vetustior manavit de sanguine patritio Romanorum qui senatus iussu ad incolatum civitatis Florentie, per Iulium Cesarem nuper edite, concesserunt. Hoc innuere subtiliter intuentibus poeta videtur in collocutione domini Farinate de Ubertis, qui se profitetur de originali stirpe Lucii Cathylline dum, in responsione quam Danti facit dominus Farinata genealogiam utriusque tacite commendans, ait:
{Ed elli ad me: - Assai furono adversi
ad me e ai miei primi -},
L. Cathyline in urbe romana.
Huius igitur Dantis maiores fortasse Portie fuere familie, qui, in urbe ea diu antique servato nomine familie, tandem beneficio suo promeruerunt Frangipanes appellari.
Igitur, cum de talium stirpe Florentie subrexisset vir insignis, nomine Helyseus, et multis honoribus pro rebus bene gestis gloriose obisset, placuit domui sue, antiquo relicto nomine, Helysei nomine titulari; et, procedente tempore, capite nominis brevitatis gratia mutilato, Lysei dicti sunt, postremo accidentaliter etiam Allegherii.
Hic noster poeta, non secus gravitate et bonis moribus preditus et scientiarum multarum peritia quam vetustiores sui gestorum magnitudine, familiam nobilitavit.
Huic in fontibus sacris Durante nomen fuit, sed de more florentine facetie sincopato nomine dictus est Dante.
De materia super qua poeta fundavit opus suum. Rubrica.
Rem, hoc est materiam, auctoris hactenus prefati sumus iuxta et secundum sensum, duplicem subiectum ponentes: ad licteram, animam exutam corpore et, secundum allegoriam, viatorem hominem secundum arbitrii libertatem promerentem et demerentem.
De qualitate, seu formali causa operis. Rubrica.
Qualitatem dicentes, formalem causam geminam dicimus, quarum prima spectat ad formam tractatus, secunda ad formam tractandi. Prior est triplex, iuxta triplicem operis totius divisionem: nam divisione primaria Comedia scinditur in tres canticas, et deinde cantice in cantus centum, cantus in rithimos et rithimi vero in versus.
Quantum vero ad formam tractandi eiusque modum, processus est poeticus, fictionibus atque integumentis redundans, in quo describit, transsummit et sepe digreditur atque dividit et diffinit, probat et improbat, multas similitudines et exempla ponendo ut eius intentio et clarius elucescat.
Cur et ad quem finem motus fuerit poeta ad opus. Rubrica.
Causam vero, hoc est cur et ad quem finem tam laboriosum et difficile opus poeta fuerit aggressus, et ad duplicem certe ducere poterimus: propinquam scilicet ac remotam.
Subtilitatibus tamen modernorum, volentes apparere, explosis, causam fuisse dicemus ut in via universe carnis peregrinantibus hominibus de turpi miseroque statu vitiorum doceret effugere, et ad felicem virtutum statum pervenire; vel ut errantes a via recta revocaret ad semitam veritatis :
*Oderunt siquidem peccare boni virtutis amore,
oderunt peccare mali formidine pene*.
Cui parti phylosophie opus principaliter supponatur. Rubrica.
Facultatem , que spectat ad cuius phylosophie partem opus supponatur, dicimus, idem auctore dicente in suo introductorio super cantu primo Paradisi, in toto opere et partibus suis esse morale negotium. Non enim ad speculandum, sed ad morum institutionem opus inventum est, et totum, et eius partes. Ubi vero contigerit in aliquo loco vel passu ad modum speculativi negotii pertractari, nequaquam id fit speculandi gratia, sed operis: ad aliquid enim quandoque et pratici speculantur, ut vult Phylosophus Methaphysice.
Et quod non agat de essentiali, sed de morali inferno, purgatorio et etiam paradiso, satis videntur ostendere gradus distinctionesque penarum: nam hereticum, tyrannum, homicidam et peccatorem contra naturam, supra lenonum, adulatorum et meretricum circulum remotius a centro punit, ad honesti faciem, ad famam et infamiam habendo respectum. Probi siquidem illustresque viri secundum mundum homines tales, ceu turpissimos et abominabiles, ominantur, et eos iuxta se videri maxime dedignantur. Igitur in republica transeuntis mundi infames habentur et a cetu nobilium depelluntur persone tales.
De libri titulo. Rubrica.
Hactenus de circumstantiis, nunc ad libri titulum veniamus, qui super universo opere talis est: *Incipit Comedia Dantis Allegherii feliciter*.
Ad quorum intelligentiam scire debemus quod ab hoc greco nomine comos, quod latine villa sonat, et oda, cantus, dicitur comedia, hoc est villanus cantus.
Et est comedia narrationis poetice genus a reliquis differens: nam tragedia in materia sua, in principio est admirabilis et quieta, in fine vero turbulenta, orribilis et fetida, ut ostendit similitudo animalis a quo deducitur tale nomen; nam tragos grece, latine yrcus dicitur et, ut supra dictum est, oda, cantus: unde tragedia grece, latine yrcinus cantus.
Et sane yrcus prima fronte et pulcer et imperiosus ostenditur, at, cum posteriora converterit, turpis et fetidus invenitur. Hanc bestie figuram et figurata per bestiam omnes Senece tragedie sane intelligentibus ostendunt, et id Boetii verba confirmant dicentis: *Quid enim aliud tragediarum clamor deflet, nisi incerto ictu fortunam felicia regna vertentem?*.
Bene igitur, si diligenter opus totum nostri comici spectetur, rite Comedia titulabitur, cum in sui principio, hoc est in Inferno, orribilis sit, tremenda et fetida; in medio vero, hoc est in Purgatorio, bone spei et aliquid gratie promictens; in fine, hoc est in Paradiso, prospera, desiderabilis et amena. Et, ut sic, comedie materia in principio pavida et tremebunda est, in medio bone promissionis et spei, in ultimis felix et plena dulcedinis et letitie.
Modus vero loquendi poete, quantum ad comicum actinet, humilis, remissus et vulgaris est, mulierculis quodammodo pervius, ubi apud tragedos elatum et sublime.
Sunt et alia poeticarum narrationum genera, buccolicum scilicet, et elegiacum ac satiricum: que qui velit cognoscere et in Poetria Oratii poterit invenire.
Quos fuerit poeta imitatus, et de triplici vita: voluptuosa, activa et contemplativa. Rubrica.
Iam de septem periochiis et libri titulo diximus, nunc de immitatione dicemus. Et licet non inepte dicere possimus comicum nostrum in invento materie Homerum immitasse, presertim in Odixea, ubi de Ulixis peregrinatione tractatur, tamen, quia Maro simile negotium altius ac plenius in Eneyde pertractavit, commodius rectiusque dicemus Virgilium immitasse, ut ipse idem poeta ostendit in prothemate suo.
De intentione siquidem, fuit Homeri, libro quo supra, vitam hominis studiosi seque rectificantis per decursum communis vite usque ad emeritam mortem, sub figmentis poeticis ingeniis melioribus ostendere, hominemque rectum secundum morales virtutes componere, in quibus phylosophi, presertim peripathetici, felicitatem viatoris hominis reponebant, extimantes unumquemque virtutibus suis iustificari posse.
Amplius, cum hominum antiquissimi, longa consideratione, clementia longioris etatis, animadvertissent vitam hominis multipliciter variari pro etatis cuiusque variatione, triplicem vivendi modum et ordinem perpenderunt.
Videntes siquidem pronitatem fragilitatis humane in delectabile secundum voluptates et desideria carnis, et quod adolescentia in tale vitium primum facillime et latenter quodammodo incurrebat, talem vitam refertam lasciviis, et voluptatibus servientem atque carnis blanditiis inherentem, sensualem et lubricam, morali procedentes inspectione, qui diligentius actus intuerentur humanos brutalem, voluptuosam et concupiscibilem appellaverunt, et penitus sensualem.
Cumque animadverterent venientes ad iuventutem, pubertate relicta, indignatione quadam propemodum naturali qua se homines et non belluas intelligerent, conari adolescentie lubricum sistere, et vitia abolere carnalia, studioque virtutem vite prioris labem diluere, proindeque ardua atque difficilia aggredere, egregiaque moliri facinora; ipsaque exteriora bona, que adolescentem illecebris adolere consueverunt, non sibi ut sua ascribere, sed fortune, duceque liberalitate, clementer, pulcre atque utiliter dispensare, ut sibi imperium pararent orbique leges darent; atque ob id, invalescente nomine, futuris se prebere, mortique obviam ire, omniaque peragere quibus se dignificare mortales solent, vitam talem activam periti veteres vocaverunt, quum gestorum celebritate floreret.
Postremo cum, tum in senium vergentes, voluptuose vite impetum atque active ambitum omnes ferme defugere solerent meliorique temperamento melioribus studere; quum vel tunc maxime intelligerent, frigore artus occupante, quid cessent, suique partem meliorem originem habere celestem, atque futurum, e vestigio, ut in limum et pulverem revertantur, unde ratione duce scirent sumptum esse mortale quod ferunt, amplius unum omnium esse principium ad quod cuperent recta degentia ratione reverti desiderio naturali, quod primam causam vocaverunt et causam causarum, vitam meditantium talia et que hiis similia speculativam seu contemplativam dixere.
Poete vero, quibus proprium est inventa phylosophie sub figmentis occulere et integumentis involvere et velare, tale inventum sub trium dearum differentia clauserunt. Et sensitivo appetitui obedientem vitam, petulanti Veneri tradiderunt, cui cupidinem cum adolescentia sotiarunt; operativis insistentem negotiis, Iunoni, dee regnorum temporalium, concesserunt simul cum valitudine et robore iuventutis; speculativam, seu contemplativam, que rerum divinarum et humanarum meditationibus operam impenderet, Palladi, dee sapientie nate de Iovis cerebro, tradiderunt.
Per harum trium decursum Homerus in Odixea deducit Ulixem. Nostri tamen invento poete, Ulixes, hoc est phylosophia gentilis dum Christi contemplationi vacaret, in mari demergitur.
Maro, ordinatius uberiusque procedens, cadentem Eneam de matris utero proiecit in mare, hoc est in hac caducorum regione instabili ac procellosa, per ordinatas tamen hominis etates, ut sic doceret rectum hominem componere longanimem, siquidem et infractum Eneam, naturali obmissa, narratione artificiosa per ipsas etates ad consummationem atque plenitudinem humane prudentie et virtutis, ad quas propriis naturalibus ingeniosus et studiosus homo potest evadere, ordinate traducit.
Digressio considerans in genere particularia quedam que operis speculator diligenter debet advertere. Rubrica.
Habito sermone de imitatione, deinceps quedam alia prenotemus circa universalem poete intentionem, quorum notitia ad particularia operis plurima viam substernent.
Diligenter siquidem operis speculator considerationem debet apponere ad contionatrices personas que secundum materie varietatem introducuntur sparsim in opere, quo scilicet pacto materiei de qua agitur conrespondeant vita, officio et ministerio suo; ad comparationes, quarum scientia, locis suis coaptata secundum interiorem sensum, multum splendoris afferunt; ad temporum descriptiones et statuum celi, ac distributiones dierum, noctium et horarum;
ad circumlocutiones in quarum latitudine allegoriarum nobilitas involvitur; ad digressiones materiam utiliter ampliantes; ad ethimologias et interpretationes verborum, et ad similitudines ethimologiarum quas latina vocabula videntur afferre secundum nominum consonantiam, atque ad ipsorum verborum proprietates et significata; ad multivocationes et equivocationes que multos depellunt errores;
ad figurationes fluminum, et de cursu eorum, et de loco eorum, quorum occulti sensus pro varietate materie mirabiliter opus illustrant; ad mores insuper comicorum, qui unumquemque ad collocutionem introducunt super materia sue profexionis et vite; et ad horum similia in quibus allegoriarum multarum semina asconduntur.
Ceterum, cum materia auctoris ardua sit et sublimis et poetica sobrietate parco metrorum numero coartata, narratio hystorica, si bene consideretur, non minus habet occulte doctrine, quam que sub apologica fictione traduntur. Nam omnia ferme verba poete integumentis involuta sunt et misticum aliquid introducunt. Ferme dixi propter verba que pro intelligentia importantium figurarum operi attexuntur.
Scire amplius oportet aliquando poetam proferre sermonem in persona totius humane speciei, in qua per successivam generationem corpus sumus Ade; aliquando in persona individui speciei, hoc est hominis specialiter introducti, seu particularis; aliquando in persona prothoplaustri et nostri capitis Ade secundum carnem; aliquando membrorum eius; aliquando pro tempore gratie, aliquando pro tempore ire, aliquando mistim pro utroque; aliquando in persona fornicatricis Sinagoge; aliquando Ecclesie vel nascentis, vel adulte, vel senescentis, vel etiam future; ita tamen, ut in ipsius poete typo omnium sit ingenium unicum viatoris hominis, pro temporis qualitate diversimode variatum.
Tempus vero ire sub noctis unius transitu discurrit; gratie vero sub dierum et noctium alternatione, tum in statu prescitorum, tum predestinatorum se purgantium; peregrinantium vero in statu innocentie et decore meritorum, sub perpetua die semper ascendenti.
Quid in sensu mistico in toto poete opere representet ipse Dantes, Maro, Beatrix, Statius sanctusque Bernardus. Rubrica.
Insuper opere pretium reor fore necessarium, volentibus indagare allegorie profunditates, indagare quid mistice in toto opere representent personarum introductiones, presertim ipsius Maronis, Statii, Beatricis sanctique Bernardi.
Et sane noster comicus et altissimi ingenii viatoris fert typum, sublimia, quantum fert hominis naturalis potentia, indagantis. Quid autem sit ingenium, suo loco paulo post dicemus, ne cogamur eadem sepe repetere.
Virgilius vero agentis intellectus et rationis humane apporta ymaginem: non illam quidem que in individui compositione seu unione naturaliter inest, sed que studio et diligentia veterum eo concessit, quo altius per naturales hominis potentias et virtutes ascendere potuit. Et, ut sic, in Virgilio poesis altissima fingatur, que inventa phylosophorum moralia, presertim in Ethicis a Phylosopho plene tradita, fabulosis integumentis fictionibusque velaverit.
Statium, christianum poetam symiamque Virgilii, pro dono intellectus in hoc opere poni perspicaciter intuentibus oportebit, ad supplendum intellectum agentis supra vires proprias et virtutes non valentis ascendere. Quod enim ingenium et humana ratio per naturales eorum potentias invenire non possunt, christiana religio, divino illustrata lumine, demostravit: de largitate siquidem latissima Creatoris sancti Spiritus carismata pervenerunt.
Hinc fit ut, tacente Virgilio, de creatione et infusione rationalis anime in fetu, articulato cerebro, Statius contionetur; atque deinde, Danti Virgilioque factus comes et itineris sotius, cum ipsis ad Beatricem veniens, umbra evanescente Maronis, cum Mathylda, id est vita activa christiana, et Dante, hoc est ingenio cathecumino, ipsis itinerantibus commanserit sotius.
Beatricem revelate scientie, hoc est sacre theologie beantis hominem, typum gerere, poete verba se ipsum glosantis ostendunt, cum dicit in persona Virgilii:
{Ed elli ad me: - Quanto ragione qui vede
dir ti posso io; da indi in su taspecta
pure a Beatrice, chè opera di fede -}
In quibus quidem verbis glosativis colligitur manifeste Maronem allegorice signum facere rationis humane que in documentis phylosophicis ibi ascenderit, ubi hominis intellectus, ut dictum est, per suas naturales potentias potuerit pervenire, et Beatricem sacre theologie, viatorem hominem sua doctrina et institutione beantis.
Amplius et textum Novi et Veteris Testamenti etiam possumus dicere designare Beatricem, ipsumque textum naturalis moralisque phylosophie.
Igitur, sublimi hominis reperto ingenio, atque phylosophicis rationibus edocto, vitiorumque turpitudine enudato atque, purgatis vitiis, honestis moribus instituto, religioso insuper dono intellectus illustrato, intelligentia sacre theologie cum reliquis donis sancti Spiritus pie misericorditerque conceduntur. Cuius offitio, per opera meritoria, anima nostra supra vires proprias et naturales potentias exaltatur, excrescit et vigoratur, quoniam per ipsum felicitatem nostram ipsamque beatitudinem et summum bonum, dum peregrinamur, apprehendimus et tenemus.
Bernardus sanctus, in suffragium sic exaltati ingenii Beatrici succedens in visione Altissimi, contemplationis et visionis extatice gerit effigiem, cuius virtute, auxiliante Virgine gloriosa, Deus condescendit ad se ostendendum homini viatori, secundum capaciam receptoris tanti luminis.
Nam, sicuti est in sua essentia, plene perfecteque nulla simplex creatura videre potest, quum per naturam tantam potentiam sustinere non posset, sicut nec mortales oculi materialis solis contuitum: nam quod finitum est infinitum capere et continere non potest. Quod igitur viatori theologia ostendere nequit oratio devota in estasi animabus simplicioribus demostrabit.
Ad poete igitur ordinem redeuntes, hominis ingenium, quantumcumque sublime, si suis viribus fiderit, efficitur errabundus et in tenebrosos errores de via recta corruit, et presertim cum demostrativa via in Verbi incarnati cognitionem voluerit ascendere, dyaboli astutia, per preparatam ab eo in quantum ad hoc naturalem phylosophiam, obviante.
Hinc fuit ut, theologie lacrimis et rogatu, de sinu gentilium inventorum, eidem ancillans phylosophia moralis presertim, in eius auxilium provocetur, que docet vitia et peccata cognoscere, devitare et purgare. Cui adicitur donum intellectus et intelligentie beantis auxilium. Postremo sacra et devota oratio, que spiritum sursum levans Deum videre facit, debito ordine subrogatur.
Post hec, querere hic soliti de materia trigesimi capituli Purgatorii in fine, cantum istum in parte glosantis, agendo de tribus etatibus grossis, theologie, ingenii et rationis humane, silemus, postquam, cogentibus plerisque concivibus nostris, cantum illum comentavimus. Inde, si velint, capiant studiosi que viderint pro declaratione huius primi cantus Inferni expedire.
De intellectu possibili, de ingenio et agenti intellectu, atque de adepto. Rubrica.
Imaginem perfecte formateque rationis, que in gentilibus phylosophis et poetis enituit, ferre Maronem in opere isto iam diximus, comicum vero nostrum illustris ingenii. Quales autem anime potentias et virtutes hec important, pro multis poete locis scire opere pretium est.
Et licet paucis, secundum Phylosophum in Ethycis, nos possimus absolvere, ut duo scilicet sint humane anime operativa principia, unum tamen in effectum dici possunt, propter finem unum in quem pariter tendunt. Verumtamen ratio super ingenium adicit scibilium veritatem moraliumque virtutum institutionem.
Altius tamen paululum materiam ordientes, scire debemus de natura intellectus humani Platonem et Aristotelem omnesque recte phylosophantes convenisse, ponentes partes quatuor, species, gradus, seu qualitates intellectus, dependentiam inter se habentes atque ordine in unitate anime observantes. Quarum potentiarum sive qualitatum illa ponitur prima que in anima ipsa prima potentia intellectualis est; secunda vero illa est que de tali anime potentia emanat in actum sive in effectum; tertia illa est que in ipsa anima est semper in actu vel in effectu; quarta vero et ultima est que demostrativa a phylosophis nuncupatur.
Secundum speciem primam seu qualitatem, talis anime potentia comuniter appellatur possibilis intellectus, secundum quem anima nostra potens est scibilium omnium notitiam adipisci et, ut sic, omnis est quoad omnia. Et secundum istum possibilem intellectum, Phylosophus dicit quod anima nostra est tamquam tabula rasa in qua nichil est pictum, possibilis tamen pingi.
Hinc intellectui naturali instintu inest, sibique connata est principiorum quorumdam notitia maxime per consensum: cum enim intellexerit quid sit totum quidve pars, statim, docente natura, consentit quod omne totum maius est parte sua et, ut sic, veritati per se note consentit. Hic intellectus ferme per totum infantie tempus dormitare videtur, Legis auctoritate que dicit quod etas illa quicquid videt ignorat.
Secundum vero secundam speciem seu qualitatem, talis intellectus vel, ut proprius loquar, discursus intellectus de possibili, de quo supra diximus, in agentem, de quo paulo post dicemus, ingenium greco vocabulo dicitur: Greci enim naturam genium appellant. Talis igitur discursiva virtus est acies subtilis intellectus penetrans per causarum inquisitionem in secreta nature, et quasi explorator atque precursor est intellectus agentis numptiusque possibilis.
Estque motus primus rationalis anime, ordinatione nature festine discurrens de fonte intellectus possibilis in agentem vestigatione sollicita causarum; ideoque penetrativus et velox quoniam ignee est nature et spiritualis motus, et ob id ferme semper inrequietus: hiis enim numquam, nisi experta veritate, quiescit.
Et cum homo natura scire desideret, ipsumque scire sit res per causas cognoscere, ne virtus torpescat ingenii, natura ei virtutem aliam sotiavit, et utique erectricem, que irascibilis appellatur et de sydere Martis imprimitur, cuius potentia excitatur, impellitur et urgetur ad studium quo ignorantie caliginem nubemque depellit.
Hoc ipsum ingenium, si recta ratione moderetur atque reguletur, tendit in bonum suumque sibi reservat nomen. Si vero perversa ratione ducatur, relicto ingenii nomine, sibi nomen usurpat astutie, et fere semper dirigitur in malum.
Huiusce ingenii virtutem plerumque navicule supra flumina atque iusta maris litora naviganti auctor assimilat, aliquando grandi navigio altum mare sulcanti querentique portus varios. Et hoc utique variat pro subiecte materie qualitate: nam ydiotarum ingenium reponit in barchulis, quibus litora sunt amica, altum vero mare terrori; altissimum vero ingenium in ligno sublimi, profundissimum mare securius peragranti, ut in secundo cantu tertie cantice manifeste colligitur.
Navis hec, quecumque sit, super intellectuales aquas remo veloque vehitur celeritate mirabili: in velo voluntas, in remo vero temporis mensura recipitur; et ipsum tempus studioso ingenio dedicatur, cum omnia viatori preter tempus aliena sint. Hunc remum si studiosa manus traxerit, tempus optime erogatur; si lenta, elabitur ac deperit anime. Vela insuper necessario exiguntur, in quibus nostre voluntatis plenitudo ostenditur vehemensque anime desiderium connotatur: quo vehementi desiderio conamur amplectimurque studia licterarum. Igitur in electione erit voluntas imperans, in dispensatione vero tempus, intraque duo hec hominum studia revolvuntur.
Secundum vero partem tertiam seu speciem, intellectus, qui ferme una cum ingenio procedit, et in actione versatur, et idem est cum rationis exercitio. Ipse intellectus agmina et volumina causarum per ingenium adinventa eique pernotata segregat et coniungit, atque ex eis elicit veritatem, pensitatione librata procedens solerter; atque scibilium collatione precepta reducit in artem et inventa nature, ratione morumque institutione preclara: inde certam scientiam pollicetur.
Erit siquidem officium rationis in individuo, hoc est in homine simpliciter sumpto, rerum causas confuse per ingenium excogitatas distinguere, determinare et sub certis et diffinitis regulis tradere, veri apparentia et falsitate reiectis. In comuni vero dicit et connotat scientiarum artiumque inventa, sub certis terminis, demostrationibus atque clausulis licteris demandata. Hec in libris phylosophorum et poetarum aliorumque sapientum inveniuntur.
Hic vero agens intellectus, ad possibilem comparatus, sic se habet sicut lux ad colores: nam simulacra rerum in possibili intellectu recepta et sigillata ut in subiecto proprio, ceu dudum manentia in obscuro, operis sui radio collustrat atque facit intellectualibus oculis apparere; scire igitur facit discursivo rationis obsequio.
Secundum vero partem quartam, seu speciem, vel qualitatem intellectus, quam supra demostrativam diximus, intellectus adeptus est, qui postrema qualitas est, locumque ultimum in rationali possidet anima. Nam, post studium et scientiarum inventionem atque morum, inde habitum facit: didicisse enim non sufficit, si que didiceris non fecerint in anima mansionem; quo tunc, quo steterint, ad sublimitatem suam pervenit intellectus.
Hanc vero intellectus speciem sensui Phylosophus assimilat propter propinquitatem sensus ad veritatem, et quia sensui omnino comunicare videtur.
Volentes vero horum intellectuum successivum ordinem exemplo simili demostrare, primum, seu possibilem intellectum, puero licterarum ignaro, potenti tamen discere et volenti, comparant, qui omnia sibi preparat instrumenta que necessaria sunt ad discendum scribere. Emanationem vero atque discursum intellectus in opere scripture, dum incipit puer licterarum caracteres adsimilare ingenio cooperante, ipsi ingenio tribuunt.
Cum vero licteras effigiare atque componere orationemque producere puer studet, et agit ipsum opus, agenti intellectui comparant, quoniam licterarum rationem iam intelligit et quo ordine in compositione orationis debite collocentur. Cum vero hic usu et disciplina ita scribere noverit, ut inde habitum atque scientiam fecerit, talis peritia vocabitur adeptus intellectus, id est acquisitus, mentique perfecte impressus cum facilitate manus, ita ut, iam factus magister, sine difficultate licteras faciliter educat in actu cum voluerit.
An et quid sit infernus, et qualiter in ipsum descendatur, et de mostris et penis ibidem poetice figuratis. Rubrica.
Quoniam in libri titulo continetur hunc priorem canticum Infernum nuncupari, videre debemus an et quid sit, et qualiter in ipsum descendatur.
Quod sit, hiis verbis Ysaias attestatur: *Dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino*. Et Propheta: *In inferno autem quis confitebitur tibi?*. Iob: *In profundissimum infernum descendit anima mea*. Virgilius in sexto Eneydos: *...inferni ianua regis*.
Quod sint plures, sacris Licteris actestatur, scilicet superior, medius et infimus. Quorum primus ille est in quo in via carnis erumpnosa peregrinamur; et de ipso Psalmista sic ait: *Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me*; et alibi etiam: *Descendent in infernum viventes*, hoc est in huius vite miserias, erumpnas et labores. Cuius gratia a plerisque phylosophorum auctoritatis non contempnende determinatum est hominibus melius fore non nasci et, natis, quam ocissime aboleri.
De inferno isto sensere poete cum sanctis viris se conformantes, ipsumque in profundo cordis hominis locaverunt.
Unde est qui sic dicat: *Antequam phylosophia ad id vigoris adolesceret, gentilis theologie profexores aliud esse inferos quam humana corpora negaverunt; inferos vero pro tanto corpora talia esse dixerunt, eo quod in rebus nichil aliud inferius invenerunt.
Eorum enim que sunt, quedam sunt corporum et spirituum accidentia. Spiritu vero corpus esse inferius evidentissimum est, cum spiritus rationalis, immortalis et indivisibilis, et corpus vero mortale et inrationale sit atque divisibile. Item spiritus regit, corpus regitur. Accidentibus inferius est, cum illa sint incorporalia atque, ut ait Boetius, immutabilem sui substantiam sortita. Itaque corpus inferius est spiritibus et accidentibus.
