1352 lines
269 KiB
Plaintext
1352 lines
269 KiB
Plaintext
Etsi celestis et increati principis investigabilis providentia mortales quam plurimos prudencia et virtute beaverit, profunde tamen et inclite sapientie virum, philosophye verum alumpnum et poetam excelsum, Dantem Alagherii, Florentinum civem et huius mirandi singularis et sapientissimi operis autorem, interiorum bonorum ac scientiarum quasi omnium felicitate preclarum in populis et urbibus orbis terre, tam utili quam probabili ratione perfecit, ut omnis superiorum et inferiorum sciencia in hoc notorio athleta prudentie difusius aggregata per eum, tanquam per sublimis sapientie testem, humanis desideriis mostraretur, et sic, huius universalis et abtrahentis materie nova dulcedine ad sui cognitionem audientium animos demulcente, cum habena mortalium linqueretur, nedum ad tanti auctoris virtutes et gratias cognoscendas, verum etiam ad maiores et altiores gradus sciencie pervenirent. De illo igitur dici potest quod ex libro Sapientie legitur *Si voluerit, magnus Dominus spiritu suo replebit illum et ipse tanquam ymbres emittet eloquia*. De ipso etiam potest exponi quod scribit Eçeçiel: *Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit medullam cedri, et summitatem eius evulxit et transportavit eam in terram Canaan*; quoniam sicut inter volatilia universa solius est aquile ad altiora trascendere, sic iste venerabilis auctor accessit ad Libanum, hoc est ad divine intelligentie montem, et ad omnium scientiarum fontem ex intellectus sui profunditate pervenit; et non stricte, non breviter, sed per magnalium autoritatum et eloquiorum suorum ministeria non aliqua scienciarum accepit principia, non particulas, set universalis sapientie et virtutis veram intelligentiam et subiectum. Et ex huiusmodi sapientie tante medulla et profunditate sublimi huius mirande inventionis flores et fructus elegit, quos ad delectationem et doctrinam viventium de prudentissimis et occultis materiis scientiarum translatos in publicum voluit demostrare; quod siquidem per istius triplicis Comedie sue probabile testimonium evidenter aparet. Ex quibus lucido documento mostratur auctorem prefatum non una dumtaxat sciencia vel virtute, sed sacre theologie, astrologie, moralis et naturalis philosophye, rectorice ac poetice cognitionis fuisse peritum. Et quia gloriosi nominis omne preconium ad laudem et excellentiam tanti viri nec ydoneum nec sufficiens censeretur, idcirco, concludendo premissis, ad expositionem principalis materie per me Graciolum de Bambaiolis, comunis Bononie cancellarium, in illius nomine ac virtute potentis qui abscondit magnalia sapientibus et prudentibus et illa parvulis et sinplicibus, qualis ego sum, sua pietate revellat, humiliter procedetur. Et quoniam ad perfectiorem cognitionem totius per divisionem partium facilius pervenitur, ea propter presentis libri materia in duas partes dividitur. Nam in prima parte demostrat auctor qualiter ex gravium viciorum pondere prepeditus in hac vita et valle miserie, et a via lucis et veritate remotus, declinaverat a virtute. In parte secunda describit et tractat quod ex rationis succedente remedio et ex virtutis vere presidio ipse auctor errores et ignorantiam huius vite et vitia eundem inpedientia profugavit, et potissime hec tria, videlicet luxuriam, superbiam et avaritiam. Nam cum ista volumptuosa et viciosa inpediant adscensum intellectualis anime ad superiora perfecta, sicut scribit Phylosophus in libro de pomo, sic ista tria luxuria, superbia et avaritia ipsum auctorem potissimum occupabant ne ascenderet ad virtutes. Secunda pars incipit ibi {Mentre ch'i' rovinava in basso loco}; probat enim hoc demostrative: nam ostendit in ista secunda prout summus ille poeta Virgilius, tanquam ipsa vera ratio, apparuit et occurrit erranti auctori et devio, ut eum ad viam virtutis et semitas vere cognitionis adduceret. Sed hec secunda pars in alias duas dividitur: nam in prima parte demostrat, prout supra proxime dictum est, qualiter ipse Virgilius, tamquam ipsa rationis cognitio, eidem auctori occurrit ut eum de viciorum carcere traheret ad virtutes. In secunda vero parte describit qualiter ipse Virgilius auctorem prefatum deduxit ad inferos ad videndum penas et miserias dampnatorum; hoc est dicere quod ipse Dantes ex rationis virtute ipsum athraentis prius est motus ad cognitionem, purgationem et penitentiam viciorum, et ad ipsorum viciorum fines et matherias cognoscendum, ut postmodum, purgatis viciis, purus tenderet ad virtutes, sicut agere debet quilibet fidelis et verus Christianus, quia, primo viciis extirpatis, debet intendere postmodum ad virtutes. Secunda pars incipit ibi in principio tercii cantus {Per me si va ne la città dolente}. Hec vero secunda in tot partes dividitur quot sunt penarum et cruciatuum genera que per huius libri capitula sive cantus propter diversas causas delictorum danpnatis et miseris spiritibus inferuntur. Huius igitur operis divisione premissa, restat ad expositionem litere pervenire.
|
||
|
||
|
||
{Nel mezzo del cammin di nostra vita} Ad veram expositionem huius principii sciendum est quod ipse Dantes, quando hunc tractatum incepit, erat in medio cursu humane vite, silicet in etate XXXII vel trium annorum, quod siquidem tempus secundum opinionem comunem habetur pro medio cursu vite. Aliud etiam potest dici, videlicet quod, cum usque ad tempus XXXIII annorum et virtutes et potentie corporales augmententur et crescant, et ultra illam etatem ipse corporales potentie minuantur et naturalis calor ad sui diminutionem procedat, idcirco dici potest quod ipse auctor hunc librum conposuit in eo medio tempore quo augentur et minuuntur ipse virtutes et potentie corporales.
|
||
|
||
{Mi ritrovai per una selva oscura,
|
||
chè la diritta via era smarrita}
|
||
|
||
Quamvis hec satis per se pateant, nichilominus et vult dicere ipse auctor quod eo tempore quo hunc trattatum incepit erat peccator et viciosus et quasi in quadam silva vitiorum et ignorantie, ita quod a via veritatis et virtutis erraverat.
|
||
|
||
{Tant' è amara che poco è più morte} Super isto verbo ipse auctor, quamvis tacite, gravi tamen reprehensione redarguit et vituperat eius vitam et cuiuslibet hominis voluptuose et vitiose viventis: nam dicit quod hec silva et eius vita maculata delictis in tantum est gravis quod ipsa mors estat paulo ponderosior.
|
||
|
||
{Ma per trattar del ben ch' i' vi trovai} Auctor ofert hic se mostraturum et dicturum de hiis que invenit et vidit in ipsa silva, hoc est de vitiis et erroribus que per vitam humani generis perpetrantur; quod siquidem satis patet per capitula huius libri.
|
||
|
||
{Io non so ben ridir com' i' v'intrai
|
||
... che la verace via abbandonai}
|
||
|
||
Ex verbis istis notandum est quod sonnus accipitur pro peccato et vitam facinorosam significat. Nam cum ipse sonnus sit filius oblivionis, quia dormientes obliviscuntur omnia, sic per peccatum, tamquam per viam oblivisciendi et relinquendi virtutem et veritatem, scilicet ipsum Deum, quo siquidem peccato ipse Dantes erat maculatus et plenus antequam summeret hunc tractatum, nescit ipse auctor referre nec videre qualiter fuit sibi gratia data celitus ut intraret in hanc silvam, hoc est ut intraret ad veram cognoscendam virtutem et vitia relinquenda; quod satis evidenter apparet per ea que proxime subsecuntur.
|
||
|
||
{Ma poi ch'i' fui al piè d'un colle giunto
|
||
... che mena dritto altrui per ogne calle}
|
||
|
||
Hic ostendit auctor quod postquam pervenit ad montem, hoc est ad veram cognitionem et intellectum, reliquid illam vallem et vitam miserie; postmodum, sursum aspiciens, vidit montem percussum a radiis planete; hoc est quod vidit quod in vera cognitione ipsius iam splendebat et superveniebat ipsa virtus, per quam, tamquam per verum medium, omnes homines perfecte gradiuntur et vivunt.
|
||
|
||
{Allor fu la paura un poco queta
|
||
... che non lasciò già mai persona viva}
|
||
|
||
In ista parte vult dicere quod quando pervenit ad montem et ad cognitionem virtutis, tunc ipsa tribulatio, cure et varie passiones cessaverunt et sedate fuerunt, quas sustinuerat tempore noctis, hoc est tempore tenebrose vite, cum fuerat peccator et devius a virtute. Postea exemplificat et dicit quod quemadmodum ille qui evasus est de aliquo magno aquarum pelago, cum ad rivam et terram pervenerit, se revertens ad aquas, pelagum et periculum quod exivit, fortiter admiratur, sic dicit ipse auctor quod, cum ad montem vere cognitionis venisset, terga revertens, profunde amirabatur de illa silva et vita scelerum quam transiverat. Qui siquidem transitus nunquam dimisit aliquem vivum, hoc est dicere quod ille transitus, scilicet usus continuus viciorum et voluptuose vite, numquam reliquid hominem vivere. Et hoc est quod scribitur per Apostolum: *Vidua in deliciis vivens mortua est*, et propterea rogabat Davit Dominum: *Inlumina, Domine, oculos meos ne unquam obdormiam in morte*, hoc est in peccato.
|
||
|
||
{Poi ch'èi posato un poco il corpo lasso,
|
||
ripresi via per la piaggia diserta}
|
||
|
||
Hic dicit auctor quod, postquam aliquantisper in illa vera cognitione et affectione virtutis remansit, illam affectionem et cognitionem deduxit in actum, quoniam ipse auctor incepit ascensum suum per viam montuosam et altam, hoc est per viam virtutum, ad quas difficillime pervenitur.
|
||
|
||
{Sì che 'l piè fermo sempre era 'l più basso} etc. Ex verbis istis advertendum est quod sicut adscendentis ad alta et super eo fundatur et servatur essentia gradientis, sic per ipsam humilitatem, que se infimam, declivam et humilem semper reddit, servatur et stabilitur status incolumis ipsam possidentis. Quod satis probat Bernardus cum dicit: *Qui ceteras virtutes sine humilitate congregat quasi pulverem in ventum portat*; per hanc siquidem venerandam virtutem ventosi et detestabiles inpetus superbie profugantur.
|
||
|
||
{Ed ecco, quasi al cominciar de l'erta
|
||
... che di pel macolato era coverta}
|
||
|
||
Ex istis verbis notandum est quod hec lonça variis colorata coloribus, et que per naturam est agilis, significat luxuriam, que inter cetera peccata mortalia hominem curis variis afficit, magisque facilius et persepe agreditur quam cetera alia viçia. Imo, quod est singularius et gravius, in dicto vitio, sicut ex lictera demostratur, ipsa luxuria hominem purgatum viçiis et ad virtuosa tendentem reagreditur et repercutit et ad luxuriam reaccendit. Et hoc est quod scribitur per Ieronimum ad Iovinianum libro IIº: *Amor mulieris insaciabilis: extintus reaccenditur et post copiam quidem rursus inops est*. Hoc est etiam quod idem scribit ad Amadeum presbiterum: *Omnia vitia post factum penitudinem habent et, licet invitet lucrum, ipsa tamen conscientia mordet. Voluptas sola ac libido etiam in ipso tempore penitendi preterittos stimulos patitur, incentiva peccati, ut per hec que corigere cupimus rursum sit materia delinquendi*.
|
||
|
||
{Temp'era dal principio del mattino,
|
||
e 'l sol montava 'n sù con quelle stelle}
|
||
|
||
Ista verba ad duplicem significationem trahi possunt. Primo in quantum mostratur hora temporis in qua occurrit auctori ipsa bestia; et per hoc ostenditur in hora principii matutini ultra partem dimidie noctis versus auroram diei, quia tunc sol existens in alio emisperio redibat et reascendebat versus emisperium nostrum cum stellis, cum radiis et virtutibus suis eidem divinitus atributis: et hec est expositio quantum ad licteram. Item ad aliam significationem trahi potest, et hanc reputo veriorem, videlicet quod quando ipsa bestia occurrit auctori tunc sol in principio matutini sursum adscendebat cum stellis, hoc est dicere quod sol cognitionis, scilicet ipse Deus, tunc ipsum auctorem inceperat inspirare ut adscensum peteret ad virtutes, propterea sic sequitur:
|
||
|
||
{Sì ch'a bene sperar m'era cagione
|
||
... l'ora del tempo e la dolce stagione}
|
||
|
||
Dicit ipse auctor quod ipsa hora temporis erat eidem causa magne consolationis et spei; hoc est dicere quod hoc salubri principio, videlicet cognitionis et apetitus virtutum et penitentie vitiorum, auctor ipse sperabat de divina misericordia servari ex vitiis luxurie et aliis, que per tempora in hac silva miserie iam comiserat. Et hoc aperte scribitur per Augustinum cum dicit: *Cum homo agnoscit et Deus ignoscit*; hoc est etiam quod scribitur per Bernardum: *Non desperet humanitas, sed in pretio sue redemptionis aspiciat, que tanti est quanti empta fuit*.
|
||
|
||
{Ma non sì che paura non mi desse
|
||
... con la test'alta e con rabbiosa fame}
|
||
|
||
Dictum fuit supra quod ipse auctor fuerat luxuria, superbia et avaritia in hac valle miserie potissimum maculatus; de qua siquidem luxuria superius est ostensum; modo ex istis verbis ostendit qualiter ipsa superbia, que significatur et ponitur pro leone, eundem auctorem in hanc silvam prepedivit. Et hoc satis evidenter apparet cum dicit {con la test'alta}, quoniam ipsa detestanda superbia semper apetit aparere sublimis, semper procurat omnibus et ab omnibus anteferri. Et hoc est quod scribitur per Ieronimum de illo superbie et perdictionis filio, angelo tenebrarum, quod contra suum creatorem elatus sic in verba precipitationis erupit: *Ponam sedem meam ab aquilone et ero secundus Altissimo*. Hoc est quod scribit Gregorius: *Superbia natione celestis est et ideo celestes apetit mentes, ut quos invenit nature sue conformes constituat ruine participes*.
|
||
|
||
{Ed una lupa, che di tutte brame
|
||
... ch'io perdei la speranza de l'altezza}
|
||
|
||
Auctor ex verbis istis inmediate demonstrat quod post vicia luxurie et superbie fuit in hac vita voluptuosa per avariçia maculatus. Nec mirum est siquidem, quoniam peccatum in generali est tante gravedinis quod, si per virtutem vel rationis remedium non urgetur, ad alia suadet hominem vicia pervenire. Et hoc est quod dicit Augustinus: *Peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad alia adtrahit*. Que siquidem avaritia figuratur per lupam: nam sicut ipsa lupa secundum sui naturam est quodamodo insaçiabilis apetitus, sic ipsa avaritia semper est vacua, semper mendicat, et quanto copiosius pascitur tanto magis apetendo famescit. Et propterea per huiusmodi vitium, sicut iacet lictera, multe gentes dolentes et lacrimabiles ducunt vitam, quoniam propter bonorum usurarum et pecunie apetitum multe vidue pluresque familie sunt opprese. Insuper dicit ipse auctor quod ex hoc miserimo vitio tantis fuerit curis et anxietatibus oneratus in monte, quod de ascensu ad viam veritatis et vite quodamodo desperavit.
|
||
|
||
{E qual è quei che volontieri acquista
|
||
... mi ripigneva là dove 'l sol tace}
|
||
|
||
In ista parte auctor exemplificat trattando de eodem vitio avaritie, et dicit quod quemadmodum aliquis afettuose deditus et diffusus ad acquirenda et apetenda ista bona temporalia miserabiliter tristatur et deflet, quotienscumque ex casu aliquo vel adversa temporis qualitate in diviciis vel mercationibus suis patitur naufragium vel dispendium, sic per locum a simili ipsa bestia, avaritia, ipsum auctorem flentem tristemque disposuit. Huius est ratio quia, cum ipse auctor vere cognitionis radiis illustratus ad vias virtutum intenderet, ex casu et opposito ipsius bestie, idest avaritie, occurrentis eius impediebatur ascensus, ac ipsa lupa eundem auctorem remitebat et retrudebat ad loca infima, idest vilia et vitiosa, in quibus sol tacet; hoc est quod in eis infimis locis et viciis nullam est reperire virtutem. Et hoc est quod per Tulium scribitur in libro de senetute: *Nec enim, libidine dominante, temperantie locum esse, nec in voluptatis regno virtutem posse consistere*.
|
||
|
||
{Mentre ch'i' rovinava in basso loco,
|
||
dinanzi a li occhi mi si fu offerto
|
||
chi per lungo silenzio parea fioco}
|
||
|
||
Postquam auctor in parte superiori, que est prima pars huius libri, aperte mostravit qualiter longo tempore in hac vita miserie a via veritatis erraverat, et maxime ex inpetu vitiorum luxurie, superbie et avaritie vel cupiditatis, modo subsequenter in ista parte, que est secunda pars huius operis, ponit qualiter eidem auctori, quamvis dudum maculato sceleribus, nichilominus ad cognitionem et veram conscientiam redeunti, aparuit et subvenit Virgilius, hoc est ipsa ratio. Ex cuius rationis remedio ipse auctor sublatus fuit a viçiis et dispositus ad virtutes, quod patet per ea que inferius continentur. Illa vero verba Chi per lungo silenzio parea fioco intelligenda sunt de Virgilio, quem dicit sibi apparuisse fioccum, idest quasi deletum ex longa taciturnitate, et tenuis ac modice sonoritatis, quia dudum fuerat ex vita sublatus.
|
||
|
||
{Quando vidi costui nel gran diserto
|
||
... qual che tu sii, od ombra od omo certo!}
|
||
|
||
Quamvis hec verba exponi et trahi possint ad ostendendum de penitentia et contritione eorum vitiorum et scelerum que auctor commiserat in hac valle miserie, pro quibus vitiis ad veram cognitionem reductus ipsi rationi, quam inquirens invenerat, vel divine virtuti misericordiam et veniam postulabat, exorans ipsam inaccessibilem sapientiam ut eius sibi funderet gratiam, propter quam perventura tempora per vias virtuosas accederet, – quia sola anima intellectualis, Deum volens, Deum querens, illum invenit, illum videt; et hoc est quod in Canticis Canticorum de ipsa anima legitur: *Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas et queram quem diligit anima mea* –, nichilominus verba predicta ad perfectiorem prosecutionem eorum que auctori predicto per libri presentis capitula per Virgilium demostrantur ad licteram de ipso Virgilio exponuntur, qualiter ipse auctor ab eo petit misericordiam et succursum ad revelationem eorum que sibi in itinere acciderunt.
|
||
|
||
{Rispuosemi: Non omo, omo già fui, usque ad locum illum Ma tu perchè ritorni a tanta noia?} Hec verba satis per se patent, quia per ea respondet Virgilius auctori interoganti et dicit: *Ego non sum homo*, quia mortuus, *sed iam fui homo, et parentes et maiores mei fuerunt de civitate Mantue*, que est de provincia Lombardie. *Et ortus fui tempore Iulii imperatoris, quamvis tarde*, idest modicum ille Iulius vixerit post adventum meum, et propterea sequitur:
|
||
|
||
{E vissi a Roma sotto 'l buono Augusto} Quia statim mortuo eodem Iulio imperatore sucessit Augustus imperator, cuius Augusti tempore fuit ipse Virgilius scientia vita et honore preclarus; et eo maxime tempore quo isti superiores planete et alia falsa ydolatra tanquam divina numina per homines collebantur. Dicit etiam ipse Virgilius: Ego fui poeta et altos eloquentie sonos feci de illo probo Enea, filio Anchisis, qui de Troya discexit postquam ille magnus et supremus Ylion, idest Troya et gloria Troyanorum, declinavit ad yma. Qualiter autem ipse Virgilius de ipso cantaverit Eneida celebris atestatur. Potest etiam exponi alio modo verbum istud {Ancor che fosse tardi}. Nam ipse Virgilius, quantum pro salute anime sue et pro fide Christiana tenenda, tarde natus fuit et hec tarditas fuit modici temporis, quia cum dominus noster Iesus Christus natus fuerit secundum carnem XLII anno imperii Ottaviani Augusti et ipse Virgilius decesserit ante Incarnationem Domini per modicum tempus, idcirco dicit testus {Ancor che fosse tardi,} quia si fuisset tempore Incarnationis Dominice, forte credidisset per fidem, et sic non fuisset tarde natus pro salute sua.
|
||
|
||
{Ma tu perchè ritorni a tanta noia?
|
||
perchè non sali il dilettoso monte}
|
||
|
||
Notes ex huiusmodi verbis, lector, quod iam ipse Virgilius, hoc est ipsa contemplatio rationis, operabatur in eo et eundem auctorem et animam intellectualem ipsius solutam ex viciorum errore ad occupanda celestia disponebat. Nam, sicut scribit Aristotiles in libro de pomo, dilectationes anime sunt intelligere creatorem suum, et ve anime peccatrici que non habet potentiam redeundi in locum suum et ascendendi in patriam suam.
|
||
|
||
{Or se' tu quel Virgilio e quella fonte
|
||
che spandi di parlar sì largo fiume?,
|
||
rispuos'io lui con vergognosa fronte}
|
||
|
||
Ex verbis istis adhuc plenius notari potest qualiter inveniebat ipse auctor in se ipso viam vere cognitionis et spiritum, quoniam auctor verecunde recolens preteritorum ignorantiam vitiorum respondit eidem Virgilio, idest arguendo se ipsum, et amirando dicebat: Hec est illa divine ispirationis sintilla ex qua omnes gratiarum salutes, peccatorum contritio et dona scientie prodierunt, et propterea sequitur:
|
||
|
||
{O de li altri poeti onore e lume,
|
||
... lo bello stilo che m'ha fatto onore}
|
||
|
||
Modo invocat sic dicens: O Virgilii, idest o influentia vere cognitionis et gratie, tu es ille splendor eternus, qui, secundum quod dicit astrolagus magnus Alchindus in libro novem iudicum, solus es sol et dux et moderator luminum reliquorum, qui cuncta tuo splendore lustras et comples. Et dicit auctor: Hoc deprecor, hoc exoro ut longevi labores mei, quos posui in sacrarum scripturarum profundo et in naturalis ac moralis philosophye documentis et rationibus cognoscendis, mihi valeant ad perfectionem cognitionis virtutum efettualiter capessendam, quoniam hec est illa vera cognitio per quam, tanquam per viam magistram, anima intellectualis crescit gratia et virtute. Tu es illud sublime bonum a quo ego suscepi illum stilum scientie ac moralis et virtuose vite decorem, propter quam hucusque fui habitus in honore. Possumus etiam ad licteram exponere verba premissa propter prosecutionem eorum que inferius subsecuntur.
|
||
|
||
{Vedi la bestia per cu' io mi volsi;
|
||
... ch'ella mi fa tremar le vene e i polsi}
|
||
|
||
Notes, lector, ex verbis istis quod ipse auctor, purgatus viziis et ad virtuosa deductus, detestatur et timet predictis ulterius vitiis maculari, quoniam subdit: O superne gratie influentia, custodias me ab hoc carcere vitiorum; ex quibus omnis spiritualis mea et corporalis potentia contremescit. Nec mirum est, siquidem talis est natura peccati ut hominem delapsum ad vicia de virtute, de domino in servum et de rationabili homine in animal inrationale variet et convertat. Et hoc est quod probat Boetius in libro IIIIº de consolatione: *Evenit igitur ut quem transformatum vitiis videas hominem existimare non possis. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor: lupi similem esse diseris. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercens: cani comparabis. Ire intemperatus fremit: leonis animum gestare credatur. Levis atque inconstans nichil avibus differt. Ita fit ut qui, probitate deserta, probus esse desierit, cum in divinam condittionem transire non possit, in beluam convertatur*.
|
||
|
||
{A te convien tenere altro viaggio,
|
||
... se vuo' campar d'esto loco selvaggio}
|
||
|
||
Colligitur ex istis verbis qualiter ipsa virtus et ratio, imperans motibus autoris, persuadebat eidem ut sanioris electione consilii prosequendo virtutes huiusmodi vitiosa relinqueret, et maxime hanc infelicem lupam, idest detestandam cupiditatis ingluviem; quia quemadmodum os eius qui mentitur occidit animam, sic hec inexplebilis avaritia, peccatum ex sua gravitate mortale, eos mortificat et occidit in spiritu quos per cupiditatis corporalem catenam detinet alligatos; et sic hominem ad imagynem divinam formatum non sinit ad gradus virtuosos ascendere, ad quos principaliter est creatus. Et propterea de hoc infelici vitio sic loquitur Augustinus in libro de agone Christiano: *Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam apetentes a fide erraverunt et inseruerunt se doloribus multis*.
|
||
|
||
{E ha natura sì malvagia e ria,
|
||
... e dopo 'l pasto ha più fame che pria}
|
||
|
||
Dicit etiam quod hec detestanda cupiditas tante voracitatis est capax ut numquam eius insatiabilem satiet apetitum, sed quanto magis impletur et vorat, tanto profundius fame et voluptate accenditur ad habendum, sicut scribit Boetius libro III de consolatione: *Quamvis fluente dives auri gurgite / nec expleturas cogat avarus opes* etc. Hoc est quod scribit Gregorius in Morallibus: *Avaritia desideratis rebus non extinguitur, sed augetur: nam more ygnis ex multiplicatis lignis consummatis excrescit*.
|
||
|
||
{Molti son li animali a cui s'ammoglia} Adhuc auctor de materia huius vitii prosequendo, dicit quod hec aborrenda cupiditas inter reliqua vitia, multis sociata et uxorata corporibus, eorundem animas trahit ad perdictionem et mortem et propterea beatus Giovannes in Apocalipsi de hiis tribus vitiis testatur et dicit: *Et tertia pars hominum occisa est ex igne et fumo et sulpure que pendebant ex ore ipsorum*; ex igne, intellige, idest ex ardore intemperato luxurie; et fummo, idest ex ventosa sublimitate superbie; et sulfure, idest ex coinquinatione tenaci terrene cupiditatis et avaritie. Tertia pars humani generis ad perdictionem et interitum est delapsa; de hoc etiam Ysayas: *A maiore usque ad minorem, a propheta usque ad sacerdotem, omnes avaritie student*.
|
||
|
||
{E più saranno ancora infin che 'l veltro
|
||
verrà che la farà morir con doglia.
|
||
Questi non ciberà terra nè peltro}
|
||
|
||
Quamvis varii varia sentiant de presenti materia, nichilominus ad veriorem declarationem et expositionem eiusdem agrediar aliqua, prout iuvenili et proprie cognitioni infunditur. Dicit auctor quod multi ex humano genere sunt poluti ex terrene chupiditatis miseria, et quam plures adhuc per successiva tempora ex hoc vitio fedabuntur, donec adveniet veltrus sive leporarius ille qui hanc lupam in mortem consummet. Cuius siquidem expositio leporarii potest dari altero duorum modorum et probabili ratione loquendo: uno scilicet modo divinitus et de divina loquendo et intelligendo potentia; alio modo humanitus et de humana mostrando et predestinando prudentia. Primo dico modo iste veltrus dici et exponi potest de illa divina et inephabili sapientia de qua scriptum est: *Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi*, de quo etiam scriptum est: *Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos*. Nam cum ex procuratione et subgestione continua universalis hostis fragilitatis humane hec mortalia vitia, sed avaritia maxime, inundaverint super terram et se mortalium mentibus alligaverint, cumque tantorum facinorum ponderosa calamitas ex humane imbecillitate nature perfecte non possit per hominem profugari et debite pene suplicio coerceri, necessaria ratione probatur quod ipse verus Deus, qui est lapis ascisus de monte sine manibus, per infinite potentie sue recta iudicia est ille veltrus et ille veritatis et iustitie princeps qui hanc lupam sive avariciam et alia peccata mortalia, animis et corporibus inclusa mortalium, dissipabit. Et hoc est quod probatur per Çachariam prophetam: *Qui venturus est veniet et non tardabit; iam non erit timor in finibus nostris, quia ipse est salvator noster, et deponet omnes iniquitates nostras et proiciet in profundum maris*.
