dante-verification/testi_1/Misc_epistola9.txt

3 lines
1.9 KiB
Plaintext

Simon miseratione divina tituli sancti Martini presbiter cardinalis, Marchie, ducatus Spoletani et masse Trabarie rector, apostolice sedis legatus Gaudiorum nostrorum vos esse participes affectantes, que dominus noster ad magnum honorem Ecclesie matris nostre, exultationem fidelium et proditorum non modicum detrimentum nec non ad utilitatem vestram contulit hiis diebus, vobis honorem Ecclesie et totius partis eiusdem zelantibus duximus ad gaudia repetenda. Noveritis igitur, quod, cum contra Raynaldum de Brunforte dei et Ecclesie proditorem, vestrum et nostrum perfidum inimicum, fecerimus cavalcatam unum ex melioribus castris ipsius, scilicet Collepetre, quod ipse inexpugnabile reputabat, favente gratia Iesu Christi viriliter cepimus et ad mandata Ecclesie retitemus; propter quod noster districtus defenditur et ad offendendam aliam terram proditoris predicti facilis est ingressus.
Qua quidem victoria, manu domini faciente potius, habita, die septimo intrantis mensis madii equitavimus contra eius castrum, quod diutius obstaculum nostrum fuit, ipsum viriliter et potenter taliter undique expugnando, quod de ipsius captura nulla dubietas habeatur. Sergentes, qui erant ad ipsius castri custodiam deputati, a nostris expuguatoribus superati castrum ipsum nobis libere dimiserunt, petita a nobis et obtenta solum misericordia de personis; et sic castrum ipsum destrui funditus fecimus, magna quantitate balistarum et aliarum rerum, que reposite fuerant in dicto castro, ad nostram civitatem primitus apportata.
Quare dilectionem vestram duximus presentibus exhortandam, quatenus de predictis gaudium assumentes circa servitia Ecclesie, offensionem infidelium ac vestram defensionem sic more solito vigiletis, ut vester status semper de bono in melius augmentetur. Scitote pro certo, quod vestra et nostra salus et Províncialis cum victorioso exercitu, ut de novo didicimus, est in procinctu ad Urbem celeriter veniendi.