Corporum iterum quedam sunt celestia, quedam caduca; sed caduca, que sunt dissolubilia, quis non videat tum loco, tum natura esse inferiora?
Caducorum iterum quedam sunt hominum, quedam bestiarum, quedam herbarum vel arborum, quedam inanimata. Humanum vero reliquis est inferius: bestiali, quia corporea bona maiora sunt in eo, quam humano corpore. *Num enim - ut ait Boetius - elephantes mole, thauros robore, tygres velocitate preibitis?*. Arboreis item corporibus inferius est humanum, quia arbor, si precisa fuerit, rursum virescit et rami eius pullulant. Inanimatis est vero humanum corpus inferius: inter inanimata namque quid fragilius vitro est, quo humanum corpus inferius est? Corpus enim humanum collisione, morbo et senectute interire potest, illud autem collisione, et non morbo nec senectute.
Cum igitur nichil sit inferius humano corpore, infernum illud appellaverunt. Quod autem legimus in inferis animas coactione quadam teneri a spiritibus carceratas, hoc idem dicebant pati animas a vitiis: Suos enim quisque patitur manes*.
Et hic verbis Iohannis Boccaccii utar dicentis: *In tali siquidem inferno poete, fictiones longius producentes, fecerunt Cerberum ianitorem, quem canem infernalem appellant et ipse devorator interpretatur: pro quo appetitum desideriumque inexplebile intellexerunt, quoniam nequit impleri.
Huius ianitoris officium esse voluerunt ingressum venienti nemini prohibere, sed ne evadat: per que intelligunt quod, ubi libido divitiarum, dignitatum, delectationum reliquorumque delectabilium mentem ingreditur, vel nunquam exeat, vel cum summa difficultate, fingendo canem istum ex Herebo ab Hercule tractum triplici cathena: nam talis inexaustus appetitus de vasta voragine ab homine sapiente de corde depellitur*.
Insuper in huiusce inferno quatuor fluvios in se circulariter recurrentes esse dicebant: Flegetonta, qui ardorem irarum figurat; Lethem, qui mentis oblivionem sue maiestatem divinitatis obliviscentis ostendit; Stigem, qui odium sonat; Acherontem, qui tristitiam.
Hec apud inferos verum est: sola, vero, falsum. Amplius asserunt ibi esse nautam Caronem, cymba animas trahicientem ad litus interius super flumine Acherontis, pro quo sentiunt labilem fluxamque caducorum delectationem. Pro ipsoque Carone, usque ad tempora nostri poete et usque nunc, communiter omnes tempus intelligunt, quod per varia spatia dimensionesque spem et voluntatem nostram de termino ad terminum defert; seu etiam velimus dicere ipsum significare temporum varietates, que cor nostrum huc illuc transferunt.
Ego, sic oppinantium pace, dixerim, iuxta integumenta Maronis, typare concupiscibilem appetitum sese efferentem super delectabile temporale atque, amenitate eorum que oriuntur et occidunt in regione instabili caducorum, comptum vero temporis sive bene, sive male dispensati tenere figuram, quo vel tarde vel festine pro voto abutimur.
Adhuc in sinu Herebi Minos, Eacum et Radamanta sedere dicunt ad iudicium animarum, quoniam hii in via hac fuere legum famosissimi conditores et singulares iustitie amatores atque cultores. In quorum typo coscientie stateram figurant, que sedet in mente hominis ad equilibrium: unius enim cuiusque coscientia sibi optimus et rectus est iudex; ipse enim coscientie vermis forti nimium dente corrodit.
Huius coscientie libram ut ostendant, ibi Tantalum, Frigie regem, cruciant, pro eo quod fabulata fuerit antiquitas ipsum diis proprium filium in epulum posuisse. Hunc in cruciatu immobilem stare ferunt in fluvio nitidissimo, super os suum odoriferis et suavibus pomis pendentibus: cumque se inclinet ut sitim leviget unda, aquas effugere et se demergere in abissum, cumque assurgat ut famem pomis depellat, in altum defugere poma.
Pro Tantalo isto avari naturam qualitatemque tenemus: is, ne parta diminuat, sibi ipsi crudelis est cibum sibi denegans, quoniam uti quesitis ignorat soloque eorum splendore letatur.
Ponunt in eo insuper Ysiona, quem secretarium Iovis dicunt apologi poetarum, et ausum fore interpellare Iunonem que illi pro se nubem persimilem sibi submisit, indeque geniti sunt Centauri. Hic, pro presumpto scelere, apud inferos radiis rote volubilis serpentibus religatur et perhenni rotatione vexatur.
Pro ipso intelligunt ardentes libidine dominandi et tyrampnidem ambientes: habet siquidem tyrampnis regni similitudinem, et regnis Iuno preest; tyrampni in continua suspitione degentes, Centaurorum, id est satellitum, presidio imbecillitatem suam roborare conantur contra populorum mentes. Sunt igitur sollicitudinum aculeis stimulati, rotatione inquieta semper instabiles, curis introrsus amarissimis et mordacissimis cruciati et stimulati: que afflictiones in rotis et serpentum morsibus figurantur.
Tytion ibi insuper esse fabulantur, qui Latonam appellasse confingitur: pro tali scelere ipsum apud inferos Phebus dampnavit, ut iecur eius, renascentibus continuo fibris, rostro depascentis vulturis laniaretur;
pro eo illos intelligentes poete qui, ex alto splendidoque loco cadentes, semper ad ipsum redeundi mordacissimis pensitationibus exuruntur, nec prius ab una sollicitudine relinquntur, quam recens superveniat, et sic irrequieti se affligunt. Alii volunt afferre figuram illorum qui, cupidinis rostro continuo lacerati, dies atque noctes assiduis afflictionibus ventilantur.
Insuper etiam scelestes Danai filias que maritos necaverunt posuerunt, que vasis fundo carentibus dampnate sunt aquas perpetuo haurire; in ipsis mulierum inanem stultitiam figurantes que, ratione calcata, que ipsis pro viro est, eorum corpus curant artificiis, ut pulcritudinem, quam eis natura negavit, reparent, ut scilicet turpes pulcre videantur, et tamen in vanum laborare noscuntur.
Vel ut etiam illos figurent qui effeminata virilitate veneri satisfacere moliuntur, qui se continuo evacuant, veneris vero inexplebile desiderium implere non possunt. Hec sufficiant pro modo circa moralis inferni materiam tetigisse.
Alii vero mundum dividunt in duo: superius scilicet et inferius, superius ambylanon greco vocabulo appellantes, hoc est paradisus, quod latine ortus sonat, quoniam ab eo res oriuntur; hebraice vero eden, quod latine delitie dicere possumus, eo quod animarum delitias ibi constat esse sertas. Quod infra aplanem est, id est inferius, istam scilicet caducam et inferiorem regionem inferos vocaverunt. Qualiter autem in hac regione sint que apud inferos mistice legimus, sequentia exponentes dicemus.
Secundum vero infernum, qui inter utrumque medius est, limbum Christiani appellant, sacre vero Lictere Habrae sinum: et hic est a penalibus locis separatus, in quo, ante adventum Messie, iustorum anime descendebant adventum eius ardenti desiderio expectantes, et in quo nunc in suspenso manere egregias Gentilium animas et infantulos originalis peccati labe infectos poeta sentire videtur. Qui a sinu differt Habrae, in quantum ibi sanctorum anime antiquitus relegate et sperabant, et desiderabant liberari: qui nunc ibi sunt desiderant, non sperant.
Tertium extimavere penalem et in centro terre sceleratorum animas eternis cruciatibus detinere; de quo Evangelium loquitur dicens: *Mortuus est dives et sepultus in inferno*; de quo ait Psalmista: *In inferno autem, quis confitebitur tibi?*, quasi dicat: *nullus*. Ex hoc dives multitudine peccatorum, super se Lazzarum videns in sinu Habrae, clamat petens guctam aque in refrigerium pene. De quo iusta licteram noster poeta sentire videtur in ista cantica prima.
De assertione inferni et eius pena secundum intentiones doctorum fidei christiane et sanctorum Patrum. Rubrica.
Essentialem infernum esse, autoritatibus plurimis et testimoniis sacrarum Scripturarum ostendimus, et id ipsum assertione doctorum fidei christiane et sanctorum Patrum comprobare, pie in Domino viventibus perutile erit, quamquam fortasse amatoribus brevitatis aliquantulum molesti simus.
Et primo sciendum, secundum eos, conari dyabolum de corde hominis fidem de inferno totaliter abolere, ut proinde facilius atque securius ipsum in culpam precipitari faciat. Idque persuadere nititur per auctoritatem que habetur Sapientie primo, que dicit: *Non est agnitus reversus ab inferis*. Contra sic stulte oppinantes christiana fides infernum esse affirmat: quod tum rationibus naturalibus, ut infra subiciam, tum sacrarum Licterarum testimoniis et auctoritatibus ostendi potest, ut iam diximus.
Et primo, sancti Patres affirmant esse in Deo misericordiam et iustitiam, quarum iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia fatuitas: quod ideo esse et de Deo credere, non solum absurdum, sed nephas est. Igitur, sicut Deus per misericordiam bonos in vita eterna remunerat, ita malis retribuit per iustitiam eternam penam.
Ceterum, cum in presenti vita non inveniatur eterna pena, necessario oportet quod sit alius locus ubi mali eternis cruciatibus puniuntur. Talem locum infernum communi vocabulo nuncupamus, de quo Dominus in Evangelio dicit: *Ibunt in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam*.
Arguunt sic et alia ratione: nam quotienscumque invenitur unum duo contraria in se continens, uno per se invento, invenitur et reliquum contrariorum, siquidem eadem est disciplina. Modo, si in hoc sensibili mundo, in quo ad mortem continuo properamus, inveniuntur indigentia et habundantia, tristitia et letitia, sanitas et imfirmitas, claritas et obscuritas, sic et, secundum dicta sanctorum, celum, ubi beata vita est, locus est ubi est habundantia sine indigentia, letitia sine tristitia, sanitas sine discrasia, claritas sine nebula: nam, sicut Bernardus dicit, civitas celestis totum continet quod delectat.
Ergo oportet alium locum esse ubi omnia contraria istis inveniuntur, scilicet indigentia sine aliqua habundantia, tristitia et nulla letitia, infirmitas et nulla sanitas, et obscuritas et nulla claritas. Et locus iste tam multis repletus miseriis infernus dicitur.
Amplius in igne due sunt qualitates: splendor et calor; sed in celo est splendor sine calore. Ergo oportet esse alium locum ubi sit calor sine splendore. Item, si in natura est unum oppositorum, et reliquum.
Sed locus reperitur ubi est bonum sine aliquo malo, et amor sine aliquo timore servili. Ergo oportet inveniri locum alium ubi est malum culpe sine aliquo bono gratie, et ubi est timor sine aliquo amore. Et hic locus infernus est, quia opposita oppositis condictionibus disponuntur; sicut etiam patet in parte superiori et inferiori orbis: nam pars superior est luminosa et inferior est obscura.
Et secundum hunc modum se habent locus felicitatis et glorie, et locus miserie: nam locus glorie locus est quietis et tranquillitatis, iuxta illud Ysaie: *Sedebit populus meus in pulcritudine pacis*; sic locus inferior turbatus et tempestuosus est: et hoc accidit ex penarum diversitate.
Hinc dicimus quod aer est turbatus quando est ibi pluvia, grando et nix multa. Et sic, quia in inferno sunt diverse pene sibi invicem succedentes, et sunt dampnatorum clamores, locus ille tartarus, id est turbatus, merito nuncupatur.
De assertione inferni quedam vidimus que rationibus naturalibus comprobantur; nunc autem sacrarum Licterarum auctoritatibus id ipsum comprobemus. Unde dicitur in Abdya secundo: *Dilatavit quasi infernus animam suam*, et loquitur de dyabolo, et patet in Evangelio Luce.
Ostendam etiam multis testimoniis: dicit enim beatus Augustinus quod Lazarus, discumbens ad mensam cum Christo, multa de penalibus locis narravit.
Item in epistola quam misit Pylatus ad Tyberium Cesarem de passione Christi asseritur quod duo filii Simeonis iusti, qui resurrexerunt tempore paxionis Christi, narraverunt multa de inferno, e quo Christus inde suos eduxit.
Item apud Christianos hoc patet manifestissime de Trayano, quem beatus Gregorius suscitavit. Hoc patet etiam testimoniis prophetarum, ut sepe dictum est. Dicit etiam Ysaac quod homines non colentes iustitiam et obscenis actibus dediti retruduntur sub orbem tristem: et aliis etiam multis.
Viso quod infernus est, videre superest quomodo a sanctis Patribus distinguatur. Et sane Doctores nostri et sancti Patres in partes, ad similitudinem domus que loca superiora et inferiora habet, inferos distinxerunt, quas habitationes vocant. Quarum infima vere et proprie dicitur infernus, ubi est habitatio dampnatorum.
Secunda habitatio dicitur purgatorium, ad quam descendunt anime que debent a macula venialis peccati purgari, vel suam implere satisfactionem, quia pena purgatorii est in supplementum satisfationis que plene in corpore facta non fuerat neque consummata; et est ibi pena sensibilis, sed temporalis. Tertia habitatio vocatur limbus puerorum, ad quem descendunt anime que sine baptismo de hac vita recedunt. Quarta habitatio vocatur limbus Patrum, ubi fuerunt sancti Patres qui decesserunt usque ad Christi adventum.
Differunt autem iste due habitationes, quia in limbo puerorum est pena damni eterni, quia in eternum carebunt visione divina, sed in limbo Patrum est pena damni temporalis, quia Patribus in limbo existentibus aderat spes vite beate; in quibus etiam lumen fidei et gratie refulgebat, quod non adest pueris, et quia sancti Patres, in quibus minimum de ratione culpe fuit, suppremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus puniendis.
Et ad hunc locum Christus descendit, et dicitur locus iste infernus quia, secundum situm, quasi continuus est limbus et infernus, ut supra diximus de domo, que diversis habitationibus distinguitur et una domus dicitur.
Omnes igitur homines de hac vita decedentes, aut decedunt sine culpa mortali et veniali et originali, et cum perfecta satisfactione, et sic statim evolant ad celum; aut cum culpa veniali et cum gratia, et sic vadunt ad purgatorium ut ibi venialia peccata purgentur; aut decedunt tum cum gratia et cum obligatione peccati nature, et sic fuerunt sancti Patres qui descenderunt ad limbum, quia nondum erat peccatum nature purgatum, quod fuit per paxionem Christi deletum;
aut decedunt sine gratia et cum originali peccato, sicut pueri qui moriuntur sine baptismo, qui non habent peccatum veniale quia non habent usum liberi arbitrii, nec habent gratiam quia non sunt per baptismum renati, sed tantum peccatum originale quod contraxerunt per generalem generationem: et isti vadunt ad limbum puerorum. Alii vero sunt qui decedunt sine gratia et cum mortali culpa, et tales vadunt ad inferiorem infernum, iuxta illud Evangelii: * Mortuus est dives, et sepultus in inferno*.
Vidimus auctoritate sanctorum Patrum infernum esse et diversas habere mansiones: superest videre de pena. Et, ut volunt christiani Doctores, locus ille penarum Avernus nuncupatur, quod, iuxta nominis consonantiam, dicitur ab a, quod est sine, et vere, temperantia: nam omnis pena est ibi in excessu.
Nam ibi summum frigus; scriptum quippe est: *Transibunt de aquis nivium ad calorem nimium*, ut dicitur in Iob; in cuius signum erit ibi *stridor dentium*, ut in Evangelio dicitur. De hoc potest naturalis ratio assignari.
Cum enim motus orbis habeat calescere, quanto aliquid magis distat ab orbe, magis est frigidum; et quia spera ignis est immediate sub orbe, ignis calidissimus est; et quia aer magis distat quam ignis, ideo calor in eo remictitur; et quia aqua multo magis distat quam aer, ideo in ea frigus generatur; et quia terra maxime distat ab orbe, ideo in ea maxime frigus intenditur et maxime in medio, hoc est centro, quod a celo longinquius est. Et sic patet quod naturaliter summum frigus est in inferno.
Item est ibi summus calor, quia ex nulla parte exalare potest, sicut patet in furno qui neque spiraculum habet, neque fenestram; propter quod dicitur in Propheta: *Pones eos in clibanum ignis*. Et ille ignis, cum sit corporeus, agit in spiritum: quod contra nature ordinem esse videtur, quia, secundum quod dicit Sapiens, *quod non tangit, non angit*.
Sed ignis corporeus non potest tangere animam separatam a corpore, et ideo dicendum quod ignis ille est tante virtutis et efficacie, quod potest animam separatam a corpore et spiritus alligare. Nam, sicut dicit Augustinus, XXI De civitate Dei, non enim hoc est contra naturam, spiritus corpori alligari, cum videamus animam naturaliter corpori ad vivificandum ipsum alligari.
Possunt etiam spiritus similiter alligari divina virtute igni corporeo, ut accipiant ab eo penam, sicut idem Augustinus dicit: *Sed quia illud quod est minoris virtutis non potest sua virtute ligare illud quod est maioris virtutis, inde est quod nullum corpus potest ligare spiritum, nisi aliqua superiore virtute*. Et propter hoc dicitur quod ignis corporeus agit in animam separatam a corpore non virtute propria, scilicet alterando et corrumpendo, sed in quantum est instrumentum divine iustitie iudicantis.
Cuius exemplum habetur a baiulo regie, qui eum mictit ad aliquem nobilem principem citandum: non citat virtute propria, sed agit in virtute regis. Et sic etiam contingit de quolibet instrumento quod agit virtute principalis agentis, sicut calor naturalis convertit cibum in carnem non propria virtute, sed virtute anime dirigentis eum.
Supra frigoris rigorem et ignis incendium, ibi carentia est omnium bonorum: nam anime a Deo non sperant recipere misericordiam, nec a celo possunt habere aliquam luminis refulgentiam, nec a mundo possunt eis prodesse aliqua suffragia. Et ideo dicit Bernardus: *Quid erit cum se viderit misera illa condictio omni consolatione privata?*.
Superest et alia consideratio, quo scilicet pacto fieri possit quod in finito illo spatio infinita hominum multitudo resurgens locari possit. Et respondetur quod rotunda figura capacissima est omnium figurarum, et propter hoc in Ysaia dicitur: *Vallis profunda et dilatata*.
Amplius fieri poterit, ex parte damnatorum, quod colligabuntur ad invicem: et de hoc multa habentur testimonia in sacra Pagina. Nam dicit Dominus in Evangelio: *Ligatis manibus et pedibus, proicite eum in tenebras exteriores*. Item in Ysaia: *Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum*. Et Dominus in Evangelio: *Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum*.
Notabiliter dicit fasciculos, quia e diversis generibus peccatorum fient diversi fasciculi. Sicut enim dicitur de sanctis, qui resurgent unusquisque in suo ordine, id est sicut apostoli in ordine apostolorum et martires in ordine martirum, ita omnes peccatores, qui erunt infecti uno genere peccati, erunt in uno fasce constricti; nam de omnibus usurariis fiet unus fascis, de omnibus adulteris alius et de omnibus superbis alius, et sic de singulis. Noster vero poeta, per circulos se ipsos ambientes in baratrum descendendo, de ipsis disponit.
Ubi poete finxerunt esse ianuam inferni. Rubrica.
Quesitum est a gentili poeta ubi ianua sit inferni et unde sit aditus in ipsum. Et Homerus in XI Odissee fingit Ulixem navi missum a Circe ad oram Occeani, ut inde descenderet ad inferos a thebano Thyresia de futuris suis eventibus instruendus, ipsumque ad scitios populos pervenisse, ubi nunquam solis radius videtur, ibique inferni ianuam invenisse.
Virgilius, imitatus Homerum in fictione Herebi, aditum ad inferos esse ponit ad Avernum, qui quis lacus in Ytalia est inter Bayas et Puteolum, per hec verba:
*Spelunca alta fuit vastoque immanis yatu,
scrupea torva lacu nigro nemorumque tenebris;
quam super haut ulle poterant impune volucres
tendere iter pennis: talis sese halitus atris
faucibus effundens supra ad connessa ferebat.
Unde locum Grai dixerunt nomine Avernum* etc.
Per hanc speluncam descendisse Eneam ad inferos post Sibillam Virgilius refert.
Statius in primo Thebaydos dicit aditum talem fore in insula quadam non longe ab extremis Achaye, que insule Cretarum propinquior est, que Trenaron vocitatur; unde affirmat Edippi rogatu venisse Thesiphonem, cuius hec sunt verba:
*... illa per umbras,
et caligantes animarum examine campos
trenarie limen petit inremeabile porte* etc.
Cui concordat Seneca tragicus in Furentis Herculis tragedia, ubi ait Cerberum tractum per Herculem et Theseum per os spelunce trenaree, sic dicens:
*Post quam est ad os Trenari ventum, et nitor
percussit oculos lucis* etc.
Huic oppinioni consentire videtur concivis noster, poeta nobilis et antiquus, Claudianus in initio sui De raptu Proserpine dicens:
*Inferni raptoris equos, afflataque curru
sidera Trenario caligantesque profunde
Iunonis thalamos* etc.
Pomponius Mela in primo Cosmographie ianuam Herebi esse astruit penes populos habitantes penes ingressum Maioris maris, per talia verba: *In ea primum Maritudinee urbem inhabitant, ab argivo, ut ferunt, Hercule datam; Eraclea vocitatur, id fame fidem adicit. Iuxta specus est Acherusia, ad manes, ut aiunt, pervius; atque exinde extractum Cerberum existimant*.
Alii putaverunt aditum talem prebere Etnam vel vulcanum Strongilem, fabellis obprobantes inconvenientibus mulierculis. Quidquid tamen delirantes senserint, hoc apud omnes receptum est: locum admirabilis esse terroris, dictu visuque orribile et tremendum, in ipso siquidem *nullus ordo, sed sempiternus orror inhabitat*.
Hec gentilis existimatio stultissime cogitavit, cum spiritibus exutis corpore materiale obstaculum nequeat obviare. Undecumque ad inferos festinant anime, divina urgente iustitia: quare christiane religioni capitulum hoc superfluit. Quomodo, quave forma infernum poeta figuret, in expositione lictere locis suis conabimur demostrare, et etiam cui serviat.
Quibus nominibus vocetur infernus per poetas et cur sic. Rubrica.
Quibus vero nominibus et cur sic in integumentis poeticis vocitetur, paucis referamus ex sexto Eneidos excerptis. Et primo vocatur Avernus, ut ibi: Thros Anchisiades, facilis descensus Averni: sicque dicitur ab a, quod sonat sine, et vernos, letitia, hoc est locus sine ulla letitia.
Tartarus, ut ibi:
*... tum Tartarus ipse
bis patet in preceps* etc.;
et sic dicitur a tortura, quum ibi nequissime anime torquentur; et proprie Tartarus est profundior locus Abissi.
Ditis ibi: Perque domos Ditis... et inania regna; sicque a suo rege vocatur, divesque et habundans sonat propter animarum multitudinem ibi continuo descendentem.
Orcus ibi: Vestibulum ante ipsum... in foribus Orci;
et sonat obscurum. Herebus ibi: Venimus et magnos Herebi transnavimus amnes; et secundum Uguccionem a verbo hereo descendit, qui fortiter tenaciterque inheret illis quos in se recipit.
Baratrum insuper eum noster poeta vocat dum dicit: Cotale di quel baratro era la scesa - licet alia lictera dicat *burrato* - et questo baratro e l popol che l possiede Et est baratrum vas scirpeum, rotundum os et latum habens, proportionatum ad fundum similiter rotundum, sed breve, super quo sedet.
Abyssus etiam dicitur ab a, quod est sine, et bisse, quod apud Egiptios genus est candidissimi lini, unde sine candore interpretatur, scilicet tenebrosus.
Beatus Petrus in secunda Canonica consentit infernum Tartarum vocitari, dum dicit: *In Tartharum tradidit cruciandos*.
De quadruplici descensu ad inferos. Rubrica.
Descensus vero ad inferos quadrifarius invenitur, quorum alter nature, alter virtutis, alius vitii et alius est artificii.
Naturalis est nativitas hominis, eo enim quo naturaliter anima incipit esse in hac regione caduca, atque ita ad inferos de sue maiestatis gradu descendere videtur, et a deitatis imagine et similitudine elongari, atque paulatim in vitium declinare et carnis voluptatibus consentire: et iste omnium communis est, qui per ianuam originalis culpe habet ingressum.
Virtutis vero descensus est dum sapiens ad mundana per considerationem descendit, non ut in ipsis considerationem defigat, sed ut, eorum agnita fragilitate et miseria, eis abiectis, per bonam intentionem ad bona invisibilia penitus se convertat et per creaturarum cognitionem cognoscat evidentius creatorem. Et hic descensus intellectualis et moralis est, secundum quem Orpheus et Hercules, qui sapientes habiti sunt, descenderunt.
Est et tertius vitii, qui est vulgaris et notus, quo ad fruitionem temporalium devenitur, atque intentio in eis tota disponitur eisque tota mente deservitur, nec ab eis amplius dimovetur. Taliter Euridicem legimus descendisse, et talis inremeabilis est.
Quartus est artificialis quia, dum nigromanticus aliquis artificio nigromantico per aliquod execrabile sacrificium demonum colloquia expetit eosque consulit de futuris, ad inferos descendere videtur.
De secundo maxime in hoc opere agitur, ut diximus supra ubi egimus de subiecto et materia auctoris. Secundum ultimum, iuxta hystoriam, Eneas, Miseno tybicine diis manibus litato Sibille consilio, cum spiritibus immundis de futuris eventibus consuluit. Similiter noster poeta fingit Hericonem animam Maronis magia diris carminibus excitasse, ut de Herebo animam nuper mortui ad corpus revocaret.
Nos in opere isto, ut dixi, secundum sequentes, que ferat sub cortice lictere integumenta conabimur demostrare. Et sane solum de morali inferno in quo versamur, non de essentiali sensisse et tractasse poetam plusquam certum est, licet aliquando multa interserat secundum christianam fidem que non nisi ad essentiale infernum referri possunt.
Et in morali pro summa pena ponit infamiam et verecundiam exinde surgentem, famam vero pro bono precipuo et viris illustribus expetibili. Hinc diligenti et acuto ingenio satis liquet cur lenonem, adulatorem et meretricem in gradu, infra hereticum, tyrannum et sogdomitam, homicidam et usurarium collocet: infamia scilicet et verecundia in universali hac re publica viatoris suadente.
Hec ex locis multis in opere poete diligenter observatis facile colliguntur. Audi Ciaccum: {- Fa che alla memoria altrui mi rechi -}; audi dominum Cavalcantem: {- Mio figlio ovè? e perchè non è elli teco? -}. Dominus vero Filippus Argenti, invidens, navim voluit subvertere que ad eius pergebat infamiam. Ruccus suum subticuit nomen, quia se suspendit.
Ser Brunectus Latini rogat poetam dicens:
{- Sieti raccomandato il mio Thesoro,
nel quale io vivo anchora, e più non cheggio -}.