|
||
|
||
{Questi non ciberà terra nè peltro,
|
||
ma sapienza, amore e virtute}
|
||
|
||
Per hec siquidem verba potissime roboratur ratio et oppinio precedentium. Nam cum nemo sine crimine vivat, et sic universaliter non sit dare aliquam creaturam absque vitiose coinquinationis nota, non culpabilem, et maxime ex terrena cupiditate sinceram, sicut probat Ysayas cum dicit: *In capite omnium avaritia*; cunque non hominem nec corporalem aliquam creaturam sit reperire perfectam in perfectione virtutum, preter illam investigabilem sapientiam, videlicet unigenitum Dei filium, a quo, tanquam ab ipsa primeva et felicissima causa, amor virtutis, hoc est genus virtutum et forma, omniumque beatitudo donorum infunditur, – prout habetur ex Iob: *Numquid homo Dei comparatione iustificabitur aut factore suo superior erit vir? numquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos iudicat?* ; de hoc etiam ex Sapientie libro probatur: *Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate nos iudicas et magna reverentia nos disponis*; de ipsa et divina sapientia et virtute philosophus in libro de mundo sic probat: *Est enim revera salvator et genitor omnium Deus quecumque quocumque modo fiunt in hoc mundo, non equidem substinens animalis per se operantis et laboriosi laborem, sed utens infatigabili virtute qua et longe visa fore agreditur* –, preterea sequitur quod ipse Deus plenus sapientia et virtute, auro et argento ac terrena cupiditate contemptis, est ille veltrus et dominus qui est huiusmodi facinorosa terena tempore magni iudicii dispersurus.
|
||
|
||
Subsequenter procedit auctor ad laudem huius virtuosi venturi dicens: Iste venturus, plenus sapientia et virtute, in suo felici recimine non queret nec sitiet ista terrena nec aurum nec argentum, in quibus hodie universi reges et principes delectantur, sed per veram prudentiam et dilectionem virtutis universaliter imperabit. Nam, sicut legitur ex Tullio 2º Officiorum, male enim se res habet cum quod virtute effici debet, id temptatur pecunia.
|
||
|
||
{E sua nazion sarà tra feltro e feltro} Ex verbis istis mostrat auctor quod, cum ipsa divina iustitia ad iudicium carnis universe pervenerit et ad dictam lupam et alia scellera profuganda, quod natio ipsius veltri erit inter feltrum et feltrum, hoc est quod motus sive principium et processus divine condepnationis et pene dabitur et procedet inter scelleratos inpios et peccatores captivos, quoniam ipsi captivi et scellerati figurantur per feltrum. Quod siquidem feltrum pannus est vilissimus, factus ex superfluitate lanarum et aliorum pannorum vilium et debilium. Sed secundum quod probat Magister in IIIIº Sententiarum non est perspicuum explichare qualiter dabitur sententia iudicii: non enim Scriptura aperte difinit an sententia proferatur per vocem illam: *Venite benedicti et ite maledicti*, an virtute supremi iudicis ita fiat atestantibus conscientiis singulorum. Secundo etiam modo, prout premissum est, de humana loquendo et significando prudentia ipsius veltri expositio dari potest: nam per hunc veltrum intelligit et significat auctor quendam universalem pontificem aut mundi inperatorem vel aliquem alium virum excelsum prudentia et virtute sublimem venturum in posterum, sub cuius sapientia et habena iustitie genus humanum per vias virtutum et semitas veritatis incedet, et facinorum malitiosa perversio confundetur. Et hoc est quod ipse auctor in illa sua inventione vulgari que incipit {Tre donne intorno al cor mi son venute} aperte demostrat, cum dolet et conqueritur ibi in persona iustitie et aliarum virtutum de contemptu et oblivione ipsarum, cum dicit: {Largheçça, temperanza e l'altre nate / del nostro sangue mendicando vanno. / Però, se questo è danno,/ piangano gli occhi et dogliasi la bocca / de li omini a chi 'l tocca,/ non nu, che semo de l'eterna roccha:/ ch'e' sono ai raggi de cotai ciel giunti;/ chè, se nu semo or punti,/ el pur verrà, e pur tornerà gente / ke questo dardo farà star lucente}. Preterea scribitur per Phylosophum in primo Methaurorum: *Cum mundus iste inferior contiguus sit isti superiori, ut omnis virtus eius gubernetur exinde*. Idcirco possibile est quod ex celestis corporis influentia quidam presul, dux sive princeps magnificus in futurum preferratur in orbe, ex cuius salubris virtute regiminis discipabitur scelus, et universalis pacis et boni tranquillitas mortalibus tribuetur, sicut olim contigit temporibus salutis et gratie Cesaris Octaviani Aghusti imperatoris, qui annis LVI et sex mensibus feliciter imperavit in orbe. Cuius imperii quadragesimo secundo anno ex inclita Virgine et Dei genitrice Maria natus est secundum carnem Dominus noster Iesus Christus, prout in veris et antiquis cronicis demostratur.
|
||
|
||
Ex verbis istis significat auctor quod iste talis venturus vir virtuosus et sapiens ex debili genere et de vilium parentum affinitate procedet. Nam, cum feltrum sit vilissimus pannus inter alios, sic per ipsum feltrum intelliguntur et figurantur parentes et genus ex quibus habet iste dux veritatis et princeps iustitie prosilire. Alie etiam expositiones et varie dari possent secundum significationes diversas huius nominis feltro et secundum varios intellectus, que presentialiter obmictuntur ex prolisitate materie resecanda.
|
||
|
||
{Di quella umile Italia fia salute} Mostrat auctor quod iste talis princeps iustitie successurus in spetiali regione Ytalie – que Ytalia est humilis per peccatum, hoc est ad ista vitiosa delapsa – purgabit a vitiis illam et illam per veritatis et iustitie semitam in tranquillitate disponet et constituet in salute.
|
||
|
||
{Per cui morì la vergine Cammilla} Camilla fuit quedam magna potensque domina que venit, tempore quo adventus Enee fuit in Ytaliam post destructionem Troye, in subsidium Turni maximi et potentis ducis in istis Ytalie partibus, qui tunc temporis cum Enea pugnavit. Cuius pugne causa fuit Lavina filia regis Latini Ytalie, a quo postmodum omnes Latini denominati fuerunt; que Lavina promissa fuerat in uxorem dicto Turno; tamen Eneas tunc temporis superveniens in Italiam pro dicta Lavina pugnavit cum Turno, ita quod ipse Turnus et etiam magna Chamilla, que venerat in Ytaliam pro succursu dicti Turni, per dictum Eneam et gentes suas mortui et devitti fuerunt, sicut scribit Virgilius ultimo Eneydos de ipso Turno devicto cum dicit: *Vicisti et victum tendere palmas / Auxonii videre tui; tua est Lavina coniux*. Et propterea dicit textus {per cui morì}, hoc est mortua fuit in Ytalia pro regno Ytalie quod volebat acquirere ipse Turnus. Eurialus et Nisus fuerunt duo probi viri se mutuo et intime diligentes, qui cum essent de gente Enee et gens Turni hostis Enee eis per infortunium obviasset, ipsos hostilliter interemit, secundum quod latius scribitur per Virgilium.
|
||
|
||
{Questi la caccerà per ogne villa
|
||
... là onde 'nvidia prima dipartilla}
|
||
|
||
Dicit auctor quod iste princeps huiusmodi sic venturus ex universis locis et urbibus hanc infelicem avaritiam profugabit, donec ipsa in inferno, hoc est ad infima, declinabit, ex quo inferno per invidiam prosilivit. Et istud est verum quod ille Lucifer angelus tenebrosus videns primum hominem fore creatum ad possidendas illas inclitas sedes a quibus precipitatus fuerat per superbiam, propterea motus invidia primos parentes nostros provocavit ad ea ex quibus hodie omnes sub culpis vivimus, et luxurie et avaritie et perditionis vitiis aderemus; et hoc est quod legitur ex libro Sapientie: *Invidia eius mors introivit in orbem terrarum* etc.
|
||
|
||
{Ond'io per lo tuo me' penso e discerno
|
||
... e trarrotti di qui per loco etterno}
|
||
|
||
Modo concludit auctor ad precedentia et dicit loquens in persona ipsius Virgilii: Ego Virgilius delibero ex sanioris elettione consilii quod me sequaris, et ego ducam te per locum eternum, idest per infernum, in quo audies suspiria et clamores animarum et spirituum affettancium et clamancium quod anima moriatur quemadmodum corpus est mortuum.
|
||
|
||
{E vederai color che son contenti} Post hoc dicit auctor: Tu videbis, et ego ostendam tibi, animas eorum qui contentantur penis igneis consummari, et istud contingit ratione spei quam habent ad ascendendum in patriam superiorem cum gloria beatorum, et iste sunt anime que purgantur et puniuntur in purgatorio.
|
||
|
||
{A le quai poi se tu vorrai salire} Ad quam siquidem gloriam beate gentis si volueris pervenire, dicit ipse poeta Danti, te oportebit esse virtuosioris operationis et vite quam ego fuerim, quia, cum ego Virgilius fuerim paganus et sic fuerim legi divine contrarius, hoc est quia ex aqua et Spiritu sancto non fui per baptismum renovatus, non possum ad illam sumam et inaccessibilem gloriam pervenire.
|
||
|
||
{Con lei ti lascerò nel mio partire} Dicit poeta: Cum ad illa superiora beata mihi contrarietur accessus cum te, usque ad locum habilem et concessum tuam presentiam sotiavero, tunc te relinquam cum illo coro gentium et felicium animarum.
|
||
|
||
{Chè quello imperador che là sù regna
|
||
... non vuol che 'n sua città per me si vegna}
|
||
|
||
Hec et alia que secuntur usque in finem huius capituli per se ipsa sunt notorie manifesta.
|
||
|
||
{Lo giorno se n'andava, e l'aere bruno
|
||
toglieva li animai che sono in terra}
|
||
|
||
Continuando capitulum ad precedentia, auctor in precedenti capitulo monstravit qualiter, ex saniori deliberatione Virgilii, idem Virgilius iter asumpsit, quem ipse auctor sequebatur, in presenti vero capitulo, materiam prosequendo, demostrat et dicit quod dies declinabat et adveniens umbra noctis ad quietem vocabat animancia super terram, ipse tamen solus auctor parabatur ad substinendas et deferendas varias passiones tam itineris quam stridorum et tormentorum infelicium animarum; que omnia mens auctoris prefati non errantis universaliter recitabit.
|
||
|
||
{O muse, o alto ingegno, or m'aiutate
|
||
... qui si parrà la tua nobilitate}
|
||
|
||
In parte ista auctor vocat et rogat poetam ut, antequam iter incipiat, sapienter exstimet si est tante virtutis qua possit eundem auctorem conducere per tantos itinerum dubios et dispendiosos meatus. Et arghuit contra eum dicens: Tu, Virgilii, dicis quod parens Silvi, sive pater, qui siquidem fuit Eneas, dum esset in humana et corruptibili carne, descendit ad inferos quo ducere me proponis; set si universorum malorum hostis, qui est ille Deus eternus, fuit propicius et benignus Enee prefato concedendo ipsi Enee quod posset ad inferos pervenire, hoc satis convenire videtur homini intelligenti et provido, quia dignissimum censebatur ipsam divinam potentiam Enee predicto favere, sublimi fine pensato qui ex eo debebat in posterum prosilire, quoniam ex ipso Enea exoriri debebant Remus et Romolus Romane urbis fundatores primevi. Consideratis etiam imperialis sublimitate fastigii et inperio pertinentibus, qui ex eodem Enea habebant in posterum causari, non indignum sed congruum videri debet cuicumque intelligenti et sapienti quod ipse Eneas per divinam gratiam in enpireo celo fuerit in imperatorem et patrem Romane glorie preelectus; et hoc est quod scribit Virgilius in Eneida. Hoc etiam Titus Livius scriba Romanorum gestorum in prima parte sui voluminis. In primo autem Eneyde ipse poeta de ipsius Enee virtute sic canit: *Rex erat Eneas nobis quo iustior alter / nec pietate fuit, non bello maior in armis*.
|
||
|
||
{La quale e 'l quale, a voler dir lo vero} Hoc est dicere: que civitas et quod Romanum inperium fuerunt deputata et ordinata ad usum conservationem et gloriam apostolice dignitatis.
|
||
|
||
{Per quest'andata onde li dai tu vanto
|
||
... di sua vittoria e del papale ammanto}
|
||
|
||
Dicit auctor ex verbis istis quod Eneas, quia descendit ad inferos, intellexit cognovit et didicit quedam causativa victorie – quam victoriam habuit de persona Turni –, qui venerat in Ytaliam pro regno Italico acquirendo, et ista didicit et cognovit ex accessu quem habuit ad inferos ab Anchise patre ipsius Enee. Cumque ex acessu prefato et doctrina sibi data per patrem victoriosus fuerit, post vitoriam vero ex eo per posteras generationes suas descenderunt Remus et Romolus, qui fuerunt principium edificationis Rome; cumque Roma sit papali fastigio deputata, sequitur quod ipse Eneas talia in inferno didicit que fuerunt causa appostolice dignitatis.
|
||
|
||
{Andovvi poi lo Vas d'elezione
|
||
... Se' savio; intendi me' ch'i' non ragiono}
|
||
|
||
Dicit etiam auctor: Paulus apostolus, qui fuit vas ellettionis, ivit ad inferos, sed ego non video, dicit auctor, rationem neque potentiam propter quam mihi concedatur vel possim inferorum occulta scruptari, quia ego Dantes non sum Paulus, ego non sum Eneas etc. usque ad locum illum:
|
||
|
||
{S'i'ho ben la parola tua intesa} Huic respondet poeta arguens ipsum Dantem timentem et dubium de itinere et ipsum auctorem ortatur ad prosecutionem itineris, eidem motivam causam hostendendo propter quam ipse Virgilius se trastulit ad ipsius subsidium et succursum, usque ad locum illum:
|
||
|
||
{O donna di virtù sola per cui
|
||
l'umana spezie eccede ogne contento}
|
||
|
||
Et redarguendo auctorem prefatum de pusilaminitate ipsius ad agressum itineris, refert ei causam propter quam ipse Virgilius occurrit in subsidium auctoris, ut eum disponat celerius ad acessum. Et dicit: Me Virgilio existente inter illas animas existentes in limbo que vivunt in desiderio absque spe aliqua possidendi delicias salutis eterne, quedam felix et prudens et pulcerrima domina descendit ad me, meque vocavit et requisivit ut ad te, amicum ipsius in hoc formidando itinere sub periculo constitutum, pro succursu et protectione tua absque dilatione pervenire deberem, declarando mihi qualiter ipsa domina erat anima olim generose domine Beatrice, filie condam domini. Quo siquidem intellecto, respondi: O domina virtutis, hoc est o summa virtus, per quam scilicet solam virtutem humana species extollitur magnificatur et transcendit omnia contenta in minori circulo, hoc est in mundo qui est minor circulus inter alios. Et hoc est verum, quia per solas virtutes et operationes bonas homo Deo coniungitur, et anima intellectualis terrena trascendens in celestibus delectatur, prout supra primo capitulo latius est expressum. Ego sum paratus, dicit ipse Virgilius, ad hoc affectione precipua, interrogando ipsam qua re non verebatur descendere ad partes infernales. Illa vero respondens causam demostravit propter quam timere de talibus non debet, addendo quod beata Lucia, in qua ipse Dantes in tempore vite sue habuit maximam devotionem, venit ad locum felicem in quo residebat ipsa domina Beatrisia cum antiqua Rachaele, hoc est cum contemplatione beata, quia per Rachaelem significatur vita contemplativa, quamvis hec Rachaele fuerit filia Labam et uxor Iacob patriarche. Pro qua Rachaele uxore habenda servivit Iacob et pavit oves et gregem dicti Laban; et hoc est quod scribitur in Genesi: *Servivit igitur Iacob pro Rachaele VII annis, et videbantur illi pauci dies pro amoris magnitudine*. Alia vero que secuntur per se ipsa sunt notoria.
|
||
|
||
{Per me si va ne la città dolente} Auctor in parte precedenti mostravit qualiter tam ex fragillitate virtutis ipsius quam ex variis et infinitis passionibus inferorum dubitabat et formidabit agressum itineris aprehendere, tamen ex confortatione et suadela Virgilii melioris electione propositi disponebatur ad iter. In principio vero presentis capituli manifeste demostrat qualiter viam actualiter agreditur et dicit quod in principio ingressus inferni legit et vidit scripta hec verba fighurata in summitate porte inferni: {Per me si va} etc. usque ad locum illum: {Queste parole} etc. Ex quibus verbis ostenduntur duo. Primo videlicet quod ante creatum infernum alique non precesserant que creata fuissent nisi eterna tantum, et hoc est verum quia non fuit dare infernum nec inferni principium nisi post ruinam Luciferi et aliorum spirituum inmundorum, qui inmediate quodammodo ceciderunt post creationem eorum. Cum autem ante omnia primo et principaliter ista IIIIor creata fuerint, scilicet angelus, tempus, celum imperium et materia prima, et ante creationem istorum IIIIor aliud chreatum non processisset, sed ipsa essentia et investigabilis virtus Dei, que eterna est, presistebat solummodo, idcirco, dicit testus, infernus et materia sua habent eternum esse et humquam desinere non debent; et istud est verum, quia tanta est et fuit gravitas facinorosa Luciferri et aliorum spirituum qui adversus creatorem suum per superbiam deliquerunt. In tantum sunt etiam delicta mortalium de se gravia et divine iustitie odiosa quod post dannationem eorum merentur infernali et eterno suplicio cohereceri: nam peccatum quod quis committit et de quo numquam quem penitet perpetuo durat in anima, et per peccatum separatur a Deo, qui est vita perpetua; et sic quia pecatur in Deum, qui est infinitus, pena est rationabiliter infinita. Et propterea scribit Crisostumus: *Nos peccamus in nostro eterno et Deus nos punit in suo eterno*. Hoc est quod scribit Augustinus de penis dampnatorum cum dicit: *Ad perpetuam iustitiam pertinet ut numquam careant tormento qui numquam voluerunt carere peccato*. Hoc est etiam quod idem Dantes probat et dicit in capitulo Paradisi: {Ben è ke sança termine si doglia / che, per amor di cosa che non duri, / eternalmente di tal amor si spoglia}. Secundo ex dictis verbis ostenditur quod prima pena animarum descendentium in inferno est hoc, quod nulla spes in eis relinquitur ex qua nunquam sibi sperent alicuius boni vel consolationis materiam pervenire; et hoc est quod scribitur per Prophetam in psalmo: *Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depaset eos*. Augustinus autem exponens verbum istud dicit quod quemadmodum ex animali erbam pascente radix erbe non deficit, quamvis folia consumantur, immo post corosa folia alia successive nascuntur ex radice manente, sic mors eterna peccatores depascit et ipsos rodendo et cruciando numquam consummit. Ex quo sequitur quod absque spe aliqua eternis aflictionibus puniantur.
|
||
|
||
{Ed elli a me, come persona accorta:
|
||
... Noi siam venuti}
|
||
|
||
etc. usque ad locum illum {Mischiate sono}, quia per se patent.
|
||
|
||
{Mischiate sono a quel cattivo coro
|
||
... ch'alcuna gloria i rei avrebber d'elli}
|
||
|
||
Ostendit auctor ex verbis istis quod anime eorum qui erant in dicto circulo simul posite sunt cum illis angelis qui ex celo ceciderant. Qui siquidem angeli nec fuerunt rebelles expresse creatori suo nec expresse contradixerunt motibus angeli tenebrosi, sed ipsi per se steterunt et tacuerunt; et propterea dicit quod celi expellunt dictos angellos, quia nolunt eos recipere in gloria sua et etiam profundus inferni ipsos non cruciat. Huius est ratio quia alii angelli tenebrosi, quia fuerunt expresse voluntarieque rebelles maiestatis divine, aliqualiter gauderent si viderent eos simul tormentari cum eis in profundo inferni, cum ipsi maiori pena sint digni, quia gravius deliquerunt.
|
||
|
||
{E io: Maestro} etc. usque ad locum illum {Poscia ch'io v'ebbi alcun riconosciuto} Iste fuit frater Petrus de Morono qui tante pusillaminitatis fuit quod ex chautela et sagacitate domini pape Bonifatii renuntiavit pontificatui. Qui frater Petrus tanquam captivus cruciatur in isto circulo cum aliis quorum vita fuit tante captivitatis et negligentie quod de eis nulla quasi memoria relinquitur super terram, prout ostenditur in processu capituli {Incontanente intesi e certo fui} etc. usque ad finem capituli.
|
||
|
||
{Ruppemi l'alto sonno ne la testa} Auctor in fine capituli precedentis ostendit qualiter ex hiis que vidit in sonnum quodamodo fuit lapsus; in principio vero presentis capituli ponit qualiter excitatus fuit a sonno ex quodam magno terribilique tronituo in ipsius auribus resonante et ipso excitato aperuit oculos etc. usque ad locum illum {Lo buon maestro a me: Tu non dimandi}, usque ad locum illum {Uscicci mai} etc.
|
||
|
||
{Uscicci mai alcuno, o per suo merto} In parte ista querit auctor ab ipso poeta utrum aliqua anima infernalis umquam infernum exiverit, ita quod postmodum in celestibus bearetur. Ad quam siquidem interogationem velatam sapiens poeta respondit et dicit quod olim, sub preterito tempore post passionem Domini nostri Iesu Christi, ipse Deus et Dominus noster tanquam omnipotens resurrexit et descendit ad inferos cum sanctissime sue crucis victoriosis insignis, et ex tenebris et umbra mortis abduxit et eripuit animam primi hominis et aliorum sanctorum et antiquorum patrum Veteris Testamenti. Et hoc est quod probat et dicit Zacherias propheta: *Tu quoque in sanguine testamenti tui deduxisti victos de lacu in quo non erat aqua*. In quo siquidem tempore ipse Virgilius cum aliis spiritibus residebat in limbo, ante quod quidem tempus Dominice passionis omnes mortalium anime ex priorum transgressione parentum universaliter dampnabantur.
|
||
|
||
{Venimmo al piè d'un nobile castello,
|
||
sette volte cerchiato d'alte mura}
|
||
|
||
Quia, sicut apparet ex testu, auctor pervenerat ad locum in quo philosophi, sapientes et poete quam plurimum permanebant, idcirco pro castro illo intelligit ipsam scientiam et genus scientie, per istos VII muros intelligit VII artes sive scientias liberales, quibus scientiis ipsi sapientes et philosophi prepollebant.
|
||
|
||
{Colà diritto, sopra 'l verde smalto} Auctor declarat locum in quo erant spiritus quidam dictorum philosophorum. Qui siquidem locus erat viridis, quia in quodam prato herboso et viridi morabantur; et per hoc notandum est, cum ipsi philosophi et sapientes fuerint sapientia et virtute prelustres, quod ipsa virtus quamvis finita in corpore mortali, nichilominus de se ipsa secundum sui naturam perseverat viridis et eterna. Et hoc est quod probat Ysidorus cum dicit: *Virtus boni operis fructus est etternitatis*.
|
||
|
||
{I' vidi Eletra con molti compagni} Auctor in parte ista et aliis sequentibus ostendit et particulariter nominat eos quos invenit in isto circulo inferni, prout inferius continetur. Eletra fuit mater Dardani, qui Dardanus fuit primus ex conditoribus Troye et propterea Troyani uno nomine appellantur Dardani.
|
||
|
||
{Tra' quai conobbi Ettor ed Enea} Ector fuit filius regis Priami Troyanorum, per cuius mirabiles probitates multum honoris et glorie fuit Troyano nomini atributa.
|
||
|
||
{Cesare armato con li occhi grifagni} Iulius Cesar, primus Romanorum imperator, fuit aspectu terribilis.
|
||
|
||
{Vidi Cammilla e la Pantasilea} Cammilla fuit quedam maxima et prepotens domina in Ytalia, que venit in succursum Turni in partibus Albe eo tempore quo dictus Turnus pugnavit cum Enea pro habenda Lavina in uxorem, filia regis Latini. Pantasilea fuit domina et regina Amazonum, cuius siquidem regnum femineum appellatur, que venit in subsidium Ettoris et Troyanorum ex amore prenimio quem gerebat ad Ectorem supradictum; ex quo dicta Pantasilea egressa ad pugnam contra Achilem fuit ab eodem Achille hostiliter interempta.
|
||
|
||
{Da l'altra parte vidi 'l re Latino} Iste Latinus, ut dictum est, fuit rex Ytalie a quo postea nos omnes Italici Latini vocamur; qui siquidem habuit quandam formosam filiam nomine Lavinam. Pro qua Lavina Eneas et Turnus personaliter pugnaverunt, ex eo maxime quia Amata, uxor dicti regis Latini et mater dicte Lavine, volebat dictum Turnum eam accipere in uxorem etc., cum de ista materia latius dictum fuerit superius in fine primi capituli.
|
||
|
||
{Vidi quel Bruto che cacciò Tarquino} Bructus fuit quidam nobilis et potens miles in civitate Romana predilectus a populo, cuius siquidem uxor fuit quedam nobilis et honesta domina Lucretia nomine. Ex cuius formoso decore Sestus, filius Tarquini regis Romanorum, accensus et captus eam violenter cognovit. Qua siquidem violentia per dictam dominam revelata marito, Brutus cum aliis de genere suo parentibus et benivolis cum furioso tumultu ad arma currentibus provocavit rem publicam et Romanum populum contra regem ex scellerato facinore filii; et sic dictum Tarquinium regem et filium et omne genus ipsius expulerunt ex urbe.
|
||
|
||
{Lucrezia, Iulia, Marzia e Corniglia} Iulia fuit filia Iulii Cesaris et uxor Pompei. Cornelia fuit etiam uxor Pompei post Iuliam. Martia fuit uxor Catonis moralis, qui siquidem Cato in civitate Utice mortuus est.
|
||
|
||
{E solo, in parte, vidi 'l Saladino} Saladinus fuit quidam soldanus et dominus Banbillonie cuius gesta fuere magnalia. Consequenter dicit auctor se vidisse illum admirandum et venerabilem Aristotilem omnium philosophorum magistrum, et propterea dicit testus {Tutti lo miran, tutti onor li fanno}: omnes idcirco ipsum universaliter reverentur etc. de subsequentibus usque in fine capituli patent, qui omnes fuerunt antiqui philosophi morales.
|
||
|
||
{Così discesi del cerchio primaio} Auctor in principio huius capituli demostrat se ex primo inferni circulo ad secundum circulum descendisse; qui siquidem secundus circulus, quamvis primo quantitate sit minor, est tamen tanto maior primo in cruciatibus et tristitia, quod est adeo grandis et tantus in pena quantus est primus in quantitate locali. Et propterea ambo circuli velut pares equipolere videntur, quia si primus est grandis in loco, secundus est magnus in tormento ex detestando peccato luxurie quod ibi cum acerbitate punitur.
