dante-verification/testi_1/Misc_epistola25.txt

5 lines
1.6 KiB
Plaintext

Militi natalium generositate presigui amicoque amabili et sincero domino Giberto de Corrigia Parme et Regii inclito capitaneo generali Doffus comes de Panico quicquid deinceps poterit et se ipsum.
Erumpnosis calamitatibus et calamitosis erumpnis obiectus, retrahente fortuna, si quid felix concesserat mihi quondam, ita quod vix sola spei remansio nunc supersit, tempore, quod adversa faciunt opportunum ad fidei sinceritatem et amicitie cognoscendam, converto cum fiducia vestre magnificentie preces meas.
Nempe cum hiis diebus iuxta latus domini Francischini capitanei Mutinensis, qui refugium precipuum michi fuit, ex quo peregrinus et exul a Bononio civitate permansi, dum dimicaretur cum hostibus, adhererem, sic dictos hostes promovit et extulit sors beata, quod in actu bellorum nos victrici dextera subdiderunt: in cuis rei testimonium fuit terra supposita multorum ex nostris sanguine rubricata, plures alii captivati, ex quibus ego solus infelix ad comune Bononie sum transmissus, ubi inimici domestici tamqua lupus in pecudem dentes suos exacuunt, in exterminium vite mee perniciter meditantes.
Quamobrem sum expositus in flagellis, et dolor acerrimus seve mortis in conspectibus meis extat. Nec liberationem expecto, nisi forsitan daretur mihi desuper evadere iudicium ultionis, vestrarum precum ministerio Bononiensibus transmittendo.
Igitur vestram nobilitatem corporis et animi viribus resumptis in unum requiro, quatenus pro mee restauratione salutis sine dispendio more statim comune Bononie requiratis. Si enim me contigerit ex periculo liberari, post omnipotentis gratiam vobis soli attribuam istud donum vobisque in perpetuum strictius obligabor.