Comes Guido Guerra, Theghiaius Aldobrandi et dominus Iacopus Rusticuccii poete dicunt: {- Fa che di noi alla gente favelle -}, quasi peccatum contra naturam non habeat egregiorum gestorum famam convellere, sed elidere. Non rogant baracterii, neque latrones.
In cornu preterea fama notatur, ideo de Ulixe dicit: {Lo maggior corno della fiamma antica}. Et Nimbrot Maro dicit: {- Tienti col corno, e con quel ti disfoga -}. Et rursum: {Quando io senti sonare un alto corno}. Et Antheo Maro dicit: {- Questi può dare di quello che qui si brama -}. Et comes Guido de Monte Feretro inquit: {- Senza tema di infamia ti rispondo -}.
Et dominus Bocca de Abbatibus:
{- nè mostrerolti
se mille volte in sul capo mi tomi -}.
Et magister Adam, dum improperat Sinoni malum ingens equi, dicit: {-E sieti reo che tucto il mondo sallo! -} Et de domino Venedico de Caccianimicis: {E quel frustato credecte celarsi}; et rursum: {Ed elli ad me: - Mal volontieri il dico -}
Pro bono igitur et felicitate moralis mundi ponit famam, pro summo malo, infelicitate et pena ponit infamiam in prescitis. Et ad hoc operis speculator debet advertere, alioquin circa essentiale infernum deciperetur.
Quod falso existimant de poetis qui hystorias fabulasque secuntur et negligunt allegoriam. Rubrica.
Amplius stulte existimant qui, negligentes allegoricos sensus, poetas credant dies atque noctes fabularum ludibriosis corticibus erogasse, ut pernoctantibus ieme ad ignem mulierculis alluderent orchique fabellis indociles puerorum aures lepidarent, vel, quod longe indignius est, iocosis ludibriis ad risum plebeculam excitarent. Hii siquidem falso de magnis ingeniis oppinantes pulcerrimam operis superficiem findere non audent, ut quod introrsum latet inspiciant. Ex quo accidit ut, inani refecti aura, in errores permaximos corruant.
Quorum deliramentis occurrere magnopere iuris doctis studendum est, presertim ne vulgares et idiote scripturas ignorantes, quibus opus poete placidissimum est, inde in tenebras deorsum cadant, unde in sapientie speculam extimaverunt se salire, quod persepe videmus accidere. Huiuscemodi viris poeta misertus, in principio secundi cantus Paradisi sic dulciter consulit eis: O voi che siete in piccolecta barcha, cum reliquis que secuntur, sorte sua volens unumquemque esse contentum.
Et sane iudaizare Christiani divinis monitis prohibentur: Iudei siquidem, sacrarum Licterarum textui pertinaciter inherentes, nil preter licteralem sensum exinde conantur elicere: eapropter velatos habent occulos intellectus.
Quorum perfidie succensere videtur modernorum acutissimus Moyses Ben Maimon, in libro quem ipsi ebrea lingua Annebochin vocant, quod latine sonat directio neutrorum, vel, ut proprius loquamur, nutantium, ubi sic loquitur: *Scito - inquit -quod clavis intelligentie universorum que dixerunt prophete est intelligere parabolas atque methaphoras, similitudines atque enigmata.
Scis enim quod dictum est Osee XII: *Et in manu prophetarum assimilabo*; et iterum Ezechielis XVII: *Fili Adam, enigmatiza enigma et parabolizza parabolam* etc. Scis iterum quod dixit Sapiens, Proverbiorum XXV: *Poma auri in mazquioth argenti*, verbum dictum secundum ambas facies suas.
Audi, queso, expositionem huius sententie: mazquioth sunt cancellature reticulate in quibus sunt oculi minutissimi, ita tamen quod sunt penetrabiles visui. Est ergo sensus quod verbum dictum secundum ambas facies suas, hoc est secundum interiorem et exteriorem sensum, est sicut pomum auri in retiaculo argenti, ac si dicat necessarium esse ut sit sensus exterior pretiosus et bonus velut argentum, interius vero multo melior, donec se habeat exterior ad interiorem, sicut se habet argentum comparatum ad aurum.
Necesse quoque est quod sit aliquid in exteriori sensu quod ducat atque trahat considerantem ad interiorem, quemadmodum pomum auri vetitum retiaculo argenti, cum a remotis inspicitur, vel absque multo contuitu, totum videtur argentum; cum vero, ob valorem argenti atque decorem, habens visum acutum provocatus accesserit, videbit profecto aureum pomum interius latere.
Sic itaque sunt verba prophetarum: *Pax sit super illos*. Frequenter enim ea que sunt exterius sunt sapientia utilia ad multa, ut ad compositionem morum et status congregationum hominum, sicut patet in superficie Proverbiorum Salomonis, et interius eorum sapientia est perutilis in credendis secundum veritatem*. Hec rabi Moyses.
De portis somniorum et quid somnia poetarum integumenta significant. Rubrica.
Arte poetica persepe noster poeta somniare se fingit. Ea propter hoc in loco placet adicere que de ianuis somniorum videtur allegorice Maro sentire in fine sexti Eneydos, ubi sic Servius dicit: *Sunt gemine somni porte pro somniorum. Est autem in loco secutus Homerum, hoc tamen differt, quod ille per utramque portam somnia exire dixit, hic umbras veras, per quas somnia indicat vera, per corneam. Et poetice apertus est sensus: vult autem intellegi falsa esse omnia que dixit.
Physiologia vero hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, sicut et Cicero dicit in libris De deorum natura. Per eburneam autem portam os significatur a dentibus; et scimus quia que loquimur falsa esse possunt, ea vero que videmus sine dubio vera sunt.
Ideo Eneas per eburneam mictitur portam. Est et alter sensus: Somnum novimus cum cornu pingi, et qui de somniis scripserunt dicunt ea que secundum fortunam et persone possibilitatem videntur habere effectum: et hinc vicinia sunt cornu, unde cornea vera fingitur porta; ea vero que supra fortunam sunt et habent nimium ornatum vanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, quasi ornatior porta, fingitur falsa*. Hinc *Insomnia*: hec Servius.
Ego aliter sentio. Pro cuius intellectu illud poterimus assummere quod, sub integumentis, in operis sui principio Persius vulterranus locutus est dicens:
*Nec fonte labra prolui caballino,
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini, me ut sic repente poeta prodirem.
Helyconiadas pallidamque Pirenem
illis relinquo, quorum lambunt ymagines
edere sequaces; ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen offero nostrum,*
quoniam, ut satirus, somnia, id est integumenta tragedorum, devitavit.
Hec tamen verba poete sub cortice videntur ostendere quid debeat bonus poeta moliri. Moris siquidem poetarum tragedorum presertim fuit prius artificiosam excogitare materiam, et hinc est quod Persius dicit se adhuc in caballino fonte labia minime immersisse.
Equus enim Persei, qui dictus est pegaseus, pro heroum fama recipitur: is enim, Gorgone capite mutilata ab illustri Perseo, ex gucta sanguinis de tali capite cadentis in terram natus est et confestim, emissis alis, per orbem devolavit. Tandem in bicolli Parnaso, monte vicino Beotie, eum poete resedisse ferunt, atque ungulis terram effodisse, indeque fontem Castalium erupisse in medio circularis laureti, ipsumque datum dicunt in custodiam novem virginum quas ipsi Musas appellant.
Quod ideo fictum, quoniam equus, bellicosum animal, famosus est numptius glorie militaris, qui egregia facinora Persei regis per orbem divulgavit. Et sane preclara heroum gesta sunt materia poetarum, presertim tragedorum: hinc Persius in fonte caballino nondum labia posuisse se fingit, hoc est nondum heroycam excogitavit viam.
Adicitque deinde se recordari non somniasse in bicipiti Parnaso. Gemino colle Parnasus adsurgit: in quorum celsiori, sed graciliori, cui nomen est Elicon, templum erat Apollinis, in inferiori, pinguiori tamen, erat Bachi templum; et inter utrumque Castalius fons scatebat, habundantie, sapientie et eloquentie typum ferens.
Ceterum Nixa Indie mons est, sic dictus a Nixa, Liberi sorore, qui erat Dyonisio consecratus, in quo Gentiles ferebant eius esse crepundia. Cirra alius mons est consecratus Apollini, laureo nemore circumdatus; de quibus Lucanus: *... nec, si te pectore vates*. Dicterium *cirrea in naso*, bone fame odorem tam sapientie, quam eloquentie, que in poeta concurrere debent, ostendit. Sapientia enim sine eloquentia quasi muta res est, eloquentia vero sine sapientia, gladius in manu furiosi.
Cum Persio noster poeta satis concordare videtur oda XVIII Purgatorii, in fine, ubi sic dicit: {Novo pensero dentro ad me si mise}, in excogitatione et super excogitatione nove materie in processu operis, {Del quale più altri nacquero e diversi; E tanto duno in altro vaneggiai, Che gli occhi per vaghezza ricopersi}, velamento poetico inventam materiam palliando, {E l pensamento}, hoc est materie inventum, {in somnio}, id est in integumentum et involucrum apologicum, {trasmutai}, de naturali vel hystorico sensu in apologicum velamentum.
Somnia, ut ad propositum revertamur, cum interpetratione indigeant, ut docent somnia Nabucodonosor et Pharaonis, involucra et integumenta poetarum velantia sapienter inventa phylosophorum merito representant. Habent enim poetarum figmenta longe amplius in recessu, quam in fronte promictant.
Horum somniorum, hoc est integumentorum, poete ferunt ianuas esse duas, quarum una eburnea, altera cornea est. Per ianuam lares etiam domesticos ingredimur: sic et in Christum, poetarum involucro, per portam allegorice intentionis ingredimur, si ipsam ingenii acumine reseremus.
Harum una fores se habet ex ebore nitidissimo, quod adeo subtiliari nequit, ut visui sit pervium, nisi oculo linceo penetretur, ut sunt integumenta Maronis in sexto Eneydos, que candidissima sunt, et profundissima omnisque phylosophie gravitate referta;
altera cornea, que, ex bovino cornu extenuato, sine multa difficultate foris reddit que intus latent more lanterne. Talia sunt inferiora integumenta que maxime ad mores pertinent, ut sunt ille elegantes Esopi fabule et multa poetarum loca intellectui etiam mediocri propemodum aperta. Hinc est quod Maro fingit ex Herebo per eburneam portam cum Enea exisse Sibillam, quoniam altissima sexti libri integumenta non, nisi altissimis ingeniis, pervia sunt.
Sic et comicus noster aliquando ebore tegit, aliquando corneo folliculo. Ecce in IX cantu Inferni, altissima excitando ingenia, sic agit:
{O voi chavete li ntellecti sani,
mirate alla doctrina che si asconde
socto l velame delli versi strani}
Et in XXXIII Purgatorii:
{Dorme lo ngegno tuo, se non extima
per singulare cagione essere excelsa}.
Et in VIII Purgatorii:
{Aguzza qui, lectore, ben gli occhi al vero,
chè l velo chera ben tanto soctile,
certo che l trapassar dentro è leggero}.
Amplius circa materiam preclara ingenia cogitabunt quod elephas corpore maximus quadrupedum est, et quod ex eius dente pulcerrima opuscula docte manus in varium opus exeunt; similiter quod iugatis bobus terram scindimus et liram lire sotiamus, et quod moles ingentes fert elephas et taurus robore colli durissimam findit humum.
Laborant tragedi ingentes mundi fortunas exemplariter ostendentes; laborant satiri corripiendo vitia et errores; laborant comedi mores hominum in praticam deducentes, ut inde moneantur mortales quid agant; laborant elegiaci deplorantes miserias in quibus fragilitas humana versatur: et aliqui elephantino dente eorum inventa tegunt, ne nimium aperta et in propatulum posita vilescant; alii vero folliculo corneo, ne volentibus morum suscipere disciplinam compellentur subtilitates sophysticas vestigare. Ceterum qui volunt de sommiis plura sentire legant Macrobium Super somnio Scipionis.
Cur noster comicus opus suum materno sermone dictaverit. Rubrica.
Querere insuper consueverunt hoc loco qui nichil ignorare volunt, cur comicus noster, cum vir fuerit eruditissimus, presertim poesis, opus suum vulgari sermone dictaverit, tamquam artum locum dimiserit.
Quibus respondetur poetam metro eroyco ceptitasse hoc modo, videlicet:
*Ultima regna canam fluvido contermina mundo,
spiritibus que lata patent, que premia solvunt
pro meritis cuicumque suis*.
Iamque in opere pluribus processerat odis; deinde pensitatione meliori eidem placuit cum stilo simul mutare consilium: animadvertit siquidem vir prudens phvlosophiam et ipsam poesim, similiter et liberalium artium studia fore a temporalibus dominis penitus derelicta, qui huiusce studia multi pendere solebant;
et, quod est turpe satis, id hodie principes agere, ut phylosophorum et poetarum studia, cum ipsi gramaticam ignorent, de altiloquio elequentie licterate in sermonem vulgarem plebeis pervium trasferantur; et propterea elegantissimos poetas in aniles fabellas etiam pervenisse et in manus ignobilium inepte perversari. Idque ipsum de suo opere coniectatus, parum sibi putavit consultum si opus suum metro heroico ederet. Hanc ob rem versu conformi desideriis predictorum dominorum, saltim quoad verborum corticem, edidit.
Audivi, patruo meo Iohanne Villani hystorico referente, qui Danti fuit amicus et sotius, poetam aliquando dixisse quod, collatis versibus suis cum metris Maronis, Statii, Oratii, Ovidii et Lucani, visum ei fore iuxta purpuram cilicium collocasse. Cumque se potentissimum in rithmis vulgaribus intellexisset, ipsis suum accommodavit ingenium.
Amplius aiebat vir prudens id egisse ut suum idioma nobilitaret et longius veheret, addebatque sic se facere ut ostenderet etiam elocutione vulgari ardua queque scientiarum posse tractari.
Hactenus et causas, et alia quedam que autoris evidentiorem preparent intellectum, Domino adiuvante, peregimus; deinceps reliqua que lictere planationem pro sensu allegorico respiciunt actingamus . Et quia que distincta sunt intelligimus perfectius et intellecta tenacius memorie retinemus, a partitione principium capiamus.
Et sane opus universum primaria divisione tripartitum est in canticis tribus, quarum prima Infernus titulatur, secunda Purgatorium, tertia Paradisus. Quarum secunda ibi incipit: {Per correre migliori aque alza le vele}; tertia ibi: {La gloria di colui che tucto move}.
Rursum Infernus bipartitus est, scilicet in prothema, seu prologum, vel argumentum, et partem executivam. Executiva incipit ibi: {Per me si va nella città dolente}. Item prior in duas, hoc est in argumentum et in invocationem poeticam cum fiducia gratie prosequendi; et harum secunda ibi: {Lo giorno se nandava e laere bruno}.
Rursum argumentum, materiam operis insinuans in oda seu in cantu primo, in duas; in prima auctor, assumpto contionatoris officio, infortunia et pericula in quibus incidit breviter enarrat; in secunda unde quasi ex insperato consilium et auxilium tantum malum evadendi ei de foris advenerit ostendit. Secunda ibi: {Mentre ch'i rimirava in basso loco}. Rursum in prima parte sicut tria facit, ita et tripartita est: nam, in prima, narrando locum figurat horribilem in quo errore viarum se reinvenit; in secunda ostendit unde ei spes fuerit de tantis periculis evadendi; in tertia que ei supervenerunt impedimenta que talem spem adimere viderentur. Et secunda incipit ibi: {Io non so ben ridire} etc.; tertia ibi: {ed ecco, quasi} etc.
Item secunda pars principalis in sex particulas dividitur, in quarum prima dicit auctor ei hominis apparuisse figuram, a qua sibi contra impetum sevientis nimium bestie misericorditer auxilium postulavit. In secunda talis hominis ymago autori se circumlocutione manifestat. In tertia autor, intellecto de conditione se manifestantis, comparata benivolentia a commendatione persone, ei bestiam, contra quam sibi petit auxilium preberi, ostendit. In quarta Virgilius naturam, condictionem, potestatem et cohibitionem talis bestie explicat autori. In quinta auctor, pollicitationi sibi facte inerens, expetit suffragia exiberi. In sexta ponit quo Virgilius, volens oblata complere, iter arripuit et quo auctor secutus est eum. Et harum secunda incipit ibi: {Ed elli a me: - Non homo, homo già fui-}; tertia ibi: {Or se' tu quel Virgilio e quella fonte}; quarta ibi: {Ad te conviene tenere altro viaggio}; quinta ibi: {E io a lui: - Poeta, io ti richeggio -}; sexta ibi: {Allor si mosse e io li tenni retro},
{In medio itineris nostre vite
Nel mezzo del camino di nostra vita
me reinveni per unam silvam obscuram
mi ritrovai per una selva obscura
quia recta via erat non marita
chè la diricta via era ismarita.}
Visa divisione huius primi cantus, aggrediamur expositionem textus secundum allegoricum intellectum, iuxta possibilitatem ingenioli mei.
Ubi primum scire bonum est quod, more Ecclesiastis, noster poeta, in se suscipiens contionatoris officium et personam, universale fatum humani generis, elegiaco incoans carmine, imitando Ieremiam, vulgo transeuntis mundi, rithimico carmine ad liram deflet et, quasi singularis hominis fortune miseratus, casus eventusque insignes per secula etatum mundi, ipsam naturam humanam principaliter concernentes, brevissimo enarrat epylogo. Unde, sicut accidit modulanti gestus corporis ad varietatem dulcedinis melodie, ita et diligenter consideranti oportet ad temporum varietatem dulciter canentis poete et personam et verba commutare. Neque cuiquam asperum videatur quando dixi *universale fatum humane nature*, cum hoc ipsum videatur sentire poeta cantu trigesimo secunde partis, cuius sensus interior acute contuentibus intellectus cantus huius aperire videtur: fatum quippe, ut inde conici potest, aliud spectat ad particularem hominem, per tria discurrens tempora in tribus feminis figurata, Clotos, Lachesis et Antropos, aliud ad totum genus humanum; et huius ultimi suppremum enituit in persona Christi, ut Evangelia docent.
Hanc intentionem autor secutus, poetico de more presertim comici et tragedi, artificiosa narratione a mediis orditur tragediam infelicitatis humane, et paulo post, quasi tacito pede, ad initium hystorie et causam tanti mali revertitur; quo exinde repente discedens, brevissimo verborum involucro discurrit totum ire tempus sub compendio noctis unius, usque ad tempora gratie, de quibus principaliter agit. Proponit siquidem hominem, noctis tempore viarum errore deceptum, in silva asperrima, trahente fatorum serie, turpiter deerrasse. Cuius silve sub admirationis occupatione qualitatem et naturam paucis insinuat.
Hoc scito, verba textus aperta ad licteram, iuxta allegorie sententiam, membrorum distinctione servata, iuxta paupertatem ingenioli mei ducam in examen altissimorum ingeniorum quorum hodie ferax civitas Florentie - unde michi origo - est, nec non forensis sapientie cui nostri poete opus placuerit: quorum omnium correptioni inventiones meas subicio.
Verba igitur textus talia sunt: {Nel mezzo}, etc. More Doctoris egregii, in isto primo ternario poeta tradit summarium totius operis sui, proponendo errorem universe carnis humane in silva hac horribili, in qua originalis culpe pena versamur.
Ceterum, ne labores veterum circa opus poete negligere videar, placet ex eis nonnullos referre. Plerique siquidem speculantium, a licterali sensu non discedentes, dixerunt communem hominum vitam, seu etatem, ad septuagesimum annum usque protendi, et quod ab inde supra contingeret deputaverunt laboribus et dolori, ipsam per dispensationem septenarii numeri partientes hoc ordine: nam infantie, que quicquid videt ignorat, septenarium tradiderunt; bis settem annos, supputato in eis tempore infantie, pueritie; pari supputationis ordine, ter septem adolescentie, iuventuti setties septem, senectuti octies septem, senio novies septem et decrepite etati decies septem. Et horum numerorum constat triginta quinque servare medium. Aiuntque poetam annis quinquaginta sex et mensibus sex vite sue cursum eventu vario transegisse, opusque suum feliciter ceptitasse anno gratie millesimo trecentesimo, anno scilicet Iubilei, et in die Veneris Sancti; et millesimo trecentesimo vigesimo primo de hac luce migrasse. Ex quorum fractione colligitur poetam opus suum incoasse anno etatis sue ac vite trigesimo quinto, qui septuagesimum numerum in binas partes equali dimensione partitur, nulla habita consideratione quod in inventione ordineque materie auctor decennium continuum erogasset, ut ipse testatur dicens:
{Tanto erano gli occhi miei fissi e actenti
a disbramare la decenne sete} etc.
Unde allegorie sensus, de quo supra, ordine servato, dicere opportebit tale medium esse oportere quicquid discurrit inter exordium humane speciei et diem qua per finem successive generationis desinet homo.
Plerique tale medium somnium volunt, quoniam tenet medium inter vitam et mortem. Et hoc dicunt auctoritate Phylosophi dicentis quod felices ab infelicibus non differunt, nisi secundum dimidium vite: nam dormienti nec felicitas, nec infelicitas adest. Volunt igitur in somniis opus hoc poete fore revelatum: quod enudat illud dictum poete, videlicet:
{E io a lui: - Io mi sono uno che quando
Amore mi spira noto, e ad quel modo
che dentro dicta vo significando -}.
Non enim in somniis, sed per venam divini subsurrii, Spiritu revelante et aperiente os poete, divinum hoc opus prolatum est. Unde qui eum in somniis tanta suscepisse dogmatizzant meo videre sompniant.
{Del camino}. In metris, ut resonent et mensuratis currant pedibus, figuris utimur, aliquando per appositionem sillabe vel lictere, aliquando per ademptionem ut hic: nam in prolatione nominis {camino} o lictera per apocopem est precisa et sub metaplasmo, id est trasformatione naturalis et recti soni, continetur. Et hece sunt sex, ut dixi supra: quarum prothesis apponit caput auferesisque recidit; sincopa de medio tollit quod epentesis auget; aufert apocopa finem quem dat paragoge. Raro versum reperies sine aliqua earum.
Et adverte ad verba poete qui, secutus Terrentium, mirabiliter utitur proprietate verborum: nam, ut hic vides, viam hominis caminum appellat. Nam, sicut per caminum naturaliter ignis ad locum preservationis sue, sic intellectus humanus, creatus ad imaginem et similitudinem Dei, semper natura ascendit in Deum, in quo est preservatio et perfectio sua, et repetunt proprios quique recursus. Amplius, sicut obiectum et finis appetitus est bonum - dicente Phylosopho in Ethicis: *Bonum est quod omnia appetunt* -, sic obiectum intellectus est verum: quo reperto, quiescit. Et Deus est prima et absoluta veritas a qua omnis dependet veritas. Naturaliter ergo intellectus tendit in Deum: si deorsum flectatur, ut accidit in fulmine, contra naturam est. Aliqui dicunt camino quasi, Ligurum more, a camera.
{Di nostra vita}. Nusquam in toto opere reperitur quod poeta more Cesaris sibi tertie persone nomen usurpaverit, ne incideret in legem Iuliam ambitus, quam ipse idem Cesar ediderat. Unde hic nec potest, nec debet intelligi quod de se dicat {nostra vita}, videlicet quod se referat ad illam vitam septuagenariam de qua supra dictum est, cum propemodum innumerabiles tale signum excedant! Relinquitur ergo quod de illa vita sentiat que spectat ad rem publicam hominis viatoris per successivam generationem.
{Mi ritrovai}, per fatorum contingentiam in principiis temporum gratie, per una selva. Hanc infelicem vitam, in qua vivendo continuo morimur et moriendo vexamur, silve poeta noster assimilat; Homerus et Virgilius mari, inquietissimis commotionibus et procellis in aliqua parte sui continuo agitato, in quo Ulixes et Eneas, viri consummate virtutis, variis fluctuationibus et erroribus involuti, finem instructe longanimitatis invenerunt; quorum imitando poeta inventiones dicit in principio secunde cantice: {Che lascia dietro a sè mar sì crudele}.
Silva ista obscura est propter ignoratiam, silvestris propter bona que deficiunt in ea, aspera propter mala que redundant in ea, fortis et dura propter difficultatem inde evadendi. Alii pro silva civitatem poete recipiunt, que tempore poete repleta erat errore, divisione et civili discordia propter divisionem Alborum et Nigrorum; in qua confusione poeta pulsus est et exulare coactus.
{Obscura}, silvestrium arborum densitate et noctis opace tenebra. Et hoc dicit ad differentiam divine foreste de qua agit in secunda cantica iuxta finem: hec infructiferis arboribus densa, ferarum, reptilium et latronum est receptaculum; illa fructifera, amena, avicularum canentium dulce hospitium est et solis claritate repleta.
{Che la diricta via}, que primis parentibus in statu innocentie extitit desponsata, quam supra camino poeta assimilat, in qua Deus direxerat hominem, quem figuraverat de limo terre in Campo damasceno. Via fuit obedientia, qua voluit Deus quod homo recognosceret eum in superiorem. {Era.} Impersonaliter loquitur et de preterito, cum hic agat de illo corpore Ade seminali qui, fugatis noctis tenebris, *vidit lucem magnam*. ismarita. Dictio sive articulus is vulgaribus pro non sonat, ut ismemorato non memorato, ispiacevole non piacevole; unde ismarita hoc loco pro divortio sonat. Nam Deus homini maritaverat viam rectam, a qua libertate arbitrii declinavit et, cum esset uxor, pellacis nomen emeruit.
Concludo super isto ternario cum poeta in introductorio suo sub cantu primo Paradisi, ubi ait pro materia sui operis assumere se hominem viatorem, pro libertate arbitrii promerentem et demerentem.
{Ah quantum ad dicendum qualis erat est res dura
Ah quanto a dire qual era è cosa dura
ista silva silvestris aspera et fortis,
questa selva selvaggia aspra e forte,
que in pensitatione renovat pavorem.
che nel pensero renova la paura.}
Alia lictera habet {E quanto}, et est comunior et usitatior; ista, de libro propria manu Iacobi Dantis, est melior et sensui mistico poete adcomodatior. Posito siquidem universali prothemate et summario super quo auctor fundatur, cum interiectione admirationis ah qualitatem eius et naturam ostendere ad aliquid generale nititur.
Ah interiectio admirantis et quodammodo stupentis est; {quanto a dire}, ad proferendum latino et intelligibili sermone, quale era. Qualitas adest et abest preter subiecti corruptionem, et indicat aliquid non naturale, sed adventitium.
{è cosa dura}. Res hic aliquid essentiale ostendit; durum materiam palpabilem presupponit non cedentem sensui tactus, ut est in lapidibus adamas, in metallis calibs: hoc propter indigentiam lingue latine ad aliquid intellectuale, pro quo verbum illud significans non habemus. Et tunc fit figura que dicitur cathacrisis, que componitur a chata, quod est ab, et crisis, usus, sive natura, que similis est colori qui dicitur abusio. Largius tamen Cicero accipit cathacrisim, sub qua includitur color qui dicitur nominatio, et fit causa imitationis, ut significans sit causa significati, ut: *fragor civitatis auditus est*; nam proprie fragor est arborum: quod fit ad ostendendum magnum periculum, et sic fluctuanti actribuitur civitati. Set quod fit causa imitationis, sub se continet renomothopeiam et enomothopeyam. Est autem renomothopeya figmentum verbi ad imitationem naturalis soni, ut ibi: *Arcanum mugire polus*, nam mugire ponit pro tonare. Enomothopeia est fictum verbum a poyo-pois, quod est fingere, ut hic durum pro impenetrabile intellectui.