|
||
|
||
{Stavvi Minòs orribilmente} etc. quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
{Ell'è Semiramìs, di cui si legge
|
||
che succedette a Nino e fu sua sposa}
|
||
|
||
Hec Semiramis fuit uxor Nini regis Babillonie et ex dicto Nino habuit filium unum nomine Ninum, formosum specie, quamvis nullius magnanimitatis sed potius operationis efeminate. Hec Semiramis post mortem Nini mariti sui succexit in regno Babillonie; demum, accensa libidine, cum Nino eius filio vituperose concubuit et ne in posterum ex hac scelerata libidine notabilis et infamis sed inreprehensibilis potius permaneret, tamquam imperatrix in regno ex auctoritate sua statuit hanc legem, quod unicuique liceret impune peragere quicquid universaliter appetebat, et propterea dicit testus
|
||
{che libito fè licito in sua legge,
|
||
per tòrre il biasmo in che era condotta}.
|
||
|
||
{L'altra è colei che s'ancise amorosa} Hec siquidem domina, de qua testificatur auctor ipsam semet occidisse, fuit domina Dido que siquidem construxit et hedificavit Cartaginem et fuit uxor Sichey. Que viduata ex dicto Sicheo mortuo, iuxta consuetudinem et legem Veteris Testamenti, combuxit corpus dicti Sichei mariti sui et cinerem dicti corporis a capite lecti sui servabat illesum et ipsi cineri, tanquam marito suo, voverat et promiserat castitatem et alium nunquam in maritum adsumere. Demum cum processu temporis vir ille magnificus Eneas Troyanus ex Troya depulsus Cartaginem apulisset, domina Dido videns probitatem et nobilitatem Enee capta est et accensa ex ipsius Enee dilectione prenimia; cum idem Eneas a dicta domina Didone et Cartagine discessisset, promissa sibi fiducia redeundi sub certo termino et ipse Eneas ad dictum terminum non rediret, ipsa domina Dido, quodam ense suscepto, super ipsum precipitem se deiecit; et sic, rupta promissione et federe contra amorem et cinerem dicti Sicchey mariti sui, defecit et mortua est ex amore prenimio.
|
||
|
||
{Poi è Cleopatràs} Fuit soror regis Tolomei Egypciorum cum qua primus Iulius Cesar rex Romanorum concubuit; qui Iulius Cesar, cum devicisset et expulisset a regno dictum Tolomeum regem Egypciorum, ipsam Cleopatram dominam in regno Egypciorum reliquit.
|
||
|
||
{Elena vedi per cui tanto reo} Hec Elena fuit uxor regis Menelai Grecorum, quam per violentiam rapuit Paris filius regis Priami Troianorum; ex quo dictus rex Menelaus cum multitudine magna Grecorum iverunt in obsedionem civitatis Troyane et ipsam obsederunt per X annos VI menses et XV dies, et ipsam diruerunt et quam plura milia hominum occiderunt, et ideo bene dixit testus per cui tanto reo tempo si volse.
|
||
|
||
{E vedi 'l grande Achille} Achilles fuit Grecus filius Pelei et Thetis dee marine, probissimus inter Grecos, qui inter ceteros operatus fuit in destructione Troyana; sed cum mater eius Thetis dea marina previdisset ex sapientia sua quod ipse Achilles filius eius deberet interimi si ipsum accideret pervenire in exercitum Troyanorum, timens de morte filii, ipsum Achillem transmixit in habitu mulieris ad regnum et insulam regis Licomedis, et in dicta ynsula aliquo tempore latuit cum Dyadema, filia dicti regis Licomedis, et aliis domicellis virginibus habitantibus ibi. Sed quia Greci per augures suos acceperant Troyam occupari non posse absque Achilis presentia et virtute, idcircho elegerunt dischretos et industres viros Ulixem et Diomedem et ipsos pro inquisitione et inventione Achillis personaliter transmiserunt. Sed cum Ulixes et Dyomedes audivissent ipsum Achillem latere et permanere in ynsula Licomedis, idcircho multas mercationes multaque iocalia tam muliebria quam virilia et militaria susceperunt et ipsa detulerunt ad insulam Licomedis, quoniam ipsi Ulixes et Diomedes cognoscebant ipsum Achillem fore tante virilitatis et probitatis quod non in mercationibus et iocalibus muliebribus, sed in rebus belicis et virilibus letabatur; et propterea ipsi Ulixes et Diomedes cogitaverunt et disserunt inter se ipsos: *Illa domicella que eliget et libenter accipiet mercationes viriles, ipsa erit Achilles*. Et cum in habitu mercatorum venissent in presentia dictarum virginum, cum alie domicelle acciperent monilia mulierum, solus Achiles accipiebat ensem et gladios et in tactu et visu armorum delettabatur et sic ipsum esse cognoverunt Achilem. Et propterea incontinenti ipsi Ulixes et Diomedes preceperunt dicto regi Licomedi ex parte regis Grecorum quod dictum Achilem sibi darent ut ipsum ad prelium ducerent; et sic datus et conductus ad prelium, postmodum cum duraret exercitus Grecorum, ipse Achilles amabat Polixenam filiam regis Priami et sororem Paridis; qui siquidem Paris fraudulenter duxit dictum Achilem ad templum et promixit ei tradere in uxorem Polixenam sororem suam et sic decepit eum: et ipsum cum quadam sagitta percussit et occidit et hoc quia ipse Achiles prius occiderat Hectorem fortissimum Troianorum in prelio, fratrem dicti Paridis.
|
||
|
||
{Vedi Parìs, Tristano e più di mille} etc. usque ad locum illum {Siede la terra} etc. quia omnia per se patent.
|
||
|
||
{Siede la terra dove nata fui
|
||
su la marina dove 'l Po discende
|
||
per aver pace co' seguaci sui}
|
||
|
||
Debes scire, lector, quod hec II anime fuerunt Paulus filius domini Malateste de Malatestis de Arimino et domina Francisca domini Guidonis de Polenta, uxor Canis coti de Malatestis, qui siquidem mutuo in tantum se dilexerunt quod dictus Çannes zotus occidit dictam dominam Franciscam uxorem suam et dictum Paulum fratrem suum, cum ipsos invenerit diligentes se ad invicem. Et propterea ipsa domina Francisca respondet Danti interroganti de nativitate ipsius: Civitas ex qua orta sum est civitas Ravenne, que residet super mare, iuxta quam Padus ibi intrat mare, ex quo, idest postquam Padus intraverit ibi mare, desinit ulterius vocari Padus; vel dicas quod Padus ibi descendit ut tranquiletur cum sequacibus suis, idest cum aliis fluminibus in eum currentibus, quia ipse Padus in tantum excresceret, nisi laberetur in mari, quod recipere non posset alia flumina.
|
||
|
||
{Amor, ch'al cor gentil} etc. Verba patent.
|
||
|
||
{Cayn attende chi a vita ci spense} Hoc vult dicere quod quemadmodum Cayn primus fratricida occidit fratrem, sic et ille Çançottus qui ademit nobis vitam occisit Paulum fratrem suum; vel dicas quod Cayn, cruciatus in inferis ex homicidio fratris propter simile peccatum, expettat ut crucietur simili pena qui manum posuit in sanguine predictorum.
|
||
|
||
{Quand'io intesi quelle} etc. quia per se patent usque in fine presentis capituli in quo carnalis dilectionis scelera puniuntur.
|
||
|
||
{Al tornar de la mente che si chiuse} Auctor continuando capitulum presens ad precedentia dicit et memorat qualiter ex compassione quam habuit de statu illorum duorum cognatorum quasi semimortuus perdidit intellectum; tamen in eum intelligentia respirante vidit in parte ista novas animas et nova genera tormentorum sub quibus cruciabantur anime supradicte.
|
||
|
||
{Cerbero, fiera crudele e diversa} Hic Cerberus est quidam demon prepositus in hoc tertio circulo ad animas cruciandas, qui siquidem habet tria capita. Et cum in presenti capitulo puniatur vitium gule, idcirco per hunc Cerberum habentem tria capita proprie figuratur apetitus gule; qui apetitus dividitur in tres partes: in qualitate, quantitate et quanto continuo. Apetitus qualitatis est bonos cibos desiderare de quantitate non curans; apetitus quantitatis est multum apetere multumque comedere et non curare de qualitate ipsorum; apetitus quanti continui dividitur in quantum continuum, quod est apetere continue, et in quantum discretum, quod est apetere per intervalla temporis.
|
||
|
||
{Voi cittadini mi chiamaste Ciacco} Hic invenit auctor quendam Florentinum nomine Ciacchum qui fuit tempore suo vituperose vite et infamis gule, a quo petit auctor certificari de futuris eventibus inter cives Florentinos divisos et discordes ad invicem tunc temporis. Cui respondet et dicit quod post multas et longevas civiles discordias ipsi Florentini ad effusionem proprii sanguinis deducentur et pars Guelfa partem Ghibellinam expellet; quam scilicet partem Guelfam silvestrem idcirco appellat, quia imperii mandata non sequitur, immo adversatur et obviat.
|
||
|
||
{Poi appresso convien che questa caggia} Adhuc dicit iste Ciacchus quod postmodum hec pars Guelfa fugabitur per aliam partem Ghibellinam.
|
||
|
||
{Con la forza di tal che testè piaggia} Hoc est cum virtute et auxilio Dei qui nunc dormire videtur et neutri parti adherere; et hoc accidet infra tres soles, hoc est post perfectum tempus, quia tempus significatur per solem; per hoc autem quod dicit tres significat perfectionem, quia omnis perfectio consistit in tribus et ternarius numerus est perfectus. De quo autem et quali perfecto tempore intellexerit auctor, auctoris conscientie relinquatur, cuius intentionem est difficile iudicare; vel dicas quod pars guelfa fugabitur eo tempore quo Deo omnipotenti, qui est trinus et unus ac summa perfectio, videbitur profuganda.
|
||
|
||
{Alte terrà lungo tempo le fronti} etc. usque ad locum illum:
|
||
|
||
{E 'l duca disse a me: Più non si desta} Hic vult dicere auctor quod anima illa Ciacchi numquam resurget neque excitabitur nisi in die stricti iudicii, quando intonabit illa terribilis et angelica tuba: *Surgite mortui* etc., quia tunc illa anima et alie omnes resurgent cum corporibus suis et videbunt maiestatem Dei ad iudicium venientem, que siquidem est omnium dannatorum et malorum spirituum inimica.
|
||
|
||
{Per ch'io dissi: Maestro esti tormenti} In parte ista interogat auctor ipsum Virgilium et querit utrum ipsa infernalia tormenta post iudicium universe carnis sint minora vel maiora aut talia qualia nunc sunt. Ad quod sapientissime respondetur quod pene infernales per animas dannatorum tanto sentientur et inferentur asperiores post divinam sententiam, quanto anime ille per resurrectionem corporum humanorum erunt perfectiores, non vera perfectione sed unione corporea; per quam siquidem unionem corporis et anime sentientur maiores quam si anima absque corpore permaneret. Et propterea sequitur quod iste anime infelices et maledicte expettant maiora et orribiliora tormenta post terribilem ultimamque sententiam quam ante ultimum diem stricti iudicii etc., quia satis per se manifesta sunt que secuntur.
|
||
|
||
{Pape Satàn, pape Satàn Aleppe} In fine capituli precedentis auctor demostravit qualiter invenit Plutonem adversarium grandem et demonem infernalem; nunc vero in principio huius capituli ostendit et scribit quod idem Pluton turbative et admirative comotus ex adventu et visione Virgilii et Dantis clamavit et ait adversus Virgilium et Dantem Pape Satan Aleppe, hoc est dicere {O Satan demon, o Aleppe demon}, quale mirum et novum est istud, quod isti novi hospites huc accedunt. Cui respondet Virgilius:
|
||
{Non è sanza cagion} etc.
|
||
{vuolsi ne l'alto, là dove Michele
|
||
fè la vendetta del superbo strupo}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod de voluntate illius qui in celis habitat procedit adventus eorum in quibus siquidem celestibus partibus angelus Michael expugnavit et vicit superbiam demonis infernalis.
|
||
|
||
{Ahi giustizia di Dio! tante chi stipa
|
||
nove travaglie}
|
||
|
||
Nunc admirative loquitur ex diversis penis quas videt et dicit: O quot et quanta genera tormentorum sunt sub potentia divine iustitie! Nam, sicut sequitur, quemadmodum accidit in quodam loco profundo maris qui vocatur Cariddis et est in partibus Sicilie, quia ibi continue magne unde aquarum ex oposito insurgunt et una adversus aliam percutit et simul conquaciuntur, sic, dicit auctor, ego vidi in presenti circulo infernali avaros et cupidos ex parte una, et prodigos ex parte alia ex opposito avarorum. Qui continue insurgebant utrinque et avarus contra prodigum occurrebat et quando erat in medio puncto circuli prodigus percutiebat in cupidum redarguendo et dicendo in eum Qua re tenes?, hoc est qua re tu avarus fuisti tenax et cupidus, et e converso avarus percutiebat in prodigum et dicebat Qua re deicis et dispergis?, hoc est qua re fuisti dispersor et disipator bonorum tuorum? Et hoc tormento et pena genus istorum continue cruciatur.
|
||
|
||
{In etterno verranno a li due cozzi:
|
||
questi resurgeranno del sepulcro
|
||
col pugno chiuso, e questi coi crin mozzi}
|
||
|
||
Dicit auctor quod isti prodigi et avari sic eternaliter percutientur alterutrum et avari resurgent a sepulcris eorum cum manu clausa et prodigi cum tonsis capillis.
|
||
|
||
{Or puoi, figliuol, veder la corta buffa} Ex premissis igitur amonens ipse Virgilius auctorem dicit eidem: Ex hiis que vidisti de prodigis et avaris potes cognoscere quam est transitoria quam est brevis horum temporalium bonorum illusio, que siquidem bona sunt commissa fortune.
|
||
|
||
{Maestro mio, diss'io, or mi dì anche:
|
||
questa fortuna}
|
||
|
||
In parte presenti auctor interrogat poetam et dicit: Dicas et declares michi que est ista fortuna que ista temporalia concedit et regit, et qua re sic ea tenet et tribuit et retrait et infundit. Ad quod respondens poeta dicit: Illa sapientia infinita, Deus omnipotens, fecit celos et ad motum ipsorum celorum disposuit et ordinavit intelligentias sive angelos, ex quorum virtute ipsi celi moventur, variis etiam luminibus ipsi celi clarescunt et lucent, et sic per ipsam inaccessibilem sapientiam in ipsis celestibus orbibus lux fuit equaliter distributa. Similiter autem, dicit auctor, ipsa providentia Dei prefecit et ordinavit fortunam tamquam magistram et ducem ad permutationem istorum bonorum temporalium; ex quo hec temporalia bona, honores divitie potentie principatus et alia temporalia transitoria, de uno in alium hominem et de uno in alium sanguinem transferuntur. Et adversus hanc transmutationem fortune non potest alicuius mortalis prudentia se tueri, et sic ex istorum translatione bonorm aliqui regunt et florent alii mendicant et dolent, huius fortune iudicium occultum et investigabile prosequentes.
|
||
|
||
{Vostro saver non ha contasto a lei:
|
||
questa provede, giudica, e persegue
|
||
suo regno come il loro li altri dèi.
|
||
Le sue permutazion non hanno triegue:
|
||
necessità la fa esser veloce;
|
||
sì spesso vien chi vicenda consegue}
|
||
|
||
Adhuc auctor dicit quod hec fortuna de natura sui providet iudicat et exequitur in regno suo sicut dii alii regunt in regnis eorum, hoc est operatur et influit ex motu corporis celestis sicut alie intelligentie operantur et agunt in hiis que premissa et ordinata sunt eis a primi motoris infinita virtute. Dicit etiam testus quod hec fortuna numquam desistit, numquam quiescit in permutando et transferendo hec temporalia bona, et quod de necessitate est velox influentiis et permutationibus suis, et hoc breviter dicit testus ad licteram. Sed quamvis verba ista sonent quod fortuna sic duret et influat in istis temporalibus et quod humana prudentia adversus permutationes et attus huius fortune providere nec operari non possit, nichilominus pro defensione et conservatione honoris et nominis huius venerabilis auctoris, ne per obloquentium vel detrahentium aliquorum notam eius vere scientie et virtuti derogare contingat, iuventutis mee iudicio aliqua super ista materia declarabo. Advertendum siquidem et sciendum est quod ipse Deus, qui est causa prima, a quo omnia causantur, per istas sperarum et celestium orbium influentias, tanquam per causas secundarias, in inferioribus istis operatur et influit aliquando per necessitatem, aliquando per dispositionem vel qualitatem. Influit siquidem natura celestis necessario in generatione ac productione quorumcunque nascentium: nam necessarium est, secundum naturalem necessitatem materie, celesti causante virtute, quod homo generet hominem, bos bovem, asinus asinum et erba erbam, et sic de similibus suis; necessarium est etiam quod post diem nox succedat et post noctis tenebras lucis radius effundatur in terris iuxta naturalem cursum et ordinem magni luminis, nisi infinita potentia Dei miracolose ac supernaliter contrarium ageret. Influit etiam hec natura celestis per dispositionem et qualitatem, qualificando et disponendo et provocando mortales quoslibet ratione vigentes ad habituationem, operationem et prosecutionem talis cogitationis rei vel desiderii, qualem eis influxerit et infundat natura celestis. Ad cuius evidentiam clariorem advertendum est quod, si fetus vel puer nascatur dominante Iove, cum sub Iove sint divitie et honores, et unusquisque planeta habeat influere que sunt de natura eius, idcirco talis puer vel fetus ex influentia sui planete non necessitatur sed disponetur et animabitur voluntarie ad suscipiendas et diligendas divitias et honores. Exemplo simili, si puer sub Marte nascatur, cum sub Marte, qui est calidus et siccus, sint bellum rixa discensio et furtum, et propterea ipse planeta habeat fetus sub eo nascentes disponere et qualificare secundum naturalem proprietatem ipsius, idcirco sub eo nascentes non necessitantur sed voluntarie disponuntur et eligunt, animantur et accenduntur ad bella rumores et scandala, divisiones et guerras. Et quod ex influentia celi non causetur necessitas in mortalibus, hec est ratio. Nam omnipotentis creatoris nostri inacessibilis sapientia bonorum omnium est summa perfectio et in creaturis et operationibus suis perfectissime operatur, et cum perfecte creaverit hominem, tria dedit et inspiravit in eo: rationem videlicet, apetitum et arbitrium liberum, ut ex arbitrii libertate ad dilectionem et operationem boni per rationem, ad dilectionem et operationem mali per appetitum possit sua electione moveri. Et hoc est verum secundum quod probatur: *Deus fecit hominem simplicem et rectum et reliquid eum in manu consilii sui*; et hoc est quod probat Augustinus dum dicit: *Qui fecit te sine te, non iustificabit te sine te*: nam Deus, qui fecit nos absque ullo subsidio nostro, non iustificabit nos nec dabit nobis premia lucis eterne absque meritis et virtutibus, nec etiam inferis cruciabimur nisi ex demeritorum et malitiarum nostrarum pondere digni erimus cruciatu. Et propterea, quamvis illa celestis influentia Saturni vel Martis vel alterius planete malivoli de natura sui ad furtum, paupertatem et bellum aut ad defectus alios mortales disponat et vocet, quamvis etiam celestis influentia cuiuscumque planete benivoli ad virtutes divitias et honores mortales disponat, nichilominus nec planeta malivolus et infelix ad malum nec planeta benivolus et felix ad bonum suscipiendum vel faciendum de necessitate aducit, qualificat, tamen habituat et disponit; ex quibus non necessitas sed qualitas, habitus et dispositio inferuntur, que a necessitate ut plurimum differunt. Nam, posito quod Petrus, sub Mercurio natus, ex Mercurii influentia ad eloquentiam et divitias disponatur, nunquam erit eloquens si per rationem et intellectum cum eloquentibus et prudentibus noluerit conversari, numquam erit dives si destiterit a divitiis et mercationibus procurandis, nunquam habebit honores si honores duxerit contempnendos, numquam erit eloquens, honoratus vel dives si voluerit male et inhordinate loqui, si voluerit discipare substantiam suam et si voluerit in inhonestis et turpibus dilettari. Esto etiam quod Martinus, natus sub Marte, ad bella, rumores, furtum et scandala disponatur ex influentia sui planete, nichilominus si voluerit ille Martinus regi per rationem et intellectum, non prosequetur apetitum et habitum suum ad bella ac mala dispositum, set regulabit qualitatem et dispositionem sano iudicio rationis, concessa sibi liberi arbitrii potestate. Et sic aliquibus siderum motibus nec celestis corporis influentia nec dispositione, qualitate vel habitu sceleratis aliqualiter non obstantibus, ad que vocantur et disponuntur mortales ex necessario motu celi unusquisque mortalis per providentiam rationem et intellectum suas pravas concupiscentias voluntates et subgestiones malas ex celestis corporis influentia quantumlibet procedentes, melioris electione consilii ex humani arbitrii libertate poterit refrenare, confundere ac totaliter submovere, ne ad actus nepharios deducatur. Quod si fecerit, dignus est laude et dicendus est verus et rationabilis homo, quia tunc regitur imperio rationis; set si has cogitationes, qualitates et dispositiones perversas ex sue passionis defectu vel ex aliqua momentanea attraente illecebra confundere ac refrenare noluerit, tunc non est homo vocandus sed belua, quia bestiali more regitur per passionem et apetitum; et hoc debet sue inexcusabili negligentie ac malitie voluntarie inputari, quia iniquitates, perversiones et scelera que potuit noluit per sapientiam evitare. Et hoc satis probat et verificat illa vox magni astrologi Tolomei dicentis: *Sapiens dominabitur astris*; hoc etiam probat Boetius in IIIIº cum dicit *In vestra enim situm est manu qualem vobis fortunam fundare velitis*. Ex quo sequitur quod ex celestis corporis influentia non necessitas, sed dispositio habitus et voluntas causentur. Preterea si hoc esset, quod ex motu celorum homines ad bonum vel malum necessario moverentur, tunc illud abusivum et nepharium sequeretur, quod periret humanum arbitrium. Quod est falsum, quoniam sic frustra bonis malisque premia inferuntur et pene que ipsis inferri non debent, cum non ex libero et voluntario animorum motu sed ex necessitate operatio boni vel mali proveniat; et sic delinquendi ac vagandi temporis occasio relinqueretur mortalibus, ex quo virtus et bone operationis simplicitas sibi profutura non erit, cum iam de ipsis mortalibus inevitabilis et futura necessitas terminaverit. Illud etiam falax et iniquissimum sequeretur, quod homines frustratorie contemplarent et specularentur de bonitate et sapientia Dei, frustra illum ex caritate diligerent, sub perdictione preces efunderentur in eo ac mandata legis divine sub quadam essent perdictione descripta; et quod caritas, fides, spes, iustitia, fortitudo cetereque virtutes servarentur et diligerentur ad finem perdictionis, ex quo bonis et malis contingentia omnia de necessitate succederent. Quod est contra fidem et in omnibus et per omnia detestandum, summi et increati principis perfettissima considerata iustitia, que bonis merentibus premia, malis suplicia iudicio sue perfectissime rationis impendit. Et propterea super materia premissorum concluditur ex necessaria ratione quod ex celestis corporis influentia, quam fortunam comuniter apellamus, non necessitas boni vel mali sed qualitas, dispositio vel habitus ad bonum vel malum veridice infunduntur. Quod plene probat Boetius in fine sui quinti libri de consolatione cum dicit *Manet mortalibus arbitrii intemerata libertas, manet etiam spettator desuper cunctarum mentium Deus, bonis premia, malis supliciaque dispensans*. Ad veram autem expositionem et defensionem testus dicentis
|
||
{Le sue permutazion non hanno triegue:
|
||
necessità la fa esser veloce;
|
||
sì spesso vien chi vicenda consegue}
|
||
|
||
dicendum est, et est verum, quod ipsa fortuna, hoc est ipse motus, numquam quiescit sed semper influit et movetur et de necessitate est quod celum continue moveatur et influat, non autem quod necesitet, ut supra probatum est. Ad ea vero que supra dicuntur in testu {Vostro saver non ha contasto a lei} et {Oltre la difension d'i senni umani} potest dupliciter responderi. Primo responderi potest quod est verum quod humana prudentia non potest facere et contrariari quod celum non moveatur et influat secundum naturam suam. Secundo responderi potest quod, posito quod testus dicat {Vostro saver non ha contasto a lei}, hoc est prudentia nostra non contrariatur influentie celesti, propter hoc non tollitur nec sequitur quod prudentia uniuscuiusque hominis non possit refrenare inlicitas dispositiones et cogitationes perversas causatas ex influentia celi. Nam, posito quod Petrus, qui est potens ad currendum, non currat, propterea non tollitur quod currere non possit; et sic, posito quod sensus humanus non contradicat nec opponatur male dispositioni planete, propterea non tollitur nec dicit testus quod contradicere non possit. Ex quo sequitur quod humana ratio posset ex sui arbitrii libertate refrenare motus, dispositiones et qualitates malas ex celesti influentia descendentes. Ad id vero
|
||
{Questa provede, giudica e persegue
|
||
suo regno come il loro gli altri dèi}
|
||
|
||
dicendum est quod auctor hic exemplificative et similitudinarie loquitur et dicit quod quemadmodum alii dei regunt et moventur in regnis eorum, sic et fortuna iudicat et movetur in regno suo. Nam sicut annus faciem terre quandoque frugibus quandoque floribus ornat, et sicut mare quandoque quiescit absque turbine tempestatis quandoque tumescit tempestuosis procellis, sic fortuna quandoque malis influentiis et dispositionibus quandoque bonis et gratis mortales disponit et allicit. Hoc est quod scribit Boetius in IIº de consolatione super fortune regimine ubi dicit: *An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet celo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terre vultum nunc floribus frugibusque redimire nunc imbribus frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato equore blandiri nunc procellis ac fluctibus inorescere*. Sed quamvis celum, annus, fortuna et mare non sint dii, quia tamen sunt creature Dei et sunt et manent sub perpetua obedientia Creatoris, idcirco sic ipsos deos appellat ex constantia et participatione divini ordinis quem custodiunt et servant immobilem.
