2 lines
921 B
Plaintext
2 lines
921 B
Plaintext
De fide, legalitate, prudentia et devotione vestra plenam in domino fiduciam obtinentes, liberam vobis auctoritate presentium concedimus potestatem, quod castrum et homines de Fabriano at aliis locis quibuslibet, qui ad mandata Ecclesie Romane et nostra redire curaverint, nostro nomine ad gratiam ipsius Ecclesie ac nostram habeatis, eisdem offensas remittentes, pacta et promissiones facientes in omnibus et circa omnia, prout videritis expedire.
|
|
Nos enim remissiones, pacta et promissiones quaslibet, quas eisdem et eorum singulis duxeritis faciendas, ratas e gratas habebimus et curabimus auctore domino inviolabiter observare. In hiis autem, que cum Fabrianensibus exsequenda videritis, consilium et auxilium nobilium virorum devotorum Ecclesie sollicite requiratis, sic vos in hiis et aliis, que honorem dicte Ecclesie et nostrum respiciunt, habituri, quod devotionem et studium vestrum dignis laudibus commendemus. |