Questa selva, cui pessimas adicit qualitates, ut statim dicetur. Et dicendo {questa} utitur verbo presentis temporis: nam, etsi gratie tempus advenerit in prestitis, propterea nomen silve non admisit. Agit siquidem de morali inferno transeunti et se continuanti in semine Ade, de quo Maro sentiens, sic ait:
*Non, michi si centum lingue sint omnique centum,
ferrea vox, omnes scelerum comprendere penas* etc.
Et Ovidius: *Non michi si centum sint ora sonantia linguis*. Et Statius: *Non michi centena si quis mea pectora laxet voce deus*. De tali inferno paucis Maro concludit, et dicit:
*... ubique
luctus, ubique pavor et plurima mortis imago*.
Et amplius, propter erumpnas et miserias et labores in quibus humana natura versatur in via, determinatum est a plerisque phylosophis non contempnende auctoritatis, melius hominibus fore non nasci et, natis, quam occissime aboleri.
{selvaggia.} Nunc incipit de qualitatibus talis silve admonere: posset esse silva arborum domesticarum, ut amygdalarum et avellanarum. Et intellige moraliter, quia falce virtutum resecata non est. Adeo enim vitiose arbores excreverunt, quod ad regulam reduci nequeunt. Nam si vitium fuerit habitum, convelli ferme impossibile est. Omnis quippe silva naturaliter silvestris est, ut silvestris derivatur et formatur a silva, et, ut sic, emphasis est, que fit ad maiorem expressionem veritatis, ut *Davus et ipsum scelus*.
{aspra.} Asperitas ad sensum tactus et gustus spectat, unde per praticum intellectum, in hoc morali inferno, et gustui et tactui asperum percipimus: in tactu virtus operativa, que in manu figuratur; in gustu distinctio saporum. Christus, cum gustasset acetum felle mixtum, dixit: *Consummatum est*, et, cum gustasset, noluit bibere.
{e forte:} hoc recipe in mala parte, tum pro vi potentum, tum pro obstinatione in malo. Si ad tempus ire verbum referatur, nulla maior asperitas, nulla pertinatior obstinatio ydolatria; de qua dici potest: *Patres comederunt uvas agrestes et dentes filiorum obstupefacti sunt*. Hec fortitudo non virtus, sed impietas est, que in morali inferno crudeliter damnatur.
{Che}, id est, qui status mundi, seu fatum orribile et tremendum, quo a creatore suo creatura recesserat et homo conversus erat in belluam; {nel pensiero}. Pensitatio est adequatio ponderis ad rem que ponderatur ad libram vel stateram, et trasfertur ad examen rationis. Et hic homo viator ad memoriam revocabat tempus ire et conferebat cum tempore gratie.
{renova:} ecce, pavor adfuit cum intellexit ydolatre statum suum, et tunc cognovit mortem veram et mundane sapientie stultitiam; {la paura}, que in prescito idolatra credenti se Deum bene colere nullo modo cedere poterat, sed in catecumino iam agnoscente Ihesum Christum. Ecce, de Dante in trigesimo cantu secunde cantice Beatrix dicit:
{Sì tosto come in su la soglia fui
di mia seconda età e mutai vita,
questi si tolse a me e diessi altrui,}
cultui scilicet ydolorum et naturali phylosophie repugnanti revelate veritati. Et sic Dantes in gentili populo per etates mundi processit usque ad adventum Salvatoris, qui, a perfidia ebraici populi crucifixus, a gentili populo in Deum receptus est.
Audi Iosephum, hystoriographum ebreum, sub hoc ferme verborum conceptu dicentem: *Fuit autem temporibus illis Ihesus qui cognominatus est Christus, mirabilium effector operum et doctor illorum qui libenter audiunt que vera sunt. Hic ob invidiam a maioribus gentis nostre traditus et crucifixus est, unde hodie Christianorum nomen perseverat et genus*.
Ecce, Christo dicit centurio, homo romanus: *Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed dic verbum tuum et sanabitur familia mea*, et promeruit ex ore veritatis audire: *Non inveni tantam fidem in Israel*. Ecce, cananea dicit: *Domine, et canes comedunt de micis que cadunt de mensa domini*. Ecce, moritur Christus in cruce: fit terremotus in toto orbe, et sol, luna quintadecima, eclipsatur, et Christus clamans emictit spiritum. Que videntes centurio romanus cum decurionibus et militibus suis, percutientes pectora eorum, revertebantur dicentes: *Vere filius Dei erat iste*
Et non solum milites, sed et mundi sapientes docentes Athenis, videntes eclipsim solis contra naturam et terram terribiliter moveri, hanc sententiam protulerunt: *Aut Deus nature patitur, aut mundi machina dissolvetur*. Et cum, cessante eclipsi et terremotu, mundum stare viderent, aram Athenis costruxerunt cui inscripserunt: *Ara ignoti Dei*. Inde postea transiens Paulus apostolus principem phylosoporum Dionisium Areopagitam baptizavit. Et beatus Petrus apostolus Rome Clementem, magnum phylosophum, etiam baptizavit. Et sic phylosophia, cedens scientie revelate, Beatrici ancillari cepit.
Amplius inter mirabilia reponi potest quod Longinus, miles romanus, caligans oculis, lancea Christi latus aperuit, unde eucaristie et baptismatis sacramentum pariter effluxerunt, et ipse factus est videns et christianus. Hec et similia arguunt quod gentilis populus predestinatus ad Regnum est, et adoptatus in filium Dei, legiptimo tamquam indigno exheredato.
Die sexto quo montem conabatur fidei simplicitate ascendere, Dante processit usque ad comitissam Matildam, que eum baptizavit et illustrem phylosophiam, et deinde cum Beatrice astra conscendit; in isto recte poeta loquitur: {Che nel pensero rinuova la paura}, et alia que secuntur.
{Tantum est amara, quod paucum est plus mors;
Tanto è amara, che poco è più morte;
sed pro tractando de bono quod ibi inveni,
ma per tractar del ben chio vi trovai,
dicam de aliis rebus que ibi vidi,
dirò dellaltre cose che vho scorte.}
{Tanto è.} Alia lictera habet {era} et ad tempus ire refertur, quo mundus in summa amaritudine versabatur; set lictera *è* est melior: nam etsi gratie tempus advenerit, hominum tamen malitia non cessavit, immo, dyabolica operante malitia, continuo de malo in deterius declinamus: enim *multi sunt vocati, pauci vero electi*.
{Amara.} Ponit aliam qualitatem huius silvestris silve, id est mundi huius in prescitis, videlicet amaritudinem. Omnia enim dulcia, secundum physicos, sunt amica nature, amara e contra. In amaritudine summa miseria designatur, que in humana natura etiam tempore gratie reperitur. Ecce, temptatur apostolus Paulus, et dicit: *Et ne me extollat magnitudo visionis mee, datus est michi stimulus carnis mee, angelus Sathane qui me colafizzet. Propter quod ter rogavi Deum ut discederet a me, et responsum est michi: - Paule, Paule, sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur -*. Vide in quanta amaritudine erat homo cui dicitur a Domino: *Tu eris michi vas electionis*.
{che poco è più morte.} De naturali non intelligit - de qua Phylosophus dicit quod est ultimum terribilium; hanc enim sancti martires spreverunt, securi de resurrectione carnis; de hac dicit Apostolus: *Cupio dissolvi et esse cum Christo* - , sed de eterna, que vera et vere mors est. Unde facit comparationem de morali morte prescitorum in morali inferno, de qua Propheta: *Quoniam non est in morte qui memor sit tui*, subiciendo de morte eternali comparative: *In inferno autem quis confitebitur tibi?*, quasi dicat *nullus*. Et sane stulti peccatores ex verbis poete animadvertere debent quod moralis infernus parum distat ab essentiali, unde in malitiis suis gloriari non debent, nec in scelerum potentatu.
{Ma.} Istud set excipit, quasi dixerit quis: - Est ne in hac silva aliquid boni? - Et respondetur quod sic. {Ma per tractar:} tractatus iste super posita materia revolvitur; {del bene chio vi trovai}. Contrariorum eadem est disciplina: nam, uno eorum cognito, cognoscitur et reliquum. Reperitur in hac silva Cayphas et Christus, et Nero, et Trayanus, et, ut paucis expediam, vitia et virtutes que in die iuditii in conscientia ventilabuntur. Et sane summum bonum in Christi cruce enituit, dicente Apostolo: *Absit a me gloriari preter quam in cruce Christi*, de quo poeta statim agit dum dicit: {Quando fu al piè dun alto colle giunto}, ubi intelligit de Christo reperto in illa silva perfida Iudeorum.
{Dirò dellaltre cose che vho scorte.} De obscuritate, de asperitate, de fortitudine, de amaritudine silvestris silve, de quibus dixi vobis, iam dixit, et sic duo proponit se dicturum, videlicet de bonis et malis in silva repertis. Et de malis incipit agere, in universali quando dicit: {Ed ecco, quasi al cominciar dellerta}; in spetie vero, in tertio cantu ubi, incipiens ab universali defectu humane nature, videlicet a ianua originalis culpe, particulares defectus et culpas hominum subicit, et dicit: {Quivi suspiri, pianti e alti guai}.
{Ego nescio bene referre quomodo in ipsam ingressus sum,
Io non so ben ridire comio ventrai.
tantum eram plenus sonni super illo punto,
tanto era pien di sonno in su quel punto,
quod ego veracem viam dereliqui.
che la verace via abandonai.}
Secunda particula prime partis, in qua poeta, relicta artificiali narratione, secundum hystoriam ad naturalem revertitur. Ubi debemus attendere quod verba hec prolata in persona Dantis verba sunt Ade prothoplaustri nostri et capitis hominis viatoris. Ipse primum hanc silvam ingressus est in prevaricatione precepti, et ianuam originalis culpe fundavit omnibus de semine suo futuris.
Dicit ergo: {Io non so ben ridire}, quasi dicat: scio dicere et referre, sed non plene, perfecte et clare. Quo enim pacto ratio, que naturaliter debet in homine tamquam nobilius principari, sensualitati cedat, et ipsi efficiatur obediens, in Adam fuit admirabile, qui paulo ante creatus fuerat cum illa perfectione rationis quam voluit ille qui in ipsum inspiravit intellectum, ut ipse de se dicit, in trigesimo cantu Purgatorii, per hec verba: {Questi fu tale nella sua vita nova} - vita, id est anima prebente vitam -{Virtualmente, chogni abito destro Avrebbe facto in lui mirabil prova}. Amplius raptus usque ad tertius celum, habuit scientiam superinfusam, unde expergefactus, visa Eva, dixit: *Hec est caro de carne mea* etc.. Quo ergo pacto, ne tristaret uxorem, prevaricatus sit preceptum Domini, consopita in ipso penitus ratione, et ipse nescit dicere, et nos nescimus ymaginari: scimus tamen quod peccavit. Unde ipsum peccatum dictum est quasi pellicatum: nam, relicta marita, id est recta et vera via, tortuosam et falsam sibi pellicem fecit; quod accidit in plenitudine sonni rationis oblite. comio ventrai: nam, pulsus de ortulo delitiarum in silvam mundi huius, ex ore Altissimi audivit: *In sudore vultus tui vesceris pane tuo et morte morieris* et reliqua que sunt in sacra Hystoria.
{Tanto era pieno di sonno.} Significatio sonni multiplex est in sacris Licteris, in quibus legitur de sonno vite et de sonno mortis. Et sicut triplex est vita, videlicet corporalis, spiritualis et eternalis, ita triplex est sonnus. Et primus est vite, qui provenit ex natura, secundus procedit ex gratia, tertius exurgit ex gloria. De primo ait Dominus in Evangelio: *Dormite iam et requiescite*; de secundo sponsa dicit in Canticis: *Ego dormio et cor meum vigilat*; de tertio dicit Propheta: *In pace in id ipsum dormiam*. Et sicut triplex est sonnus mortis, ita triplex est mors, videlicet corporalis, spiritualis et eternalis. De sonno mortis corporalis dicit Dominus: *Lazarus amicus noster dormit*; de sonno mortis spiritualis dicit Apostolus: *Surge qui dormis et surge a mortuis et illuminabit te Christus*; de sonno mortis eternalis inquit Psalmista: *Qui dormit non adiciet ut resurgat*. A sonno mortis corporalis resurgunt omnes, a sonno mortis spiritualis resurgunt quidam, a sonno mortis eternalis resurgunt nulli, quoniam *omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur*. Beati autem qui habent partem in resurrectione prima, quia in inferno nulla est redemptio, et *ideo non resurgunt inpii in iuditio, neque peccatores in consilio iustorum*. Porro sonnus mortis spiritualis tribus modis contingit: per negligentiam, per ignorantiam et per concupiscentiam. De sonno negligentie Salomon ait: *Usque quo, piger, dormis? Quando resurges? Paululum dormies et paululum dormitabis*; de sonno ignorantie dicit David: *Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte*; de sonno concupiscentie idem Psalmista testatur: *Dormierunt sonnum suum, et nichil* etc.
De hoc triplici sonno dicit Apostolus: *Hora est iam nos de sonno surgere*, quasi dicat: surgendum est a nobis de sonno negligentie, propter quod addit: *Quia propior est nostra salus, quam cum credimus*. Surgendum nobis est de sonno ignorantie; propter quod subdit: *Quia nox precessit, dies autem appropinquavit*. Surgendum est a nobis de sonno concupiscentie, propter quod dicit: *Non in commessationibus et ebrietatibus* etc., et ideo concludit et interponit ad omnia: *Abiciamus ergo opera tenebrarum* etc.. Homini quippe dictum est: *Sapiens eris, si te ipsum cognoveris*; ignoravit semetipsum Adam quando, ratione in ipso penitus dormiente, quod colligitur per verbum {pieno}, sensualitati factus est obediens.
Aliqui, locum istum moralizantes, dicunt poetam uti antipophora et intelligere de tacito et imperpendibili ingressu pueri in adolescentiam, de qua Sapiens dicit: *Adolescentia et voluptas vana sunt*; et rursum: *Tria michi difficilia sunt et quartum est quod penitus ignoro*; et ipsum dicit: *Viam adolescentis in iuventute sua*, in qua furtim et quasi imperpendibiliter prolabitur in peccatum. Et licet textus ad hoc inflecti possit, sequentia non respondent; ideo ad generalem preassumpti thematis decurrendum est, relicta etiam naturalis sonni vestigatione que pertinet ad physicum: et Phylosophus librum edidit De sonno et vigilia.
Et adverte, quia integumentis poeticis sepulcrum oblivionem perpetuam significat, sonnus temporalem; amplius vir rationem, mulier sensualitatem.
{in su quel punto}, quo, gustato cibo vetito, prevaricatus est preceptum, in quo statim aperti sunt oculi eorum qui in statu innocentie, in pulcritudine puritatis, quasi dormiebant: et cognoverunt nuditatem suam, et sibi perizomata de foliis ficuum fecerunt ut tegerent nuditatem suam et pudenda. Et iste tam brevis puntus et instans temporis ianuam originalis culpe fundavit, super qua inscripta sunt illa terribilia verba: {Per me si va nella città dolente} etc.; per quam solus Christus non est ingressus et, secundum quorumdam opinionem, Virgo virginum gloriosa.
{Chio la verace via.} Alia lictera habet: {che la verace via}, et erit tunc sensus quod tanta fuit potentia sonni, quod ipse dereliquit viam veritatis. Alia lictera habet in sensu quod in derelictione veracis vie plenitudo sonni interfuerit. Et utraque lictera bona est. Et hanc, supra, rectam viam nuncupavit, de qua dicit Dominus: *Ego sum via, veritas et vita*. Et sane preceptum factum Ade processit ab ordine caritatis, de quo dictum est in precepto: *Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies*. Voluit ergo Creator plenus caritate quod homo recognosceret eum in Deum et benefactorem suum, et ipse prevaricando despexit eum, et spernendo factus est rebellis. Via enim verax via intellectus est, cuius obiectum et finis, in quem vertit, veritas, et ipsa prima et absoluta veritas, ut alibi dictum est, Deus est. Falsa via illa est de qua poeta dicit:
{E volse i passi suoi per via non vera,
imagini de ben seguendo false
che niuna promissione rendono intera.}
Et hoc in cantu XXX secunde ubi, in comento quod edidi super ipsum, videbis glosam huius primi Inferni.
{abandonai.} Banos Unni barones appellant, et nos Ytali bampnum preceptum superioris quod, sono tube premisso, voce preconis numptiatur; et eo usque processit, ut exules bannitos nuncupemus, quorum bona fisco banni, id est superioris, applicantur et incorporantur: unde qui spernit preceptum, bona sua bano donare videtur.
{Tunc fuit pavescentia unum paucum quieta,
Allor fu la paura un poco queta,
que in lacu cordis michi erat perdurata
che nel laco del cor mera durata
in nocte quam ego passavi cum tanta pietate.
la nocte chio passai con tanta pieta.}
Postquam poeta tam gentili quam hebreo populo ostendit Christum Deum et hominem, nunc ponit effectum talis visionis, scilicet quid inde bone spei utrique populo accesserit.
Et dicit: {Allora,} tempore scilicet quo quotquot receperunt Ihesum pro messia, et quo gentilis populus, qui ambulabat in tenebris et umbra mortis, *vidit lucem magnam*, {fu la paura}, de qua supra satis est dictum, {un poco queta}. Phylosophico utitur temperamento, cum ex toto ab homine redempto pavor non fuerit excussus. Nam species humana per Christi crucem ad statum innocentie in quo creatus est Adam reintegrata non est, set in prelio magno derelicta ut proinde promereretur aureolam, dicente Domino: *Qui me diligit, tollat crucem suam et sequatur me*.
{Che nel laco del core.} Sicut aque hinc inde cadentes in concavum locum lacum faciunt, ita cogitationes multe et diverse, cadentes in cor hominis, ponunt ipsum, quasi dubitabilium multitudine in corde questionante. Et est pulcer tropus. {mera durata.} Festinabat ad Christum recognoscendo malitiam ydolatrie, et repentine mortis dubitabat adventum, ne scilicet preoccuparet baptismum.
{La nocte.} Ponit totum pro parte: nam hec nox vere habuit initium, ut asserit poeta in cantu XXX secunde partis, tempore Abrae, quo excepto omnis homo concessit in ydolatriam. Audi Beatricem ibi sic dicentem:
{- Sì tosto come in su la soglia fui
di mia seconda età e mutai vita,
questi si tolse ad me, e diessi altrui -.}
De hac nocte Sapientia nobis insinuat per hec verba: *Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit*.
Quorum verborum proprietate triplex possumus cogitare silentium: primum in lege nature, secundum in lege Scripture, tertium in lege gratie. Indidit enim Dominus legem naturaliter in mentibus hominum ab ipso creationis exordio, geminum continentem mandatum, alterum affirmativum, de quo in Evangelio: *Quecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis*; alterum negativum, de quo in Tobia: *Quo tibi odis fieri, alii ne facias*. Sed lex ista ab initio siluit quando Cayn interfecit Abel: et sic factum est primum silentium usque ad Moysem, per quem suscitavit Deus testimonia in Iacob et legem posuit in Israel in duabus tabulis, altera continente dilectionem Dei, altera proximi. Sed lex ista siluit ab initio quando populus vitulum conflatilem adoravit: et sic factum est silentium secundum usque ad Christum qui, misertus, legem contulit scribens eam in cordibus hominum digito Dei. Sed lex ista silebit in ultimo cum revelabitur filius perditionis qui extolletur super omne quod dicitur, aut quod colitur Deus. Et forte iam vero silet, quoniam *superhabundavit iniquitas et refriguit caritas multorum* et vix est qui faciat bonum.
Et sane in prima lege Deus contulit homini posse, in secunda nosse, in tertia velle: nam in prima contulit potentiam per naturam, in secunda scientiam per Scripturam, in tertia contulit voluntatem per gratiam. Premisit siquidem Deus naturalem legem, per quam convinceret trasgressorem nature, qui fortasse excusationem pretendit, dicens: - Cecidi quia stare non potui -. Sed tollitur excusatio, quia per documentum Scripture novit a malo declinare, sed noluit. Et ideo post utramque legem, tempore scilicet *cum nox culpe medium iter perageret, Omnipotentis sermo venit*, id est *Verbum caro factum est*, et contulit legem gratie, ut quod homo poterat per naturam et noverat per Scripturam, impleret per gratiam.
Igitur, ut vides, Sapientia totum ire tempus suscepit pro nocte una, cuius extremam partem gentilis populus in adventu Redemptoris tenuit recognoscendo errorem suum. Que nox perduravit spatio quinque milium ducentorum triginta duorum annorum. Tum *ambulantibus in tenebris* - id est Gentilibus - *et umbra mortis* - id est Ebreis - *ortus est sol iustitie*.
{chio,} species humana in preservatione seminis Ade, {passai}. *Passavi* scripsi super textum, ut ostenderem vicinitatem lingue florentine ad gramaticam: et sic continuabo, dignitate vocabulorum relegata. Et sane viatoris peregrinantis more loquitur: transitus siquidem est via universe carnis redeuntis in cinerem et continuo properantis ad resolutionem. {con tanta pieta,} id est cum tanta difficultate pietanda. Nam hominis miseria, ab antiquo veteratore delusa, Deum in eterno consilio movit ad pietatem. Et est pietas in Deo fons clementie et misericordie. Audi orationem Ecclesie: *Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationes nostras et nos famulos tuos, quos delictorum cathena constringit, miseratio tue pietatis absolvat*. Amplius sancti Veteris Testamenti compatiebantur gentili populo.
{Et sicut ille qui cum pulmonis respiratione fatigata
E come quei che con lena affannata
egressus extra pelagum ad litus,
uscito fuor di pelago alla riva,
se volvit ad aquam periculosam et respicit.
si volge allaqua perigliosa e guata.}
Comparatione aliqua crebro poete utuntur, in quibus inter poetas palma datur Statio. Et est comparatio de natura tropi, quoniam assimilatio est rei ad rem et actus ad actum, pulcritudinis et facilioris intelligentie gratia: nam per scientiam visibilium, et contingentias, et actus manifestos comparatos ad invisibilia et spiritualia, ad aliqualem intelligentiam invisibilium pervenimus, ut hic liquet. Nam, ostenso contingenti actu eius qui procellam exstuantis maris nudus evasit in litore, qui illico ad turbines confragosos se convertit pavore conterritus, assimilat actui et statui mentis reverse de naufragio ydolatrie et peccati ad stabilitatem christiane fidei et penitentie virtutem; que, considerans statum mortis in quo ignorantissime dormiebat, ad considerationem talis status per admirationem sepe convertitur et in reconsideratione tremit et expavescit.
Potest etiam dici quod hic sit figura que dicitur energia, que est imaginatio que actum rei corporeis oculis subministrat; et dicitur ab en, quod est in, et erge, quod est labor, id est laboriosa ostensio; et ipsa comparatio nota est.
{E come quei,} id est simili modo quo naufragus procellis diu exagitatus, {che con lena}: lenam vulgariter appellamus illam ordinatam cordis refrigerationem que fit ventilatione pulmonis; {affannata}, laborum inculcatione nimium fatigata, ita ut ordinata respiratione uti nequeat; {Uscito fuori di pelago}: pelagum communiter mercatores altum mare vocant; {alla riva}, litus ad quem cum summa conflictatione et labore difficulter applicuit; {Si volge}, quodam naturali impulsu quo movemur ad considerationem et inspectionem periculorum magnorum, presertim quos evasimus; {allaqua perigliosa}, in qua ipse difficillima pericula passus est. Et communiter homines in procellis deprehensi et vovent, et iurant nunquam amplius se equori credituros; unde invaluit proverbium: *Improbe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit*. {e guata}, obstupefactus admirans periculum mortis nuper imminentis quod evasit.
{Sic animus meus, qui aduc fugiebat
Così lanimo mio, che anchor fuggiva,
se volvit retro ad respiciendum passum
si volse ad retro ad rimirar lo passo
qui non reliquit unquam personam viventem.
che non lasciò già mai persona viva.}
Applicat et coaptat comparationem et similitudinem ad propositum et rem de qua agit proportione mirabili et propria.
{Così lanimo mio.} Alia lictera habet: {la mente mia}. Prima proprius loquitur: nam intellectus humanus, dum consulit, animus vocatur; mens vero suprema vis rationis est et dicitur a mene, quod est defectus, in quos sepe incidit. {Che anchor fuggiva}, licet esset in loco tuto, propter reliquias pavoris: nam qui, persecutoris gladium fugiens, evasit in tuto, pallorem servat in vultu et tremorem in membris, atque ipsa pavoris impressio etiam dormientem in somnis adoritur.
{Volsesi ad retro:} conversio animi ad posteriora, status preteriti consideratio. Naturaliter dici debet retro, sed propositio seu dictio ad apponitur gratia consonantie rithimi, et fit prothesis. {ad rimirare}, oculo considerativo quo sepe recogitamus mala que evasimus. Et remiratio est cum admiratione pensitatio. {lo passo:} locum quesiti ubi pondus est questionis que examinatur, amplius huius silve, ubi sunt opera iniquitatis. Et per istum passum omnis qui venit in lucem oportet quod pertranseat, quia *nemo sine crimine vivit*; at hic intelligit de statu ydolatrie.
{Che non lasciò} de suo carcere et cathenis evadere originali peccato infectos, {già mai,} subaudi durante tempore ire, vel referas ad morientes in statu ydolatrie: nam iusti Veteris Testamenti, in Domino morientes, in sinu Habrae descendebant, expectantes Redemptoris adventum, et ibi nullam nisi damni penam patiebantur, que est carentia visionis Dei. {persona:} istud nomen de viatore predicatur qui in statu ydolatrie manens, vivens secundum extimationem suam, in observatione legis sue mortuus est; {viva:} ille vivit in via qui Christo vivit, quoniam illi beati sunt qui in Domino moriuntur; qui dyabolo vivit semper mortuus est.