|
||
|
||
{Quest'è colei ch'è tanto posta in croce
|
||
pur da color che le dovrien dar lode}
|
||
|
||
Adhuc dicit auctor: Ista fortuna est illa que tantum blasfematur, vituperatur et maledicitur ab hominibus, quia non succedit et influit secundum perversa et inordinata vota ipsorum, a quibus digne laudari et venerari deberet. Huius est ratio quia, cum vigeant ratione et intellectu, deberent cognoscere et iudicare quod motus et influentia fortune sunt necessaria in se ipsis, quia de necessitate est quod celum moveatur et influat, non autem necessitant mortales ad quicquam, sed ipsi spontanee deducuntur et inclinantur, quemadmodum ratio vel apetitus predominatur in eis secundum libertatem arbitrii eorundem. Sed ipsa fortuna de hac maledictione et inhonoratione non curat, quia, tamquam intelligentia beata, cum aliis intelligentiis spiritualibus creaturis primis felicitatur et gaudet in orbe suo, secundum providentiam et dispositionem Excelsi. Ad cognoscendum autem rationem et causam propter quas tantus eror mundum invasit – quo pars aliqua cecitatis humane credit vel asserit vel pertinaciter affirmat quod omnia de necessitate eveniunt, sed maxime isti maledicti ribaldi, discipatores bonorum suorum ac predones itinerum et alii ostinati ad malum, hoc asserere non verentur dicentes:*Ita predestinatum est mihi* –, sciendum est quod, sicut dictum est supra, duo sunt principia actuum humanorum: apetitus et ratio. Per rationem mortalis quilibet virtuose agit et inclinatur ad bonum, per appetitum autem vitiose se habet et inclinatur ad malum. Cum autem honores, divitie, potentie, voluntates et alia temporalia transitoria et caduca et imperfecta de se, tamquam bona corporis, sint contraria bono et perfectioni anime, cuius bonum et perfectio Deus est, cumque apetitus humanus anime perfectioni ac rationi contrarius tam de natura sui quam ex dispositiva vel qualificativa celestis corporis influentia inordinetur et delectetur in istis illecebris divitiis, voluptatibus et temporalibus transitoriis, que bona sunt corporis, et sic apparet manifeste quod quilibet vivens per apetitum, quamvis misere delectationi sue et ceco appetitui satisfaciat, perverse ac detestabiliter operetur et vivat. Omnes autem per apetitum et passionem operantur et vivunt qui in huiusmodi temporalibus momentaneis vanitatibus, fraudibus, dolis, cupiditatibus, malis artibus et aliis universis vitiis et malitiis delectantur. Sed cum omnes isti perversi ambulantes in tenebris, a virtute et veritate remoti, vere rationis lucem videre non possunt, quia in contrarium et destructionem ipsius totis viribus et affectibus opponuntur, idcirco virtute et ratione calcatis, destructis et neglectis per eos ex habituata corruptione malitie et ex dispositione perversa, in cuius operatione habituantur, tam ex influentia celi quam ex longeva consuetudine ac inordinato et bestiali apetitu ipsos actraente, delectabilius, affectuosius et celerius prontuantur, operantur et deducuntur ad mala et per istas inlecebras et temporalia rapiuntur, quam per virtutem, rationem et bonum, que hodiunt, que contenunt, que fugiunt, et adversus illa suis studiis et perversis actibus moliuntur et agunt. Nam durum et difficile noscitur unicuique operari et vivere in contrarium habitus et dispositionis sue, et hoc clare probatur et patet per quandam inventionem vulgarem sic loquentem super ista materia, que sic incipit {L'astrolago soprano, / che fu componitore / e sommo creatore / della natura, pò più ch'esa fare, / ancho pensare di vano / e vivere in errore: / chrede che d'uman core / sia per necessità adoperare; / perchè d'arbitrio libero è dotato / e de ragion, co' la qual si corregge / e suo miglore eleggie, / onde pianeto a forza nol costringe. / Ver è che nel core qualità pinge, / secondo qual talora suo stato regge; / che fort'è servar legge / contra la cosa ond'è habituato} etc. Bindus Bonichi.
|
||
|
||
{Or discendiamo omai a maggior pieta} etc. quia per se patent.
|
||
|
||
{Lo buon maestro disse: Figlio, or vedi
|
||
l'anime di color cui vinse l'ira}
|
||
|
||
Hic describit auctor quod in circulo isto nedum invenit animas cruciatas eorum quos ira devicit, sed illorum etiam qui per accidiam, hoc est per negligentem tristiciam et pigritiam inexcusabilem, sunt damnati. Et dicit quod isti tales accidiosi et tristes sunt ibi sub aqua in quadam palude et foris loqui nec apparere non possunt, et propterea existentes in fundo conqueruntur et dicunt hec verba: Ve nobis! quia in vita nostra continue per interiorem et exteriorem accidiam tristitia nos deduxit, et in hac vita miserie et tenebrarum profundo perpetuam tristitiam patiemur. Ex prolatione quorum verborum inferius aqua in summo ebullire et pullulare videtur, prout aperte mostratur cum dicit
|
||
{Fitti nel limo dicon: Tristi fummo
|
||
ne l'aere dolce che dal sol s'allegra,
|
||
portando dentro accidioso fummo} etc.
|
||
|
||
{Venimmo al piè d'una torre al da sezzo} quia per se patent.
|
||
|
||
{Io dico, seguitando, ch'assai prima
|
||
che noi fossimo al piè de l'alta torre}
|
||
|
||
Auctor in fine capituli precedentis descripsit qualiter pervenerant descendendo prope quandam turrim, modo dicit quod, antequam aplicuissent ad turrim, prius per magnam horam inspexit summitatem turris, quia vidit in summitate prefata duo flamigera insegna demostrari, quibus ostensis inditiis, demon quidam, Flegias nomine, solus in quadam navicula per aerem sub maxima celeritate pervenit, in quam Virgilius et auctor descenderunt et transiverunt ad ea que postmodum subsecuntur.
|
||
|
||
{E sol quand'io fui dentro parve carca} Dicit auctor quod quando descendit in barcham, propter solum descensum ipsius onerata fuit navis, et proprie verum loquitur. Huius ratio est quia, cum Virgilius et demon ille essent spiritus solumodo absque substantia corporis, idcirco ex eis navis non poterat honerari; cum autem ipse Dantes tam in corpore quam in spiritu ibi adesset, ex ipso dumtaxat navis honerata transibat.
|
||
|
||
{Tutti gridavano: A Filippo Argenti!} Ipse spiritus, qui sic fedatus et plorans auctori occurrit, vocatus est Phylippus Argenti, qui fuit unus ex prepotentibus popularibus civitatis Florentie, ex cuius detestanda superbia in isto circulo cruciatur.
|
||
|
||
{Lo buon maestro disse: Omai, figliuolo,
|
||
s'appressa la città c'ha nome Dite}
|
||
|
||
Hec civitas que vocatur Dite est profundior locus qui sit in inferno quia est in medio centro inferni.
|
||
|
||
{Così sen va, e quivi m'abbandona
|
||
lo dolce padre, e io rimagno in forse,
|
||
che sì e no nel capo mi tenciona}
|
||
|
||
In ista parte ista mostrat auctor qualiter ex opposito quorundam adversariorum et demonum Virgilius reliquit eum in loco illo, ex quo ipse Dantes permanxit in forse, hoc est in maximo dubio et timore, ita quod de vita et morte ipsius et de ipso Virgilio redituro et non redituro de impossibili accessu ipsorum opinabatur in mente sua, maxime quia, sicut sequitur, illi maiestatis divine rebelles in facie ipsius Virgilii et in despectu ipsius clauserunt portas dicte civitatis et eidem prohibuere ingressum. Ex quo, sicut sequitur, ipse Virgilius redeundo dicebat: Quis inhibuit mihi ne tristia viderem ospicia, omni iocunditate privatus, nichilominus tamen huius pugne me opportebit esse victorem, quamvis horum demonum contrarietas et diversitas non sit nova, quia quod ipsi demones fecerunt in portis istis sic secretis et positis in profundiori loco inferni, alias iam fecerunt in aliis portis que ita secrete non erant. Et hoc est verum: nam, sicut legitur in libro Sententiarum, cum pura anima Domini nostri Iesu Christi post venerabilem passionem et expirationem ipsius statim descendisset ad inferos, ut animas sanctorum patrum de tenebris liberaret, ipsius gloriosum presentientes adventum demones infernales clauserunt primas portas inferni et manentes interius portas reserrare nolebant; tunc, sicut testificatur in psalmo, ipsa divina anima dixit illis principibus tenebrosis: *Tollite portas principes vestras et elevamini porte etternales*, et sicut ex alio psalmo legitur: *Quia contrivit portas ereas et vectes ferreos confregit*; a quo sane tempore citra ipse porte semper steterunt et manserunt aperte. Super qua, dicit Virgilius, quando fuisti ingressus infernum tu vidisti scripta verba illa {Per me si va ne la città dolente} etc., ut supra III capitulo continetur.
|
||
|
||
{E già di qua da lei discende l'erta,
|
||
passando per li cerchi sanza scorta}
|
||
|
||
Dicit concludendo premissis quod circa portam istam, per quam prohibitus est accessus, descendit quidam angelus de quodam monte, qui absque alia tutela faciet illas fores celeriter aperiri.
|
||
|
||
{Quel color che viltà di fuor mi pinse} Auctor in precedenti capitulo dixerat qualiter ex verbis illorum demonum fortiter formidavit, nunc vero demostrat quod Virgilius studuit confortari et sue dedignationis indicia removere quam sumpserat ex proibitione ingressus, et hoc fecerat ex eo quod videbat ipsum Dantem graviter espavescere quia ipse Virgilius rediebat; postmodum, prout sequitur, idem Virgilius cepit dicere: Necessario oportebit ut simus huius pugne victores. Subsequenter autem dixit: {Se non, tal ne s'oferse,} que siquidem verba a primis diversa sunt, ex quibus siquidem verbis ultimis diversis a primis ipse auctor multis dubiis curisque et variis vexabatur; nam aliud erat dicere {pur a noi converrà vincer la punga} et aliud erat dicere {Se non, tal ne s'offerse}, ita quod aliud verborum principium precedebat et finis alius sequebatur. Ad quorum evidentiam iudicio meo teneo quod verba ista truncata sunt, quia plus in auctoris intentione permansit interius quam exterius per verba expresserit. Quod satis est clarum quia dictorum verborum talis potest esse sententia; nam dicit Virgilius Oportebit nos necessario huius pugne esse victores et intrare per portam istam, postmodum addit et sequitur Se non, tal ne s'offerse, hoc est Si non erimus victores, tale presidium se ottulit nobis quod esset inpossibilem nos non esse victores et quod non intraremus per portam istam, quia, sicut in superioribus capitulis est mostratum, anima illa beata domine Beatrice causavit advenctum, motum et succursum Virgilii pro conservatione et salute auctoris, sicut etiam in pluribus locis superioribus scriptum est quod ex voluntate celesti concessum est quod ipse Virgilius ducat ipsum Dantem per itinera ista, idcirco ista est causa, iste est respectus favoris qui rimanet in intentione Virgilii, quamvis per verba exterius non expresserit. Et sic verisimiliter sequitur quod illa verba non complete sed truncate prolata sunt, ut sint senxus et intellectus ipsorum: Nos opportebit huius pugne esse victores, et si non erimus victores, talis virtus et gratia est nobis oblata celitus quod inpossibile est nos non esse victores. Et hoc probatur et verificatur satis per ea que secuntur, quia, sicut ottulit anima dicte domine Beatricis supra II capitulo, angelus Dei descendit et aperuit portas per quas intraverunt ad videndum secreta inferni.
|
||
|
||
{In questo fondo de la trista conca
|
||
discende mai alcun del primo grado,
|
||
che sol per pena ha la speranza cionca?}
|
||
|
||
Auctor in hac parte movet hanc questionem Virgilio et querit utrum descendat ad hanc civitatem Dite, qui est locus profundior in inferno, aliqua anima existens in primo gradu sive circulo inferni; in quo gradu exsistentibus spiritibus omnis spes per penam amictitur, sicut mostratum est superius III capitulo, ubi habetur et scribitur {Lasciate ogne speranza, voi ch'intrate}. Ad que respondit Virgilius quod raro accidit aliquem spiritum in primo gradu manentem ad hunc locum infimum pervenire, tamen contigit quod ipse Virgilius, decurso modico tempore post mortem ipsius, descendit ad hunc profundum et tenebrosum locum per potentiam et virtutem coniurationis et incantationis cuiusdam incantatricis et sagacissime mulieris que vocabatur Herico, que spiritus et demones invocabat. Et ipse Virgilius sic coniuratus pervenit ad hunc locum qui est profundior abysus inferni et ex hoc profundo deduxit quendam spiritum, in quo cruciatur anima Iude scelleratissimi proditoris. Hec siquidem Herico fuit nigromantica et extratta ab usibus muliebribus et humanis, et vita eius erat in incantationibus et invocationibus demonum; in silvis, nemoribus et locis silvestribus morabatur; in sepulcris mortuorum persepe manebat quia ad usum suum commedebat cervices et ossa hominum mortuorum. Hec fuit temporibus Pompei, de qua scribit Lucanus in capitulo sexto quod filius Pompei, inquirendo de ipsa, illam invenit, et cum illam invenisset, cepit ipsam extollere per celebris laudis et fame preconia ut ipsa consuleret et prediceret ei quid deberet accidere de quodam bello futuro inter eum et hostes: ex quibus laudibus letificata non modicum, ut dicitur ibi in VI, *inpia letatur audito nomine fame*.
|
||
|
||
{Quest'è Megera dal sinistro canto;/quella che piange dal destro è Aletto;/Tesifòn è nel mezzo; e tacque a tanto} Dicit auctor consequenter quod aspiciens summitatem turris vidit in ea Megeram, Alectonem et Tesifonem, que fuerunt tres sorores et sunt tres furie infernales habentes loco capillorum venenosos serpentes; et cum vidissent Dantem venientem, clamaverunt Meduxam ut ipse Dantes in lapidem mutaretur. Quod siquidem per hanc rationem poterat accidisse: nam, prout scribit Ovidius et Lucanus, quidam rex nomine Forcus habuit tres filias que vocate sunt Gorgone, ita quod tres Gorgone vocabantur; in speciali tamen prima vocata est Steno, secunda vocata est Euriale, tertia dicta est Meduxa, que fuit maior natu et aliis sororibus locuplettior, unde dicta est Gorgo, quasi gergo, quia ad ampliandum et conservandum regnum patris pre ceteris sororibus intendebat: nam georgii greche, latine agricultores, ampliatores et conservatores terrarum dicuntur. Quia hec Meduxa concubuit cum Neptuno deo maris in templo Palladis vel Minerve, que dea sapientie nuncupatur, ex cuius fornicationis scelere irata et turbata Minerva per ipsius potentiam et virtutem fecit ipsius Meduxe capillos in serpentes converti, et sic illam obduxit quod quicumque inspiciebat hanc Meduxam, ex corrupta dispositione ipsius talis inspiciens in lapidem convertebatur. Perseus autem, Iovis et Dyane filius, advertens tam grande periculum, clipeo vitreo seu speculato suscepto accessit ad eam et caput ipsius ferro violenter incidit, sed nichilominus ipsius abscisse cervici ipsa proprietas periculosa permansit. Et propterea si ipse Dantes inspexisset Gorgonem, hoc est caput Meduxe que fuit de Gorgona, ex proprietate ipsius Dantes fuisset in smaltum, hoc est in lapidem, transmutatus, et sic redisset in mundum; et propterea dicit testus
|
||
{Chè se 'l Gorgon si mostra e tu 'l vedessi,
|
||
nulla sarebbe di tornar mai suso}.
|
||
|
||
{Mal non vengiammo in Tesèo l'assalto} Cum Teseus filius ducis Atheniensium simul cum Proserpina filia Cereris ad inferos accessisent, contra demones fecerunt insultum et propterea conqueruntur iste furie infernales et dicunt: Si vindictam fecissemus in Theseum de insulto facto per eum, iste Dantes modo non presummeret huc accedere.
|
||
|
||
{O voi ch'avete li 'ntelletti sani,
|
||
mirate la dottrina che s'asconde/sotto 'l velame de li versi strani}
|
||
|
||
Auctor in parte ista, non contentus tetigisse quantum ad corticem fabulam Meduxe et aliarum Gorgonarum, breviter et velato modo vocat et trahit audientium et legentium intellectum ad inveniendam et cognoscendam sententiam et doctrinam que in presenti fabula Gorgonarum includitur et latet occulta, dicens {O voi ch'avete} etc.. Et propterea hoc totum quod dictum est de istis tribus Gorgonis, auctores et sapientes hoc senciunt et intendunt: nam per has tres Gorgonas dicunt et significant tria genera teroris. Et primus teror est qui, mentem invadens, mentem debilitat, utputa cum aliquis subito videns vel ymaginans aliquid verendum et novum ex quo inspicientis vel ymaginantis animus debilitatur et quatitur; et per hunc primum terrorem significatur prima Gorgona, scilicet Steno; nam Stena grece, latine infirmitas sive debilitas apellatur. Secunda Gorgona est Euriale, idest lata profunditas, et per hanc significatur secundus teror qui mentem spargit quodam profundo terrore in tantum quod sensitive et intelletive potentie vagantur errantes. Per tertiam vero Gorgonam, que dicitur Meduxa, significatur tertium terroris genus, qui tante terribilitatis genus est quod nedum debilitat mentem, nedum ipsam errantem et vagantem eficit, verum etiam, visum obturrans, caliginem cecitatis inducit nisi virtus sapientissima huius terroris eventui se opponat. Et propterea, sicut fabula narrat, Perseus filius Iovis abscidit caput dicte Meduxe; hic autem Perseus significatur ipsa virtus et sapientia que insurgentes timores et terrores orribiles sapienter discipat et comptemnit. Ad propositum igitur redeundo, vult dicere auctor quod quemadmodum, sicut proxime dictum est, ipsa virtus omnes eventus terribiles sapientissima ratione prescindit et dirimit, ita contingit auctori prefato, quia, dum vidisset per demones infernales precludi et negari transitum tam poete quam sibi, vidisset etiam dictas furias infernales et alia terrorum genera, ex quo siquidem transitu sibi precluso velut ex principali proposito et intentione ipsorum decepta quodamodo, ipse Dantes habebat terrorem maximum et profundum assumere et ipse Virgilius clausit oculos Dantis ne videret Gorgonem; hoc est virtus et ratio, omnem terrorem auferrens, circumspectionem induxit. Et hec sunt que latent sub velamine carminum predictorum.
|
||
|
||
{Passava Stige con le piante asciutte} Dicit auctor quod iste angelus Dei transibat hanc Stigem, idest padulem infernalem, in uno passu et venit ad portam civitatis Dite et ipsam aperuit et dixit contra demones qui negaverant transitum Virgilio: {O cacciati del ciel, gente dispetta} etc.
|
||
|
||
{Sì come ad Arli, ove Rodano stagna,
|
||
sì com' a Pola, presso del Carnaro
|
||
ch'Italia chiude e suoi termini bagna}
|
||
|
||
In hac parte dicit auctor se vidisse multa sepulcra mortuorum et inducit similitudinem dicens quod quemadmodum in quadam civitate que vocatur Arli, posita iuxta flumine Rodani, sunt multa sepulcra mortuorum, et etiam in quadam alia civitate que dicitur Pola in partibus Ystrie posita penes Carnarium, qui est locus profundus et abissus aquarum in mari periculosus nimium transeuntibus, qui iacet ex directa parte versus civitatem Ancone, multa sunt munimenta et sepulcra defunctorum, quia, secundum quod dicitur, antiquis temporibus inter Christianos et Saracenos fuit magnum prelium in dicto loco, ex quo multi ceciderunt utrinque; et quemadmodum locus ille est varus sive varius propter inequalitatem sepulcrorum, ita, dicit auctor, in dicta civitate Dite sunt diversa sepulcra in quibus cruciabantur heretici, non tamen equali pena, quia aliqui durius et gravius prout heresium suarum inpietas exigebat. Premissa igitur pro nostra instructione notantes quemadmodum ipse Virgilius, hoc est ipsa ratio, obturavit oculos Dantis ne aspectus terroris ipsum offenderet, exemplo simili et nos adversus terrores quoslibet et fortes eventus sic debemus virtute et sapientia obturari et claudi, ne pulsilanimitatis et inconstantie levitas nos periculose ofendat, quia, sicut scribit Seneca XVI ad Lucillum, *sic etenim tam hominum quam urbium facta volvuntur et inter placidissima teror existit. Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus que possunt evenire firmandus*.
|
||
|
||
{Ora sen va per un secreto calle} etc. quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
|
||
{Con Epicuro tutti suoi seguaci} Notandum est in parte ista quod, inter alias setthas, phylosophorum tres fuerunt sette, scilicet Ephycuri, Stoici et Peripatetici. Epicuri denominati fuerunt a quodam phylosopho qui vocatus fuit Epicurus, qui etiam dictus fuit porcus, et dicti sunt Epycuri ab epi, quod est supra, et curo, curas, quia de alio non curabant quam de cute corporea, extimantes et tenentes summum bonum voluptates corporeas; et mortuo corpore mortuam animam asserebant, dicentes: *Non ero postquam mortuus fuero*. Et propterea, dicit auctor, anime illorum omnium qui secuti sunt hanc vitam voluptuosam in sepulcris specificatis superius includuntur.
|
||
|
||
{O Tosco che per la città del foco} Iste noviter vocans Dantem, quem Tuschum nominat, fuit dominus Farinata de Ubertis de Florentia, olim caput partis Ghibelline in partibus Tuscie.
|
||
|
||
{Poi disse: Fieramente furo avversi} Per verba ista mostratur quod maiores et predecessores Dantis fuerunt decursis temporibus non Gibellini sed Guelfi, prout per sequencia patet.
|
||
|
||
{Allor surse etc. / un'ombra lungo} Hec umbra fuit pater Guidonis Cavalcantis, nobillissimi et prudentissimi viri, amici specialis et sotii Dantis, qui, cum vidisset Dantem carissimum amicum et sotium Guidonis filii sui, amirabatur quam plurimum quod filium non videbat cum Dante, et propterea interogavit eum de filio, ut sequitur. Cui respondet auctor per ea que proxime subsecuntur; ex qua responsione pater credens filium esse mortuum cecidit ex angustia.
|
||
|
||
{Ma quell' altro magnanimo, a cui posta} Redit auctor ad materiam domini Farinate et dicit quod ipse dominus Farinata replicando dixit ipsi auctori: Quamvis pars mea Blancorum et Ghibellinorum expulsa per Nigros de civitate Florentie nequaquam rediverit ad civitatem Florentie, nichilominus non decurrent L menses quod tu Dantes expelleris a patria. Nam per dominam ibi regentem significatur luna, que ut plurimum dicitur regere et operationem suam influere in situ civitatis et partibus circumstantibus; cum igitur luna perficiat cursum quolibet mense, idcirco vult dicere quod luna quinquaginta vicibus non perficiet cursum suum quod ipse Dantes sue civitatis exulem se videbit.
|
||
|
||
{Che fece l'Arbia colorata in rosso} Hic auctor reddit causam domino Farinate quare populus Florentinus tam crudeliter odit dominum Farinatam et partem suam, et dicit quod occasione conflictus quem receperunt Florentini a domino Farinata ad castrum Montis Aperti, ex quo conflictu quoddam flumen in districtu Senarum quod vocatur l'Arbia coloratum fuit sanguine Florentinorum, ita est Florentino populo odiosus dominus Farinata predictus.
|
||
|
||
{El par che voi veggiate, se ben odo} In parte ista auctor interogat animam hanc et dicit Nam videtur quod futura sciatis et presentia ignoretis, tam ex ignorantia patris Guidonis Cavalcantis nescientis filium presentialiter vivere quam ex hiis que dominus Farinata predixit debere accidere auctori, et propterea querit auctor unde hoc procedat. Ad que respondet anima domini Farinate et dicit quod Quemadmodum patientes defectum male lucis a remotis non perfecte discernunt, sic et nos ex permissione lucis etterne, quamvis non perfecte, nichilominus aliqualiter futura discernimus; ea vera que sunt nobis proxima vel presentia universaliter ignoramus. Et idcirco, prout sequitur, dicit anima illa: Post ultimi diei sententiam, cum nil ulterius erit futurum, aliquit nesciemus.
|
||
|
||
{Quando sarai dinanzi al dolce raggio} etc. usque in fine capituli, quia per se patent. Cum dicit al dolce raggio intendit auctor de domina Beatrixia.
|
||
|
||
{In su l'estremità d'un'alta ripa
|
||
che facevan gran pietre}
|
||
|
||
Auctor in parte precedenti descrisit de penis eorum qui vivunt epycurio more; in principio autem presentis capituli dicit se pervenisse ad locum illum asperiorem et orribiliorem per ea que proxime subsecuntur cum dicit: {E quivi per l'orribile} etc.
|
||
|
||
{Lo qual trasse Fotin de la via dritta} Futinus fuit quidam ex antiquis philosophys et prudentibus maximis, sed velut infidelis multa scripsit et tenuit contra fidem, cuius opynionem secutus fuit in tantum Anastaxius quidam, qui fuit papa, quod a via veritatis erravit et sic dampnatus cruciatur in loco isto, et hoc est quod dicit testus iste lo qual trasse Fotin de la via dritta.
|
||
|
||
{D'ogni malizia ch'odio in cielo acquista
|
||
ingiuria è 'l fine}
|
||
|
||
Ad habendam notitiam predictorum sciendum est quod in parte ista puniuntur omnes qui aliquam iniuriam commiserunt, tamen sub distintis gradibus tormentorum. Et ad maiorem evidentiam sciendum est quod omnis iniuria aut per fraudem aut per violentiam infertur patienti; et sive sit violenta sive fraudulenta iniuria potest fieri et commicti in tres personas, in proximum, se ipsum et Deum, et in unoquoque istorum potest commicti dupliciter, scilicet realiter et personaliter. Nam proximo infertur personalis iniuria cum occiditur vel percutitur, realis cum dampnificatur in bonis et rebus eius; sibi ipsi personaliter iniuriatur qui se ipsum occidit, realiter vero qui ludit et discipat bona sua. Deum autem personaliter offendit qui Deum negat, despicit et blasphemat; realiter vero offenditur Deus cum quis despicit naturam et contra naturam operatur, ut sunt sodomite et feneratores quos vocat caursinos. Et propterea cum tribus personis inferatur iniuria – proximo, sibi ipsi et Deo –, tres sunt circuli: primus qui est maior, secundus qui est minor, tertius qui est minimus magis terribilis et penalis, quia quanto minor tanto proximior centro inferni. In primo siquidem circulo puniuntur omnes violenti offensores prossimi et bonorum suorum, prout inferius monstrat auctor cum dicit {Onde omicidie} etc. In secundo circulo puniuntur omnes violenti offensores et homicide sue proprie vite et dispersores bonorum suorum. Causa vero propter quam hii gravius puniuntur hec est, quia gravius peccant; nam cum de ratione caritatis existat quod quis magis diligat se ipsum et bona sua quam proximum et bona proximi, sequitur quod homicida sui ipsius et dispersor bonorum suorum gravius peccet cum fortius a caritate recedat, et propterea gravius tormentatur; et hoc est quod dicit auctor in his verbis {Puote omo avere in sè man violenta}. In tertio vero et orribiliori circulo puniuntur blasphemi et offensores maiestatis eterne et destructores et contemptores nature et contra ipsam operantes, ut sunt usurarii qui caursini dicuntur, qui naturam despiciunt et in ipsius contrarium operantur. Et isti pre ceteris adhuc acriori pena pletuntur, quia, cum ipse Deus creator omnipotens sit omnibus excellentior et perfectior, sit etiam ipse finis ultimus ad quem bona omnia ordinantur, considerata igitur qualitate obiecti in quod peccatur, quod est ipse Deus, sequitur quod, quia offendens Deum gravius a caritate et ratione recedit, quod in hoc minori et acerbiori circulo iusto iudicio pletantur acerbius; et hoc est quod dicunt verba illa {Puossi far forza} etc.
|
||
|
||
{La frode, ond'ogne coscienza è morsa} Hucusque auctor trattavit de penis que inferuntur ex ofensione violencta, nunc autem dicit de his qui cruciantur ex ofensione fraudolenta, videlicet ex fraudibus, dolis et decetionibus prodictoriis. Circa quod siquidem est sciendum quod omnis fraus aut commictitur et infertur ei qui de fraudante confidit aut illi qui de ipso non confidit; omnes enim decipientes et fraudantes aliquem qui de fraudantibus non confidit puniuntur in secundo circulo; omnes vero decipientes confidentes de ipsis puniuntur in minori circulo tamquam acerbiori et graviori. Hec est ratio quia gravius peccat decipiens confidentem quam decipiens non confidentem: nam in deceptione non confidentis vitiatur solummodo naturale et universale vinculum humane dilectionis, que est ipsa caritas per quam unusquique habet diligere proximum suum; in deceptione vero et fraude proximi confidentis non solum corrumpitur nexus caritatis humane, verum etiam tollitur et corrumpitur ipsa spes que nata erat et procedebat ex fide quam deceptus in decipiente tenebat. Et sic cum ex tali fraude hec tres theologice et suppreme virtutes quodamodo offendantur, iusto Dei iudicio crudeliori penalitate punitur et hoc est quod dicit pars illa: {Ipocresia, lusinghe} etc.
