6 lines
2.1 KiB
Plaintext
6 lines
2.1 KiB
Plaintext
Magnifico domino et excelso, domino Cani de la Schala civitatis Verone inclito capitaneo generali G. natus domini Franceschini Mutinensis capitanei prosperorum successuum beatitudinem et se ipsum.
|
|
Indesinenter iam diu per me et meos maiores attributa devotio, qui nomen imperii fatebantur, et vobis et vestris maxime, quos in istis partibus Romanum imperium pro se ipso egregios propugnatores persensit, meum demulcet animum fiducia clare spei, ut in hac die, qua tribulor, meis aures precibus inclinetis.
|
|
Sane die penultima preterite septimane nostre urbis rebelles et hostes accensi furore, qui causatur eisdem ex adiutorio et favore sibi datis a Bononiensibus et ab aliis civitatibus positis circumstanter, que diuturnis temporibus imperialis nominis et honoris vigorem extinguere sunt conate, proditione tractata cum quibusdam nostris intrinsecis et vicinis, qui maxime familiaritatis instinctu nobiscum manus in parassidibus intingebant, accincti robore predictorum intraverunt latenter in territorium Mutinense, contra subiectos ipsius hostiliter debaccantes.
|
|
Quibus obvians dominus Francischinus animosum propositum, quod in ipsos conceperat, festinatis gressibus patefecit; et quia animositate convictus considerare nequivit insidias, que latebant, ipsum proditione delusum cum multis aliis hostili potentie captum subdidit sors iniqua, ex nostris pluribus ab ipsis hostibus interemptis.
|
|
Quibus rationibus dicti hostes et potissime dicte urbes in tantam cordis altitudinem ascenderunt, ut iam presumpserint omnibus viribus resumptis in unum dictum territorium introire, facturi, si possunt, quod avertat omnipotens, ut nostra civitas, que a primis eius cunabulis specialiter se totam devotam et subsidiam imperio dedicavit, a sua divertatur constantia vobisque et aliis vestrum velle tenentibus deveniat inimica.
|
|
Quantum exinde nostra pars et vigor offendiculum pateretur, tanto sagagius intueri potestis, quanto vestri consistunt meis sensibus altiores. Qua de causa magnificentie vestre decus deprecanter exoro, quatenus cum potentia vestre manus nostre civitati succurrentes velociter sic dictis hostibus occurratis, ut convertantur retrorsum, qui querunt et infligunt nobis mala. |