{Et ecce quasi ad principiare declivis
ed ecco quasi al cominciar dellerta
una parda levis et prompta multum
una lonza leggera e presta molto
que de pilo maculato erat operta.
che di pelo maculato era coperta.}
Tertia pars principalis in qua, ostenso de reparatione hominis facta per Christum et de statu pugne in quo remansit humana natura ut proinde aureolam promereretur, nunc, post Christi paxionem, sub trium bestiarum figura ostendit que in deordinatione nature, quasi ordinata oppugnacula ex insidiis erumpentia, hominis rectum iter impediunt. Et siquidem libido carnis nimium delicate adolescentiam adoritur, que, sibi indulgens, nimium ardua difficiliaque recusat, hinc in sacris Licteris habemus: *Adolescentia et voluptas vana sunt*. Unde poeta carnis concupiscentiam in parda figurat: blandum quippe malum est. Succedit huic ambitio, iuventutis precipuum malum: nam dignitatum culmina per phas et nephas nititur extorquere, et eapropter in sanguinis effusione adeo delectatur, ut etiam a fraterno non abstineat et, quasi leo rugiens, territat omnes. Ceterum, cum senium, depositis voluptatibus carnis et incalescentibus vitiis iuventutis calcatis, consueverit celestia meditari, diabolus, lupino ritu, nocturnis eruptionibus tediosis insultibus debellatur: non quin omni etati astutia diaboli vero officiat, sed presertim nititur contra dies ultimos, in quibus una lacrimola potest ei animam quam possedit longo tempore auferre. Prior igitur libido recentes annos infestat, cui mundi pompa succedit, iuveniles exagitat annos; postremo veteratoris antiqui astutia, que seniles dies conficit, continuo presto est.
Omnes vero antiqui glosatores dicunt belluas istas tria figurare peccata que communiter virtutum montem volentes ascendere impediunt: que vitia sunt radices omnium vitiorum, et emulantur omnibus virtutibus, omnisque boni inimica sunt. Prima bestia parda variis operta coloribus est et secundum eos luxuriam figurat, que maxime impedit adolescentes. Secunda leo est, qui superbiam representat et iuvenibus plurimum officit per appetentiam dignitatum; et sicut adolescentis motus ad concupiscentiam carnis inclinant et proni sunt in libidinem, sic iuvenis ad dignitates et status mundanos. Tertia bestia, secundum eos, lupa est, que figurat avaritiam propter eius famem inexaustam; et ipsum vitium maxime senescenti nocet, dicente Ieronimo quod omnia alia vitia cum homine senescunt, sola avaritia iuvenescit. Et ad firmandum hanc eorum sententiam qualitates, mores et naturas dictarum bestiarum similes et conformes dictis tribus vitiis et peccatis inducunt.
Ceterum, cum moralis infernus pro autoris materia proponatur, non minus officere universitati viatorum videtur michi invidia, quam superbia, de qua poeta dicit:
{La meretrice che mai dallospitio
di Cesare non torse li occhi putti,
morte comune e delle corti vitio;}
et Oratius satirus:
*Invidia Siculi non invenere tirampni
maius tormentum.*
Et antiquum repetens malum, invidia Cayn occidit Abel, unde, ut supra dictum est, primum silentium factum est in lege nature; et amplius: *Invidia dyaboli mors intravit in mundum*. Multos insuper perdidit accidia, multos ira, multos gula peremit, et singulares et distinctos habent circulos in opere poete, in quibus culpe errantium puniuntur. Unde michi videtur quod illa oppinio, que vult tales bestias typum carnis, mundi et dyaboli ferre, sit melior et sine contradictione.
{Ed ecco,} quasi dicat: emersis pueritia, in quodam naturali impulsu, qui respicit speciei conservationem, presto est lascivia carnis. Similiter et nascenti Ecclesie mollities carnis cepit officere, cum difficile foret valde assuetis delitiis rigorem penitentie suadere et altissime paupertatis dulcedinem cordibus imprimere. Amplius turpis Nicholaitarum heresis insurrexit, que surgentem Ecclesiam maculavit.
{quasi:} diminutionis est nota, et magis intellectu quam verbo concipitur. {al cominciare dellerta.} Ertam dicimus proclive et acclive difficile ad scandendum. Hoc possumus moraliter intelligere in incipientibus virtutum moralium ardua et difficillima conscendere, quibus primum carnis mollities adversatur. At in preassumpto themate Ecclesie nascentis cunabula intelligemus: hanc in heremo quadraginta dierum ieiunio Christus ostendit superari posse, et magnus Iohannes in deserto, austeritate penitentie, cultum iri et subici posse demostravit. Post quem Paulus, Antonius, Maccharius, Honorius et alii heremite hanc carnis mollitiem edomari facile posse ostenderunt. Et licet, ut prefatus sum, multi glosatores collem ispidum et acclivem processui moralium virtutum attribuant, eo quod circa arduum difficileque versentur, tamen, quia sequentia tali sensui undique undique non respondent, continuative de Christo et Ecclesia oportet intelligere, cui conveniunt; cuius vita, in summa paupertate fundata, rigorosi et asperrimi montis huius speciem tenet. Ipse enim Ihesus volenti vite perfectionem habere persuadet, et dicit: *Vade, et vende omnia que habes, et da pauperibus, et sequere me qui non habeo ubi caput reclinem*.
{Una lonza.} Hanc, ut dixi, pardam veteres glosatores vitio luxurie tribuunt; quam si petulanti Veneri solum concedunt, nimium se coartant, at si concupiscentie carnis et oculorum, sane intelligunt. {leggiera.} Qualitatum bestie huius aliquas ponit, primo dicendo quod levis et facilis est, et adeo quod latino sermone plene explicari non potest. {e presta.} Secunda qualitas pernicitatem et velociam cum aptitudine servitii ponit. Que qualitates in oculis Caronis ostenduntur, in quo, secundum paupertatem visionis mee, figuratur concupiscibilis appetitus; sunt enim carbones igniti, flammam circulariter emictentes: instabilis ignis est, levis et velox, et mire tales oculi conveniunt concupiscentie carnis et oculorum, de quibus hic poeta sentire videtur. {molto:} emphasis est, cum prestantia, et de quibus hic dicit, velocissima sint.
{Che di pelo.} Ostendit in quo bestie huius vis potentiaque consistat per descriptionem pellis: nam in pilis, velleribus et capillis, in integumentis poete bona exteriora que dispensationi fortune conceduntur finguntur, et maxime ubi infra agit de vitiis avaritie et prodigalitatis, ubi sic dicit:
{E questi surgeranno del sepolcro
col pugno chiuso, e questi coi crini mozzi.}
Pili et capilli a nobis preciduntur sine dolore, et sic a sapiente bona fortune, in quibus carnis et oculorum concupiscentia revolvitur.
{maculato.} Utitur more suo proprietate verborum: nam, etsi ad licteram pellis parde rotundarum macularum varietate respersa sit, secundum interiorem intellectum verba ostendunt quod malus usus exteriorum bonorum maculat animam. Et macule ille circulares sunt propter delectabilium usum in idipsum convertentium. Igitur pellis maculosa varietatem delectabilium secundum mollitiem carnis indicat manifeste: quorum pulcritudo et usus hominem allicit et, latenter corripiens eum, domesticus et civilis hostis, introrsus inpugnat.
{era coperta.} Caro igitur bellue huius putris sub pelle picta delitescit et, sicut sub insidioso amo esca, occultatur. Hec omnia ad delitiam carnis et concupiscentiam oculorum pertinent: opertum siquidem quod intus latet tegit; bona enim momentanea, caduca et transitoria, propter apparens delectabile in eorum fruitione, exterius malum quod introrsus habent ascondunt.
{Tempus erat principii matutini
Tempo era del principio del matino
et sol ascendebat sursum cum illis stellis,
e il sol montava su con quelle stelle,
que erant secum quando amor divinus
cherano con lui, quando lamor divino
movit primo illas res pulcras
mosse da prima quelle cose belle,
ita quod ad bene sperandum michi erat causa
sì che a bene sperare mera cagione
illius fere ad placidam pellem
di quella fera alla gaietta pelle
............................
lora del tempo e la dolce stagione.}
Ecce, poeta invenit bestiam importunam que ipsum sepe ad inferiora devolvebat. Nunc ostendit cuius auxilio ipsam superaverit, vel spem fecerit superandi. Et utitur cronographia, que descriptio temporis est et figura locutionis que per temporis descriptionem que in tempore facta sunt intelligit, et per ipsum tempus bonum quod ei assimilatur. Per ipsum quippe significatur adventus Christi tempus et initium Ecclesie primitive.
Et dicit: {Tempo era}. Hinc collige de quo tempore poeta intendit: {del principio del matino}. Ut supra dictum est, poeta sub noctis unius decursu totum ire tempus expressit usque ad incarnationem Verbi Dei: tunc cepit aurora Dei, et presertim cum cepit predicare et miraculis ostendere deytatem. Nam, facta conversione aque in vinum, Iohannem evangelistam, virginem de nuptiis , vocavit in disciplinam, et ei et aliis qui secuti sunt eum artissimam paupertatem docuit observare, et carnis tenere munditiam. Tandem humilitatis et obedientie virtutem, ferendo lignum crucis in humeris et patiendo in ipso clavis affigi, pie volentibus ipsum sequi mostravit. Tandem, celebrato misterio paxionis, discipulos suos per totum orbem disseminavit ut ostenderent hominem crucifixum Deum: et factum est ut per eos *populus qui ambulabat in tenebris videret lucem magnam*. Bene ergo post noctem ignorantie tenebrosam hora matutina erumperet in lucem!
{E l sole.} Ut in preambulis dixi, speculator operis huius ad temporum descriptiones et introductiones solerter advertere debet, cum sub ipsis multa lateat allegoria. Sol materialis inter visibiles creaturas multum habet de similitudine Creatoris: fons enim luminis est radius eius; totum implens mundum, ad ipso non recedit, et cum utroque simul calor procedit, ut iam dictum est; unde solem semper pro Christo in figuram recipimus. Et hic expedit considerare quod ante hominis creationem creatus est sol in signo Arietis, et equinoctium cum vere initium habuit. Sole existente in Ariete, Virgo gloriosa de Spiritu sancto filium Dei concepit, et, ut fertur, in revolutione annorum eadem die agnus Dei passus est, figuratus in agno pascali per Moysem iusso festivanter comedi. Consilia Dei in tantis misteriis quis enarrabit? Minor mundus homo est, in cuius creatione et reparatione, et figure et figurata pie et misericorditer precesserunt.
{montava su:} a monte hoc verbum derivatur, quem de inferiori loco ascendimus. Alia lictera habet {saliva}, et utraque bona, sed hec pulcrior. Ponit igitur Arietis signum pro ascendente mundi in creatione sua: nam lux, peragens solis offitium ante solis creationem, cum Arietis signo de orizontis aspectu surgebat in linea equatoris. {con quelle stelle.} Ad licteram intelligi textus potest, sed anagogice per solem Christum intelligimus, per stellas apostolos in Ecclesia primitiva, qui, repleti lumine solis, id est doctrina Christi, et igne sancti Spiritus inflammati, mundum ad credendum Christum crucifixum verum et summum Deum perduxerunt.
{Cherano con lui.} Quomodo ad licteram intelligi potest quin ante solis creationem creatum sit firmamentum cum syderibus suis? Respondetur quod totum illud tempus sex dierum pro unico accipitur, dicente Scriptura: *Qui creavit omnia simul, manet in eternum*; vel quia sic erant ut producta sunt instante sempiternitatis et predestinationis archano, dicente Evangelista: *Quod factum est, in ipso vita erat*.
{quando lamor divino,} de quo Genesis primo: *Et Spiritus Domini ferebatur super aquas*; et ipse nexus est inter Patrem et Filium, pariter ab utroque procedens; et, secundum hoc, amor per h scribi debet hamor, cum formetur ab hamo. {Mosse,} sancto cooperante Spiritu, qui stabilis manens cum Patre et Filio dat cuncta moveri. Et hic queri posset cur Deus non fecerit mundum iam sunt centum milia annorum; similiter cur numerosioribus sideribus hemisperium nostrum ornaverit, quam oppositum; similiter cur ab oriente in occidens celum iusserit regirari, non e contrario; similiter cur unum solum mundum fecerit et non plures, et cur ipsum non maioris neque minoris continentie; similiter cur tali numero, et non minori neque ampliori, creaverit angelos similes. Et respondetur quod iste questiones empyrie sunt, id est divine, soli Deo note, de quibus intellectus creatus, sine Dei revelatione, rationem reddere non potest. {da prima:} unde Genesis primo scriptum est: *In principio creavit Deus celum et teram*, quod naturales phylosophi negant. {quelle cose belle:} motores, celum, sydera, planetas et elementa.
{Sì che a bene.} Concludit quid eum fecerit bone spei ad victoriam contra pardam, quod anagogice debet intelligi ut supra dictum est. {sperare:} spes est quedam animi certitudo de futuro bono; {mera cagione:} causam prebebat, et quid statim infra dicit.
{Di quella fera.} Audi quid de amore venereo dicat Guido de Cavalcantibus de Florentia in quadam sua cantilena in qua mirabiliter et physice de amore tractavit, et incipit:
{Donna mi prega, perchio voglio dire
duno accidente, chè sovente fero
ed è sì altero, chè chiamato amore}.
De hac fera poeta loquitur infra cantu sedecimo sic:
{Io aveva una corda intorno cincta;
e con essa pensai alcuna volta
prender la lonza alla pelle dipinta}.
Fere omnium animalium pulcritudo in pelle est. Homerus cyprigenam Venerem, scilicet petulantem, zona parde subcintam figurat, et Paridem huius animalis pelle fingit indutum: quicquid enim ad delectabile secundum carnem trahit, sub pellis huius picturata varietate velatur.
{alla gaietta pelle.} Gaium dicimus quid letum et aspectu placidum et amenum movens in delectabile per concupiscentiam oculorum. Unde hoc nomine pro homine bono romana antiquitas utebatur, ut patuit in Gaio Iulio Cesare et in Gaio Mario.
{Lora del tempo,} in qua precursor Domini, more rugientis leonis, clamavit in deserto penitentie rigorem tempus suum habere, et exemplo docuit penitentiam observari. Et Christus et eius discipuli summam paupertatem profexi sunt, et lascivientis carnis mollitiem posse superari ostenderunt. {e la dolce stagione,} scilicet veris, propter temperiem aeris: tunc enim germinantia germinant et pullulantia pullulant; tunc arbores, que yemis rigore quasi mortue speciem decoris perdiderant, turgescere incipiunt et frondes emictere, et aves, quarum species algidum frigus obriguerat, solari incalescentes radio, amoris carmina modulare incipiunt. Yems mistice tempus indicat ire, frigus vero fugam caritatis; ver tempus gratie, quo cepit humana natura, suco vitali resumpto, turgescere, frondescere et florere. Similiter alia que supra dicta sunt assimilare potes.
{Et unius lupe que omnium gulositatum
E duna lupa che di tutte brame
videbatur honusta in sua macredine,
semblava carca nella sua magrezza,
et multas gentes fecit iam vivere tristes.
e molte genti fe già vivere grame,
ista michi porressit tantum gravedinis
questa mi porse tanto di gravezza
cum pavore qui exibat de suo aspectu,
con la paura che uscia di sua vista,
quod ego perdidi spem altitudinis.
che io perdei la speranza dellaltezza.}
Ecce, ut supra dictum, tertium impedimentum viatori homini occurrens in itinere suo, pro quo movemur in oratione dominica orare ad Patrem et dicere: *Et ne nos inducas in temptationem, sed libera nos a malo*. Oramus ne nos inducat in bellum cum astutia dyaboli, que talis est, quod ei fragilitas humana sine Dei auxilio resistere non possit, aut, si induxerit, oramus ut nos liberet. Et, cum sit tante potentie, admirabile est quod fortitudo unius muliercule superet eum, dicente Gregorio in Moralibus: *Debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem*, sed hoc procedit a gratia Dei. Post triumphum Christi, diabolus prostratus, Ecclesiam iam surgentem de gentili populo, ut dictum est, cepit cum carnis mollitia debellare; et, cum parum proficeret, decem crudelissimis persecutionibus imperatorum propemodum confecit. Tandem, cum martirum virtute infime cresceret, suscitavit Arrium, Sabellium et alios heresiarcas qui in fide Christi errores disseminaverunt; quibus superatis peximum omnium Amahomet scismaticum nove legis introductione contra pietatem legis evangelice forti prelio armavit, cuius dyabolicum opus adhuc maiorem mundi partem in peximo tenet errore.
Sive igitur velimus unicuique viatori carnem, mundum et dyabolum officere, sive Ecclesie, pro dyabolo auctor in processu lictere lupam introducit. Inpugnantes hanc sententiam textu autoris utuntur - nam, ubi in Purgatorio agit de vitio avaritie, dicit {Maledetta sie tu, antica lupa} etc. -, non advertentes quod in cantu VII huius prime autor Plutonem, secundum Gentilium apologos deum Herebi, lupum appellat. Similiter antiquus veterator in serpente figuratur, et serpens eneus, in heremo exaltatus in ligno, Christi servat ymaginem, Leo de tribu Iuda Christus est, et sanctus Petrus in sua canonica dyabolum leoni assimilat, dicens: *Quoniam adversarius vester dyabolus, tamquam leo rugiens, circuit querens quem devoret*. Naturalis hostis lupus est pecudum, ita ut, si de visceribus lupi cordule fiant et similiter ovium, et super istrumento musico apponantur, nunquam possunt ad consonantiam temperari; et si nocte caulas lupus fuerit ingressus, si mille ibi pecudes essent, occidit omnes: et scimus oves a Christo pastore bono Petro apostolo, quem suum vicarium relinquebat, tenerrime commendatas. Hinc apte poni in loco isto lupam pro singulari adversario humane nature michi placet.
{E di una lupa,} quam in sequenti cantu auctor mortem appellat, eamque auctorem nostrum super litore fluminis asserit debellare, hoc est super receptione baptismatis, ratione qua dicat virginem parere impossibile et hominem crucifixum Deum fore. Unde cathecuminus ascendit usque ad flumen Lethes, ubi a comitissa Mathilda baptizatur. Et notabiliter femineo nomine Sathan appellat, tum quia, ut dictum est, non potest vincere nisi volentem, tum quia de muliere scribitur: *Non est astutia super astutiam serpentis, neque malitia super malitiam mulieris*.
{di tucte:} emphasis est, id est nimia veritatis expressio, ut in Terentio: *Davus et ipsum scelus*. {brame.} Brama est ferinus appetitus ex diuturna fame proveniens et quasi rabidus. Et ista bestia, ieiunium timens, amplius vento pascitur, id est ventosis hominibus insidiatur in nocte itineri, et hominem, si fuerit assurectus, adoritur et, si vicerit, occidit eum et carne humana pascitur. Tales appetitus periculosissimi sunt, et hii figurant demones altissima ingenia superantes. Lupus solo contuitu vocem adimit, ut probatur in gentili religione.
{Semblava.} Gallicum ydioma est, latine similabat. Nec mirum si Tusci plurimis habundant exteris vocabulis, presertim Florentini qui, per totum mundum discurrentes, sibi in quibusque viculis colonias faciunt. Ceterum, propter pontificatum et imperium multi advenientes de longinquis partibus, quedam nomina reliquerunt. Amplius latine lingue exponitores multa vocabula, tum ex greca lingua, tum ex aliis, cum latina commiscentes, nomina nova composuerunt, ut calomagna, nomen inditum optimo pomo, quod sonat calo grece bonum, et magnum latine, id est bonum et magnum, Similiter giorno, geos grece, latine terra, et orno latinum: dictum sic quia dies est ornatus terre. Sufficiant hec pauca diligentioribus studiis tetigisse. carca. Carica sermone caldaico, sive syro, latine salmaria sonat: nam simul veniunt ex India multi cameli honerati mercaturis. Unde sonat quod ista fera lupa supra vires honerata videbatur desiderio et rabie nocendi.
{nella sua magrezza.} Macredo aliquando cibi penuria causatur; aliquando ab indigestione, vel mala digestione, ut apparet in habentibus caninum appetitum; aliquando ab anime tristitia et malenconia, ut ibi: *Spiritus vero tristis, ossa*; aliquando a cibi pravitate, ut patet in muscipula comedente lacertas; aliquando ex defectu stomaci; aliquando ex costellatione; aliquando a complexione: quere a phisicis. Nobis sufficiat quod comedit peccatum, quod est ipsum nichil, dicente Evangelista: *Et sine ipso factum est nichil*.
{E molta gente.} Alia lictera habet: {e molti Genti}, et in idem recidit: nam gentiliter viventes sunt cibus demonum. fe già vivere. Large sume, cum vita peccatoris mors sit, dicente Psalmista: *Quoniam non est in morte qui memor sit tui*, id est in statu peccati qui memor sit tui. grame. Tropus est usitatus Ligurum lingua. Gramen siquidem erba est nociva, infructuosa, depauperans pingue solum et sata corrumpens: serpit enim per ventrem terre et occupat totum. Sic tristis et miser similis gramini corrumpenti terram.
{Questa,} aliis duabus bestiis virtutum moralium cultu superatis, mi porse tanto di gravezza, scilicet ingenio, natura sua rerum naturalium causas vestiganti, {Con la paura.} Pavor est costernatio mentis et exaltatio istanti et inreparabili malo, etiam secundum opinionem. Unde cor tremit et fortius pulsitat, et sanguis et spirituales virtutes, ad cordis suffragium properantes, pallorem relinquunt in facie et tremorem in membris. {che uscia di sua vista}: pulcre, si ad intellectualem visionem referas! Magnus phylosophus est dyabolus, et ipse alibi dicit: {- Tu non pensavi chio loico fossi -}.
Sepe alta et utilia sanctorum doctorum fidei christiane verba repetere, maxime ubi expedit ut hic, non puto vituperabile. Ecce, venerat gentilis populus ad flumina baptismatis, ut supra dixi, et quid dyabolus ageret, audi Aurelium Augustinum dicentem: *Quid illud fuit quod Iudeis sensum abstulit et sapientum mundi corda turbavit, nisi crux Filii, que sapientiam evanescere prudentum, et israeliticam fecit caligare doctrinam omnem? Namque sensum humane mentis excessit divini altitudo consilii, cum *placuit Domino per stultitiam predicationis salvos facere credentes*, ut mirabilior fieret constantia Dei ex difficultate credendi. Impossibile quippe videbatur omnino recipere quod creatorem omnium creaturarum in substantia veri hominis intemerata virgo peperisset, et quod, equalis Patri, Filius Dei, qui impleret omnia et contineret universa, furentium manibus comprendi, in quorum iudicio condempnari, et post dedecora illusionum cruci se permisisset affigi*, et reliqua.
Visio ergo dyaboli, armata phisicis rationibus, videbatur inconvincibilis: intellectus siquidem angelicus, natura acutissimus est et humano longe celsior, cum humanus immixtus sit sensibus. Amplius dyabolicus intellectus memorie perpetue est, et in praticis expertissimus et vigilantissimus; et sicut spiritus Dei in rectam piamque scientiam sancta introducit ingenia, ita spiritus nequam prava ingenia in pertinacissimos errores impellit.
{Chio perdei la speranza dellaltezza,} quoniam in fundamento simplicitatis fidei spes mea surgebat, qua Christum Deum putabam et summum bonum quod phylosophorum scole diligentissima vestigatione querebant.
{Interim dum ego ruinabam in inferiorem locum,
Mentre chio ruinava in basso loco,
ante oculos michi se obtulit
dinanzi alli occhi mi si fu offerto
talis qui per longum silentium videbatur raucus.
chi per lungo silentio parea fioco.
Quando vidi istum in grandi deserto,
Quando vidi costui nel gran deserto,
- Miserere mei - clamavi ego ipsi,
- Miserere di me - gridai io lui,
- quisquis tu sis, vel umbra vel homo certus -.
- chiunque tu sii, o ombra o homo certo -.}
Hic est secunda pars principalis huius primi cantus, in qua poeta agit de subsidio insperato contra certamina bestiarum, quod illi de foris advenit; in qua de sex agit, de quibus supra in divisione capituli dictum est. Et circa locum istum, multis oblicteratis que allegorice dici possent cumularique, quod de me est dicam.
{Mentre:} istud interim, seu donec, ostendit quod nondum venerat in profundum, de quo dictum est: *Peccator, cum venerit in profundum peccatorum contempnit*. {chio ruinava.} Alia lictera habet {ritornava} et potest sustineri; prima tamen melior est et propinquior atque aptior intentioni auctoris, et comparat ruine statum relabentium in peccatum: astutia temptatoris fundamenta siquidem turis cuniculis subterraneis paulatim frangit usque quo in ruinam compellit. {in basso loco.} Locus vitiorum et ignorantie vere bassus, id est infimus, est, presertim error sui ipsius, quo nullus altius dici potest.
{Dinanzi agli occhi.} Viatori ingenio duo sunt oculi, quorum dester bonum, sinister vero malum considerat; et rursum, dester viam moralium virtutum, sinister viam vitiorum, que vere sinistra est. Amplius dester moralem considerat phylosophiam, qua docemur bene vivere, qua dirigimur ad iustificationes; sinister naturalem: que, quia revelate scientie contradicit, in qua est notio veritatis, quod maxime querit intellectus humanus, sinister merito dici potest. Genesis, principium scientie revelate, nedum a phylosopho recipiatur, sed deridetur: sane tempore Averroys publicata est translatio Yeronimi sacrarum Licterarum de ebreo in latinum; quam cum legisset Averroys, loquendo de Moyse ait: - Bene locutus est rusticus ille; sed ratione non probavit -. Naturali ratione Dantes, hoc est humanum ingenium, et Virgilius, hoc est humana ratio et intellectus agens in effectu, idem sunt, ut ostensum est in preambulis: duo scilicet rationalis anime operativa principia. Operative virtutis actus est causas querere, quod spectat ad ingenium; rationis est elicere ex collatis causis veritatem. Unde semper ante oculos ingenii ratio est; sed que studio et diligentia phylosophorum et poetarum in scriptis posita est, et ideo sibi surgit, quasi de foris de novo adveniret.
{mi si fu offerto:} prosopopeia est, seu etopeia, que species est prosopopeie; et est introductio alicuius ad loquendum, et dicitur prosopopeia a prosopo, quod est persona, et poio-pois quod est fingo-fingis. Et est confirmatio, seu conformatio nove persone, etiam si res inanimata introducatur ad loquendum, ut illa: *Nux ego iuncta vie cum sim sine crimine vite*. Ceterum, ubi sermo ad rem inanimatam dirigitur, potius erit apostropha, ut: *O lapis*.
{Chi per lungo silentio,} id est talis qui. Et adverte: quomodo dici possit Maronem tanto tempore sub silentio latuisse, quandoquidem Servius et Donatus et multi alii viri eruditissimi ipsum commentaverint? Respondetur tales sensum allegoricum nequaquam plenarie tetigisse, quod plene noster poeta fecit. {parea fioco:} pulcre et apte! Nam raucus, an aliquid de prope exauditur, a longe minime: de prope et in fronte, hystoria et licteralis sensus adest; in longinquo, allegorica intellectio reperitur in phylosophis. Maronis sensus nobilior ante nostrum poetam siluit; qui ostendit Virgilium ignoranter, dum ageret de Augusto, quedam fidei christiane secreta vaticinasse misteria. Unde in vigesimo primo Purgatorii Statius dicit:
{- Al mio ardore fur seme le faville,
che mi scaldar, della divina fiamma
onde sono alluminati più di mille -;}
et rursum:
{Ed egli a lui: - Tu prima minviasti
verso Parnaso a bere nelle sue grotte
e poscia appresso Dio mi alluminasti -} etc.
Et sane dictum mirabile videtur, quod altissima Maronis misteria usque ad huius poete tempora, quasi visui longissima, nondum oculo intellectus apprehensa sint, neque ingenii viribus excogitata, vel de profundo suo in faciem ducta.