|
||
|
||
{E io: Maestro, assai chiara procede etc. / Ma dimmi: quei de la palude} Dicit auctor Virgilio: Satis contentor et clare intelligo rationes premissas, sed dicas mihi, magister, quare in istis circulis positis in civitate Dite non puniuntur illi qui propter luxuriam fuerunt incontinentes, de quibus tractatum est superiori capitulo {Così discesi del cerchio primaio,} et etiam illi qui propter gulam discipaverunt bona sua, de quibus dictum est capitulo {Al tornar de la mente} etc. Ad que respondet Virgilius redarguendo auctorem et dicit: Nonne recordaris, secundum quod in VI Ethicorum est scriptum, quod bona actio hominis non fit sine ratione pratica vera et apetito recto? Sed quia aliquando contingit perverti in homine apetitum vel praticam rationem, idcirco in humanis moribus sunt aliqua fugienda, et maxime, sicut habetur in Eticis, eorum que sunt circa mores fugienda tres sunt speties: incontinentia, malitia et bestialitas. Et propterea cum accidit hominem esse perversum et corruptum ex parte apetitus, ratione tamen pratica recta manente, talis corruptio et perversio erit incontinentia; et hoc est proprie cum quis habet rectam extimationem de eo quod faciendum est vel fugiendum, tamen propter passionem et corruptionem apetitus, relicta virtute, sequitur voluptatem et vitium, non tamen continue sed ad tempus. Cum autem perversitas voluptatis et apetitus intantum pervertunt rationem et intellectum, ut homo per consuetudinem et certam scientiam inclinetur ad ea que corruptus appetitus desiderat, tunc proprie malus dicitur, quia operatur ex electione perversa quod agit illud extimans finem optimum; et talis operatio proprie malitia nominatur. Et de talibus malitiosis et malis in libro Sapientie scribitur: *Dixerunt inpii apud se cogitantes non recte: Venite, coronemus nos rosis. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Ubique relinquamus signa letitie nostre, quoniam est pars nostra et hec sors*. Si vero in tantum corrunpitur apetitus humanus quod per corruptam vitam excedat et operetur ultra fines et husus humanos, agendo per similitudinem bestialem que sunt contra naturam et humanam consuetudinem, ut operantur et vivunt quidam in partibus Cumanis, qui more ferarum et animalium brutorum commedunt carnes crudas et numquam sub tettis vel domibus sed semper in campis locisque silvestribus et areis quiescunt et vivunt absque cuiusque legis ministerio, talis vita bestialis dicitur et hec siquidem perversitas bestialitas nominatur. Cum igitur, ut ex premissis manifestum est, incontinentia sit solum aliquando corruptio ex parte apetitus, remanente recta pratica ratione, malitia vero sit perversitas apetitus et pratice rationis, et in bestialitate nedum apetitus et ratio recta et pratica pervertantur, verum etiam contra naturam per bestiales operationes agatur, et sic ipse Deus minus offendatur ex incontinentia quam ex malitia et bestialitate, idcirco sequitur et concluditur quod illi incontinentes luxuriosi et gulosi, de quibus trattatum est supra capitulis nominatis, quia incontinentes in tantum non offenderunt divinam iustitiam quantum offenderunt fraudolenti et violenti et alii, de quibus tractatur presenti capitulo, qui ex eletione et delectabili malitia deliquerunt, idcirco puniuntur extra civitatem Dite minori suplicio; et hoc est quod dicit testus in verbis illis: {Non ti rimembra di quelle parole} etc. Adhuc auctor in parte ista instat Virgilio quod, cum supra in presenti capitulo tractetur quod blapsfemi maiestatis divine et despectores nature et naturalis virtutis, ut sunt caursini sive usurarii, puniantur sub crudeliori circulo, idcirco respondeat et solvat Virgilius nexum et dubium predictorum, videlicet qualiter hoc sit et quomodo quod usurarii propter fenus sint despectores bonitatis divine, que est natura. Ad hec respondet Virgilius dicens: {Filosofia, mi disse, a chi la 'ntende} etc. Debes cognoscere, Dantes, secundum quod omnes quasi philosophy tenent quod Deus omnipotens, omnium creator et causa rerum omnium, naturam universalem creavit mirabili arte sua. Si etiam advertas, Dantes, et notes, invenies libro Phisicorum quod ars imitatur naturam in quantum potest, et sic virtus et ars humana, tamquam procedens a natura et nature filia, est neptis Dei, qualitate gradus inspecta, cum ipsa natura sit a Deo creata. Cum igitur unusquisque humane prosecutione nature a Deo create debeat procurare quod per virtutem et artem bonam honoretur et vivat, sicut scribitur in primo Genesi, oportuit ab initio seculi humanum genus summere vitam et excedere unum alium per naturam et artem; cum autem caursini sive usurarii contrarium agant et, cupiditate velati, non per virtutem et artem bonam sed per usurarum subsidia operentur, idcirco manifeste sequitur et concluditur quod ipsi usurarii despicientes virtutem et artem, que imitatur naturam, et naturam despiciant et offendant. Et sic ex offensione nature, que est filia, creatura et bonum Dei, in illo terribiliori circulo bene merite usurarii puniuntur; nam in pecunia confidentes, que est caduca et temporalis, naturam et artem et virtutem despiciunt et offendunt, que eterne sunt quadam participatione divina propter exercitium boni operis.
|
||
|
||
{Ma seguimi oramai che 'l gir mi piace;
|
||
chè i Pesci guizzan su per l'orizzonta}
|
||
|
||
Sciendum est ex verbis istis quod hic finitur prima dies qua stetit auctor in inferno, et omnia precedentia a principio libri usque ad sequens capitulum auctor in una die naturali scruptatus fuit et vidit. Nam cum in medio mensis martii, tanquam perfectiori tempore ut calido et umido, auctor hunc trattatum inceperit, et hoc tempore sol intret in Arietem, Piscis autem precedat Arietem, cumque prima hora diei sol oriatur et levetur semper cum signo suo et cum eo occidat, cum etiam signum Pissis precedat immediate signum Arietis ita quod redeunte sole existente in signo et sub signo Arietis ad emisperium nostrum, oportet de necessitate signum Piscis precedentis ante levari et ante orriri quam signum Arietis subsequentis. Idcirco, proud dicit testus, auctor videbat Pisces in oriçonta, hoc est videbat oriri diem et quod dies adveniebat quia post Pisses sequitur Aries, in quo et cum quo surgebat et oriebatur sol. Oriçonta est media pars spere celestis quam videre possumus usque ad circumferencias et confines universe terre, sursum ac circumquaque videndo.
|
||
|
||
{E 'l Carro tutto sovra 'l polo giace} Adhuc subiungit auctor et dicit, ad ostendendum quod dies adveniebat, quod currus totus residet supra polum; hoc est quod ipsa hora adveniente nova die ille stelle, que vocantur currus, manent proxime supra polum nostrum, quem videmus continue. Polus autem est illa pars celi quam continue videmus et que numquam occidit nobis, ubi posita est stella illa que vocatur tramontana, penes quam posite sunt dicte stelle que dicuntur lo Carro.
|
||
|
||
{Era lo loco ov'a scender la riva} Quamvis auctor proxime precedenti capitulo tractaverit generaliter de violentiis et fraudibus in proximum se ipsum et Deum et bonis eorum illatis, nichilominus presenti capitulo et aliis subsequentibus tractare intendit in specie de quibuslibet fraudibus et violentiis secundum gradus et distintiones eorum et propterea in capitulo isto mostratur de violentiis illatis in proximum. Hoc principium Era lo loco etc. vult dicere quod locus ille ad quem pervenerat auctor erat valde diruptus et declivus, alpestris et montuosus, quemadmodum est ripa dirupta cuiusdam montanee Tridentine quam tangit et percutit aqua cuiusdam fluminis Veronensis qui vocatur l'Adese, qui producit pisces qui lasche vocantur.
|
||
|
||
{E 'n su la punta della rotta lacca
|
||
l'infamia di Creti era distesa}
|
||
|
||
Dicit auctor quod super caccumine istius montuosi loci invenit quandam bestiam crudelissimam que Minotaurus nominatur; per quam bestiam figuratur et demostratur infamia et despectio omnium et singulorum qui fuerunt de insula Creti. Quomodo autem hoc sit, sciendum est, sicut legitur in, quod, cum Minos rex totius Creti esset cum magno exercitu in obsidione Atheniensium, domina Pasiphe uxor dicti regis, dum quadam diem insipiceret quendam pulcrum thaurum, ardenti passione deducta, voluit penitus cohire cum tauro et, habito consilio Dedali subtilissimi et ingeniosi magistri, fecit excoriari quandam vaccham et ipsius pelle dicta Pasife se vestivit sub aptitudine tali quod ipsa Pasiphe videbatur esse quedam vaccha; et deductus dictus thaurus ante ipsam et ipsam vaccham credens illam ascendit et impregnavit; que Pasiphe tempore suo peperit creaturam semi hominem et semi bovem qui vocatus est Minotaurus, qui secundum naturam suam erat ferus et vorans carnes humanas. Cum autem hoc ad notitiam pervenisset regis Minos in exercitu Atheniensium permanentis, convenit et pepigit cum Ateniensibus quod ab ipsorum obsidione discenderet et ipsi darent sibi tributum aliquam quantitatem hominum annuatim per Minutaurum alimentum. Quo facto, cum Minos rex pervenisset ad regnum suum et inspexisset in hac bestia tale monstrum et ipsius bestie crudelitate pensata, ne quisquam offenderetur ex ea, fecit construi quoddam palatium summa dificultate ingeniosum et laboriosum ad ingressum et egressum ipsius ex multiplici et diverso giro murorum, in quo carcerari et recludi fecit dictum Minothaurum. Qui siquidem locus habitationis dicti Minothauri vocabantur labarintum, quia nemo intrans labarintum predictum ex artificioso ministerio suo numquam exibat; cuius laberinti forma hec est. Cumque secundum observationem pactorum factorum inter Minos regem et Athenienses processu temporis sors ceciderit supra Theseum, filium ducis Athenensium, ut micteretur in escam Minothauri, accessit Theseus ad locum labarinti; cum autem Federa, soror Minothauri, inspecto Teseo, exarsit in eum et cum ipso convenit si Theseus vellet eam ducere in uxorem eius Athenas, doceret ipsum interficere Minothaurum. Hoc vero promisso per Theseum, ipsa Federa dedit ei massam picis et globum fili, et cum filo Theseus labarintum intravit et cum ad bestiam pervenisset, Minotaurus hyante gula ipsum Theseum volens devorare, Teseus autem massam picis deiecit in os bestie sevientis, ex quo ipsius dentibus prepeditis per picem ipsum Minotaurum gladio interemit. Quo facto, aufugit cum Federa versus Athenas et propterea dicit testus {l'infamia di Creti che fu concetta ne la falsa vacca}, quia bestia illa concetta fuit in femina illa Pasife que vestita pelle vacche videbatur vaccha, non tamen erat.
|
||
|
||
{Lo savio mio inver' lui gridò: Forse
|
||
tu credi che qui sia 'l duca d'Atene,
|
||
che sù nel mondo la morte ti porse?}
|
||
|
||
Hec verba reprensive dixit auctor versus bestiam illam, eidem inproperando de morte eidem illata per dictum Theseum ducem Athenarum.
|
||
|
||
{Pàrtiti, bestia, chè questi non vene
|
||
ammaestrato da la tua sorella}
|
||
|
||
Hec verba manifesta sunt ex istoria proxime precedenti.
|
||
|
||
{Or vo' che sappi che l'altra fiata
|
||
ch'i' discesi qua giù nel basso inferno}
|
||
|
||
Virgilius in parte ista, cum vidisset Dantem cogitantem et amirantem tunc ex illo profundo dirupto predicte montuose ruine, dicit ipsi auctori quod eo tempore quo ipse Virgilius alias descendit ad profundum inferni occasione coniurationis illius crudellissime Erito incantatricis, sicut habetur supra nono capitulo, quamvis hanc causam hic non exprimat, talis ruina non erat in loco isto, sed in morte Christi omnipotentis Dei qui abstulit magnam predam Dite, hoc est sanctos patres et animas bonas extra inferno deduxit, hec infernalis et putrida vallis sub tam terribili teremotu contremuit, ex quo hec ruina facta est. Ex quo etiam dicit ipse Virgilius: Ego credidi totum universum mundum debere deficere per ruinam.
|
||
|
||
{Oh cieca cupidigia e ira folle} Verbum istud est notabile de se et per se patet.
|
||
|
||
{Corrian centauri armati di saette} Auctor prosequendo materiam dicit quod in loco isto puniebantur gigantes et centauri, et dicti sunt centauri ex magnitudine et fortitudine sua, inter quos erat quidam ex dictis gigantibus vocatus Nessus. Qui siquidem Nessus stabat super ripam cuiusdam fluminis cum quadam barcha tempore vite sue pro oportuno transitu personarum, cunque Ercules quadam vice cum Ianira pulcerima uxore eius pervenisset ad locum predictum ut flumen transiret, dictus Nessus Ianiram recepit in barcam, Herculem autem elevare non potuit propter parvitatem ligni; et cum ipse Nessus cum Ianira descendit ad ripam, dictus Nessus voluit violare Ianiram. Inspiciens Ercules, acepta venenata sagipta ipsum Nessum vulneravit ad mortem. Nessus autem sentiens mortem, in ultionem faciendam adversus Herculem, Ianire dixit quod si acciperet camisiam suam et daret ipsam Herculi ut ipsam indueretur, numquam aliam mulierem diligeret nisi ipsam. Hoc autem credens ipsa Ianira ipsam camisiam tulit, cunque processu temporis Hercules residens a remotis ad uxorem redire differret ex dilectione prenimia quam ad mulierem aliam deferebat, Ianira ei transmisit camisiam quam a Nesso susceperat; quam cum Hercules induisset, quia venenata erat ardore efusi sanguinis dicti Nessi, incontinenti mortuus est; et propterea dicit testus quod ipse Nessus fecit ultionem de propria morte.
|
||
|
||
{È il gran Chiròn, il qual nodrì Achille} Iste Chyron fuit quidam centaurus magnus et fortis, et fuit de insula que dicitur Anschiro, qui nutrivit Achillem filium Pellei et Thetis dee marine: nam non poterat ipse Achilles nutriri per matrem quia dea erat.
|
||
|
||
{Quell'altro è Folo} Follus iste fuit etiam quidam centaurus valde vitiosus in ira; et isti tales centauri et gigantes continue vadunt in circuitu fosse in qua anime dannatorum ibi recluse cruciantur sub sanguine continue bulliente, et cum vident aliquam animam exeuntem vel non stantem sub sanguine bulliente, secundum quod meruerunt per culpam, ipsam animam cum ipsorum sagyptis percutiunt et sagiptant.
|
||
|
||
{Tal si partì da cantare alleluia} Vult dicere quod anima domine Beatrixie, que in summo celo laudibus divinis instabat, de summo descendens venit ad Virgilium cui commisit ut conduceret Dantem etc.
|
||
|
||
{E 'l gran centauro disse: E' son tiranni
|
||
che dier nel sangue e ne l'aver di piglio}
|
||
|
||
Sicut dictum est supra in principio huius capituli, hic agitur et scribitur de tyrannis et offensoribus proximi tam in persona quam bonis ipsius, ut exemplificatur per subsequentia proxime.
|
||
|
||
{Quivi è Alessandro, e Dionisio fero} Iste fuit Alexander rex Ierusalem et tirannus crudelissimus de quo dicitur quod VIIIc viros cum uxoribus et fillis una vice necari fecit. Dyonisius autem fuit rex Sicilie et ipsam et Siculos oppresit sub magna tirannide.
|
||
|
||
{E quella fronte c'ha 'l pel così nero,
|
||
è Azzolino; e quell'altro ch'è biondo,
|
||
è Opizzo da Esti, il qual per vero}
|
||
|
||
Iste Açolinus est Celinus de Romano quidam crudelissimus et impius tirannus natus in partibus Padue. Dictus Opiço fuit marchio Estensis.
|
||
|
||
{Questi ti sia or primo, e io secondo} Dicit Virgilius: Iste centaurus precedet te et ego sequar te.
|
||
|
||
{Mostrocci un'ombra da l'un canto sola,
|
||
dicendo: Colui fesse in grembo a Dio
|
||
lo cor che 'n su Tamisi ancor si cola}
|
||
|
||
Cum quidam dominus Arnaldus de Bruniforte de Anglia exulasset ad instanciam et procurationem cuiusdam potentis baronis affinis regis Odoardis de Anglia, cumque quidam miles filius dicti baronis et consanguineus dicti regis quodam tempore Neapolim pervenisset, ubi manebat dictus dominus Arnaldus et prefatus miles et consanguineus regis, ad ecclesiam accessisset pro audienda missa, dum adesset celebrationi misse et sacramenti altaris, dictus dominus Arnaldus dictum militem gladio interemit ex ofensione sui exilii procurata per patrem, et propterea dicit testus in grembo a Dio, quia in presentia corporis domini nostri Iesu Christi ipsum occidit. Ex hoc peractum est: nam acceptum cor ipsius fuit consanguinei regis mortui et repositum in quadam busola conservatione et oblatum fuit regi Odoardo ut ad vindictam sui efusi sanguinis provideret; quod postmodum de mandato regis fuit positum in manum cuiusdam statue lapidee posite et firmate supra ripam fluminis Tamisii, et in qua statua insignite sunt lictere infrascripte ad perpetuam rei memoriam: *Cor gladio scissum do cui consanguineus sum*, et propterea dicit auctor {che 'n su Tamisi ancor si cola}.
|
||
|
||
|
||
{Quell'Attilla che fu flagello in terra} Iste Atilla fuit ungarus et tante impietatis auctor quod ex suis sceleribus et flagiciis vocatus est Atilla flagellum Dei. Iste tyrannus suis temporibus aflixit Ytaliam, sed maxime civitatem Florentie tempore quo tenebatur et constructa fuerat per Romanos. Nam cum intrasset sub benivola et spontanea receptione Florentinorum et Romanorum in ea manentium, sua oculta malitia in paucis diebus XXm virorum habitatorum civitatis Florentie in quodam palatio dicte civitatis quod Capitolium vocabatur, preter notitiam aliorum de civitate, non simul set singulariter requisitos fecit singulariter decollari per quosdam milites suos et interfectos fecit deici in quodam alveo aque de flumine Arni sub dicto Capitolio artificiose labentis. De quo siquidem orrendo facinore oculte patrato alii exteriores habitatores et cives non potuerunt perpendere nisi ex aqua fluminis Arni que propter effuxionem sanguinis in colorem sanguinis est conversa; et post tantum scelus nephande commissum ipse Atilla exivit Capitolium et cum maxima militum quantitate quos in dicto Capitolio clam incluserat totam civitatem sub incendio cede et ruina destruxit in despectum et iniuriam Romanorum. Postmodum dictus Atilla cum gentibus suis se reduxit ad civitatem sive locum qui Fexule vocabatur, positum prope civitatem Florentie, et ad hoc, ut dicta civitas que per Romanos fuerat destructa popularetur et habitaretur et habitatoribus impleretur, fecit preconiçari quod quilibet volens accedere posset impune et libere habitare et esse in civitate Fexulana. Tamen postmodum supervenientes Romani civitatem Florentie sub melioribus auguriis construxerunt et convenerunt cum dictis Fexulanis quod dicta civitas Fexulana non habitaretur ulterius, sed in civitate Florentie hedificanda de novo ipsi Fexulani cum ipsis Romanis et Florentinis primis habitatoribus civitatis Florentie iam distructe vivere et habitare deberent; et huic convenctioni convenerunt et concordaverunt ipsi Fexulani cum hac condictione, quod semper episcopus civitatis predicte apellari deberet ad perpetuam rei memoriam episcopus Fexulanus; et sic inter eos fuit effectualiter terminatum, quamvis postmodum constructa et rehedificata fuerit per Romanos. Depopulavit et destruxit idem Atilla multas civitates et loca bona Ytalie, et propterea dicit textus {che fu flagello in terra}, et hoc est verum secundum quod scribitur in cronicis antiquorum.
|
||
|
||
{E Pirro e Sesto; e in etterno munge} Pirrus filius magni Achillis Greci fuit crudelis et impie vite. Sextus filius magni Pompei Romani, qui post mortem patris fuit magnus tyrannus, pirrata et depredator hominum.
|
||
|
||
{A Rinier da Corneto, a Rinier Pazzo} Isti fuerunt duo maximi predones super strata.
|
||
|
||
{Non era ancor di là Nesso arrivato} Cum auctor in precedenti capitulo tractaverit de penis eorum qui manus violentas exercent in proximum et bonis proximi, prosequendo materiam suam scribit in presenti capitulo de hiis qui desperantes in totum se ipsos privaverunt vita et bona sua discipaverunt, ut inferius demostrabitur; et incipiendo dicit quod ille Nessus, sub cuius comitiva securitate transiverant, nondum redierat ad ripam aque quando poeta et auctor iam intraverat quoddam nemus orribile plenumque stirpibus.
|
||
|
||
{Tra Cecina e Corneto} Cornetum est quoddam castro in patrimonio Ecclesie Romane situm in ripa maris, a quo castro usque ad locum qui dicitur Cecina est via remota et longa per multa miliaria, inter quod Cornetum et Cecinam sunt multa nemora silvestria et periculosa et diversis ramis et stirpibus involuta.
|
||
|
||
{Quivi le brutte Arpie lor nidi fanno} Arpie sunt quedam maxime aves habentes alas valde latas et collum et visum humanum. Que siquidem aves expulerunt per violentiam de insulis Strophadis, que sunt in Romania, Herculem et Iasonem; postmodum etiam dicte aves expulerunt de dictis insulis Troianos qui se recluserant in eis ante quam Troia destrueretur; que siquidem expulsio Troianorum, ut dicit testus, fuit inditium et augurium destructionis Troyane.
|
||
|
||
{Io sentia d' ogne parte trarre guai} quia per se patent usque ad locum illum:
|
||
|
||
{Io son colui che tenni ambo le chiavi
|
||
del cor di Federigo}
|
||
|
||
Iste siquidem fuit magister Petrus de Vineis ex cuius virtute et probitate multiplici et maxime ex sue formose inventionis et rectorici stili ornata dulcedine fuit in tantum excellens et prepotens consiliarius penes inperatorem Federigum, quod ex sua ordinatione et consultatione solumodo queque agenda inperii gerebantur.
|
||
|
||
{La meretrice che mai da l'ospizio
|
||
di Cesare}
|
||
|
||
Dicit ipse Petrus quod cum semper ex dignitatibus et honoribus et bono alterius oriatur invidia, idcirco reliqui curiales inperialis curie, excelse condictioni mee invidentes, et emuli me iniuriose accusaverunt quod quedam secreta debueram propallasse; ex quo de mandato inperatoris cecatus et sic turbatus et dedignatus ex gustu indigne pene, nolens sub ceca et vituperosa vita manere, ego ipse qui eram iustus, fidelis et purus in me ipso feci et disposui me iniustum contra me ipsum, mihi propriam vitam adimendo. Sed nichilominus, dicit ipse Petrus, nunquam fui proditor nec infidus in agendis vel secretis aliquibus domino meo imperatori. Ex quo aperte probatur et mostratur quod, prout dicit testus, ista invidia est illa meretrix magna que semper sequitur ospitium curias et regna regum prelatorum et principum; hec est illa miserima passio per quam status regnantium persepe vertitur.
|
||
|
||
{Spirito incarcerato, ancor ti piaccia
|
||
di dirne come l'anima si lega}
|
||
|
||
In hac parte querit Virgilius ab anima dicti Petri quod ei declaret qualiter hoc est quod spiritus vel anima ligetur et includatur in illis stirpibus sive trunchis. Ad quod respondet ipsa anima dicens: Quando anima crudelis alicuius desperati et se necantis pervenerit ad infernum, Minos demon ipsam transmittit ad septimam focem; que postmodum in eo loco cadit ad quem infortunio suo conducitur, et ipsa anima delapsa in eo loco silve germinat quemadmodum granum spelte et crescit et producitur in stirpem tamquam planta silvestris, sed in die iudiciis, sicut alie anime venient ut uniantur cum corporibus suis, sicut nos pro nostris spoliis, hoc est pro corporibus, veniemus, sed dictis nostris corporibus nullatenus uniemur, quia iustitia Dei non pateretur ut aliquis id haberet quod abstulit sibi ipsi. Et quia nos ipsi abstulimus nobis vitam et corpus, anime nostre suis corporibus non iungentur sed unaqueque anima habebit apensum ad truncum umbre sue corpus suum; et hoc est quod dicit testus:
|
||
|
||
{Come l'altre verrem per nostre spoglie
|
||
ma non però ch'alcuna sen rivesta}
|
||
|
||
Sed quamvis hec verba sic sint ab auctore descripta, nichilominus teneo quod aliud scriptum fuerit et alia fuerit auctoris intenctio: Scriptura siquidem sic rigide sic singulariter et vituperose punit et ponit de hiis qui, velud desperate cecitatis filii, perdiderunt sponte se ipsos ad terrorem et instructionem mortalium, ut sibi precaveant ab huiusmodi perdictione inposterum, per quam inremediabiliter et preter spem alicuius misericordie Deus graviori offensione offenditur: nam nullum est gravedinis tante delictum cuius divina misericordia misereri non possit, excepto desperationis delicto que sola mederi nequit. Hoc est quod probat et dicit; credo autem auctorem prefatum, tamquam fidelem captolicum et omni prudentia et scientia clarum, suo tenuisse iudicio quod Ecclesia santa tenet videlicet.
|
||
|
||
{Gridava: Lano, sì non furo accorte} Iste Lanus fuit quidam domicellus et iuvenis de civitate Senarum qui inter cives alios dittissimus erat, tamen fuit consumptor et discipator omnium bonorum suorum; sed antequam morte naturali deficeret, ipso iuvene existente, mortuus fuit in quodam conflictu ad locum Plebis de Toppo, et propterea, sicut dicit testus, mors eidem Lano favendo succurrit, quia ipsum rapuit in tempore iuventutis: quoniam si vixisset in seculo, opportebat quod famescentes et macerimi canes, sicut in testu sequitur, ipsum devorassent, hoc est dicere quod miseria et egestas ipsum aflixissent.
