dante-verification/testi_1/Misc_epistola3.txt

3 lines
1.4 KiB
Plaintext

Quantis afflictionibus quantisque adversariorum dei et ecclesie morsibus opprimamur, apostolice sedis notitiam tam fama volante quam referentibus certis nuntiis credimus non latere. Sed ut nobis tamquam vere indigentibus vestre pietatis ianua in veloci ac sufficientí subsidio possit efficaciter aperiri, que nuper nobis per infortunium acciderunt, vobis curamus lacrimabiliter intimare.
Cum igitur comes Iordanus in obsidione civitatis nostre dampnabiliter iudicaret, venerabilis pater dominus Manfredus Veronensis electus tamquam dominus magni cordis, qui nobis in provincia preminebat ut pastor bonus, qui animam suam pro suis ponere ovibus non formidat, tantornm dampnorum ruinam tollerare non valens, voluít cum militia nostra insultum facere in exercitum comitis memorati; qui cum ab insultu rediret, adversariorum milites ipsam nostram militiam insequentes eundem dominum marchionem per sui equi precipitium vel occasum cum duobus nostris militibus ceperunt personaliter et duxerunt.
Propter quod, sancte pater, cum tanti ac talis gubernatoris simus solatio destituti, sicut oves sine pastore, regimine deviantes, vestre vestrorumque fratrum sanctitati devotis precibus supplicamus, ut nobis ac provincie Marchiane potentem et magnificum capitaneum in manu forti, robusto brachio sic celeriter destinetis velut noster pater et pastor, cui tam animarum quam corporum cura pertinet generalis, quod a tantis imminentibus periculis respiremus.