dante-verification/testi_1/Misc_epistola0.txt

5 lines
2.7 KiB
Plaintext

Manfredus dei gratia rex Sicilie Francisco Simplici vicario in Tuscia generali, dilecto consanguineo, familiari et fideli suo gratiam suam et bonam voluntatem.
Ut fidei tue sinceritas, rationis misterio circumfulta, evidenter inspiciat, quod divine bonitatis clementia rebus mandato fictis et falsitatibus persuasione delusis stabilitatis emolumentum non exhibet nec eas patitur in sui malitia suscipere incrementum, presenti litterarum compagine, licet calamo huiusmodi successionis eventus de tam vili rustico subici non deberet, tamen, quia principes factionis eiusdem divina provisio plectendos regie maiestati submittit, tibi ad gaudium nuntiamus, quod ipsius iuste dispositionis gratia regie vir ille neqnam, sue necis avidus impetrator, qui sibi paterne dignitatis et nature titulum adoptabat, per Henricum de Vigintimiliis, comitem Insule-maioris, dilectum consanguineum, familiarem et fidelem nostrum, et alios fideles nostros ipsarum partium, qui ad destruendum huiusmodi falsitutis propositum viriliter anhelabant, maiestatis nostre carceralem angustiam vinctis, ut decuit, manibus introivit, per fideles nostros Castri-Iohannis precipue, qui ipsum delusoriis honoris preconiis receperunt, ut eum deciperent, qui eos decipere proponebat, non ut imperator in solio, sed ut vituperatus in elogio interceptus.
Videat ergo discretio tua, qualiter ipsius miseri fallax intentio a falsis deluditur et a tam subito felicitatis culmine, ad quod, ut ipsum deluderet, fortuna provexerat, infeliciter corruit et ad ultimi supplicii erumpnosam et asperam miseriam ipsum ínstabilis inopinate reduxit.
Propter quod constantia tua discernat et videat, quod cuiuslibet falsitatis contentio, licet in exordio concipiatur affectu, ad effectum verumtamen non pervenit, quoniam, qui a veritate non inchoant, non poterunt in veritatis finibus terminare. Cecidit ergo eius sophistica gratia et ipsius iam corruit felicitatis abusiva, que naturalis fundamentum originis non habebat.
De quo poculum alacritatis assumens in solito fidei robore, quam a paternis traxisti cunabulis, circa maiestatis nostre servitia curiosus existas, ea, que honorem et exaltationem culminis nostri respiciunt, cum sollertia qualibet procurando, cognoscens apertius, quod per divinam iustitiam, que ius suum unicuique tribuit, nostra regnat potentia et prestat ipsa nobis de nostris infidelibus ultionem. Nos enim, ut iuris est et humanitatis exposcit clementia, bene meritis respondemus ad premia et infidelibus obstinatis ad penalitatis debite meritam portionem. Idcirco hec grata nova ad notitiam tuam deducimus, ut primo intrinsecus tuis rotatis visceribus a te tamquam a preside ad fideles alios ipsarum partium per letitie rivulum derivetur, que ipsis ad gaudium, presentium formam tuis ínserens litteris, alacriter studeas intimare.