2 lines
2.1 KiB
Plaintext
2 lines
2.1 KiB
Plaintext
Licet de dilecto filio Manfredo Veronensi electo et rectore ducatus, qui, sicut accepimus, manus hostiles inciderat, gravis et amarus cruciatus emerserit et tam nos quam vos etiam ac ceteri confideles nostri de Anconitana marebia, pro quorum defensione personam suam innumeris periculis et dubiis bellorum eventibus exponebat, maximam de captione ipsius dolendi materiam habeamus, verumtamen et eorundem confidelium animi non debent tanta ex hoc mestitudine deprimi, amaritudine deici, quod in nostra et totius defensione patrie velut pusillanimes in omnibus torpeatis, quin immo eo vigorosius tamqnam viri fortes hoc adversitatis tempore resistere hostibus et pravos eorum conatus elidere, quo maiora et potentiora sibi premia laudis acquirunt hii, qui lorica constantie et perseverantie galea premuniti assumunt spiritum fortitudinis in adversis.
|
|
Sperantes igitur vos in huiusmodi necessitatis articulo fore viros stabiles et fideles, universitatem vestram monendam, rogandam, confortandam, sollicitandam attente duximus et hortandam per apostolica vobis scripta mandantes, qnatenus illam firmam servantes constantiam illamque constantie firmitatem animi, quam hactenus circa Romanam habuistis Ecclesiam, retinentes, propter adversitatem huiusmodi nullatenus a vestre terre defensione ac comunis tam ipsius Ecclesie quam vestri prosecutione negotií desistatis, sed tamquam viri stabiles, quos temptationum impetus non curant, invasionibus predicte marchie viriliter resistere procuretis, possibilitatem vestram contra vestros et predicte persecutores Ecclesie magnanimiter exercentes, ita quod predictam ob hoc vobis obligetis Ecclesiam, nosque ac fratres nostri hoc in libro eterne memorie conscribentes reddamur exinde ad promovenda vestra spiritualia et temporalia commoda promptiores. Nos enim tam sinistro intellecto rumore statim convocavimus fratres nostros et cepimus deliberare cum eis, qualiter non solum vobís et predicte marchie de defensore idoneo, verum etiam promotioni dicti negotii possimus utilius et efficacius auctore domino providere. Sed pro vestrarum corroboratione mentium has fore vobis decrevimus 1itteras premittendas. |