1 line
1.1 KiB
Plaintext
1 line
1.1 KiB
Plaintext
Non sunt loquele neque sermones quibus reddere ualeam dignas grates uestre dominabili probitati de honorificentia, per quam paruitatem meam ultra merita sublimastis, tantum uestra gratia liberali. Nam eligendo me, uestrum militem, ad regimen honoratissime terre uestre, super caput meum coronam posuistis de lapide pretioso et magnam gloriam et decorem. Ut autem manere ualeat tanta honorabilitas in honore, beneuolentie uestre placeat, sicut debet merito complacere, quod isto tempore ciuitatem propriam non relinquam, que pro nimia dissensione quasi iacere noscitur in ruina. Igitur cum per prudentem dicatur *Excusatio incusationem non patitur, quam digna ratio comitatur*, excusatum me habere debetis ex ratione rationabili supradicta, contra quam ire non licet, quia nimium dedeceret. Quare multiplicatis precibus exorare uestram magnificentiam non desino ut, non moleste ferentes si uestram potestariam non ualeo recipere gratiosam, uelitis prout uiri sapientes contrarium responsum equanimiter tolerare, in uero scientes quod uester sum totus, et semper et ubique dispositus ad uestra seruitia facienda tota potentia et uirtute. |