{Respondit michi: - Non homo, homo iam fui,
Risposemi: - Non homo, homo già fui,
et parentes mei, fuere longobardi
e li parenti miei furon lombardi
et mantuani per patriam ambo et duo.
e mantovani per patria ambo e dui.
Natus sum sub Iulio, quanquam fuissem tarde,
Nacqui sub Iulio, anchor che fosse tardi,
et vissi Rome sub bono Augusto,
e vissi ad Roma socto il buono Augusto,
tempore deorum falsorum et mendacium.
al tempo delli dei falsi e bugiardi.
Poeta fui, et cecini de illo iusto
Poeta fui, et cantai di quel giusto
filio Anchisis qui venit de Troya
figliuolo dAnchise che venne di Troya,
postquam superbus Ylion fuit combustus -.
poi che l superbo Ylion fu combusto -.}
Alia lictera habet: {Ed egli a me}, et tunc subauditur respondit; et utraque bona. Et adverte quod, quotiens poeta perifrasi, id est circumlocutione, utitur, semper sub ea aliquid singulare misticum ascondit; quare diligentissime animadvertende sunt. Et sane Virgilius prius ad interrogata de persone qualitate respondet, deinde per quinque signa se manifestat sine proprii nominis prolatione.
Et dicit: {Resposemi: - Non homo, homo già fui -}. In istis tribus ternariis poeta, ut dictum est, perifrasi utitur; et Boetius in principio: *Pene caput tristis merserat hora meum*; tristis enim hora mors dicitur. Et fit circumlocutio aut causa ornatus, aut causa devitande turpitudinis, aut causa amplioris significati; et dicitur a peri, quod est circum, et frasis, quod est locutio. Dubitatur tamen cui colori conrespondeat: nam penes Ciceronem tres propemodum similes sunt colores, videlicet circuitio, translatio et significatio. Circuitio est cum rem aliquam circumscribimus, ut animal rationale, id est homo, et tempus tenebrosum, id est nox. Translatione utimur multis modis, sed inter cetera hec est translatio, ut dicit Cicero: *Mater tua cotidianis nuptiis gaudet*, et talis est circumscriptio meretricis. Significatio est cum loco nominis circumscriptio ponitur, ut: Sophronisci filius me docuit, id est Socrates. Ad hec dicimus quod periphrasis idem est quod circumlocutio, vel circuitio. Si tamen talis circumscriptio fiat causa derisionis, dicitur significatio et non periphrasis. Item potest contineri sub traslatione, si sit ibi transumptio.
Amplius in versibus istis quam plures figure concurrunt: nam est in ipsis sinatrismos, id est congregatio, et fit quando multa sub una colligimus narratione; est et lepthologia, que fit quando res singule subtiliter inducuntur; est et ausesis, que interpretatur amplificatio; est et epytrocasmos, id est prolixe sententie brevis explicatio; est liptote, que fit cum minus dicimus et plus intelligimus, et convenit cum colore qui dicitur diminutio, ut: iste non parum legit, et non nullus homo legit, id est aliquis homo legit; eique contradicit yperbole, cum plus dicitur et minus intelligitur. Hec pauca hic pro toto opere dicta sufficiant.
Et veniamus ad textum, qui in sui principio ad petita respondet, et dicit quod fuit homo, sed non est: relinquitur ergo quod sit umbra hominis. Cuius intellectus interior subtilis est, et fundatur super textu Phylosophi, qui dicit *Qui iubet principari rationem, iubet principari Deum et leges; qui adicit et hominem, adicit et bestiam*, intelligendo pro homine sensualitatem et concupiscentiam carnis et oculorum: unde Caron, licet demon appelletur, tamen in humana effigie figuratur. Fundatur super textu Oratii, qui dicit in Odis:
*Ubi Martius Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus,*
intelligendo pro umbra rationalem animam. Umbra siquidem in integumentis semper accipitur pro ymagine veritatis: unde anime a corpore separate, licet corpore careant, tamen ferunt hominis ymaginem in umbra. Unde alibi poeta dicit: {Pur che la terra che perde ombra spiri} etc.: et ista Christus fuit, qui est ipsa veritas. Phylosophi habuerunt ymaginem veritatis; unde in trigesimo secunde partis poeta de phylosopho dicit:
*Ymagini di bene seguendo false,
che niuna promissione rendono intera*.
Et in eodem capitulo videtur velle sentire quod homo, relicto cultu veri Dei, similis factus sit iumento: quod patet in eo quod Semiramis, in qua sensualitas figuratur, legem tulit quod unicuique liceret in venere quod liberet. Pietas tamen, compatiens ignorantie hominis viatoris, excitavit ingenia phylosophorum ad inventionem moralium virtutum, ut ipse noster poeta intelligere videtur, dum dicit:
*Coloro che ragionando andaro al fondo,
saccorser desta innata libertate;
però moralità lasciaro al mondo;*
ut de Aristotile constat in Ethicis. Ex preassumptis concludere possumus quod ante inventionem moralium virtutum homo, sequendo propria paxiones homo fuit sensualiter vivens, sequendo concupiscentiam carnis et oculorum; post inventiones virtutum, vivendo secundum spiritum et rationem, factus est umbra hominis in sapientibus mundi, id est ymago veritatis.
Et sic, meo videre, propter sequentium verborum consonantiam textum poete intelligi debet; licet etiam, et fortasse non male, dicere possimus quod Adam in statu innocentie fuerit homo certus et perfectus, post peccatum vero remanserit hominis umbra.
{E li parenti miei furon lombardi.} Artificiose procedit, et incipit ante omnia ab habitu et gestu grecorum phylosophorum qui, spernentes exteriora bona, barbam et capillos nutriebant, et in crinibus dispensationem temporalium bonorum, secundum praticum intellectum, recipiebant, non se privantes ex toto hominis fortuna, quoniam dicit Phylosophus: *Non enim natura hominis per se sufficiens ad speculari, sed oportet corpus sanum esse et habere cibum et ceterum famulatum*. In barbe longitudine, quoniam in ipsa discretio sexus est, subtiles et longe tempore excogitatas rationes, secundum intellectum speculativum, sumebant; unde in primo cantu secunde cantice poeta noster, inducendo in Cattone romano ymaginem honesti boni, sic ait:
*La barba lunga e di pel bianco mixta
avea, e i capelli il simigliante,
de quali cadeva al petto doppia lista,*
in albo pilo figurando antiquorum opiniones receptas in scolis phylosophie, in nigris modernas. Longobardi antiquitus a quodam divinatore nomine Godan dicti sunt Longibardi, et ab isto vocabulo poeta sumit gestum phylosophorum. Parentes Poete fuerunt Virgilius, quidam optimus lutifigulus, et Maya; que nomina, licet ad phylophorum inventa coaptari possint, proprius tamen ad poesim, quamquam ad bonum et perfectum poetam spectet omnis phylosophie plenam habere notitiam. Maia una de Pliadibus fuit et mater Mercurii, cui datur eloquentie laus, sicut et Baco: nam sydus eius eloquentiam infundit. Fictio ad Apollinem spectare videtur, et ad ipsum reduci potest opus figuli. Et sane poetarum doctrina debet esse delectabilis et repleta sapientia, dicente Oratio: *Nam prodesse volunt et delectare poete*.
Vel in Maia mathesis longa figuratur, in Virgilio lutifigulo inventio hominis secundum intellectum, ut infra dicetur.
{E manthovani per patria ambo e dui.} Ambo et duo verborum inculcatio est; tamen ambo, quia conveniunt phylosophi et poete, duo vero, quia sunt scientie separate. Et per quinque signa Virgilius autori se manifestat: et primo per locum nativitatis, quia mantuanus, que est civitas Lombardie; secundo per tempus quo natus est, quia sub Iulii Cesaris dominio, cui tunc per senatum decreta erat utraque Gallia; tertio per locum ubi studuit et vixit, quia Rome; quarto per offitium quod sibi suo studio et diligentia comparavit, quia poeta. Sed quia Maronis tempore multi insignes claruerunt Rome, inter quos Ovidius, Arpinas et Oratius venusinus, quintum subnectit signum, videlicet: ipse fuit qui cecinit de Enea. Resumpto primo signo circumlocutionis, scire debemus quod mathesis breviter pronumptiata scientiarum complexum notat erga totum quod homo secundum propria naturalia sui ingenii potuit invenire; si vero pronuntietur longo yatu, omnem scientiam magie comprendit; unde versus dicit: *Scire facit mathesis, sed divinare mathesis*.
Et ne repetamus quod dicturi sumus suo loco de Mantho filia Tyresie, que locum elegit ubi civitas Manthue condita est, sufficiat hic breviter dicere quod poeta vult de arte nigromantie multa principia naturalis phylosophie manasse. Fertur autem quod Zoroastres, rex Battrianorum, invenerit nigromanziam, et ipsum eumdem vigintimilia versuum in scriptis reliquisse. Unde dictus est Hermes triplex, rex, phylosophus et propheta; et Phylosophus Hermetem *patrem phylosophorum* appellat. Ceterum in nominis prolatione vulgariter facta, poeta tacite contra mundanam invehit sapientiam, quam vanam appellat: Mantho vana. Et iuxta intellectum talem, Mayam pro scientia nigromantie que femina est, et figulum pro hominis invento poterimus ponere.
{Nacqui sub Iulio anchor che fosse tardi.} Secundum Servium et Donatum et alios commentatores Virgilii, ipse Maro natus est in comitatu Mantue in vico Andes, cui hodie dicitur Piectola, Marco Crasso et Pompeo Magno consulibus. Sanctus Gregorius in Moralibus dicit quod quoties licteralis intentio substineri non potest, quod tunc ad allegoricum sensum decurrendum est. Hoc vere ad licteram sustineri non potest, ut vides, licet quidam voluerit quod per idem tempus, quo predicti consulatum tenebant, Iulio Cesari utramque Galliam senatusconsulto fore decretam et, ut sic, natum fore sub Cesare. Verum, volendo sensum allegoricum ponere, Cesar vi bellorum sibi orbem terrarum subegit: unde imperium Cesaris violentum transfertur ad imperium dyaboli deceptivum. Et huic sensui bene convenit quod phylosophie reperitio tarde fuit, cum omnium Grecorum primus Tales Milesius ceperit naturalia vestigare, qui floruit tempore quarte etatis, que cepit a David anno quadringentesimo septuagesimo secundo; tempore etatis quinte, que cepit a trasmigratione septuagesimo secundo, floruit Pictagoras, et centesimo et quinquagesimo primo, floruit Ypocras, Democritus et Socrates, magister Platonis. Tarde igitur a discursu annorum mundi nata est phylosophia.
{E vissi ad Roma.} Inventio scientiarum diligentie Grecorum datur; earum vero perfectio et expolitio latino acumini, romano presertim, quod inventa Grecorum meliora fecit. Vivere scientiarum est ipsarum exercitium.
{socto il bono Augusto,} sub quo armorum tumultus, clauso Iani templo, longo tempore conquievit, et scientiarum studia plurimum viguerunt. Multi enim insignes phylosophi, hystoriographi, poete et rectores claruerunt per eos dies: nam in eius initio Cicero et Marcus Varro, doctissimus romanorum, floruerunt; Mecenas, et Virgilius, et Oratius, et Ovidius, et Tucca, et Varo insignes celebrantur. Tunc natus est Christus, qui *stultam fecit sapientiam huius mundi*; unde bene fingitur decessisse Maronem.
{Al tempo delli dei falsi,} et, sicut dixi, principante perditionis auctore, qui pro Deo a gentili stultitia voluit adorari. Et est falsitas immutatio veritatis tum facto, tum dicto decipiendi intentione. {e bugiardi,} quoniam, veritatis ex toto inimici, verum proferre non possunt. Et inter falsitatem et mendacium hoc distat: quod mendacium est sermo fictitius et contra mentem proferentis, illudendi vel fallendi gratia conceptus, menda macula est; falsitas est colorata immutatio veritatis in dicto vel facto.
{Poeta fui.} Circa hoc quidam de tribus agunt: et primo querunt unde tale nomen advenerit, secundo quale sit poete officium, et quid promeruerit honoris. Circa primum, contra poesim obloquentes dixerunt tale nomen derivasse ab antiquo verbo poio-pois, quod tantum apud gramaticos sonat, quantum fingo-fingis. Et fingo plura recipit significata, quia aliquando stat pro componere, aliquando stat pro ornare, aliquando pro mentiri, aliquando pro altero signo. Qui invidia poesim vilificare nituntur, dicunt a mentiri nomen poete inditum fore, quasi poetare et mentiri sit idem, dicentes poetas Platonis sententia de urbibus fore pellendos. Rursum allegant quod scribit Yeronimus ad Damasium papam, dicens: *Carmina poetarum sunt cibus demonum*. Adiciunt verba Phylosophie ad Boetium, ubi dicit: *Quis - inquit - has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius non modo ullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis?*.
Circa hec scire debemus quod, postquam Grecorum antiqui animadverterunt, ordinato celorum motu et temporum vicissitudine atque aliis evidentissimis argumentis, unum fore qui ratione perpetua predicta ordinaret, talem Deum et Dominum vocaverunt, eique templa et sacerdotes ordinaverunt, et sacra fieri constituerunt in quibus laudes tali deo convenientes et deprecationes fieri deberent; et, cum inconveniens esse decernerent verbis vulgaribus et communibus exorari, elegerunt qui tali Deo digna verba proferrent, quos sacerdotes appellaverunt. Et quia oportebat in talibus verbis altissima misteria divinitatis includere, elegerunt sapientes qui ea componerent velate, ne eorum notitia vulgo ignaro sordesceret. Qui modus loquendi exquisitus apud antiquos Grecos dictus est poetès, quod latine sonat exquisita locutio: unde poeta dicitur prolocutor exquisitus. Talium verborum inventores et compositores apud Grecos primi fuere Museus, Linus et Orpheus. Unde apud Phylosophum dicitur primos omnium theologizasse poetas. Et, quia in eorum metris divina tractabant, etiam theologi, ut dictum est, appellati sunt. Horum stilus a stilo prophetarum pene non distat, cum prophete sub integumentis locuti fuerint. Verumtamen prophete, sancto Spiritu dictante, locuti sunt; poete, viribus ingenii ascondentes sub apologis, palliabant quod verum extimabant.
Offitium poetarum fuit, sub fabulis et ornatu, elocutione verborum ascondere veritatem. Et sane Gentiles, veram religionem ignorantes, scienter in fictionibus suis secreta eius ascondere minime potuerunt, ut accidit Cayphe, qui dixit: *Expedit unum mori pro populo, ne tota gens pereat*. Idem simili ignoratione videtur dixisse Virgilius dum dicit: *Unum pro multis dabitur caput*.
Amplius poete non solum theologi, sed etiam exaltatores heroum, quorum opera factum est ut civitates conderentur et legali iustitia servarentur, fuere, et succensores etiam severissimi vitiorum et commendatores virtutum. Unde pro eorum laboribus actum est ut triumphantium similitudine corona lauri donarentur et perpetua fame viriditate florerent. Nec extimari debet gravitatem senatoriam hoc sine iusta et perpensa ratione indulsisse poetis, quod et Magno Pompeio, et Iulio Cesari, et Publio Cornelio Scipioni, et aliis illustribus principibus concesserunt.
Superest ut calumpniantium argumenta inania doceamus: et quod Platoni placuit de poetis in suo De republica ostendamus. Et sane per dies Platonis, ante et post, ac etiam Rome, perseveravit quedam species poetarum comicorum qui, ut divitias de populi stultitia venarentur eiusque favore, comedias de deorum gentilium adulteriis componebant, que recitabant in scena. Et erat scena domuncula in centro teathri, in cuius circuitu mares et femine conveniebant, non solum audiendi gratia que recitator dicebat, sed ut actus mimorum fabulam effigiantes viderent: nam, dum recitator comedie in pulpito loqueretur, de domuncula extemplo egrediebantur larvati mimi qui recitata actualiter effigiabant, et actus tales enormes et impudici spectantes ad luxuriam excitabant; unde mores boni corrumpebantur, ad inhonestatem discurrentes. Tales ex urbibus, tanquam hostes pudicitie, depellendos Plato iudicavit. Nec putet quisquam ipsum de Homero sensisse, quem *patrem omnis virtutis* civiles leges appellant; neque de Solone, qui in extremis dierum suorum ferventissime poetice studuit. Neque quisquam mentis sane poterit extimare de Marone cogitasse, Oratio et Iuvenali, acerrimis dampnatoribus vitiorum.
Verba Ieronimi veritate nituntur; verumtamen, si que figurat de gentili muliere, que voluerit iudeo matrimonio copulari, recte intelliguntur, apparebit sensisse Ieronimum quod, turpis et vitiosis poetis de aliorum cetu depulsis, boni tamquam purgati remanerent. Attamen, ut ipse vult ibidem, religiosi non debent, sacris relictis libris, studere poetis, at, cum in illis debitum tempus impenderint, si honestis et utilibus poetis operam dederint, in sanctum Spiritum non peccabunt. Nam et Fulgentius episcopus librum Mithologiarum edidit, et Aurelius Augustinus, hereticorum singulare oppugnaculum, vigilanter poeticis studuit et in suis libris numquam Virgilium commemorat sine laude speciali. Et ipse Ieronimus poetarum carmina memorie commendavit, et in prologo Hebraicarum questionum totus terrentianus invenitur, sepe Homerum, Virgilium, Oratium et Persium assertores suos facit, et in epistola quam scribit ad Augustinum inter illustres viros poetas commemorat. Apostolo fastidium non fuit, in Ariopago disputando, uti testimonio Menandri comici dicendo: *Corrumpunt bonos mores colloquia prava*. Et in Actibus apostolorum rursum alibi allegat Epymenidis poete versum, dicens: *Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri*. Amplius Dionisius, eius discipulus, in libro Angelice ierarchie sic ait: *Etenim valde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum relevans, et ipsi propria et coniecturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sacras Scripturas* et reliqua. Ipse etiam Ihesus multa in parabolis locutus est stilo comico conformia. Ipse etiam Paulo terrentiano usus est verbo, dicens: *Durum est tibi contra stimulum calcitrare*, non ut a Terrentio disceret qui nichil ignorat, sed ut ostenderet poetarum inventa despicienda non fore.
Verba Phylosophie in Boetio ratione procedunt quod animadverterat patientem letargum, communem morbum mentium illusarum, inani suffragio inerere; unde hominem, qui ab se veri cognitionem depulerat, neque remedia opportuna querebat debite consolationis, sed que compassionem gignerent sua audientibus infortunia - atque in hoc vere phylosophantibus iniuriam faciebat, quorum est officium sanare, non adulari paxionato -, merito corripit et castigat. Eo igitur loco Phylosophia comicorum adulationes detestatur, et tales Musas *meretriculas scenicas* appellat, quoniam questus gratia mentibus infirmis applaudere conantur; ac si dicat: *Culpa mallei non est si faber ipsum potius ducat ad formationem gladii, quam vomeris*. Nam tales comici altissimam et nobilem poesim ad scelerata ludibria traducebant. Hoc videtur ibi Phylosophia sentire dum dicit: *Abite Sirenes usque in exitium dulces, et hunc Musis meis curandum relinquite*, hoc est Musis canentibus veritatem, quasi velit alias esse Musas comici et elegiaci, et alias satiri et tragedi.
Et sic concludi potest poesim esse exquisitam prudentum eloquentiam canoris versibus traditam. Et, ut sic, maximus poeta David fuit, Isaias et Ieremias, quorum volumina hebraico metro constat esse composita. De qua, quid sit, Iohannes Boccaccius libro quartodecimo Genealogie deorum sic ait: *Poesis enim, quam negligentes abiciunt et ignari, est fervor quidam exquisite inveniendi atque dicendi, seu scribendi quod inveneris. Que, ex sinu Dei procedens, paucis mentibus, ut arbitror, in creatione conceditur, ex quo, quoniam mirabilia sit, pauci semper fuere poete*.
{e cantai.} Nobiles Grecorum iuvenes nescire canere sibi ad ignominiam deputabant, et fydibus armoniam modulare; et talibus mellicis sonis in conviviis utebantur. Sic apud Virgilium Yopa solis et lune canebat errores, deque prime etatis hominibus, et que talia. Non ut nostris temporibus videmus puellas inhonesta et turpia decantare, ut torpentem excitent venerem, vel etiam que vanissima et ab omni veritate remota lire temperamento concinunt ioculares quidam, persimiles comicis quos pellendos ex urbibus Plato decrevit, in area Sancti Martini, ubi magnus colligitur numerus proditorum. Et adverte quod versus poetarum ita ad organum et ad liram decantabantur, sicut psalmodie prophete.
{Di quel giusto figliuol dAnchise.} Per opus suum in lingua latina vulgatissimum ostendit se fuisse Virgilium. Ad locum istum allegorie mirabilis aperiendus est oculus: nam, licet Maro, ut alluderet Augusto qui materna origine de magno proditore Enea venerat, poetando semper illi pii adiecerit epyteton, atque etiam alicubi per Ylioneum dicere faciat:
*Rex fuit Eneas nobis, quo nec iustior alter,
nec pietate fuit nec bello maior et armis,*
constat tamen, referente Darete et approbantibus Servio, Donato et aliis commentatoribus Virgilii, Eneam fuisse patrie proditorem. Noster vero poeta, christianus et veritatis cultor et amator, non sine misterio de tali mendatio fabulatur. Cum igitur, hac ducti necessitate, ad sensum allegoricum compellamur, oportet de artificiosa hystorie narratione aliqua proponere que nobis ostendant quid ea via agamus.
Et utique, secundum Maronem, genitus fuit Eneas ex alma Venere et Anchise iuxta Simoentis fluminis undas; et hic multa intermedia per transitum relinquentes, de insula Trinacline a Virgilio missus in mare, procellarum impetu exagitatus, ad litora Cartaginis impulsus et naufragus a Didone benigne receptus est; ubi, eiusdem delitiis emollitus, tandem in suos venit amplexus, ibidemque, a Didone rogatus troyanum bellum proferre in medium, Creuse obitum, Ylionis excidium et eius fugam cum patre Anchise et Ascanio filio compendiose narravit. Tandem, deorum penatum monitu a Didone recedens et rursum mare repetens, ante quam ad hostium Albule applicuisset, Palinurum, sue navis magistrum, amisit et Cayetam nutricem sepellivit. Tandem, Albule ingressus fauces, ad Euandrum regem in Aventino applicuit; et deinde ad Latinum, Laurenti regem, cum ramis olive pervenit.
Latino uxor erat Amata, que soror erat Venilie, Dauni, Ardee et Ruthulorum regis, uxoris, quibus filius erat Turnus. Et Latino ex Amata unica filia erat nomine Lavina, quam Amata Turno, nepoti suo, promiserat in uxorem, sed ipsam Latinus deorum iussu Enee desponsavit. Hinc bellum atrox et pertinax inter Turnum Eneamque exoritur, et utrique ex Italis auxilia obvenerunt: Enee favit Pallas, Euandri et Carmentis filius; Turno Camilla, virgo pernix et sagittis edocta, que filia fuit Metabi, Privernatum regis. In belli diuturnitate Pallas a Turno occiditur; Nisus et Eurialus, milites Enee, nocturno bello adorientes turnanos, magna tamen prius hostium cede parata per eos, tandem a ducibus Turni in aurore ortu ambo pariter trucidantur. Camilla virgo extinguitur in prelio, et tandem Turnus, Enee manu percussus, interiit. Eneas Lavina coniugio potitus est: inde irascens, Amata laqueo se suspendit. Moriens Eneas duos reliquit heredes: Ascanium, quem tulerat ex Creusa, et Silvium Postumum, quem sibi post mortem peperit Lavina.
His prelibatis, quid de Marone mistice comicus noster senserit videamus. Et sane Anchises interpretatur habitator excelsi, et is est de quo Valerius Soranus, poeta gentilis, sic locutus est:
*Iuppiter omnipotens, rerum regumque repertor,
progenitor genitrixque deum, deus unus et omnis,*
rerum scilicet omnium pater et conditor.
Alma vero Venus est que castis preest nuptiis et sacramento matrimonii. Neque fortasse, propter aliqua que statim dicentur, male dicemus almam Venerem sancti Spiritus sponsam Virginem gloriosam, dicente Isaia: *Ecce alma concipiet et pariet filium* etc.. Nec sane intelligentibus nomen Veneris erit orribile, ut vulgus existimat. Due enim sunt Veneres, etiam secundum Gentiles: una casta scilicet et pudica, que honestis amoribus preest, et hec fertur uxor esse Vulcani; alia turpis et incesta, petulans, id est voluptuaria, libidinum et lascivie mater, duos habens filios, Cupidinem scilicet et Hermafroditum, de qua noster poeta dicit:
{Già si credecte il mondo in suo periclo,
che la folle Ciprigna} etc.
Et sicut due sunt Veneres, ita et duo sunt Amores, quorum alter bonus et laudabilis et pudicus, quo amantur sapientia et virtutes, alter lubricus, vituperabilis, impudicus et mollis, et libidinis sceleste inventor et cultor.
Prosequendo propositum, Eneas quasi enos demas, id est habitator corporis, interpretatur: hic est spiritus et intellectus humanus corpus nostrum informans. Et sane homo secundum corpus filius est Veneris, secundum intellectum filius est habitatoris excelsi. Homo enim secundum animam rationalem factus est ad ymaginem et similitudem Dei, per carnem vero ex traduce, servato ordine naturalis processus, et semine Ade procedit. Hic iuxta undas Simois gignitur: nam Simois dicitur a sym, quod est similis, et moys, aqua in discursu, siquidem caducorum similis humana condictio versatur. Et hunc fluvium, in se circulariter recurrentem, in Acheronte infra poeta figurat.
Iustitia enim constans est et perpetua voluntas, ius suum unicuique tribuens; iustus vero est iustitie verus et perpetuus observator, ita ut in nichilo ab equilibrio et contrapassu discedat: et hoc nulli, nisi soli Deo contingere potest. Nam quomodo iustus Eneas, si gentilis? Quomodo iustus, si proditor patrie? Quomodo, sine Deo, qui solus iustus? Et Christus Deus et homo est. Nostra enim iustitia iniustitia est apud Deum. Audi Prophetam: *Quia non iustificabitur in processu tuo omnis vivens*. Qua re, si volumus salvare poetam, necessario ibimus ad allegoricum intellectum, alioquin testus non verus inveniretur, nisi velimus dicere gentilem poetam gentiliter fuisse locutum. Sed non substinetur, cum proponatur umbra, id est anima hominis, missa a Beatrice ad instruendum poetam veritate.