|
||
|
||
{E poi che forse li fallia la lena,
|
||
di sè e d'un cespuglio fece un groppo}
|
||
|
||
Iste cui deficiebat virtus in fuga fuit dominus Iacobus de Sancto Andrea de civitate Padue sub maximis divitiis constitutus qui discipavit omnia bona sua, et inter alias prodigalitates eius de ipso fertur quod, videre desiderans quendam pulcrum et magnum ignem, dictus dominus Iacobus comburi fecit quandam villam eius in totum. Modo dicit testus quod dum ipse vellet afugere, quia deficiebat ei fuigiendi potentia, invenit unum ex dictis stirpibus sive quodam cespullium et in dictum cespullium ut lateret intravit. Tamen superna permissione crudelissime fere aperierunt cespullium et laceraverunt omnia membra eius; hoc est dicere quod ante mortem ipsius fuit incommodis et miseria involutus, et nedum ipse canes laceraverunt membra dicti domini Iacobi sed etiam dictum cespullium sive stirpem, qui stirpes etiam erat unbra et quedam anima, totaliter destruxerunt. Ex quo dictum cespulium conqueri et plorare incepit dicens contra animam dicti domini Iacobi:
|
||
|
||
{O Iacopo, dicea, da Santo Andrea} Ex quo siquidem Virgilius interogavit a dicto stirpe de nomine et origine eius. Ad quem respondit umbra ipsius stirpis dicens: Ego fui de civitate Batiste, hoc dicere est de civitate Florentie, que siquidem civitas habuit in primum patronum Martem, idest deum belli, et hoc fuit ante tempus incarnationis dominice; cum autem refloruit Christianitas, dicta civitas, sublato titulo patronatus ipsius Martis, Florentini in pastorem et patronum acceperunt sanctum Iohannem Baptistam. Et propterea dicit hec anima quod Mars semper cum arte et influentia sua pestem et tristitiam semper infundet in civitate Florentie, quia, dicto Marte deleto, patronum alium elegerunt; et nisi quedam statua ipsius Martis que adhuc residet super pontem Arni in dicta civitate maneret, frustra fuisset rehedificata Florentia per eos qui ipsa fecerunt post destructionem Attille qui ipsam civitatem destruxit, ut tractatum est supra proxime in fine capituli precedentis.
|
||
|
||
{Io fei gibetto a me de le mie case} Iste Florentinus fuit dominus Loctus iudex de Aglis de Florentia, qui, secundum quod fertur, ex dolore prenimio cuiusdam false sententie quam protulerat in domo sua, cum quadam argentea corrigia eius se ipsum suspendit, et propterea dicit fei gibetto etc., quia locus in quo suspenduntur homines in partibus Francie vocatur giubet; et ipse idem de domo propria constituit sibi furcas.
|
||
|
||
{Poi che la carità del natio loco} Cum auctor supra proxime in fine capituli precedentis viderit cruciari animam eius qui erat de una civitate cum eo, idcirco dicit quod ex caritate quam habebat ad miserum ardentem ratione loci, frondes stirpis eius divisas et separatas collegit in unum et, ipsis frondibus dicto Florentino exibitis, ipse auctor cum Virgilio ad prosecutionem itineris est conversus.
|
||
|
||
{Non d'altra foggia fatta che colei
|
||
che fu da' piè di Caton già soppressa}
|
||
|
||
Exemplificative loquitur Dantes et dicit quod, cum arena illa per quam gradiebatur esset pestifera et angustiis plurimis copiosa, talis erat qualis erat arena Libie per quam Cato Romanus, devicto Pompeio, cum Pompeianis fugiens a facie Cesaris pertransivit. Que siquidem arena Libie, velud desertum silvestre et inabitabile, est periculosa et miseriis ac incommodis multis plena; et hoc scribens, Lucanus in nono de ipso Catone loquente et suadente Pompeianis ut per dictam arenam iter acciperent sic dicit:
|
||
*Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
|
||
O quibus una salus placuit mea signa secutis
|
||
indomita cervice mori, componite mentes
|
||
ad magnum virtutis opes summosque labores.
|
||
Vadimus in campos steriles exaustaque mundi,
|
||
que nimius Titan et rare in fontibus unde
|
||
sicaque letiferis squalent serpentibus arva.
|
||
Temperies vitalis abest et nulla sub illa
|
||
cura Iovis terra est*
|
||
et propterea dicit testus {Non d'altra foggia}.
|
||
|
||
{Quali Alessandro in quelle parti calde} Exemplificat auctor quod quemadmodum accidit Alexandro regi militanti in partibus orientis quod ex summa caliditate solis et aeris vapores igniti descendebant super eum et militibus suis, tamen ipse Alexander sua virtute providit ad conservationem ipsius et militarium acierum suarum, ita, dicit auctor, facti erant vapores ignei cadentes super miseros pecatores; ex quo arena illa sicca et arida, in qua anime misere permanebant, tamquam esca accendebatur et urebantur.
|
||
|
||
{Chi è quel grande che non par che curi} Iste siquidem qui tante superbie et ferocitatis indicia demostrabat fuit unus ex septem regibus qui obsederunt civitatem Tebarum vocatus Capaneus. Qui cum excelsa superbia sua contemptor esset deorum, Iupiter turbatus et dedignatus ex arogantia Capanei predicti et accepto fulmine ygneo ipsum Capaneum in dicto exercitu fulminavit et interremit; et quemadmodum ipse Capaneus fuit superbus in vita, sic et anima eius est superbissima in inferno. Nam loquitur ipsa anima et dicit ipsi Virgilio: Si ipse Iupiter, qui me percussit cum fulmine ultimo die vite mee, faceret fabricari per omnes fabros et ministros eius fulmina et sagyptas et haberet subsidium Vulcani et aliorum quorumlibet ministrorum eius, de me non posset facere ultionem.
|
||
|
||
{Sì com' el fece a la pugna di Flegra} Capaneus iste aducit hanc similitudinem quia in civitate vel monte illo qui Fregra vocatur gigantes pugnaverunt cum diis, et in dicto loco a dicto Iove et ab aliis diis dicti gigantes fulminati et interrempti fuerunt.
|
||
|
||
{Quale del Bulicame esce ruscello} Bulicame est fluvius sive fons aque bulientis nascentis prope civitatem Viterbi ex quo descendit quidam rivulus; qui rivulus dividitur in multa balnea, ad que balnea peccatrices morantur; et propterea exemplificative loquendo dicit auctor talem se rivulum invenisse descendentem et currentem per arenam illam de qua superius dictum est.
|
||
|
||
{In mezzo mar siede un paese guasto,
|
||
diss'elli allora, che s'appella Creta}
|
||
|
||
Respondet Virgilius auctori interoganti et admiranti super condictione illius rivuli et dicit quod in medio mari est quidam locus destructus qui vocatur insula Creti; cuius insule Saturnus fuit rex primus et dominus, cuius Saturni regis temporibus homines casti erant absque cupiditate et vitio; et in dicta insula erat quidam mons sive locus qui vocabatur Yda, qui siquidem locus fructibus et arboribus et bonis omnibus affluebat, modo, dicit auctor, locus ille destructus est et sterilis tamquam res antiqua. In quo siquidem monte uxor Saturni, que vocabatur Rea, fecit latere Iovem filium suum et dicti Saturni et ibi nutriri ut Saturnus nesciret quid esset de eo: nam Saturnus preceperat dictum filium suum interimi cum nasceretur, sed prius sibi presentaretur; et hoc quia ei dictum fuerat a responsis ydolorum suorum quod filius nasciturus ex eo ipsum Saturnum debebat de regno expellere. Rea autem, uxor Saturni predicti et mater pueri, Saturno querenti filium presentari fecit quandam ymaginem lapideam pueri parvam et involuptam pannis, quam credens Saturnus fore puerum, ipsum iussit occidi.
|
||
|
||
{Quando piangea, vi facea far le grida} Hoc est dicere: quando puer plorabat in monte predicto, sicut soliti sunt plorare, dicta Rea mater eius facebat fieri quosdam clamores in dicto loco, ne ploratus pueri audiretur extrinsecus.
|
||
|
||
{Dentro dal monte sta dritto un gran veglio} Advertendum est in parte ista: per hunc senem significatur et figuratur tota etas et decursus mundi ac etiam totum imperium et inperatorum et principum vitam ab initio regni Saturni predicti usque ad hec tempora; ponitur autem iste senex erectus in monte predicto quia ipsius montis et insule Saturnus fuit primus rector et dominus.
|
||
|
||
{Che tien volte le spalle inver' Dammiata} Per verba ista et hanc descriptionem senis predicti vult auctor demostrare qualiter inperium residens in paganis et in partibus orientis translatum fuit in Grecos, scilicet eo tempore quo a Nino rege Babillonie in Saturnum regem insule Creti, que insula tunc temporis erat de principalibus partibus Grecie. Postmodum vero translatum fuit imperium de Grecis in Romanos, et ideo dicit testus quod iste senex vertit tergum versus Damiatam que est in oriente, ex quibus partibus orientis ablatum fuit imperium, et prospicit Romam idest versus occidens; ad quos Romanos et partes occidentales postmodum imperium est delatum.
|
||
|
||
{La sua testa è di fin oro formata} Auctor redarguendo vitam et mores regum inperatorum et principum qui per tempora fuerunt dividit tempora et etates: nam cum dicit La sua testa etc. per caput huius senis primam etatem significat et regnum ipsius Saturni, sub cuius tempore illa etas hominum caste et moderate vivebat ex hiis que percipiebant ex fructibus et redditibus terre absque alia cupiditate et vitio; quam siquidem etatem tamquam virtuosam et bonam auctor ipse commendat.
|
||
|
||
{E puro argento son le braccia e 'l petto} Per hec membra, videlicet pettus et bracchia, figuratur secunda etas que fuit tempore Iovis filii Saturni predicti; et hanc appellant argenteam respectu prime quia homines huius etatis inceperunt peccare et vitiari et sic non fuerunt virtuosi quemadmodum primi: nam hoc tempore coli agra, iuga bobus inponi et in quibusdam maliciosis cogitationibus inceperunt homines delectari.
|
||
|
||
{Poi è di rame infino a la forcata} Per corpus eneum figuratur tertia etas que fuit deterioris operationis secunda, quia quemadmodum argentum est melius et nobilius ere sic, dicit auctor, fuit hec secunda etas melior ista tertia.
|
||
|
||
{Da indi in giuso è tutto ferro eletto} Nam sicut ferrum est peius ere sic ista quarta etas, que figuratur per ferrum, adhuc fuit deterior et magis abundans in vitiis quam tertia etas: nam huius homines etatis in armis et dispendiis belicis quam plurimum institerunt.
|
||
|
||
{Salvo che 'l destro piede è terra cotta} Per hunc pedem destrum huius senis et istarum etatum significatur mater Ecclesia que, cum terra esset, idest parva et depressa, ipsam dicit esse coctam, idest dotatam et ampliatam, quia dotata et magnificata fuit per Costantinum imperatorem.
|
||
|
||
{E sta 'n su quel, più che 'n su l'altro, eretto} Dicit auctor quod iste senex magis firmatur super hoc pede quam super alio; hoc est dicere quod ipse pes dester, qui est Ecclesia, hiis temporibus magis regit et regnat quam imperium.
|
||
|
||
{Ciascuna parte, fuor che l'oro, è rotta} Adhuc prosequens auctor de ista materia dicit quod omnes premisse etates quorumlibet regum et principum qui per tempora precesserunt, excepta solumodo prima etate que per aurum intelligitur, vitiose fuerunt: nam a secunda etate hucusque omnes reges et principes omniumque mortalium studia ad cupiditatem, luxuriam, vanagloriam et alia vitia intenderunt; ex quorum membrorum parciumque diruttis scisuris egreditur quidam rivulus lacrimarum et aque, descendens in hac valle miserrima; et ex ista aqua generantur postmodum ista tria, scilicet Achirunte Flegetunte et Stige, et etiam generatur ex dicta aqua quidam lacus qui vocatur Cocitus. Et hoc totum vult dicere quod ex cupiditate humana et ex aliis vitiis hominem maculantibus anime peccatrices descendunt ad has inferas partes, in quibus, secundum ipsarum demerita varia, in hiis Achironte, Stige et Flegetunde et Cocito varie cruciantur. Nam per cupiditatem humanam significatur hec aqua vel rivulus ex qua generantur premissa quatuor. Nam primus fluvius in inferno dicitur Achiruncte qui interpetratur sine gaudio, per quem fluvium primo transeunt anime in inferno ad penam; Stige interpetratur tristitia et est quidam palus que secundario invenitur in inferno, in qua puniuntur superbi et arogantes; Flegetunte interpetratur incendium et est quoddam fossatum aque rubee sive sanguinis bulientis; Cocitus interpetratur luctus et est lacus concelatus in centro terre, idest in profundo inferni in quo est Lucifer, et ibi puniuntur proditores. Et sic sequitur quod anime dampnatorum ex ipsorum sceleribus transeant per fluvium Achirunctis, hoc est quod absque gaudio maneant et crucientur in palude Stige, hoc est quod semper sint tristes; subiugantur in Flegetonte, hoc est quod semper incendio concrementur, et firmentur in Cocito, hoc est quod in lacu luctus orribilis perpetuo recludantur, hoc est quod dicit testus {fanno Acheronte, Stige e Flegetonta}.
|
||
|
||
{E io a lui: Se 'l presente rigagno
|
||
si diriva così dal nostro mondo}
|
||
|
||
Querit auctor a Virgilio: Si rivulus iste aque descendit a mundo nostro, que est causa quod rivulum non invenimus, maxime cum venerimus per ytinera tam longeva? Ad quod respondet Virgilius: Nam cum rotundus sit locus per quem transivisti et continue ascendas et descendas per circulum a sinistris et nondum ad sufficientiam ambulaveris, non mireris si aliquid novi vides.
|
||
|
||
{E io ancor: Maestro, ove si trova
|
||
Flegetonta}
|
||
|
||
Adhuc querit auctor a Virgilio ubi est locus Flegetuntis et flumen Lete; ad quod respondet Virgilius: Quando tu Dantes vidisti fossatum aque bulientis, debebas scire quod ille est locus Flegetuntis. Flumen autem Lete positum est extra hanc fossam inferni, et est positum in purgatorio, quo lavantur anime dum purgate sunt, que ascendere debent ad gloriam paradisi; et iste dicitur fluvius oblivionis quia, dum in eo lavate sunt, anime obliviscuntur malorum omnium que commiserunt in vita.
|
||
|
||
{Letè vedrai, ma fuor di questa fossa}
|
||
|
||
{Ora cen porta l'un de' duri margini} Cum auctor in fine capituli precedentis elegisset consilio saniori relinquere nemus et sequi argelem, hoc est ripam fluminis, et propterea dicit ora cen porta etc.
|
||
|
||
{Quali Fiamminghi tra Guizzante e Bruggia} Exemplificat auctor dicens se invenisse et ambulasse per tales vias difficiles ripas et argines, quales ripas et argiles faciunt fieri illi de Flandria qui vicini sunt mari in locis quorum unus dicitur Guiççante, alter dicitur Brugia, quia ibi mare secundum solitum cursum suum bis crescit et decrescit in die; et propterea homines de partibus illis ne offendantur per multiplicationem maris ad resistentiam aque faciunt fieri magnas ripas sive argines.
|
||
|
||
{E quali Padoan lungo la Brenta,
|
||
per difender lor ville e lor castelli,
|
||
anzi che Carentana il caldo senta}
|
||
|
||
Adhuc exemplificat auctor dicens se tales invenisse et ambulasse ripas quales faciunt fieri Paduani ripas et argines super fluvio Brente antequam liquefiat nix de alpibus Carientie, ne offendatur Paduanus districtus propter difusionem aquarum.
|
||
|
||
{E quelli: O figliuol mio, non ti dispiaccia
|
||
se Brunetto Latino}
|
||
|
||
In parte ista invenit auctor animam domini Burnetti Latini de Florentia qui fuit optimus astrolagus, phylosophia et moralitate preclarus, et inter alia composuit quemdam librum qui vocatur Thesaurus, in quo multa pulcra et utilia pertractantur; qui interogat ipsum Dantem de causa sui itineris. Respondet autem sibi auctor prout testus declarat inferius, maxime cum dicit {El cominciò: Qual fortuna}.
|
||
|
||
{Ma quello ingrato popolo maligno
|
||
che discese di Fiesole ab antico}
|
||
|
||
Dicit dominus Burnettus Danti quod populus Florentinus, qui ab antiquo descendit de Fexule, hoc est ex gente illius civitatis que Fexule dicebatur, de qua tractatum est superius capitulo XII, odiet ipsum Dantem et inimicabitur ei ex ipsius operibus virtuosis. Dicit etiam ipse dominus Burnettus in honorem et laudem auctoris et in vituperium et infamiam ipsius populi Florentie, quem cecum appellat ex vitiis superbie, avaritie et invidie in quibus maxime inter alia vitia perpeditur. Dicit etiam alia plura prout inferius latius continetur.
|
||
|
||
{In somma sappi che tutti fur cherci
|
||
...Priscian sen va con quella turba grama,
|
||
e Francesco d'Accorso}
|
||
|
||
In ista parte declarat et dicit dictus dominus Burnettus ipsi auctori qualiter Priscianus cum comitiva sua puniuntur in isto circulo ex peccato sodomie. Dicit etiam quod hic punitur quidam episcopus Florentinus qui transmutatus fuit a servo servorum, hoc est a summo pontifice, scilicet de episcopo Florentie in episcopum Vicentinum; et hoc est quod dicit testus {fu trasmutato d'Arno in Bacchiglione}, quia Arnus est flumen transiens per medium civitatem Florentie, Bachilione est flumen Vincentie, per que flumina auctor significat civitates istas. Alia per se patent.
|
||
|
||
{Già era in loco onde s'udia 'l rimbombo
|
||
de l'acqua che cadea nell'altro giro}
|
||
|
||
Dicit auctor in principio huius capituli quod ad locum pervenerat in quo audiebatur rumor et sonitus aque cadentis in altum gironem.
|
||
|
||
{Simile a quel che l' arnie fanno rombo} Exemplificative dicit auctor quod talis rumor et sonitus erat illius aque qualem sonitum faciunt arne sive apes quando simul coadunantur; in quo loco auctor ipse vidit tres animas versus ipsum accedentes sub novis et veteribus vulneribus cruciatas.
|
||
|
||
{Qual sogliono i campion far nudi e unti,
|
||
avvisando lor presa e lor vantaggio}
|
||
|
||
Auctor exemplificatione loquitur dicens quod quemadmodum pugiles bellantes, antequam in actu pugne progrediantur, sibi prevident qualiter per ipsorum astutiam et virtutem possint adversus adversarios pugilles prevalere, sic, dicit ipse, ille tres anime Florentine venientes et congregantes se ipsas in forma cuiusdam circuli sive rote verterunt facies earum versus Dantem, ut cognoscerent eum, ita quod collum et faciem volvebant in una parte et pedes eorum in alia; finaliter tamen aliqua dixerunt ipsi Danti prout per seriem testus inferius demostratur.
|
||
|
||
{Nepote fu de la buona Gualdrada
|
||
... la fiera moglie più ch'altro mi nuoce}
|
||
|
||
Omnes tres isti Florentini fuerunt et cives maximi de civitate Florentie, quos orribile sodomie peccatum sub hoc miserimo carcere includit et punit: nam per hoc quod dicit {la fiera moglie più ch'altro mi nuoce} declarat de illa facinorosa libidine sodomie qua tamquam uxore precipua fruebatur; quibus compatitur et respondet ipse auctor dicens {di vostra terra sono} etc.
|
||
|
||
{Chè Guiglielmo Borsiere, il qual si duole} Iste Guillielmus Burserius fuit etiam Florentinus hoc vitio maculatus qui cum premissis tormento simili cruciatur.
|
||
|
||
{Come quel fiume c'ha proprio cammino
|
||
... che si chiama Acquacheta suso, avante
|
||
che si divalli giù nel basso letto}
|
||
|
||
Adhuc exemplificando loquitur auctor quod quemadmodum auditur rumor et sonitus ex resonante et descendente aqua fluvii, qui antequam descendat penes civitatem Furlivii abinde supra vocatur Aqua queta (cum vero attigerit civitatem Furlivii vocatur) in loco quodam montanee, qui vocatur Sanctus Benedictus de Alpe quia ibi descendit de alpibus, ita dicit auctor se invenisse in dicto loco fremitum et sonitum aque descendentis et cadentis ex alto.
|
||
|
||
{Io avea una corda intorno cinta,
|
||
e con essa pensai alcuna volta}
|
||
|
||
Dicit in hac parte quod, ipso cum aliis mortalibus in seculo permanente, habebat quandam cordam cintam, cun qua corda aliquando proposuit et pensavit ad prosequendum et capiendum liunçam que habet pellem depicta. Hoc est dicere quod ipse Dantes aliquando voluit cum fraudulentiam inherere luxurie et in eodem vitio cum fraudolentia delectari – nam per cordam significatur fraudulentia, quia quemadmodum corda est nodosa et tortuosa sic fraudolentia –, quia cum per peccatum et cogitationem malam sit a Deo et a veritate remota, in se ipsa non est directa sed potius tortuosa, quia ab illa summa et divina regula omnia dirigente procul dubio est divisa. Per liunçam vero, que est variis colorata coloribus, luxuria figuratur, quia quemadmodum ipsa liunça est pluribus depicta coloribus sic ipsa luxuria affigit et molestat hominem curis quam plurimis, ut plenius tractatum est supra primo capitulo.
|
||
|
||
{Poscia ch'io l'ebbi tutta da me sciolta,
|
||
sì come 'l duca m'avea comandato}
|
||
|
||
Sed postquam, dicit auctor, hac zona sive corda me excussi, scilicet hanc fraudulentiam mihi abstuli ex mandato ducis mei Virgilii, hoc est ex imperio rationis – quem Virgilium pro ratione figurat, sicut primo capitulo superius est descriptum –, ipsam cordam dedi Virgilio, hoc est ipsam fraudolentiam et voluntarium apetitum supposui rationi etc.; et sic ipse auctor usus non fuit ipsa fraudulenta luxuria per modum fraudulentie.
|
||
|
||
{E' pur convien che novità risponda,
|
||
dicea fra me medesmo, al novo cenno}
|
||
|
||
Dicit auctor quod, cum Virgilius deiecisset dictam cordam in loco infimo et obscuro, ymaginabatur ipse Dantes in se ipso et dicebat: Oportebit de necessitate quod ex tali actu Virgilii, scilicet ex iactu ipsius corde in tali infimo et tenebroso loco, aliqua novitas oriatur et surgat, quia maxime ipse Virgilius admirabatur locum predictum post iactum ipsius corde.
|
||
|
||
{Ahi quanto cauti li uomini esser dienno
|
||
presso a color che non veggion pur l'ovra}
|
||
|
||
Istud est verbum notabile. Nam inter ceteros homines habet homo studere ut prudens apareat et cum prudentia operetur, sed maxime inter eos qui sunt tanta virtute et perspicacitate preclari quod nedum opus humanum intuentur et noscunt sed etiam subtiliçantes inquirunt, discuciunt et speculantur sub qua intentione et quo proposito sive motu moventur homines ad aliquid faciendum.
|
||
|
||
{El disse a me: Tosto verrà di sovra
|
||
... Sempre a quel ver c'ha faccia di menzogna}
|
||
|
||
Hoc est etiam verbum notabile. Nam quamvis omne quod verum est sit sub veritate fundatum, quia tamen potest esse tale quod ex qualitate et inaptitudine rei persone loci vel temporis auditoribus incredibile videretur, idcirco non debet esse lingua preceps ad descriptionem vel narrationem eius veri dicti vel facti quod non est verisimile vel quod habeat aliquam speciem vel evidentiam falsitatis. Et hoc dicit auctor ad excusationem sui, quia ipsum oportet describere et tractare de quadam bestiali figura quam vidit in loco sive circulo isto natantem per aerem, tamquam natat ille qui, cum se deorsum in aquis demerserit propter reparationem ancore navis aut propter quidquam aliud necessarium, redit versus celum. Alia subsequentia per se patent.
|
||
|
||
{Ecco la fiera con la coda aguzza} Cum auctor supra proxime XI capitulo de violentiis et fraudulentis in generali tractaverit, XII capitulo de violentiis inlatis in proximum, XIIIº de violentiis in se ipsum inlatis, XIIIIº de offensionibus commissis adversus maiestatem divinam, XVº et XVIº de illatis iniuriis in naturam et rebus divinis ex parte peccati sodomie, presenti capitulo tractare intendit de violentiis nature illatis ex vitio usurarum et propterea incipit:
|
||
|
||
{E quella sozza imagine di froda
|
||
sen venne, e arrivò la testa e 'l busto,
|
||
ma 'n su la riva non trasse la coda}
|
||
|
||
Advertendum est in parte ista quod fraudulentia figuratur et intelligitur per hanc bestiam. Nam quemadmodum hec fera, sicut describit auctor, super ripam caudam non ostendit, ita homo fraudulentus fraudem ipsius detinet in absconso, ut fraudulenter possit exterius operari; et quemadmodum hec bestia faciem iusti hominis et humilis demostrabat, sic homo fraudulentus vivens iustus et humilis aparere molitur, ut sub colore iustitie, sub humilitatis et liciti specie possit decipere confidentes; et hoc est quod dicit testus {La faccia sua era faccia d'uom giusto} etc. Per id vero quod dicitur {Con più color, sommesse e sovraposte} sciendum est quod quemadmodum bestia illa est variis colorata coloribus, sic fraudulentis animus est variis malitiis et falsis adinventionibus maculatus.
|
||
|
||
{Non ne conobbi alcun; ma io m'accorsi
|
||
che dal collo a ciascun pendea una tasca}
|
||
|
||
Infrascripti fuerunt omnes feneratores.
|
||
|
||
{In una borsa gialla vidi azzurro
|
||
che d'un leone avea faccia e contegno}
|
||
|
||
Iste qui habebat hanc bursam ad collum fuit quidam de Ianfigliacçis de Florentia, cuius insigna sunt leo acçurrus in campo giallo.
|
||
|
||
{Mostrando un' oca bianca più che burro} Iste fuit quidam de Ubriacis maximus fenerator cuius insigna sunt picta.
|
||
|
||
{E un che d'una scrofa azzurra e grossa} Iste fuit quidam de Scrovignis de Padua fenerator, cuius insigna sunt premissa.
|
||
|
||
{Sappi che 'l mio vicin ytaliano
|
||
sederà qui dal mio sinistro fianco
|
||
... gridando: Vegna 'l cavalier sovrano}
|
||
|
||
Iste Ytalianus, quem militem summum appellat, est dominus Buiamonte de Florentia, cuius insigna sunt tria capita; de quo dicit anima illa Paduana quod ex peccato fenoris sedebit ibi prope eum in tormentis illis.
|
||
|
||
{Trova' il duca mio ch'era salito
|
||
...monta dinanzi, ch'i' voglio esser mezzo,
|
||
sì che la coda non possa far male}
|
||
|
||
Per hec verba duo notanda sunt. Primo siquidem quod, quemadmodum ipse auctor ascendit et equitavit ipsam bestiam, ita mortalis quilibet debet conculcare et sibi subicere fraudulentiam et peccatum per intelligentiam rationis; secundo quod, quemadmodum ipse Virgilius fuit medius inter auctorem et caudam, ita debet homo inter voluntarios apetitus et fraudulentos motus ex una parte et se ipsum ex alia tamquam medium interponere rationem.
|
||
|
||
{E disse: Gerion, moviti omai} Nam auctor vocat hanc bestiam Girion, quia quidam demon est in alio girone qui vocatur Girion et habitat ibi cum fraudulentis suis.
|
||
|
||
{Maggior paura non credo che fosse
|
||
quando Fetonte abbandonò li freni}
|
||
|
||
Similitudinarie loquitur auctor dicens se fuisse tanto terrore tantoque timore deductum cum ascendisset bestiam illam per aerem et natantem, quod non credit maiorem tremorem fuisse in terris eo tempore quo currus solis de celis occidit super terram. Nam, sicut legitur ex , dicitur quod Fetunte fuit filius Febi et Climene, et cum inproperatum et vituperose dictum fuisset dicto Fetunti ab Epafo sotio eius et filio eius quod ipse Fetunte non esset ligiptimus filius Febi, iratus Fetunte acessisset ad matrem, et ipsam interogavit et coniuravit ut sibi diceret veritatem, si esset filius Febi; que aseruit quod filius Febi erat. Cunque dictus Febus, qui sol esse dicitur, fuisset rogatus a dicto Fetunte filio suo quod ipsi dimictiretur una die regere currum solis, et hoc pro speciali dono petebat, Febus, quamvis invitus, videns filii voluntatem, currum solis ei regendum et ducendum concessit. Feton vero, ascendens equos, incepit ducere currum solis, cunque pervenisset cum dicto curru sub quodam signo celi qui Scorpio nominatur, videns insolitam et mirabilem novitatem signi, tremens et timidus equis libere relaxavit habenas; ex quo ipsi equi se liberi et agiles sentientes, currentes et salientes currum solis totaliter subverterunt et sic ipse Feton cum equis et curru solari de celo in terris cecidit. Propter quod incendia varia et diversa in celestibus facta sunt, sicut apparet in celo quando sic variatum apparet per varia signa tam rubea quam coloris alterius in ipso apparentia; propter quod etiam ex incendio currus cadentis terra combusta et arrida facta est, sicut apparet in magna quantitate terre in partibus Ethiopie, in quibus partibus terra arrida est et sterilis; ex quo siquidem magnus tremor et timor homines occcupavit. Hec siquidem ita se habent secundum poeticas fictiones.
|
||
|
||
{Nè quando Icaro misero le reni
|
||
sentì spennar per la scaldata cera}
|
||
|
||
Sciendum est quod Ycarus fuit quidam iuvenis qui cum quibusdam fratribus suis et cum patre eius, qui Dedalus vocabatur, reclusi fuerunt in quadam turri posita in medio mari de mandato Minos regis Grecorum, quia ipse Dedalus docuerat et informaverat Pasife uxorem dicti regis indui pelle vace et choire cum thauro; que turris distabat a terra per plura miliaria. Videns autem Dedalus se non posse exire turrim nisi per alarum et volatus remedium, summo ingenio et arte ipsius fecit sibi et filiis suis pennas ligneas unitas renibus eorum cum cera et pice. Quo facto, pater docuit filium iuniorem per turrim et de fenestra in fenestram volare et ipsum exire versus mare, postea redire. Postmodum vero pater volens exhire cum filiis dictam turrim, monuit ipsum filium iuniorem quod in volatu ipsius non in tantum ascenderet quod ex calore solis destruerentur sibi ale propter liquefactionem picis et cere, nec in tantum descenderet in volatu ne deficeret in itinere. Quo audito per dictum Icharum, ipse pater volare incepit cum dicto Ycaro et aliis filiis suis; sed antequam egredirentur turrim pater dixit filiis suis omnibus: *Filii, sequimini vestigia mea, ut possitis mare salubriter pertransire*. Postmodum incipientes volare cum per spacium magnum aeris et itineris volassent, dictus Ycarus agilem se presentiens cepit ascendere et ut falco volare per aerem, paterna vestigia relinquendo, ex quo pix et cera resolute. Ypse Ycarus cadens, mortuus in aquis submergitur. Quod pater inspiciens, hec verba protulit versus filium morientem et alios filios ipsum prosequentes: *Ycare nate, bibis; tu sine patre peribis/ quod tibi dixi bis medio tutissimus ibis. / O cari nati, memores estote parati/ iussa paterna pati, medium tenuere beati*. Idcirco dicit auctor non credo dictum Ycarum et patrem ypsius in casu ipsius Icari habuisse tantum tremorem quantum tunc temporis ego habui; et hoc est quod dicit testus {che fu la mia, quando vidi ch' i' era} etc. usque ad finem capituli, que per se patent.
|
||
|
||
{Luogo è in inferno detto Malebolge} Auctor in precedenti capitulo trattavit de fraudulentiis et feneratorum delictis, modo in parte ista describit de aliis deceptionibus et malitiis, de hiis maxime que mulieribus sunt illate.
|
||
|
||
{Tutto di pietra di color ferrigno} Auctor describit locum esse lapideum, prout testus sequens manifeste declarat:
|
||
{Come i Roman per l'essercito molto,
|
||
l'anno del giubileo, su per lo ponte}.
|
||
|
||
{Se le fazion che porti non son false,
|
||
Venedico se' tu Caccianemico}
|
||
|
||
Quia lictera per se mostrat de persona et nomine cruciati presentis et de causa cruciatus, idcirco glosa ad declarationem aliam non procedit.
|
||
|
||
A dicer sipa tra Sàvena e Reno Hoc vult dicere quod tot ad presens non vivunt in civitate Bononie quot sunt anime illorum qui fuerunt de civitate predicta et puniuntur in loco illo: nam dicit lictera a dicer sipa tra Sàvena e Reno tum quia civitas Bononie posita est inter flumen Reni et flumen Sapine, tum etiam quia hec vocabula sipa, stipa et similia sunt vocabula lingue Bononie.
|
||
|
||
{Quelli è Iasòn, che per cuore e per senno} Nam, sicut legitur ex principio VII libro Ovidii maioris, Iason filius Esone et nepos Pelias regis Grecie; qui Pelias filios masculos non habebat, tamen quasdam pulcerimas filias quas fortiter deligebat. Et propterea ipse rex, timens ne Iason nepos eius post mortem dicti regis acciperet regnum filiabus et hereditatem paternam, ac sciens quod in quadam insula que vocatur insula de Colcos erat aureum vellus, hoc est quidam aries aurei velleris fatatus et sacrificatus, de quo dicitur quod qui ipsum arietem acquirere poterat, idcirco dictus rex Pelliax cognoscens dictum Iansonem iuvenem et affectatem laudari et honorari, cognoscens etiam quod dictus aureus aries ex impotentia loci et multis obstaculis per simplicem potentiam hominis acquiri non poterat, ut ipse Iason numquam rediret ne filie ipsius Pelias molestarentur in regno, tantis suasionibus et blanditiis ipsum Iasonem circumvenit quod ipse Iason sociatus cum Ercule et aliis pluribus sotiis ivit ad insulam de Colcos; in cuius siquidem insule monte summo erat quoddam palatium in quo reclusus erat aries aureus. Sed antequam pervenire posset ad hunc arietem acquirendum, oportebat primitus cum duobus serpentibus in introitu montis manentibus preliari; quibus devictis, oportebat accipi et domari duos thauros silvestres et feros habentes cornua quasi ferea, et illis thauris inponere iugum, arare terram ibi positam, et ex dentibus devictorum serpentium seminare in terra: ex quo semine postmodum oriebatur maxima armatorum hominum multitudo quos oportebat vincere, et, istis devictis, adhuc inveniebatur quidam draco venenosus et ferus qui quemlibet volentem montem ascendere devorabat; postea vero in summitate montis aries aureus erat inclusus et dedicatus erat domino Marti, et sic aquiri non poterat nisi per tantos passus orribiles transeundo. Sed nichilominus Medea, filia Oete regis Colche insule, videns et diligens Iasonem ex pulcritudine sua, sic fecit cum artibus suis quod ipse Iason superavit serpentes et, acceptis dentibus eorundem, thauros incantavit et domuit, et cum eis aravit terram et in ea seminavit dentes predictos ex quibus orta est armatorum hominum multitudo, quos homines ipsa Medea converti fecit in formicas, et postmodum incantationibus suis alius draco sopitus est, et sic ascendit Iason montem et, accepto aureo velere, cum ipso ariete et Medea aufugit in Greciam. Et prece Iasonis reduxit in iuventutem Esonam patrem; et ut ipse Iason ulcisceretur ex eo quod Pellias eius patruus sibi fecerat, finxit ipsa Medea se esse discordem cum Iasone et aufugit ad domum dicti Pelias qui iam erat senex, et manens cum filiabus dicti Pellias dixit eis: *Si facitis tale balneum cum herbis talibus patri vestro, incontinenti efficietur iuvenis*; et hoc filie credentes sic fecerunt, ex quo ipse Pelias interemtus est.
|
||
|
||
{Ello passò per l'isola di Lenno
|
||
poi che l'ardite femmine spietate
|
||
tutti li maschi loro a morte dienno}
|
||
|
||
Dicit auctor quod, cum ipse Iason iret pro acquirendo aureum velus, transivit per insulam Lenni, in qua siquidem insula omnes mulieres habitantes per aliquod temporis antequam ipse Iason inde transiret occiderant omnes masculos, tam maritos quam etiam patres fratres et filios. Et hoc fecerunt ex dolore maximo quem habebant quia mariti ipsarum ipsas dereliquerant propter putridum fetorem yrcinum qui ex istis mulieribus procedebat; et hunc putridum fetorem aduxerat dictis mulieribus domina Venus ex eo quod ipsam dominam Venerem contempnebant: omnibus aliis diis preter ei sacrificia ymolabant. Et ex casu acciderat quod, ea die omnes mariti de partibus Tracie ad insulam redeuntes, nocte sequenti ipse mulieres ordinaverunt omnem masculum interficere et sic maritos omnes reversos ad insulam; et dictis mulieribus de ipsorum reditu letitiam simulantibus, ipsos dormientes cum omnibus aliis masculis necaverunt et ad tantum scelus domina Venus in soniis provocaverat ipsas mulieres, quarum prima Poliso que alias convocavit et monuit ad dictum malefitium perpetrandum.
|
||
|
||
{Isifele ingannò, la giovinetta} Hec Ysifele fuit filia regis Toantix, qui rex erat illius insule. Que Ysifele ex pietate paterni sanguinis decipit omnes alias mulieres ex eo quod, sicut promixerat et iuraverat aliis mulieribus, patrem suum non interfecit sicut interfecerunt alie, quia, cumpatiens seni patri, nocte qua reliqui fuerunt mortui, ipsum posuit in quadam navi ita quod evasit et pervenit ad quandam insulam que dicitur Chio. Sed hanc Ysifile cognovit Iason ex pulcritudine et eloquentia sua et ipsam Ysifele pregnantem reliquid; et multi ex sociis dicti Iasonis cognoverunt multas ex dictis mulieribus et ipsas pregnantes reliquerunt. Que Ysifele ex Iasone peperit duos filios uno partu, unum quorum vocavit Toantem, alterum Eveneum. Et quamvis Ianson et sotii promississent Ysifele et aliis mulieribus redire per dictam insulam cum aureo velere acquisito, et ideo quia non redierunt per locum, deceperunt eas et navicantes a remotis per mare in Greciam redierunt. Decurso autem multo tempore, audientes et invenientes mulieres predicte regem Toantem patrem Insifele regnare in insula Chio et mortuum non fuisse a filia, ut debuerat et sicut alie fecerunt, cum magno furore currentes ad eam ipsam occidere voluerunt, tamen Ynsifele sola in quadam navi mare intrans effugit et evasit ab eis. Et propterea cruciatur iste Iason in hoc loco ex deceptione Ysifele et etiam Medee, quia ipsam Medeam, sicut ei promiserat quando docuit dictum Iasonem acquirere et accipere velus aureum, secum non tenuit cum reversus fuit in patria, sed ipsam dereliquid; ex cuius deceptionis anxietate ipsa Medea occisit duos filios quos habuerat ex Iasone predicto; et propterea dicit testus {E anche di Medea si fa vendetta}.
|
||
|
||
{E se' Alessio Interminei da Lucca} Iste Alexus de Interminellis de civitate Lucana in hoc deliquit potissime quia ex multis blanditiis et coloratis verbis ipsius multas mulieres decepit, et propterea, cum in profluvium luxuriose deceptionis se ipsum demiserit, in profundum penalis putredinis est demersus. Nam de illis est de quibus in psalmo legitur: *Computruerunt iumenta in stercore suo*; isti sunt illi de quibus in libro Sapientie scribitur: *Venite et fruamur bonis, corronemus nos rosis antequam relinquamus signa letitie*.
|
||
|
||
{Di quella sozza e scapigliata fante} Hec fuit illa proditoria meretrix amica Sansonis que Tayda vocabatur. Qui credens diligi per eam de ipsa confidit, que ipsum postmodum tonsoravit et tradidit in manibus Filisteorum et inimicorum suorum.
|
||
|
||
{O Simon mago, o miseri seguaci} Cum trattaverit auctor supra XI capitulo generaliter de violentia et fraude, XII capitulo spetialiter de violentia proximi et bonorum suorum, XIII de violentia et iniuria eorum qui se ipsos et bona consumunt, XIIIIº de violentia et iniuria maiestatis divine, XV et XVI de violantibus naturam et peccato contra naturam commisso, XVII de fenore et feneratoribus contra naturam agentibus, XVIIIº de ipsorum fraudibus qui propter finem luxurie decipiunt mulieres, hoc presenti capitulo XVIIIIº tractare intendit de fraudulentia simonie, per quam infertur fraus et violentia rebus et bonis divinis et honoribus et virtuosis usibus deputandis; et propterea dicit auctor: O vos simoniaci, nunc oportet quod tractem de simonia et materia vestra. Nam sciendum est quod simonie nomen sumpssit originem ab illo fraudulente Symone mago qui fuit temporibus primi patris beati Petri apostoli. Qui Simon tante dolositatis et fraudulentie fuit ut ab apostolis Dei sibi peteret per pecuniam dari et vendi gratiam Spiritus sancti; tunc beatus Petrus maledicens ei dixit: *Vade! quod pecunia tua tecum sit in perdictione*.
|
||
|
||
{O somma sapienza} Hic auctor extollit et laudat sapientiam Dei ex mira diversitate locorum et tormentorum que vidit.
|
||
|
||
{Non mi parean men ampi nè maggiori
|
||
che que' che son nel mio bel San Giovanni}
|
||
|
||
Dicit auctor quod vidit in loco isto quosdam lapides concavos et rotundos magnos et latos quemadmodum sunt hii qui in ecclesia Sancti Iohannis in civitate Florentie sunt deputati ad pueros bapticçandos. In quo siquidem lapideo ministerio, facto ad modum catini, dicit Dantes quod, eo tempore quo Florentie permanebat, invenit quendam qui in eo ceciderat cum capite deorsum, ita quod nisi pedes et tibie exterius apparebant; ad cuius evasionem ipse Dantes fregit lapidem ne sufocaretur in aqua in ipso catino lapideo existente. Et propterea dicit auctor quemadmodum a parte superiori dicti lapidis non videbantur nisi pedes et tibie supradicti, ita dicit auctor se vidisse in hac parte inferni quosdam peccatores inclusos in quibusdam lapideis ministeriis, ex quibus pedes et tibie usque ad partem grossam solumodo videbantur; et hoc est quod dicit testus exemplificative loquendo dum dicit {E questo sia suggel ch'ogn'omo sganni}.
|
||
|
||
{Le piante erano a tutti accese intrambe} etc. quia per se patent.
|
||
|
||
{Ed el gridò: Se' tu già costì ritto,
|
||
... Bonifazio?} etc.
|
||
|
||
Iste qui loquitur verba ista fuit papa Nicchola de Ursinis qui propter immensam cupiditatem ipsius, prout testus declarat inferius, symoniace vixit, et credens quod Dantes esset anima pape Bonifatii, qui post eum descenderet ad locum ubi sic precipitatus iacebat idem papa Nicchola, dixit hec verba ipsi Danti: Non credebam te Bonifatium tam celeriter hoc tempore huc accedere nec credebam adhuc te fore contenctum regimine et pecunia, propter quam fraudulenter accepisti pulcram dominam, hoc est Ecclesiam decepisti. Nam ipse papa Bonifatius per fraudem et artem suam procuravit intantum quod frater Petrus de Morono, qui tunc temporis erat pontifex et dicebatur papa Cilestrinus, renuntiavit pontificatui; post renuntiationem cardinales reliqui ex solicitudine et arte ipsius pape Bonifatii eum in pontificem elegerunt.
|
||
|
||
{E veramente fui figliuol de l'orsa} Hoc est dicere quod erat papa Niccola de Ursinis.
|
||
|
||
{Chè dopo lui verrà di più laida opra
|
||
... Nuovo Iasòn sarà, di cui si legge}
|
||
|
||
Per hec verba vult predicere papa Nichola de Ursinis quod post mortem pape Bonifatii alius pastor in pontificatu succedet, qui tam symoniace et scelerate vivet in orbe quod eodem papa Niccola et etiam Bonifatio deterior et magis symoniacus reputabitur; dicit etiam quod ipse futurus pastor sic tractabitur a rege France et eidem regi Francie annua tributa persolvet, quemadmodum de quodam Iasone legitur in libro Machabeorum. Cui Iasoni rex Anthiocus concesit summum sacerdotium, ex quo ipse Iason sacerdos eidem Antioccio regi dabat censum in aliqua quantitate pecunie; qua siquidem recepta pecunia ipse Antiochus rex dictum Iasonem de pontificatu deposuit. Nam sicut legitur in libro Machabeorum dicitur ibi, et hoc est quod dicit testus
|
||
{Ne' Maccabei; e come a quel fu molle
|
||
suo re, così fia lui chi Francia regge}.
|
||
|
||
{Nè Pier nè li altri tolsero a Matia
|
||
oro od argento}
|
||
|
||
Auctor redarguit ipsum papam Niccolam dicendo qualiter beatus Petrus nec alii apostoli acceperunt aurum nec argentum beato Mathie quando ipsum susceperunt in ordinem et dignitate apostulorum in locum Iude prodictoris, et sic ipse papa debuisset visisse et non accepisse symoniace aurum nec argentum.
|
||
|
||
{Di voi pastor s'accorse il Vangelista,
|
||
quando colei che siede sopra l'acque
|
||
puttaneggiar coi regi a lui fu vista}
|
||
|
||
Ad habendam veram notitiam huius testus opportet necessario aduci et declarari verbum illud beati Iohannis evangeliste Apocalipsis XVIIIIº: *Veni et ostendam tibi dannaptionem meretricis magne que sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terre et inebriati sunt qui abitant terram de vino prostitucionis. Et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam cocineam plenam nominibus blasfemie, habentem capita VII et cornua X*. Ad quorum siquidem verborum expositionem lucidam est notandum quod hec mulier meretrix magna significat et figurat vanitatem mundanam, que in apetendis et prosequendis ydolis et terestibus et in contemnendis et fugiendis celestibus tota submergitur. Hec siquidem mulier est illa ventosa et inanis inlecebra et dilectio temporalis, que per se falax et ceca ubique terrarum omnes fallit et cecat; de qua scriptum est Eçeciel XVI: *Et hedificasti tibi lupanar et fecisti postribulum in cuntis plateis*. Hec mulier est illa miserima avaritia que voluntates omnium ad implendum insatiabiles apetitus accendit, de qua per Ysayam legitur: *In capite omnium avaritia*. Et ut brevius concludatur, rationabiliter dici potest: hec est illa vanitas vanitatum, secundum sententiam Salomonis, generis humani perdicio, que sedet super aquas multas, hoc est super gentes multas et populos; vel dicas quemadmodum dicit glosa: *Super aquas multas, hoc est super delitias et divitias huius mundi que ad modum aquarum efluunt instabiles et caduce; cum qua meretrice, vanitate et cupiditate mundana, fornicati sunt reges terre, quia reges et principes orbis terre et alii spirituales et temporales prelati, salva semper reverentia et honore bonorum, cum hac meretrice fornicati sunt, cum cupiditate superbia luxuria et omnium temporalium et terrestrum vanitate corrupti ab ipso summo bono et a prima veritate declinant*.
|
||
|
||
{Quella che colle sette teste nacque,
|
||
e da le diece corna ebbe argomento}
|
||
|
||
Hec est illa meretrix magna vanitas mundi, in qua firmata et radicata sunt VII vitia capitalia – superbia, avaritia, luxuria, invidia, vanagloria, accidia et gula –, ex quibus maxima pars mortalium dannatur et perit. Et nedum per VII vitia capitalia dampnatur genus humanum, verum etiam per cornua X, hoc est per X prevaricationes contra X precepta legis. Que X prevaricationes sunt: nam prima est veneratio ydolorum, secunda est blasfematio Dei, tertia sabati transgressio, et hec tria sunt contra precepta ad Deum pertinentia; quarta prevaricatio est odium proximi, Va inhonoratio parentum, VIa adulterium, VIIa furtum, VIII testificatio falsa, VIIII concupiscientia aliene rei est, decima prevaricatio concupiscientia aliene mulieris. Et sic colligitur ex premissis quod hec est illa vanitas mundi sedens super gentes multas, per quam reges, principes et prelati quam plurimi sunt corrupti et que causat quod per VII delicta mortalia et X prevaricationes contra X precepta legis mortales moriuntur et pereunt.
|
||
|
||
Fin che virtute al suo marito piacque Hoc est dicere quod hec vanitas viciosa cum VII vitiis capitalibus et prevaricationibus X tam diu stetit et optata fuit mentibus et actibus hominum, et unusquisque peccator per ipsam vanitatem deliquid, donec placuit humano et rationabili intellectui virtutem et veritatem agnoscere et ipsam virtutem tamquam sponsam coniungere, ipsam vanitatem, prevaricationes et vitia relinquendo; vel dicas hec vanitas humanam naturam corupit, donec omnipotenti Deo, qui est auctor virtutis et gratie, placuit infundere gratiam peccatori ut, relictis vitiis, virtutibus iungeretur.
|
||
|
||
{Ahi, Costantin, di quanto mal fu matre,
|
||
non la tua conversion, ma quella dote
|
||
che da te prese il primo ricco patre!}
|
||
|
||
Nunc auctor reprendit liberalitatem Constantini inperatoris, quia, cum olim Constantinus imperator mirabilibus meritis beati Silvestri tunc pape ex infideli fidelis est factus, et ad reverentiam et devotionem maiorem divini cultus ampla liberalitate et magnificentia dotavit Ecclesiam; ex quo, dicit auctor, ipse Constantinus est causa tanti sceleris tanteque simonie, quia si non dottasset Ecclesiam privilegiis, beneficiis et honoribus, pastores et prelati Ecclesie non crassarentur nec delinquerent in bonis Ecclesie.
|
||
|
||
{Di nova pena mi conven far versi} Auctor proxime precedenti capitulo tractavit de quadam fraudulentie specie, in presenti vero capitulo tractare intendit de quadam alia specie fraudulenta, videlicet de auguriis, faturis, divinationibus et similibus.
|
||
|
||
{Drizza la testa, drizza, e vedi a cui
|
||
s'aperse a li occhi d'i Teban la terra}
|
||
|
||
Iste de quo loquitur Virgilius fuit quidam nomine Amphyraus maximus augur et fuit unus ex VII regibus qui iverunt ad obsidendam civitatem Tebarum. Et cum iste Amphiraus invenisset per augurii sui artem quod si accederet ad obsidionem civitatis Tebarum deficeret in exercitu, et propterea timens latuit occulte in domo sua antequam vellet accedere ad exercitum; uxor vero eius Erifile manifestavit ipsum latere in domo et sic inventus Amphyraus cohactus est ad exercitum pervenire Tebarum. Cum autem ad exercitum pervenisset, incontinenti ipsum Amphiraum cum equo et armis omnibus terra obsorbuit; et cum digluctiretur a terra Tebana, obsessi, existentes super muris civitatis, videntes ipsum ruentem, clamabant contra eum et dicebant despective loquendo: *Ubi ruis, Amphirae?* Et idcirco, ut premictit thestus, ipse Amphyraus et alii augures pena debita puniuntur: nam sicut indignum erat ipsos augures velle videre longius et ea sapere que sapere non debebant, et bene meritum est ut ipsorum facies ad posteriora transversa retro et per contrarium videant, quia per directam anteriorem et veriorem viam vivere et videre contempserunt.
|
||
|
||
{Vedi Tiresia, che mutò sembiante} Iste Thiresia fuit quidam augur et filius Peieri de civitate Thebarum, qui, dum quadam vice per quoddam nemus accederet, invenit duos serpentes ad invicem coeuntes et accepta quadam virga serpentes percuxit, ex quo factum est quod ipse Tyresia in mulierem conversus est. Et dum per spacium VII annorum ipse Tyresia mulier permansisset, accidit quod, ipso redeunte per dictum nemus, iterum invenit serpentes predictos coeuntes simul, et adhuc acepta quadam virga percussit serpentes, ex quo rediit in virum, ita quod ex dictis casibus expertus est naturam utriusque sexus. Interrogatus autem ipse Tiresia quadam vice a Iove et a domina Iunone eius uxore, contendentibus et querentibus utrum maior ignis libidinis et luxurie esset in muliere vel in viro, respondit Tyresia quod, cum probavisset statum utriusque, invenit et dixit quod in muliere erat maior ardor luxurie; ex quo irata domina Iuno eum privavit oculis, Iupiter autem in restaurationem ipsius ipsum fecit augurem.
|
||
|
||
{Aronta è quel ch'al ventre} Iste Aronta fuit quidam agur in partibus Tuscie qui latebat et habitabat in montibus et partibus Lunisane, et iste fuit qui predixit Pompeio suis temporibus omnia que ipsi Pompeio poterant evenire.
|
||
|
||
{Manto fu, che cercò per terre molte} Ista Manto fuit quedam mulier filia predicti Tiresie de civitate Tebarum. Que Manto, secundum quod scribit Virgilius, per mundum peregrinavit et, postquam per multas civitates et loca varia perquisivit, tandem ad Ytalie partes pervenit, mortuo Tiresia patre suo, postquam civitas Baci, hoc est civitas Tebarum, pervenit in servitutem tempore Thesei, filii regis Atheniensium, qui ipsam civitatem sue iurisdictioni et servituti submisit.
|
||
|
||
{Suso in Italia bella giace un laco} Auctor, volens effectualiter demostrare de vita et fine huius auguris mulieris, declarat et scribit per inditia et confines de loco Ytalie ad quem finaliter ipsa Manto reducta est, et dicit quod Benaccus, hoc est aqua illa que dicitur lago de Garda, qui lacus funditur inter Gardam et Valcamunegam et in medio loco istius lacus de Garda sunt confines diocesis civitatis Trenti, civitatis Brixie et Verone; usque ad quem locum confinium predictorum unusquisque episcoporum dictarum trium civitatum signare posset, si per illud iter accederet, hoc est quod usque ad locum dictorum confinium extenditur auctoritas et iurisdictio uniuscuiusque dictorum episcoporum et civitatem suarum. In cuius siquidem lacus ripa positum est quoddam pulcerimum castrum vocatum Peschera et est in tam depressa et infima parte lacus predicti, ex qua parte depressa egreditur aqua de lacu predicto que facit fluvium qui vocatur lo Menchio; et iste fluvius sic appellatur usque ad locum qui dicitur Governolo Mantuanorum, qui in dicto loco intrat Padum.
|
||
|
||
{Non molto ha corso, ch'el trova una lama} Dicit testus quod iste Mencius non dilattatur multum quod invenit quandam paludem et fit ibi quidam lacus proximus civitati Mantue, qui siquidem lacus vel palus tempore extivo modicam habet aquam et propterea dicit {E suol di state talor esser grama}.
|
||
|
||
{Quindi passando la vergine cruda} Modo dicit auctor quod ista Manto, videns dictum locum solitarium et aptum sue contemplationi et arti, ipsum locum elegit et suo tempore habitavit ibidem, et finaliter moriens ibi corpus suum et ossa reliquid. Homines vero ceteri per loca proxima et circumstantia habitantes, videntes dictum locum esse fortem, ibi fundaverunt et construxerunt civitatem Mantue, et quia illa Manto locum illum prius in suam habitationem elegerat ipsam civitatem a nomine suo Mantuam vocaverunt.
|
||
|
||
{Già fuor le genti sue dentro più spesse} Dicit quod civitas Mantue fuit pluribus gentibus et habitatoribus copiosa quam nunc, et maxime antequam dominus Pinamonte de Bonacolsis expelleret comites de Casaloldi.
|
||
|
||
{Allor mi disse: Quel che da la gota} Iste de quo dicit auctor fuit quidam vocatus Eripilo augur maximus tempore quo Greci omnes exiverunt Greciam ita quod nullus masculus remansit in Grecia; et postmodum Greci dicti in Aulide insula convenerunt ut postmodum ad obsedionem Troie procederent. Iste Eripilus dedit Grecis, secundum augurii sui artem, horam et puntum quibus ipsi Greci debebant incipere iter suum pro obsedione Troyana.