Insula Sicilie Trinaclina appellatur propter tres alitissimos montes quos in se habet, quasi triangulari aspectu se respicientes: montes ferre Trinitatis ymaginem typice possunt; insula vero materni uteri figuram, in quo, cerebro articulato in fetu, rationalis anima infunditur, que in se habet ymaginem et similitudinem Trinitatis. Et utique maternus uterus insule persimilis est: nam, sicut insula fluctibus et procellis marinis nunc huc, nunc illuc sepius verberatur, et pro tanto fortitudinis virtutem habet, sic et partus, ante quam ad maturitatem veniat, multa patitur in utero matris, et, quando ad perfectionem venerit, in mare crudelissimum cadit, iuxta verbum poete in principio primi cantus Purgatorii, et asperrimis procellis exponitur, scilicet caducorum infortuniis et mundi laboribus, conquassandus. Nam, propter erumpnas et miserias in quibus humana natura devolvitur, determinatum est a plerisque phylosophorum non contempnende auctoritatis melius homini fore non nasci et, nato, quam ocissime aboleri. Bene igitur Maro Eneam et Homerus Ulixem in mare proiciunt.
Marinis deinde tempestatibus pubescens Eneas ad litora Cartaginis impellitur, ubi eum naufragum Dido recipit. Cartago nova civitas interpretatur, et adolescenti hec universalis mundi arena ut parve areola pro loco pugne est; Dido carnis lubricum lasciviamque, in quam primum incurrit adolescentia et cum ipsa colluctatur, ostendit. Et vere mundus adolescenti nova civitas est, et Dido incentivum libidinis, illi etati presertim laqueus: et sic quasi naufragus a Didone recipitur.
Virgilius quod primum fuerat in naturali hystoria, ea ratione, secundum facit in artificiali: nam Ylionis obsidio et obversio, atque Creuse perditio ad vitam pertinent activam, que iuventuti tribuitur. Nam Creusa creans usum interpretatur: nature voluptuose et concupiscibili, in concubinatu Didonis figurate, in Creusa, uxore Enee, activa succedit; cui filius Ascanius est, qui sic nominatur ab a, quod est sine, et scalenos, gradatio; et sine gradatione modus est medium tenens inter superhabundantiam et defectum, teste Oratio, qui dicit:
*Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum*.
Hinc fit quod tendenti ad vitam contemplativam temporalium dispensatio quasi occulte aufertur, modo, id est virtutum habitu, remanente.
A Didonis complexu deorum penatum monitu divellitur Eneas, quandoquidem stimulis domestice conscientie a tali turpitudine removetur, et ad frugem melioris vite revocatur. Tamen iterum mare repetit, quoniam neque activa, neque contemplativa vita sine bello strepentis mundi duci possunt, quin, ymmo acrius in etate matura, ab astu et calliditate veteratoris antiqui homines fortius debellantur.
Ante tamen quam ad fines Albule applicaret, in Sicilia patrem sepellit, quando scilicet a cultu veri Dei humana natura recedit: sepulcrum in integumentis oblivionem notat, et vere humanum genus veri Dei oblitum est quando ydola colebat. Amplius Palinurum in mari perdit - Palinurus visu errabundus interpretatur -: nam, ante quam Lavine, id est Ecclesie, copuletur, errores preterite vite illi oportet derelinquere. Sepellivit et Cayetam nutricem, cum ad cantum syrenarum aures obturavit et oblivioni tradidit delitias mundi cum pompis suis et vanitatibus.
Ad fauces Albule applicare est ad nitorem vite candidissime se conferre et, exuto veteri homine, novum induere. Euander dicitur ab eu, quod est bonum, et andros, homo: unde Euander, vir bonus. Igitur ad boni viri mentem, de mari exiens, per hosticum Albule accedit Eneas, id est corporis habitator qui spiritus et intellectus humanus est; et ipsum reperit in monte Aventino, id est in altitudinis spiritualis desiderio.
Hec et si ad componendum rectum hominem pro Maronis intentione referantur; tamen, quia precedentia cum sequentibus sotiata sublime misticum, quod ipse Maro omnino non vidit neque intellexit, continent, pro captu ingenioli mei conabor ostendere. Paucis igitur de superioribus repetitis, sequentia pertractemus. Pro quorum intellectu, in fugam calumpniatorum, dicimus Christum leonem, serpentem, vermen typice nuncupari, pro diversis locis et respectibus. Amplius quis perorrescat adulterium Bersabe et Urie necem Christi Synagoge et Ecclesie tenere figuram? Quis non epytalamium Cantice canticorum, multis refertum illecebris et amatoriis verbis, Christi et Ecclesie nuptias in occulto ferre putabit? Nos in verbo Virgilii modesto aliquid proximum sacramentis nostre fidei negabimus inveniri, cum dicat *alman Venerem*?
Hinc nemo miretur si auxerim dicere Christum cum membris suis, et Synagogam, et Ecclesiam, figurari in Enea, et in alma Venere Virginem gloriosam sancto Spiritui in eterno consilio desponsatam: Veneris planeta inter sydera fons est amoris, et hunc dicit poeta {che l sole vagheggia or da coppa, or da ciglio}; propinquiora sunt hec intellectui humano. Ipse enim, Dei verbum et sapientia, filius est Anchisis, id est excelsi, secundum deitatem et animam rationalem, et filius alme Virginis secundum hominem, sancto cooperante Spiritu. Nec inaniter dixerim sacrilegam Ierusalem et Synagogam in Ylione troiano typari: ylem materia confusa et informis, on dominus dicitur; unde pontifices, scribe et pharisei, qui *thauri pingues* dicti sunt in suilla regione morantes, merito dici possunt domini confuse materie, seu informis confusionis. Tunc Ylion, eorum superbissimus princeps, id est dyabolus, ex quo venerant, combustus est, quando scilicet in ara crucis Usia, id est deus et homo Christus, pro Adam atque corpore ipsius debitum sublime persolvit. Tunc et Christus venit Ytaliam, quando, repudiata uxore tamquam impudica meretrice, que vere ab ipso amata est - Amate nomen in Marone -, legiptime sortita, et per Petrum et Paulum romanam fundavit Ecclesiam.
Hoc intellecto, ad hystoriam epithomatam veniamus. Militia Christi et pars potior hebraice Sinagoge conversa ad Gentes, fugiens lutosam illam suem veterem Sinagogam que perditionis succulos alebat et pingues thauros, ad fauces Albule applicuit, hoc est ad simplices ignorantes Gentiles, qui extimabant se bene in fidei cursu nitido alboque manere.
Inde proceditur ad Euandrum, id est ad viros bonos ex gentilitio monte Christum aventes. Inde procedit Christus adolescens in corpore suo predicationibus apostolorum cum ramis olive, id est pacis eterne oblatione, ad Latinum, linguam, qui est in Laurento: et hoc est Roma que lauri corona de orbis universi dominio triumphavit.
Ibi Eneas Amatam invenit Latino uxoratam, in abrenumptiatione scilicet Christi, dum alta voce clamavit: *Non habemus regem, nisi Cesarem!*. Hec improba mulier carnaliter vivens de se nascentem Laviniam - id est Ecclesiam romanam renascentem in baptismatis sacramento per quot quot de suis qui Christum susceperunt - Turno nepoti suo ex Venilia - id est ex venali urbe de qua dictum est: *Venalis civitas et mature ruitura, si emptorem invenerit* - et Dauno rege Ardee - id est ex incendio et ardore bellorum dante unum, hoc est imperium - maritare volebat et Enee auferre; quia scilicet Sinagoga decrepita, se imperatoribus prostituens, infantulam Christi surgentem Ecclesiam legiptimo sponso auferre conabatur et persecutionibus acerbissimis provocare.
Latinus vero, id est gentilis populus in adoptionem receptus, Lavinam, id est lotricem Ecclesiam in baptismatis sacramento, Enee desponsavit. Hinc atrox bellum et pertinax oritur inter Eneam, id est nascentem Ecclesiam que Christi corpus erat, et Turnum, hoc est gentile imperium. Et hinc atque illinc auxilia ex Italia provenerunt.
Nam Enee, id est nascenti Ecclesie de gentili populo, fit auxiliator Pallas, Euandri et Carmentis filius. Pallas sapientie dea penes Gentiles habita est, et prudentiam humanam figurat, que Euandri, id est boni viri, filia est: a viro enim bono separari non potest. Et Carmentis, seu Nichostrate Carmentis, vates fuit mentis divine carmina dicens: nam subrogatus populus gentilis loco Hebrei, ut sic a prophetis vaticinatus est. Pallas in martiribus propter fundamentum Enee regni occiditur a Turno, hoc est ab Imperio, unde poeta dicit: {E Pallante morì per darli regno}.
Turno vero Camilla, pernicissima et levissima virgo, sagiptis edocta, filia Methabi, Privernatum regis, fit auxiliatrix; in qua pulcre romana gentilis religio figuratur, que omnimo sterilis fuit, et pro mundi gloria falsis diis victimas obtulit, et pro victoriis preces effudit, et cerimonias adinvenit, cum nichil ininauguratum inciperent. Pernix fuit: nam repente romani principes per orbem totum discurrebant, ut ipsum sibi violenter subicerent. Camilla hec Methabi, id est ponentis metum orbi, quod in romano populo accidit, filia fuit; qui populus orbem terrarum verno privavit, hoc est letitia et pulcritudine libertatis. Hec ex insidiis Christi milites sagittavit, cum persuasione gentilium pontificum et sacerdotum imperatores et domini temporales ad persecutionem Ecclesie moverentur. Hec tandem in diuturno bello occiditur, quando scilicet Constantini Magni et beati pape Silvestri temporibus Ecclesie Dei romanum cessit imperium et gentilis religio extincta est.
Nisus et Eurialus, quorum prior insula, sequens latum mare interpretantur, milites et fautores Enee, qui figurare videntur hereticos et scismaticos, eo modo quo in Iob amici eius, nocturni siquidem bellatores fuere in tenebrosis oppinionibus suis: nam, cum se fingunt heretici pro Ecclesia militare, Ecclesiam persecuntur et destruunt; milites ex hostibus, qui ad fidem venissent, nocturno bello iugulant; illucescente vero die veritatis illuminatore, diurnorum hostium spiculis confodiuntur et cadunt.
Postremo Enee manu Turnus extinguitur, quando scilicet Constantini tempore gentile Imperium ad Christi fidem convertitur. Tunc Eneas in Ecclesie corpore coniugio Lavine tute ponitur, licet, ut supra dictum est, hereticorum et scismaticorum labefactetur inscitia et obstinatione.
Amata, id est vetus Sinagoga, consummatis nuptiis Enee et Lavine, laqueo se suspendit, in suspendo siquidem manet perfidia Iudeorum, de qua scriptum est: *In diebus illis salvabitur Iuda*. Amata, a domino et deo suo deserta scelere, a Vespasiano primo et Tito eius filio, ab Adriano postremo, in omnem ventum dispersa est, et iuge sacrificium suspensum est.
Enee filius ex Creusa, nomine Ascanius, remansit in consilio dispensatricis Ecclesie, hoc est virtutum moralium habitus, modum in temporalibus rebus ponens. Ex Lavina Enee filius fuit Postumus Silvius, in quo solitarii et contemplativi post se humum, id est terrena, abicientes merito figurantur.
Amplius consideranti michi visum est quod Sicilia, que et Trinaclina nuncupatur, insula magna, pulcra et fertilissima, tribus altissimis montibus ornata sese triangulari figura spectantibus, Christum et eius corpus Ecclesie representet: insule, ut videmus, marinis fluctibus undique verberantur, et viros fortes et constantes indicant; ipsa siquidem insula ad Eolo, ventorem rege, qui pulcre romanum figurat imperium, perturbatur, et tamen, stabilis manens, potentiam eius despicit; habent sane montes excelsi similitudinem altissime Trinitatis, et ipsum insule corpus corporis Christi, quod secundum omnem perfectionem qua decebat homini factum est, atque etiam illius Ecclesie primitive.
Temporibus nostris per gubernatores Ecclesie idem sepellitur Anchises, hoc est in oblivionem ponitur; et de Sycilia Romam trasfertur Ecclesia, quando de Sinagoga sepelliente Anchisem romana fundatur Ecclesia. Hec de ingenioli mei pharetra exeuntia, an sic dirigi possint, altiora ingenia meditentur, quorum correptioni humiliter me subicio.
{che venne di Troya.} Alia lictera habet {da Troya}, et utraque bona. Et Troyam, hoc est scrofam, recte appellat carnalem illam et sacrilegam Ierusalem que Messiam suum occidit. {Poi che l superbo Ylion.} Superbum Ilemon appellat principem mundi huius. {fu combusto,} igne caritatis Christi flagrantis in ligno crucis. Hystoriam obsidionis Ylionis et eius excidium, ceu mulierculis notissimum, derelinquo.
{- Modo es tu ille Virgilius et illa fons
- Or se tu quel Virgilio e quella fonte
qui expandit eloquentie tam latus flumen? -
che spande di parlar sì largo fiume? -
respondi ego ipsi cum verecunda fronte.
resposi io lui con vergognosa fronte.
- O altorum poetarum honor et lumen
- O degli alti poeti honore e lume
valeat michi longum studium et magnus amor
vagliami il lungo studio e l grande amore
qui michi fecit vestigare tuum volumen.
che mha facto cercare lo tuo volume.
Tu es meus magister et meus autor:
Tu se lo mio maestro e l mio autore:
tu es solus ille a quo ego sumpsi
tu se solo colui da cui io tolsi
pulcrum stilum qui michi fecit honorem -.
lo bello stilo che mha facto honore -.}
Poeta in circumlocutionis involucro, quo modo se revelavit, quis fuisset Maro cognovit; unde cum admiratione in laudem eius repente prorupit. Circa que animadvertendum quod, cum fidei ortodosse sinceritas oblivioni quodammodo gentilium poetarum theologiam tradidisset, et phylosophorum documenta negligeret, pro eo quod Veritas, veniens in carne et piscatores eligens in discipulos, stultam mundi prudentiam ostendisset, merito cathecumini ingenium fingit se prima facie non cognovisse Maronem, hoc est gentilem poesim et phylosophiam; at, postquam speculatus est naturalem et moralem phylosophiam, et vatum gentilium integumenta multum luminis afferre ad doctrinam christianam, ad phylosophos et poetas christianum ingenium se convertit, dicente Aurelio Augustino: *Quicquid phylosophi et poete invenerint quod doctrine et fidei christiane possit accommodari, ab ipsis, tamquam ab iniustis possessoribus, extorquendum est*. Nostri enim doctores in moralibus et Aristotilem, et Senecam ut plurimum secuntur, et mores respuunt lascivientium Christianorum.
De Maronis vero doctrina et vaticiniis ignoranter prolatis, quod ex altissima Dei providentia factum puto - nam inter latine lingue poetas, quibus fides maxima haberetur, nemo Virgilio surrexit maior, nemo acceptior: cuius metri attestatione, centone Probe invento, fides et religio christiana roborate sunt - ut, si prophetis quos ignorabant Gentiles credere nollent, suis saltem crederent poetis quos maxime colerent. Hinc Statius in opere poete dicit: {- Al mio ardore fur seme le faville -} etc.; et iterum: {- Quando dicesti: *Secol si rinova*-} etc.; et concludit: {- Per te poeta fui, per te christiano-} etc.; ibi vide plene de hoc. Vult enim quod ultra mille, id est multi, meditantes integumenta Virgilii, conformare cum predicationibus apostolorum, ad fidem Christi venerint. Nec mirum: secundum Gregorium in Moralibus, *qui venerat utrumque populum redempturus, ab utroque populo voluit prophetari*.
{Hora.} Cui dicitur hor per apocopem. Modus loquendi est communis in admirantibus propter aliquid novum emergens. {se tu,} quasi eum, oblitum temporis diuturnitate, ad memoriam revocet; {quel Virgilio,} illa virgula vigilans que, recto vertice subtiliter in altum elevata, ethera penetrasti. Et hoc se refert ad inventiones subtiles.
{e quella fonte.} Fons est perpetuum scatentis aque de terra principium. {Che spandi di parlare.} Alia lictera habet {del parlare}, et idem sensus est, et ad latitudinem claritatis eloquentie se refert. Parabola siquidem expolita et gravis elocutio, ut apparet in Salomone, pregnans quippe verbum est, sententiosum et latens sub integumentis. {sì largo fiume,} in quo *natat elephas et peditat agnus*: omnem scientiam et inventum gentilium poetarum et phylosophorum vero plectitur.
{Resposi io lui,} id est ad lui, et est auferesis. Et vult dicere: ego, dudum gentile et sublime ingenium, ut cathecuminus christiane religioni dedicatus sum, et postergavi ingenia poetarum et phylosophorum.
{con vergognosa fronte:} Ut? Quid ita? Quid peccasti? Cur sic verecunderis, ingenium, cum in fronte susceperis signaculum crucis? Fortasse respondebit: - Quia de sinu Ecclesie virtutes morales penitus ceciderint, et sacerdotes figura pascantur inani, unde in Christianorum republica vitia nimium excreverunt. Confugio igitur ad te cum verecumdia et erubesco, ut me de tantis malis eripias -. Audi sermonem in sacris Licteris: *- Erubesce, Sidon - ait mare*. Huius tamen verbi expositio decentius explicabitur in sequenti cantu.
{O delli alti.} Alia lictera habet {delli altri}, prima meo iudicio est melior: nam plerique poetarum alti sunt, ut ibi: {Di que signori dellaltissimo canto} etc.; plerique sunt medii, plerique sunt infimi et abiecti, quibus meretricule scenice deserviunt. Altissima enim poesis, que in Virgilio figuratur - ut docet poeta se glosans dum dicit: {Honorate laltissimo poeta} etc. -, vult tamen in interiore sensu quod, si poete deficiant phylophorum inventa, totum corpus eius perditum erit. honore: honor enim altissimi poete non est in dulcedine metri vere, iuxta illud ciclici: *Fortunam Priami cantabo et nobile bellum,* sed in allegoriarum latentium sobrietate, latentium sub cortice lictere suaviter resonantis. {e lume,} quoniam rationes subtiles poete opus illuminant et clarissimum faciunt.
{Vagliami:} sit michi ad valorem et utilitatem - et expetit tamquam emeritus - {il lungo studio}. Studium est vehemens animi applicatio ad aliquid peragendum cum spe obtinendi quod querit. Et tacite succenset pigris et desidiosis qui volunt multa scire, labore studii postergato. Nemini enim contingit unquam sine diuturnitate studii ad scientiarum apices pervenire. {e l grande amore.} Nisi cum studio quis amore ardentissimo afficiatur ad illud quod intendit, labascit ingenium, et ad ipsum nunquam poterit pervenire. Oportet igitur quod amor discendi cum vehementi studio coalescat.
{Che mha facto cercare lo tuo volume.} Tacite se collaudat et merito: tanto enim amore ad licteram affectus est ab opera Maronis, ut inde eliceret integumenta altissima de quibus aliquantulum supra locutus fui. Non recircaverunt eum sic Servius et Donatus, non alii Maronis commentatores antiqui: nam per elicita ex secretis suis illum sibi merito autorem et ducem facit. Non enim qui versuum melodiam sequitur poete opus intelligit, sed qui longissimo et diuturno studio amore discendi allegorias de profundo effodit.
{Vide bestiam pro qua ego me volvi:
Vedi la bestia per cui io mi volsi:
adiuva me ab ea, famose sapiens,
aiutami da lei, famoso saggio,
quia ipsa michi facit tremere venas et pulsus.
chella mi fa tremar le vene e polsi.}
Postquam poeta collaudatione debita captavit benivolentiam a persona, tacite respondet increpationi sibi facte cur non ascenderet montem: quia scilicet lupa impediebat eum. Et cum tali responsione connectit petitionem auxilii pro imminenti malo et periculo.
Et dicit: {Vedi.} Tu, qui scientiarum omnium plenitudinem notissimam habes et insuper acutissimum ingenium, et me redarguis cur non ascendo montem totius gaudii et letitie, tibi respondeo: vide ibi lupam visu teterrimam et orribilem, que, contra me paulatim veniens, me ascendere non permictit, sed astu et malitia quibus callet me repellit ad yma unde ascendere ceperam. Sic loquitur gentilis populus, qui *vidit lucem magnam* et tandem, naturalibus rationibus a dyabolo superatus et poeticis fabulis illusus, oculos advertebat. Sic loquitur altissimum hominis ingenium petendo consilium rationis.
{la bestia.} *Et vidi bestiam exeuntem de mari* etc. *Vidit hominem nigrum sedentem super equo nigro et nomen illi mors*. Nulla enim bestia tante feritatis neque tante crudelitatis inveniri potest similis dyabolo, de quo scriptum est: *Crudelis est et non miserebitur*. {per cui:} cuius astu, malitia et calliditate sensim compellor ad yma. {io mi volsi,} de recto itinere meo quo, fidei puritate et simplicitate informata miraculis, prodigiis et portentis, ac vite honestissime sanctitate, ascendebam in collem luminosum, id est credulitatem Redemptoris et mediatoris Dei et hominum Iesu Christi.
{Aiutami da lei.} Ab avaritie impetu absit non magis quam aliorum capitalium peccatorum adorientium poetam in iuventute sua! Alto enim ingenio, non avaritie misera turpitudo, sed dyaboli sillogizatio, naturalibus inherens argumentis, periculum est. {famoso saggio.} Iterum captat benivolentiam a persona, et famosam sapientiam appellat scientiam phylosophorum et poetarum.
{Chella mi fa tremare.} Qui tremit veram et certam stabilitatem non habet, et talis vacillans est: nam dubius in fide infidelis est. Ultima enim pugna terribilis et stupenda dyaboli est, contra quam in fine dominice orationis auxilium postulamus, dicentes: *Et ne nos inducas in tentationem*, cui populus in oratione subnectit: *Sed libera nos a malo*, ut hic poeta petit a Virgilio.
{le vene.} In venis vegetativa vita intelligitur, que sensitiva inferior est, et in ipsa carnis sensualitas figuratur. {e polsi.} In pulsuum moderatione et armonia modus rationalis anime figuratur. Sensualitatem igitur et rationem conturbat et concutit calliditas temptatoris.
{Multi sunt animales quibus uxoratur,
Molti son li animali ad cui si amoglia,
et adhuc erunt plures, usque quo Veltrux
e anchor saran più, infin che l Veltro
veniet qui faciet ipsam mori de dolore.
verrà che la farà morir con doglia.
Iste non cibabit terram neque peltrum,
Questi non ciberà terra nè peltro,
sed sapientiam, amorem et virtutem,
ma sapientia, amore e virtute,
et sua nativitas erit inter feltrum et feltrum.
e sua nazione sarà tra feltro e feltro.
Illius humilis Ytalie erit salus
Di quella humile Ytalia fia salute
pro qua obiit virgo Camilla,
per cui morì la vergine Camilla,
Euriale, Turnus et Nisus vulneribus.
Euriale, Turno e Niso di ferute.
Iste persequetur eam per omnem villam,
Questi la caccerà per ogni villa,
usque que eam remiserit in inferno,
fin che lavrà rimessa nello inferno,
unde invidia prius eam movit.
là onde invidia prima dipartilla.}
Dicto de corrupta natura et pessima talis bestie, dicit in quo actualiter opus suum exerceat, et quomodo, et cum quibus, et in fine per quem et quomodo morietur.
{Molti.} *Multi sunt vocati, pauci vero electi*, quoniam *stultorum infinitus est numerus*. sono li animali. Animal nomen est universale sub se colligens omnes quascumque creaturas inferiores vitam degentes. Verum quodammodo in proverbium invaluit quod, cum de homine dicimus ipse est unum animal, intelligimus {una bestia}. Tamen, seposita Circe que homines convertebat in belluas, luxuriosos sues appellamus, superbos leones, vulpes astutos. Omnes enim viventes secundum appetitum animales dicere possumus. Hinc fit quod ista bestia non electis, sed prescitis, quos inter bestias numeramus, uxoratur. ad cui si admoglia: hoc est inseparabiliter copulatur ut vir uxori. Concubinam de iure facile possumus repudiare, uxorem minime, nisi ex certis causis a iure canonico approbatis et certis solempnitatibus observatis. Anima christiana, cave ne cum dyabolo nuptias contrahas, cum difficile sit divortium! Nam, ut vides, spiritus nequam delectabiliter, quasi meretrix, se prostituit.
{E anchor saran più.} Noster textus dicit {e più saranno anchora*}, et idem est sensus. Et non erunt plures quia preteritorum numerum superent, sed quia augebunt. Et tempus istius {anchora}, secundum variationem temporum in poeta, sic sume.
{infin che l Veltro:} interpretatur velox trux; et sic vulgo canem leporarium appellamus, quem alii veltro, alii levriere nuncupant. Et ipse etiam vulpes odit et insequitur ut plurimum. Et hoc nomen Christo venturo ad iudicium convenit non minus quam leonis in paxione: nam, quando venit in carne Dei Filius, non venit iudicaturus mundum, sed iudicari et ut iudicaretur a mundo; et sic non ut persequeretur, sed ut persecutioni serviret. Ad iudicium cum venerit, leporem vilissimum et vulpem sagacissimam persequetur, cum separabit oves ab edis. Veniet enim ut fur in nubibus celi; neque litigii diuturnitate sententiam differet, sed, accusante unumquemque conscientia sua, repente dampnabit. Neque etiam hoc nomen minus et indecentius ei convenit, quam vermis et serpentis, que nomina, pro qualitate rei de qua intenditur, apponuntur et tollerantur in sermone divino.
Ceterum, ne aliorum oppiniones et inventiones super hoc passu negligere videamur, sunt qui velint hic prophetasse poetam promictendo futurum imperatorem, qui destruet et de mundo ex toto expellet peccatum avaritie, et apud inferos relegabit, unde invidia eam evocavit in mundum et disseminavit per totum orbem terrarum. Iuxta Sapientis verbum, qui dicit: *Invidia dyaboli mors ingressa est in mundum*, aliqui exponunt: *Id est avaritia, que mundum iugulat*. Et dicunt tales expositores circa hoc tria principaliter considerari debere: et primo cur talis dominus qui venire debet vocetur Veltrus; secundo, quid illud significet: {e sua natione sarà tra feltro e feltro}; tertio cur potius esse debeat salus Ytalie, quam aliarum provinciarum, cum de toto mundo eam expellere debeat.
Circa primum notandum quod talis venturus dominus ideo canis leporarius nuncupatur, propter aliquot laudabiles condictiones quas canis leporarius habet: nam inter omnes canes nobilior est, et gratiosior, et pulcrior. Unde propter sui nobilitatem duo de ipso maxime notanda sunt: primo quod non latrat; secundo quod captam predam non devorat, sed suo reservat domino. Prima condictio nobilitatem designat Imperii, quod inter reliqua regna obtinet principatum; secunda significat Imperatoris personam, quia adeo liberalis est, quod sibi nichil reservat, sed omnia comunicat militibus suis, sicut fecerunt Alexander Macedo, Publius Cornelius Scipio Africanus, Pompeius Magnus et, super omnes, Gaius Iulius Cesar. Ac etiam canis leporarius alia duo mirabilia in se habet: nam iacentibus in terra parcit, et insultat illos qui se defendunt; et duo hec pertinent Imperio, scilicet *parcere subiectis et debellare superbos*.
Circa secundum principale notare debemus quod noster comicus poetico ritu futura predicit; unde et poete vates appellati sunt. Et dicit quod talis dominus nascetur inter filtrum et filtrum, hoc est quod talis expulsio bellue erit de corde, quod est inter duas ascellas; et ascelle gallica lingua feltra vocantur. Alii dicunt filtrum vilissimum pannorum, unde vili loco nascetur.
Circa tertium notare debemus quod, quamvis iste venturus dominus de toto orbe terrarum expellere debeat avaritiam, nichilominus noster poeta dicit quod maxime salus erit Ytalie, quoniam Ytalia amplius habundat avaritia propter simoniam romane Ecclesie; ideo, ubi magis habundat infirmitas, ibi magis debet succurrere efficacia medicantis. Veniet ergo dominus iste qui avaritiam et simoniam, presertim de Ytalia, deinceps de mundo universo, depellet et exterminabit.
Utinam dominus talis non sit Antichristus, cui Iudei omnia iocalia et pretiosa a Christianis expoliata per fenus presentabunt, et omnes thesauri terre defossi ipsi obvenient! Amplius ipsius pater dyabolus eum docebit alchimiam, unde aurum, et argentum et pluto erit; unde auri, et argenti et lapidum pretiosorum multitudine explebit avaritiam Christianorum, et eos trahet auro in abnegationem fidei christiane.
{Verrà,} iuxta promissionem suam evangelicam, quoniam verax est et non mentitur. {che la farà morire:} et qua morte statim subicit. Multiplex enim mors est, ut infra dicetur; hoc tamen loco mors sumitur, seu sumi debet, pro privatione actus temptandi, qui est vita dyaboli; et tunc erit, cum desinet esse quem temptet. {di doglia.} Alia lictera habet {con doglia}, que scilicet cum eo eternaliter erit. Solito enim lucrari avide, summus dolor est, si ei undique lucra cessent et spes lucri: hinc ei erit pena infinita, et dolore continuo recirculabitur in semetipso, et proinde ipse et dolor unum erunt.
{Questi.} Postquam poeta per Virgilium ostendit mortem futuram bellue per leporarii persecutionem ultimam, ut, de quo cane allegorice sentiat, ostendat, et suam limitet fictionem, ex opere et effectibus eius ipsum declarat, dicens: {non ciberà}. Active et passive legi potest: nam cibus ipsius Veltri non erit terrenum, sed spirituale et eternum, neque alios cibabit terra et peltro. Cibo enim materiali mortalem producimus vitam, spirituali vero spiritualem, iuxta verbum Salvatoris dicentis: *Non de solo pane vivit homo* etc.. Et, ut ostendat se de temporali domino non sentire, primo materiale cibum excludit, secundo spirituale introducit.
{terra.} Sub nomine terre omnem materialem cibum excludit, et amplius quicquid ad terrenam pertinet actionem. Nam dictum est: *Qui de terra est, de terra loquitur*, et de terra cibatur per os et per aures. Et quia terra facile mollificatur, omnes homines viventes secundum concupiscentiam carnis et oculorum videtur amplectere.
{nè peltro:} sophisticum metallum est et commixtum, et foris ostendit aliud quam sit intus, tamen parvissimi valoris est, et viros duplices corde, astutos, malitiosos et ypocritas typare videtur. Et cum peccatum annichilet hominem, recte ex auro peltrum resultare facit. Tales neque cibus Veltri, nec Veltrus cibat eos, quoniam ipse veritas est, et veritate cibabit.
{Ma sapientia, amore e virtute:} hec verba sic simpliciter et absolute prolata, nisi de sola Trinitate, intelligi non possunt, si vim lictere facere non velimus. Quis enim simplex homo, non dico divinam virtutem, sed neque moralem infundere potest? Soli Deo hoc competit, et indubitate tenemus: agnus Dei electos suos cum corporibus glorificatis tali cibo cibabit. Qui hic intelligit de domino temporali, qui auro, quod terra est, cibabit, a pietate recedit.
{E sua natione:} verbum istud, pro genitura hominis sumptum, multos sentire fecit aliter quam deceret; et hunc Veltrum futurum hominem de carnali copula putaverunt, ad continuum ortum solis et occasum oculos non flectentes. Et sane gentiliter apologizantes inberbem puerum solem esse finxerunt, quoniam, etsi sero quasi senex locum quietis videatur expetere, omni tamen mane repuerescit, quasi quasi ex alvo nocturne pariatur. Nobis enim communi locutione quicquid de novo apparet nascitur; nichil enim aliud est nativitas hominis, quam nova ostensio partus cadentis de tenebra materni uteri in lucem hanc: quod enim latebat in ventre, palam fit. Nec traslatio nominis partus ad ortum solis inepte fit, cum poeta noster in quadam sua cantione morali, que incipit
{Io sono venuto al punto della rota,
che lorizonte, quando il sol si corca,
ci partorisce il geminato cielo,}
fieri licere ostendat. Et, ut sic, Christus veniens ad iudicium ut fur, antro nubium patefacto, omni creature se palam ostendet. Talis igitur erit nativitas Veltri. {sarà tra feltro e feltro.} Nichil, inter humana inventa quod nubes assimilet, aptius poterit inveniri, quam filtrum compositum ex verticibus lane tenuissimis, ad similitudinem actomorum, forcipe cesis et diversorum colorum tenui visco compaginatis, quo ceu per nubes deorsum aquarum guctule distillantur. Et, ut diximus, filius Virginis ad iudicium venturus est in nubibus celi.
{Di quella humile Ytalia:} methonomia est, hoc est denominatio, que a rebus finitimis trahit originem; et ideo dicitur a metha, quod est de vel trans, et nomo, quod est nominatio, respondetque colori qui dicitur denominatio. Et fit methonomia modis quatuor, quorum primus est quando contines ponitur pro contento, ut in textu nostro, vel etiam e converso, ut: *Animam que sacrificaverit Deus fecit mundam*, anima enim ab homine continetur. Continentia autem superiora dicuntur, contenta inferiora; unde ubicumque unum pro alio ponitur, vel proprium pro appellativo, vel e converso, fit methonomia, ut ibi: *Predicate evangelium omni creature*, id est hominibus; et ibi: *Tiphis et Authumedon dicar Amoris ego*.
Secundus casus est quando inventum ponitur pro inventore, ut: *Cum Venere et Bacho lis est*, id est cum luxuria et ebrietate. Tertius est quando instrumento tribuitur illud, quod artificis est, vel e converso, ut: *Oculus videt* et *Crux Christi dyabolum superavit*. Quartus est cum causa ponitur pro effectu, ut: *Rogo dilectionem tuam*, id est te dilectum. Fit etiam methonomia, secundum Tulium, quando representans ponitur pro representato, significans pro significato, possexum pro possexore; vel quando adiectivum quod est cause attribuitur effectui, vel e converso, ut *Iam gelidas Cesar cursu superaverat Alpes*: gelide Alpes non sunt, sed gelu faciunt. Et notare debes quod methaphora est translatio in significatione, sed methonomia fit in officio. Et hec differentia inter hos tropos assignatur, secundum quod dicunt quidam, quod methonomia continetur sub methafora. Humilem igitur Ytaliam, romanam appellat Ecclesiam, in cuius declarationem pontifex eius servum se dicit servorum Dei: ipsa quippe, in Christi et discipulorum suorum humilitate fundata, totum christiane Ecclesie representat.
{fia salute.} Liberatio Ecclesie ab avaritia nec vera, nec perfecta salus est, sed resurrectio animarum cum corporibus glorificatis: nam anima, facta ad ymaginem et similitudinem Dei, refectionem suam inveniet in visione divinitatis, corpus vero suam in visione corporis Christi.
{Per cui.} Circumlocutione declarat de qua Ytalia, id est parte Ytalie, sentiat in methonomia; et, ut dixi supra, numquam perifrasi utitur, quod in ipsa aliquod singulare misterium non includat. morì la vergine Camilla, de qua dictum est supra, in glosa super illo verbo {e cantai di quel giusto}. Verum, secundum Servium, *Camilla quasi ministra dicta est, enim et ministros camillos et camillas in sacris vocabant, unde et Mercurius etrusca lingua Camillus dicitur, quasi ministrator deorum*. Verba sunt Servii, que ad intentum nostrum satis se dirigunt: nam, ut ibi dictum est, Camilla, Metabi regis Privernatum filia, fert ymaginem gentilis Ecclesie, que tempore sancti Silvestri penitus extincta est. De Enea poeta dicit:
{Che fa dellalta Roma e del suo imperio
nello empireo cielo per padre electo.}
Et hoc cum ad licteram Camilla vetaret, extincta est. Euriale, sotius et una anima cum Niso: milites Enee fuerunt, ut in eadem glosa dictum est, et quid figurent, scilicet hereticos et scismaticos, qui totam Christi, Ecclesiam corruperunt, fedaverunt et laniaverunt, dum nocturno bello pugnare pro Enea se fingunt. Turno e Niso. De Niso iam dictum, de Turno etiam in glosa illa satis late dictum est. Ipse quippe terrenum figurat Imperium, quod in Constantino cessit beato Silvestro: qui de latino factus est grecus.
Et adverte ad artificiosum ordinem poete: nam primo producit Camillam, que mirabiliter fraternizat cum Synagoga, que suum occidit Christum, et in Saulo Christianos persequebatur: sic et gentiles sacerdotes nascentem Ecclesiam Christi persecuti sunt. Ceterum cum in persecutione martirum patientia et miraculis christiana religio mirabiliter multiplicaret, spiritus nequam conversus est ad hereses cum favore Imperii. Unde post Camillam Eurialem recte ponit, et istis ambobus adicit Turnum, id est temporalem dominum faventem gentili sacerdotio et hereticis. Post Turnum ponit Nisum, qui insula interpretatur a terra firma separata, et flagellis tempestatum undique inruentium supposita. Et in hoc loco figurat scismaticos separatos a corpore Ecclesie romane, ut accidit in Maomet; numquam tamen legimus legem Amaomet calore de romano Imperio recepisse.
{di ferute.} *Sagitte tue acute, populi sub te cadent in corda inimicorum regis*. Magnum fuit bellum inter Imperium et Ecclesiam primitivam, magnum inter hereticos et doctores fidei christiane. Magna intulit vulnera divus Aurelius Augustinus hereticis, ingentia intulerunt martires infidelibus dum torquebantur. Audi Laurentium ad Decium imperatorem dicentem: - Ex hoc latere iam assatum est: gira et comede -. Maximum intulit vulnus Silvester quando, converso Costantino ad fidem Christi, gentilis religio ex toto deleta est. Multis igitur magnisque vulneribus extincti sunt heretici et ydolatre.
{Questi la caccerà,} more boni et solliciti venatoris, non solum in capite dyabolo, sed in membris suis, usque ad locum ubi, sicut vulpes, in caveis suis perpetuo detrudentur. {per ogni villa.} Villas Galli civitates appellant, Ytali regiones comitatus, et, ut sic, totum habitabile includit. Moraliter, de una cum dicet: *Exurivi, et non cibastis me*; ex alia cum dicet: *Sitivi, et non dedistis michi potum*; de alia *Nudus eram in frigore: non operuistis me vestimento*, et sic de reliquis; sicque accusans, omnem excusationem auferet eis, eorum rusticitatem reprehendendo et supinam ignorantiam. Nam dicent stulti: - Quando vidimus te nudum? - Quibus respondebitur: - Quando vidistis pauperem meum -.
{Fin che lavrà rimessa nello inferno:} quod tunc erit, cum dicet peccatoribus: *Ite, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est dyabolo et angelis eius*, et non verbum remiserit. Quasi actenus inde, ut e carcere, temptator evaserit in pernitiem hominis. Et hec de inferiori et essentiali inferno intellige.
{Là donde invidia prima dipartilla:} quo pacto verbum hoc de avaritia possit intelligi non video, nisi dicamus quod animo lucrandi hominem et in suum dominium trasferendi venerit primo in mundum. Sed ego convenio cum Scriptura, que dicit: *Invidia dyaboli mors ingressa est in mundum*. Avaritiam fortasse movit in Cayn, unde factus est paricida? Et rursum invidia sublimem angelum movit in superbiam et excitavit in elationem, et non avaritia! Neque potuit animum Ade invadere avaritia, quandoquidem illi totus orbis terrarum datus est in possexionem, immo filios producere delectabatur ut secum pariter possiderent.
{Ubi audies desperatos stridores,
Ove udirai le disperate strida,
videbis antiquos spiritus dolentes,
vedrai li antichi spiriti dolenti,
qui - Ad secundam mortem! - quilibet clamat.
che - Alla seconda morte! - ciascun grida.
Et postea videbis illos qui sunt contenti
E poi vedrai color che son contenti
in igne, quia sperant venire
nel foco, perchè speran di venire
aliquando ad beatam gentem.
quando che sia alle beate genti.
Ad quas postea si tu voles ascendere,
Alle qua poi se tu vorrai salire,
anima erit ad id me dignior:
anima fia acciò di me più degna:
cum ipsa te relinquam in meo discessu;
con lei ti lascerò nel mio partire;
quia ille imperator qui ibi sursum regnat,
chè quello imperador che là su regna,
quia ego fui rebellis sue legi
perchio fui ribellante alla sua legge,
non vult quod in sua civitate per me veniatur.
non vuol che n sua città per me si vegna.
In omnibus partibus imperat et ibi sursum regit;
In tutte parti impera e là su regge;
ibi est sua civitas et altum scannum:
quivi è la sua città e lalto seggio:
oh felix ille quem ibi eligit!
oh felice colui cui quivi elegge!}
Dixi in preambulis cantum istum non solum previationis, hoc est exordii, vel verius prologi - iuxta intellectum Phylosophi in secundo Rethorice, ubi dicit: *Prohemium est in oratione rethorica, sicut prologus in poetica et preludium in fistulatione* -, sed potius argumenti servare naturam, cum in ipso nulla fiat invocatio. Rethores quidem consueverunt prelibare dicenda ut animum auditoris sibi comparent; poete non hoc solum agunt, quin ymmo post hoc invocationes emictant: quod eis conveniens est, quoniam multa invocatione opus est eis, eo quod aliquid amplius supra communem modum hominum per eos a superioribus substantiis petenda sint, quasi divi quoddam munus.
Recte tamen exordienti, ut vult Cicero, tria requiruntur, ut scilicet benivolos, dociles et attentos reddamus auditores; et hoc maxime in admirabili genere cause. Cum ergo materia, circa quam opus istud versatur, circa totius sui totalitatem sit admirabilis et sublimis, et ad admirabile tria hec hoc in loco intendit. Nam Maro nostro comico pollicetur se ducturum eum per locum eternum, in quo gemitus et eiulationes desperatas audiet, et reliqua que post hoc dicit: in dicendorum siquidem utilitate benivolentiam; in admirabilitate talia apprehendendi attentionem; in possibilitate talia evadendi docilitatem ab auditoribus et studiosis operis sui captare videtur. Utilitatem innuit, cum se dicturum dicit ea que maxime terribilia sunt et allicentia ad eorum fugam humana desideria, et quo pacto devitari et purgari queant, queve sunt eiusdem desiderii illectiva, scilicet gaudia paradisi; admirabilitatem tangit, cum promictit se tam ardua, tam sublimia dicere et tractare, ipsamque Beatricem dicturam et tractaturam; possibilitatem ostendit, cum pollicetur se de statu tali primo ingenium viatoris erepturum.
Sequitur ergo: {Ove udirai}, aure cordis, in inferno isto quo pravi homines versantur, {le disperate strida}. Alia lictera habet {le dispietate}. Prima melior: nam stridores dentium et oris reperiuntur in obstinatis Dei misericordiam desperantibus, iuxta verba Cayn dicentis: *Maius peccatum meum, quam ut veniam merear*. Stridor et eiulatus ex ingenti ardentique dolore impetuose solent foris exire, et talis modus prescitorum statum figurat et ostendit. {Vedrai}, oculo interiori hominis, scilicet intellectuali, per collationem temporis ire ad tempus gratie, {li antichi spiriti dolenti}. Differentiam, ut vides, facit inter desperatos stridores, quos damnat in Herebo, et antiquos spiritus dolentes, quos suspendit in limbo: et tales sunt spiritus Gentilium decedentium in statu innocentie cum originali culpa, et activorum et speculativorum spiritus illustres, sola damni pena cruciati in limbo que nil aliud est quam privatio visionis Dei.
{Che - Alla seconda.} Istud verbum {Alla seconda morte!} est illud quod sepius repetitum clamant. {morte,} que veniet post resurrexionem corporum in die iudicii. Et verba ista conveniunt damnatis, aliter tamen, et aliter: nam illi qui sunt in limbo et solam penam damni sustinent, affectant corporum unionem gratia perfectionis individui; pravi ex odio, ut corpora, quorum opera deliquerunt, simul cum animabus suis penis eternis crucientur: et nunc invident corporibus suis versis in cinerem et quod nichil hoc interim patiantur. Ceterum non est existimandum quod corpus Aristotilis resurgat sub eadem imperfectione qua corpus Neronis, cum teneamus nulla alia pena affici limbaticos quam carentia visionis Dei. Et sic fortasse corpora eorum resurgent equalia ad pondus, et ex toto obedientia anime rationali et intellectui tamquam nobiliori. Et si terra, celum et sydera inmutabuntur et meliorabuntur, ut tenemus, eruntne ad gratiam beatorum videntium Deum, a quo pro alio bono avertere faciem impossibile est? Amplius, videndo Deum, omnia vident. Forte istis ad aliquid opitulabuntur, ne pulcerrimum bonum quod transeundo peregerunt remaneat inremuneratum; et fortasse eis aliquid in die iuditii reservatur.
Quidam hic sic dicunt: *Alique sunt mortes temporales, alique spirituales. Temporalis illa est que animam separat a corpore; spiritualis vero illa est que animam separat a Deo. Et ista etiam distinguitur: nam aliquando homo peccat, sed potest penitentia resurgere; aliquando in obstinatione decedit, et ab hac resurgere non potest.* Anima, que modo sine corpore cruciatur, post iudicium cum corpore cruciabitur.
{ciascun grida.} Clamor magnam animi affectionem et famosam inducit, cum optet, clamans longe, exaudiri.
{Alle qua poi,} post consummationem purgatorie penitentie, offitio et opere virtutum confortantium penitentiam et coadiuvantium in opere eius, {se tu vorrai,} per arbitrii libertatem moventem voluntatem, simul cum prima causa disponente, ad opera meritoria, {salire,} per opera meritoria: nam purgatus sine actione bona similis est infanti nuper baptizato, qui nichil preter neutralem iustitiam promeretur decedens.
{Anima:} nam theologia et opera meritoria animam animant et perficiunt. {fia acciò,} ad coadiuvandum studiosum ingenium volentem spiritualia et invisibilia de Deo et creatura cognoscere, et per opera caritatis Deum videre. {di me più degna.} Non excludit se tamquam indignum, sed dicit quod erit anima dignior. Digni siquidem fuere phylosophi morales virtutes invenientes, docentes et observantes, et meditationibus altissimis studentes venire ad sublimia cognitionis Dei et creature, ubi venerunt: in quibus divina bonitas favit eis, sed, quia caruerunt gratia scientie revelate, hominem ad felicitatem veram, ad summum bonum, perducere non potuerunt. Dignior scientia fuit christiana theologia sanctorum prolata, que recte et vere beare potest hominem.
{Con lei ti lascerò:} nam usque ad virtutes veras animi iam purgati per naturales virtutes proprias anima potest ascendere: ab inde supra non potest sine dono scientie revelate et gratia Dei, quoniam Veritas in carne veniens *stultam fecit sapientiam huius mundi* et prudentiam carnis. Et adverte quod, ubi deficit phylosophia, ibi incipit et supplet theologia. {nel mio partire,} ac si dicat: in eo quod secum convenio, secum procedo; ubi dissideo, ab ea quasi evanescens recedo. Ratio quidem naturalis non patitur ex nichilo aliquid fieri, neque mundum essentiale initium habuisse, nequo virginem parere, neque Deum hominem fieri.
{In tucte parti impera,} iuxta illud: *Si descendero in infernum, illuc ades*. Bonum igitur quod potest apud inferos inveniri Dei iustitia est: nam si non remuneraret bonum et puniret malum, non esset Dominus neque iustus. {e là su regge,} quoniam lumine suo et caritatis ardore angelos bonos et electorum animas, iuxta eorum promerentias, gradualiter sui fruitione complet, regit et gubernat, ita ut nil supra velint vel appetant. {Quivi è la sua città}, de qua ipse dicit, ut supra dictum est in glosa, et ceterum ipsa est celestis Ierusalem et gloria paradisi; {e l'alto seggio,} de quo poeta plene agit in ultimo Paradisi.
{Oh felice,} vera, plena et perfecta felicitate, qua nil supra. Et est interpositio sub admiratione, bonum summum indicante. {colui cui quivi elegge.} Ratio predestinationis adeo profundatur in mente divina, quod ab omni intellectu creato remota est.
{Et ego ipsi: - Poeta, ego te requiro
E io a lui: - Poeta, io ti richeggio
per illum Deum quem tu non cognovisti,
per quello Dio che tu non conoscesti,
ad hoc ut ego effugiam istud malum et peius,
acciò chio fugga questo male e peggio,
quod tu me ducas ibi ubi modo dixisti,
che tu mi meni là dove hor dicesti,
ita quod ego videam ianuam sancti Petri
sì chio vegga la porta di san Pietro
et illos quos tu facis adeo mestos -.
e coloro cui tu fai cotanto mesti -.
Sic se movit, et ego secutus sum retro.
Così si mosse, e io li tenni retro.}
Ultima particula secunde partis, in qua, auditis per poetam rationibus et persuasionibus eloquentissime phylosophie et altissime poesis, sublime viatoris ingenium non solum consentit, sed cum admiratione deprecatur, et expetit a ratione ut pollicita exequatur: nam boni ingenii est natura recte rationi illico obedire et eius vestigia statim capere. Quid tamen requisitio hec et tam fortis adiuratio sibi velint, cum videantur Maroni fidem adimere vel saltem extenuare, non video, nisi unum: quod superabundantia bone voluntatis et affectionis nimie confidentie atque familiaritatis hoc pie sinant.
{E io a lui,} subaudi: illico humiliter respondi suam confirmando pollicitationem. {poeta:} dictum est supra quid hoc nomen importet. Unde in usu verborum recto poeta procedit: nam, cum intendat poetico more procedere, reverenter ipsum poetam dicit, ut eius captet benivolentiam. {io ti richeggio.} *Ex abundantia cordis os loquitur*, et requirit adiurando {Per quello Dio}: per quid maius vovere et adiurare non possumus, quasi velit intelligi quod nichil altius desideraret quam pollicita, et ideo ipsa iuramento confirmat. {che tu non conoscesti:} hoc dicit propter humanitatem Christi. Bene cognoverunt phylosophi unum Deum, similiter et poete. Allatum supra Valerium Soranum hic repeto, dicit enim ad propositum:
*Iuppiter omnipotens, rerum regumque repertor,
progenitor genitrixque deum, deus unus et omnis.*
An tamen Trinitatis archanum viderint, non est credibile, licet satis appropinquaverint in Tymeo. Et erit sensus lictere huius: sed modo cognoscis.
{Acciò.} Quare sic deprecetur et adiuret subicit verbis generalibus. {chio fugga questo male,} quod in via patimur, urgente carne, mundo et demone: *Suos enim quisque patitur manes*, et *nemo sine crimine vivit*. Male gignimur, quoniam in peccato originali, peius in via peccatorum producimur, pexime de vita migramur si in peccato morimur, cum inde mors eterna sequator. {e peggio}, scilicet mortem eternam que omnium rerum pexima et orribilis est.
{Che tu mi meni} intellectu pratico, ita ut oculo etiam corporali videam et scribam ac depingam in hoc opere meo, quod erit spectaculum vulgi; {là dove ora dicesti,} in oblatione tua tam liberaliter caritativa, {Sì chio vegga,} oculo pratici intellectus, perceptivo rationis, per tuas demostrationes naturales et morales, {la porta di san Pietro}. Ex hoc textu colligitur quod autor procedit ut catechuminus: nam allegorice intelligendo portam sancti Petri via contritionis, confexionis et penitentie est. Nam sancto Petro date sunt claves regni celorum, et vicarius sancti Petri, id est sacerdos, infra sedebit super ianua purgatorii.
{E coloro cui tu fai}, in locutione tua terribili, {cotanto mesti}. Mestitia est mentis tristitia et utique continua: tota enim et perhennis tristitia, totum absorbens hominem, nomine isto absolvitur et continetur.
{Così,} id est sic de mea intentione informatus, {si mosse,} motu et passu intellectuali et ad me docendum disposito; {e io,} ingenium docile et sublime dispositum cum desiderio ad discendum, {li tenni retro,} humiliter et devote me subiciendo gubernationi, correptioni et iudicio phylosophice rationis.
Resumentes sub epylogo, in cantu isto poeta processum posuit totius humane nature a mundi creatione, et quomodo primus homo peccavit sonnolentus, et quomodo ire tempore a suo creatore recessit, ipsumque tempus noctis appellat et mortis. Passim posuit terminum temporis ire per adventum temporis gratie in plenitudine temporum, et humanationem Verbi Dei, figuratam in colle solis radio illustrato.
Posuit etiam quomodo homo libero restitutus arbitrio est, licet non primevo, in clivo plage tipato. Et quia Deus et natura odiunt otiosa et pigra, pugnas ponit in quibus crux Christi viatorem hominem dereliquit, ut posset aureolam promereri: quas figurat ordine successivo et naturali in bestiis tribus, quarum prior mollitiem carnis blandientis, secunda mundi pompam superbientis, tertia temptatoris astum et calliditatem persuadentis ostendit. Caro cum concupiscentis suis, mundus cum dignitatibus suis, dyabolus cum laqueolis suis hominem fortiter expugnant. Ponit quomodo gentilis populus motus, excitatus et impulsus miraculis, signis et prodigiis, et sanctitate vite servorum Dei, terreno relicto strepitu mundi, collem puritate et sinceritate fidei ascendebat; et quomodo dyabolus phylosophicis argumentis super flumanam baptismalem hominem acerrime debellabat, ut regenerationis aquam et adoptionis gratiam non haberet; et quomodo humanum ingenium sublime, sensibus admistum corporeis, cedens veteratoris astutie, ad fabulas gentilium poetarum revertebatur ydolatriam suadentes; et quamodo rogatu Beatricis, hoc est scientie revelate, Maro, hoc est humana ratio phylosophorum studiis sublimata, in verecundiam lascivientis religionis christiane suum sibi auxilium obtulit, ipsamque moralium virtutum reparatricem ingenium recognovit; et quomodo moraliter ratio ingenio pravitatem impie bestie enudavit, et eius interitum; et quamodo Veltrux, talis bestie persecutor, ad iuditium est venturus, et quid aget; et quomodo humilem romanam Ecclesiam ducet in gloriam paradisi, bestia in Herebo relegata; et quomodo, signis compertis quibus intelligeret phylosophia ingenium altissimum nolle fidei simplicitate, sed demostrativa via collem ascendere, Maro pollicetur se ipsum ducturum per eum, et qualem ostendit; et quomodo ingenium, consentiens rationi recte et regulate, una secum tale iter arripuit.
Incliti vatis Dantis Allegerii prime Comedie capitulum primum explicit.