|
||
|
||
{Michele Scotto fu, che veramente} Iste Michael Scottus fuit valde peritus in magicis artibus et scientia augurii, qui temporibus suis potissime stetit in curia Fiderigi inperatoris.
|
||
|
||
{Vedi Guido Bonatti} Iste Guidus fuit quidam qui in istis auguriis et supersticiosis invocationibus insistebat.
|
||
|
||
{Vedi le triste che lasciaron l'ago} Per hoc quod dicitur {Vedi le triste che lasciaron l'ago} significantur anime omnium infelicium mulierum que, relitis debitis usibus et institucionibus mulierum, auguriis, incantationibus et faturationibus se dederunt.
|
||
|
||
{Ma vienne omai, che già tiene 'l confine
|
||
d'amendue li emisperi e tocca l'onda
|
||
sotto Sobilia Caino e le spine}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod dies declinabat et nox succedebat ipsis Virgilio et auctori. Nam cum sol semper sit confinis uni ex emisperiis quando alteri emisperio presit, quia sole existente in nostro emisperio nox residet in alio emisperio, et sole declinato ab emisperio nostro et ad aliud emisperium devoluto, habemus noctem et ibi est dies; et propterea cum sol sit ille qui proprie sit confinis istorum emisperiorum, idcirco, sicut dicit testus, Virgilius solicitat Dantem de celeriori progressu, quia sol, hoc est dies, declinabat circa eos exsistentes in alio emisperio et ascendebat versus emisperium nostrum; et hoc est quod dicit {Caino e le spine significatur luna}, quia fabulose dictum est apud antiquos quod illud nigrum existens in luna est Cayn deferens spinas. Sibilia vero est quedam magna civitas in confinibus occidentis in Ispania posita prope mare. Cum autem in medio mensis martii incepisset auctor hoc trattatum, et in ipso tempore martii prope auroram diei luna declinet et occidat ibi in partibus Inspanie ubi est occidens orbis, idcirco hoc aliud non est dicere quam quod dies auferebatur ab eis existentibus in alio emisperio et succedebat existentibus in nostro emisperio; et per hoc notatur secunda dies qua stetit et vidit hec omnia auctor in inferno.
|
||
|
||
{Così di ponte in ponte, altro parlando} Auctor, proseguens de materia fraudulentie, in capitulo isto tractare intendit de illa fraudulentie specie per quam aliquis truffatur, baratat et decipit rem publicam et patriam in comuni vel amicos vel proximos in speciali. Et exemplificative loquendo dicit se invenisse in parte ista talem locum talesque tortores prout est locus in civitate Venetiarum qui vocatur l'arsenà, in quo siquidem loco diversa ministeria fabricationes et operationes varie per artifices et magistros ibidem manentes ad constructionem et refectionem navium peraguntur; et hoc est quod dicit testus
|
||
{Quale ne l'arzanà de' Viniziani
|
||
bolle l'inverno la tenace pece}.
|
||
|
||
{Ecco un de li anzian di Santa Zita!} Dicit auctor quod iste peccator qui ferebatur per hunc demonem ad tormentum erat unus ex antianis de civitate Lucana; que civitas significatur ex eo quod dicit de Sancta Zita, quia ecclesia Sancte Çite est ecclesia maior civitatis predicte.
|
||
|
||
{Ogn'uom v'è barattier, fuor che Bonturo} Dicit testus quod omnes de civitate predicta sunt baraterii et predones rei publice excepto quodam qui vocatur Bonturus filius Dati; qui Bonturus temporibus suis fuit magnus popularis et potens in civitate predicta.
|
||
|
||
{Gridar: Qui non ha loco il Santo Volto!} Ecclesia Sancti Vultus est magna et devota ecclesia in civitate Lucana. Et cum iste peccator fuerit de civitate predicta, propterea dicunt demones adversus peccatorem predictum quod liberari non potest a manibus eorum per potentiam et orationes Sancti Vultus.
|
||
|
||
{Qui si nuota altrimenti che nel Serchio!} Serchius est fluvius quidam decurrens per civitatem Lucanam et propterea dicunt demones adversus peccatorem predictum quod in ista pice et loco tormentorum alio modo natatur quam in flumine Serchii.
|
||
|
||
{Non altrimenti i cuoci a' lor vassalli} Exemplificative loquitur auctor in parte ista et quia hec et proxime subsequentia per se patent ad alia procedetur.
|
||
|
||
{Così vid' io già temer li fanti
|
||
ch'uscivan patteggiati di Caprona}
|
||
|
||
Adhuc exemplificative loquitur auctor dicens quod quemadmodum iuvenes pedites existentes obsexi in castro Caprone comitatus Pisarum timuerunt, cum egressi fuerunt castrum Caprone, ipsum tradentes adversariis obsidentibus, ita dicit auctor se fuisse perterritum et timere ne demones in eum irruerent contra fedus et pactum in quibus convenerunt cum Virgilio.
|
||
|
||
{Ier, più oltre cinqu'ore che quest'otta
|
||
mille dugento con sessanta sei
|
||
anni compiè che qui la via fu rotta}
|
||
|
||
Hec verba loquebatur demon ille Virgilio et Danti, ipsos struens de futuro itinere eisque demostrans qualiter per tramitem in quo erant per directum ipsius itineris ulterius procedere non valebant, ex eo quia locus ille montuosus et infernalis in suo itinere diructus et devastatus fuit tempore quo tremuerunt infernus abissus et montes propter venerabilem et inclitam passionem Domini nostri Yesu Christi. Et cum eo tempore quo auctor ista vidit et erat in exercitio huius operis currerent anni Domini MCCLXVI a venerabili passione ipsius, idcirco dicit quod tantum est tempus quo via illa dirupta permansit; ex quibus siquidem verbis etiam aliud sequitur, quia clare videri potest quantum sit tempus quo auctor agressus fuerit materiam istam. Cumque tunc temporis currerent anni Domini a passione ipsius MCCLXVI et Dominus noster vixerit in carne mortali XXXIIIº vel circa a Passione ipsius, et sic currebant anni Domini a Nativitate ipsius MCCLXXXXVIIIIº, et currant hodie MCCCXXIIIIº, idcirco dici potest XXIIIIº annos fore completos quibus incepit hoc opus.
|
||
|
||
{Ma prima avea ciascun la lingua stretta
|
||
...ed elli avea del cul fatto trombetta}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod omnes alii demones preter Malacoda habebant paratas linguas eorum ut post Virgilium et auctorem turpiter resonarent, tamen iste Malacoda turpior et crudelior ceteris ex parte posteriori turpius resonavit.
|
||
|
||
{Io vidi già cavalier muover campo,
|
||
e cominciare stormo}
|
||
|
||
Auctor in presenti capitulo, quemadmodum in proximo precedenti, tractat et de quibusdam barattatoribus et fraudulentibus deceptoribus patrie sue et dominorum suorum, tamen in isto principio exemplificative loquens dicit quod, quamvis per tempora iam decursa viderit multos milites multosque preliorum et armorum et campestrium pugnarum eventus sub trunbetis et tubis et aliis sonoris instrumentis moveri, tamen numquam vidit aliquos pedites vel milites moveri sub tam varia tuba vel çelamella quemadmodum vidit demones predictos. Sed auctor se excusans dicit quod ita fieri oportet ut in ecclesia conversetur cum sanctis, in taberna cum lascivis, gulosis et cum demonibus in inferno.
|
||
|
||
{Come i dalfini, quando fanno segno} Dicit auctor quod peccatores bullientes sub pice aliquando propter alevationem et refrigerium pene sue in tantum sublevantur extra bulientem picem quod apparebant renes eorum exterius, quemadmodum faciunt dalfini pisces in mari, qui, sentientes fluctus et turbationes maris ex inferioribus et profundis partibus sursum ascendere, in tantum ad sumum aque perveniunt quod ostendunt navicantibus totum dorsum et schenam; ex quorum iudicio provident navicantes ad ipsorum salutem.
|
||
|
||
{Poi fui famiglia del buon re Tebaldo} Iste infelix peccator sic deductus et laceratus, ut inferius continetur, fuit familiaris Tebaldi regis Navarre, in cuius curia maximas fraudulentias et baratarias commisit.
|
||
|
||
{Ed ei rispuose: Fu frate Gomita} Iste frater Gomita fuit de partibus Sardinie et fuit siniscalcus et quasi dominus totius curie iudicis de Calura, et per fraudulentias et pecuniam quam accepit inimicos iudicis quos carceratos habebat in partibus Sardinie relasavit.
|
||
|
||
{Usa con esso donno Michel Zanche} Iste dominus Michael Çanche fuit de partibus Sardinie et cum eodem fratre Gomita baractarias et fraudulentias maximas perpetravit; quorum lingue numquam sacie vel fesse fuerunt male dicere vel trattare propter pecuniam.
|
||
|
||
{Omè, vedete l'altro che digringna} etc. subsequentia usque in fine capituli quia per se patent.
|
||
|
||
{Taciti, soli, sanza compagnia} Cum in capitulis precedentibus tractaverit auctor de quibusdam speciebus fraudulentie, idcirco materiam prosequens in isto tractare intendit de fraudolentia ypocrite et ypocresie adherentibus. Dicit tamen in principio huius capituli quod ex furore et rixa illorum duorum demonum precedentium se ipsos ad invicem impugnantium per quoddam accidens recordatus fuit de fabula quam dicit Ysopus de rana et mure, maxime quando rana, volens transire aquam simul cum mure, et, ligato quodam filo pro securitate utriusque ad pedem rane et muris, mus autem timens intrare aquam, rana vero volens intrare aquam terramque relinquere, se ipsos ex opposito utrinque trahebant et unus alium vincere conabatur. Sic dicit auctor quod illi duo demones, de quibus tractatur in fine capituli precedentis, se ipsos ad invicem impugnabant.
|
||
|
||
{Se l'ira sovra 'l mal voler} Per verba ista ostendit auctor se timere ne demones ipsi offendentes se ipsos insequantur ipsum ad iniuriam et offensionem ipsius, et propterea dicit testus {Ei ne verranno dietro più crudeli}.
|
||
|
||
{E quei: S'i' fossi di piombato vetro} Respondit Virgilius Danti dicens: Si ego essem blombatum vitrum, hoc est quoddam speculum, et speculareris in me, celerius non viderem ymaginem tuam exteriorem sicut celeriter video et cognosco ymaginationem tuam; et hoc est quod dicit testus {Pur mo venieno i tuo' pensier tra' miei}.
|
||
|
||
{Che in Colonia per li monaci fassi} Exemplificative loquitur auctor dicens quod quidam peccatores cruciati in isto loco habent capas maximas coperientes usque ad pedes eorum, que similes erant capis et vestibus monacorum de partibus Colonie.
|
||
|
||
{Di fuor dorate son, sì ch' elli abbaglia
|
||
... che Federigo le mettea di paglia}
|
||
|
||
{Frati godenti fummo, e bolognesi;
|
||
io Catalano e questi Loderingo} etc.
|
||
|
||
Isti duo fuerunt fratres gaudentes de magnis domibus civitatis Bononie, viri utique magne scientie et industrie, quibus atributa fuit potestas pacificari populum et civitatem Florentie. Cum autem Florentiam pervenissent, ibidem recepti cum honore maximo ut per eos, tamquam per forenses et mediatores remotos, discordie civium sedarentur, dicit auctor quod fuerunt tales pacificatores quod adhuc ostenditur et apparet circa Guardingnum. Hoc est dicere quod in civitate Florentie non concordiam sed discordiam tractaverunt, cum omnes domus illorum de Ubertis ex ipsorum tractatu destructe fuerunt; quorum casamenta posita sunt in quadam contrata civitatis Florentie dicta Guardingo.
|
||
|
||
{Un, crucifisso in terra con tre pali} Iste qui defixus erat in terra cum tribus palis fuit ille Cayfax desperatus, qui inter alios pontifices et Phariseos consuluit dixitque Iudeis quod oportebat quod unus homo, idest Dominus Iesus Christus, pro populo moriretur.
|
||
|
||
{E a tal modo il socero si stenta} Dicit testus quod etiam in profundiori loco huius infernalis loci simili modo cruciatur socer ipsius Cayfe, qui vocatus fuit Anna ex numero dictorum pontificum et Phariseorum, ex quorum consilio crucifixus fuit Dominus noster Iesus Christus.
|
||
|
||
{Lo duca stette un poco a testa china} Notandum est quod supra XXIº capitulo Virgilius petiit a demonibus informari de prosecutione sui ytineris, cui demones responderunt sicut continetur ibi
|
||
{E se l'andare avante pur vi piace,
|
||
andatevene su per questa grotta;
|
||
presso è un altro scoglio che via face};
|
||
|
||
ex quo timens Virgilius ne demones ipsum per contrarium informassent, adhuc petit ab isto fratre gaudente de itinere informari. Cui respondet frater, Virgilium ipsum informans, et dicit {montar potrete su per la ruina}, et ex hoc perpendit Virgilius quod per ipsos demones de prosecutione itineris vere non fuerat informatus, et propterea subsequenter dixit Virgilius reprehendendo falsitatem dictorum demonum, sicut dicit testus {Lo duca stette un poco a testa china}.
|
||
|
||
{Poi disse: Mal contava la bisogna
|
||
colui che 'l peccator di qua vicina}
|
||
|
||
Hoc est dicere: Ille male consulebat nobis de necessitate itineris, qui est vicinus hic peccatori, scilicet demon, quia in inferno solum duo sunt vicini, peccator et demon. Ad quod respondet dictus frater et dicit: Non mireris, Virgilii, quia iam audivi dici Bononie quod diabolus, inter alia sua vitia, est falsus et mendax; et hoc est quod dicit testus in fine.
|
||
|
||
{In quella parte del giovanetto anno
|
||
che 'l sole i crin sotto l'Aquario tempra}
|
||
|
||
Auctor materiam fraudulentie prosequens, tractat in presenti capitulo de illa fraudulentia violenta que commictitur per predones; et cum supra in fine capituli precedentis Virgilius iratus et turbatus discesserit a peccatoribus illis quos ibi relinquid, auctor exemplificative loquens dicit quod timuit et perterritus fuit videns turbationem Virgilii, tamen postmodum ex suasu et facie bona Virgilii gaudium et confortationem asumpsit, quemadmodum accidit rustico qui in medio mensis ianuarii, quo siquidem mense sol intrat signum aquarii, videt terram copertam et habundantem nive, quam nivem appellat sororem bruine, et sic contristatur et dolet, quia gregem suam ad pascua non potest emictere ex temporis gravitate, postmodum vero boni temporis adveniente temperie pecora sua trasmictit ad pascua, et sic exillaratur et gaudet; et hoc est quod dicit testus {quando la brina in su la terra assempra}. Alia subsequentia per se patent.
|
||
|
||
{Omai convien che tu così ti spoltre} Verba ista et proxime subsequentia sunt notabilia. Ex quibus notandum est quod absque duris laboribus et studio operoso nec virtus acquiritur nec eterna beatitudo meretur: nam non per vias planas et faciles, non per dulces sonnos nec per quietis et voluptatis inlecebras habetur congnitio sapientie et ad celestes delitias pervenitur.
|
||
|
||
{Non so chi disse ancor: Che sovra 'l dosso
|
||
fosse da l'arco}
|
||
|
||
Dicit auctor quod in hac parte audivit quandam vocem inaptam cuiusdam proferentis verba premissa. Alia per se patent.
|
||
|
||
{Altra risposta, disse, non ti rendo
|
||
se non lo far}
|
||
|
||
Hoc est dicere: Aliud non respondeo tibi nisi quod fiat et faciam quod queris.
|
||
|
||
{Che la memoria il sangue ancor mi scipa} Hoc est dicere quod adhuc recordatur de hiis que vidit ibi.
|
||
|
||
{Più non si vanti Libia con sua rena} Dicit auctor tot et tantos vidisse serpentes in hac parte inferni quod Libia arene non sunt tot et tales: nam Libia arene est quoddam desertum sub meridie in partibus Ethiopie, que inter ceteras partes mundi habundat serpentibus et rectilibus venenosis. Causam vero propter quam hec Libia in tantum abundat serpentibus ponit Ovidius libro: quod, cum Teseus abscindisset capud Gorgone et illud deferret per partes Libie et ex abscissione capitis infinite gutte sanguinis emanarent, dicitur quod ex unaquaque gutta cadente in pulvere propter humiditatem sanguinis et caliditatem solis extivi procreatus est unus serpens, et propterea ex procreatione dictorum serpentium in tantum partes predicte serpentibus dicuntur affluere.
|
||
|
||
{Chè se chelidri, iaculi e faree} Hec omnia sunt nomina serpentium quos producit illa pars terre.
|
||
|
||
{Sanza sperar pertugio o elitropia} Elitropia est lapis pretiosus tante virtutis, ut dicit liber de proprietatibus rerum, quod deferentem ipsum aspicientibus invisibilem reddat; et propterea dicit auctor quod anime iste hac pena dampnate cruciantur, non sperantes penam effugere per virtutem talis lapidis nec per remedium alicuius foraminis in quod afugere vel intrare valerent.
|
||
|
||
{Così per li gran savi si confessa
|
||
che la fenice}
|
||
|
||
Dicit auctor quod quemadmodum accidit huius miseri cruciati cinerem conveniri in unum et in corpus pristinum iterari, sic per sapientes scribitur quod accidit in finice. Nam, sicut habetur ex libro de proprietatibus, fenix est nobilissima avis in spetie sua sola vivens in orbe, que vivit per tempora Vc annorum; cuius alimenta sunt nardus, mirra, tus et alia aromata odorifera. Cum autem finem atigerit Vc annorum, ipsa per se in excellentissimo monte, eo maxime tempore quo solares radii calidius agunt et influunt, adducit et congregat nobiliora lignicula sive cortices cynnamomi cipressi et aliarum pretiosarum arborum; et ex hiis corticibus et ligniculis per ipsam fenicem cuiusdam domuncule forma constructa, ascendit domumculam et intantum agit et movetur et verberat ipsa ligna, quod ex virtute caliditatis solaris et motu et verberatione alarum et ex dictorum caliditate lignorum egreditur ignis vivus. Quo siquidem igne ex dictis ligniculis exterius perrumpente, ipsa fenix statin domunculam ipsam ingreditur, et in ea usque ad ultimum concrematur. Ex cuius cinere per naturam quidam vermiculus creatur et exit, crescens postmodum in finicem, et sic per tempora in ipsius finicis natura successive contingit. Et hoc est quod dicit testus ille {Quando al cinquecentesimo anno appressa}.
|
||
|
||
|
||
{Sì come a mul ch'i' fui; son Vanni Fucci} Iste Vannes Fucci fuit Pistoriensis et tamquam latro facinorosus per furtum spoliavit sacristiam maioris ecclesie Sancti Iacopi de Pistorio.
|
||
|
||
{Ma perchè di tal vista etc.
|
||
Pistoia in pria d'i Neri si dimagra;
|
||
poi Fiorenza}
|
||
|
||
Dicit auctor in verbis istis quod iste Vannes Fucci, turbatus quod visus erat per Dantem in pena premissa, ne ipse Dantes gauderet de ipsius digna tristitia et pena, quin etiam in aliquo turbaretur, prenuntiando dixit: Volo te scire, Dantes, quod de civitate Pistorii prius expellentur Nigri sive Guelfi, postmodum de civitate Florentie exibunt et expellentur Blanchi. Et hoc verum fuit tempore adventus domini Karoli Pocatere, quamvis Nigri prius civitatem Pistorii exivissent.
|
||
|
||
|
||
{Tragge Marte vapor di Val di Magra/ch'è di torbidi nuvoli involuto} Per hec verba iste spiritus predicit ipsi auctori exercitum et obsexum poni debere circa civitatem Pistorii. Nam per hunc vaporem de Valdemagra vult significare personam domini Maroelli marchionis de Malaspinis, qui in eodem exercitu et obsidione civitatis Pistorii fuit postmodum capitaneus generalis; et propterea dicit de Valdimagra, quia dictus dominus Maroellus in dictis partibus manet.
|
||
|
||
{Sovra Campo Pisan fia combattuto} Pisan est quedam porta civitatis Pistorii penes quam est campus ubi fuit exercitus et conflictus et expugnatio civitatis predicte, ex quo pars Blanca sive Ghibellina fuit ab eadem civitate depulsa; et hoc retulit spiritus iste ipsi auctori, ut ex eis materiam turbationis assumeret, et propterea dicit finis capituli {E detto l'ho perchè doler ti debbia!}
|
||
|
||
{Al fine de le sue parole il ladro} Quamvis supra proximo precedenti capitulo tractatum fuerit de fraudulentia qua puniuntur latrones, nichilominus adhuc auctor prosequitur de ista materia et dicit adhuc se non invenisse in aliquo loco vel circulo inferni spiritum tante ostinationis in Deum quante est Pistoriensis iste.
|
||
|
||
{Non quel che cadde a Tebe giù da' muri} Dicit auctor quod spiritus ille de quo tractatum est supra XX capitulo non fuit tante superbie in Deum quante est hic Pistoriensis, qui fuit Amphiraus, unus ex VII regibus qui iverunt in obsidionem civitatis Tebarum.
|
||
|
||
{Lo mio maestro disse: Questi è Caco,
|
||
che, sotto 'l sasso}
|
||
|
||
Iste Cacchus fuit quidam maximus depredator et latro, qui sub monte Aventino urbis Romane manebat et omnes transseuntes per passum illum severis angustiis, rapinis et homicidiis discipabat.
|
||
|
||
{Non va co' suoi fratei per un cammino} Dicit auctor quod iste Cacchus non sequitur viam fratrum suorum. Nam cum ipse Cachus furatus fuisset Erculi quasdam vacchas, ipse Ercules hoc sciens ipsum persecutus fuit usque ad speluncam suam et ipsum Cacchum cum clava sua ultra quam C ictibus percussit. Ex quibus C ictibus, prout dicit testus, ipse Caccus X non sentivit, quia antequam X ictibus fuisset percussus exstintus fuit. Fratres autem dicti Cachi fuerunt
|
||
|
||
{E tre spiriti venner sotto noi} etc. usque ad locum illum {li altri due}. Im parte ista dicit auctor se vidisse tres spiritus, quorum unus a quodam serpente transfixus et cum eodem serpente coniunctus et nexus. Postea vero ex tali coniuctione et morsu serpentis vidit ex ipso serpente et spiritu unum corpus et unam ymaginem effici et iste fuit quidam Florentinus, qui Angelus vocabatur, maximus fur.
|
||
|
||
{Li altri due l' riguardavano, e ciascuno etc.
|
||
Già eran li due capi un divenuti,
|
||
quando n'apparver due figure miste}
|
||
|
||
Dicit auctor se vidisse in parte ista duas animas simul coniunctas et mixtas habentes unam et eandem faciem et monstruosa membra: et isti fuerunt etiam duo Florentini maximi latrones.
|
||
|
||
{Come 'l ramarro sotto la gran fersa
|
||
dei dì canicular, cangiando sepe}
|
||
|
||
Auctor exemplificative loquitur dicens quod ramarrus, qui alio vocabulo ligoro appellatur, de mense augusti in diebus canicularibus, cum regnat stella illa que dicitur Canis, cum transit de una sepe ad aliam, tanta velocitate et agilitate incedit ut transeat tamquam fulgur ex venenosa caliditate et intemperie aeris; sic dicit auctor se vidisse unum parvum serpentellum nigrum et lividum admodum coloris piperis subito accessisse adversus alios duos spiritus, de quibus superius dictum est; et unum eorum aprehendit in umbilico et, cum eum sic in umbilico percussit, ab eo postmodum cecidit, prout per inferiora testus manifeste declarat.
|
||
|
||
{Taccia Lucano omai là dov' e' tocca
|
||
del misero Sabello}
|
||
|
||
Dicit auctor quod Lucanus non sic perfecte descripsit ystoriam Sabelli et Nasidii, qui duo sotii existentes cum Catone in Libia, accedentes in arena Libie, percussi fuerunt a morsibus serpentinis, ex quo subito ipsorum corpora in figuras varias mutata fuerunt et ibi finaliter defecerunt. Dicit etiam auctor quod Ovidius non sic perfecte descripsit transmutationem Cadmi, filii Azenoris regis Tebani, qui, dum inspiceret serpentem, in serpentem mutatus est, et propterea dicit Ovidius: *In serpentem spettas? et tu spectabere serpens*. Adhuc dicit auctor quod ipse Ovidius non sic perfecte descripsit de transmutatione Arethuse mulieris, que conversa fuit in fontem dum Alfeus fluvius ipsam diligens sequeretur, quemadmodum transmutari vidit dictas animas in serpentes et varias figuras que supra proxime scripte sunt.
|
||
|
||
{Insieme si rispuosero a tai norme} Adhuc auctor de materia prosequens dicit quod si spiritus iste Florentinus, qui vocabatur Bosius, ab hoc serpentello percussus, ipsum serpentellum in terram manentem inspiciens, in eundem serpentem et serpentina membra conversus est, et ipse serpens inspiciens dictum Bosium, serpentina sublata figura, in hominem et humanam efigiem est conversus.
|
||
|
||
{L'anima ch'era fiera divenuta} Dicit auctor quod anima ista Bosii que erat in serpentem translata fugiebat per vallem subillando tamquam serpens, et serpens alius qui transmutatus erat in hominem ipsum Bosium sequebatur.
|
||
|
||
{Poscia li volse le novelle spalle} Dicit auctor quod iste qui mutatus erat in hominem et qui sequebatur ipsum Bosium vertit faciem versus Puccium Sanchatum de Florentia, qui erat unus ex tribus illis, et dixit dicto Puccio: Ego intendo quod de cetero iste Bosius, qui factus est serpens, pergat per vallem istam cum pedibus et facie versus terram quemadmodum ego carponus hucusque perexi; nam carponus in Florentina lingua tantum inportat quantum est dicere ire brancolone, idest cum manibus et pedibus per terram, sicut pergunt bestie. Et hoc totum vult dicere quod iste qui mutatus fuerat in hominem volebat ipsum spiritum qui transmutatus fuerat in serpentem ipsum sentire et deferre penam illam quam hucusque detullerat.
|
||
|
||
{L'altr'era quel che tu, Gaville, piagni} Cum auctor superius specificaverit de duobus, nunc significat tertium spiritum et dicit quod iste erat quidam de Gavillis de civitate Florentie.
|
||
|
||
{Godi, Fiorenza, poi che se' sì grande} Cum auctor in precedenti capitulo scripserit de illis V fraudolentis latronibus Florentinis, idcirco in principio presentis capituli, ipsorum latronum memoriam resummens, ipsam civitatem Florentie yronice et abusive magnificat et hoc est quod dicit testus {Trovai cinque cotali}.
|
||
|
||
{Ma se presso al mattin} Demostrat auctor in parte ista qualiter tempore noctis prope horam matutini vidit per visionem et sonnum ea propter que idem auctor opinatur et dicit civitati Florentie infelicia et adversa debere succedere; cuius civitatis inquietem et malum dicit auctor terram Prati sibi querere et affettare. Huius est ratio: terra Prati Florentinis subdita est non volumptarie nec naturali dominio sed per accidens violentum.
|
||
|
||
{Nel tempo che colui} Iste est sol clarificans mundum tempore extivo, quo tempore magis residet supra emisperium nostrum.
|
||
|
||
{E qual colui che si vengiò con li orsi} Exemplificative loquitur auctor et dicit quod quemadmodum Eliseus, discipulus Elye, sequens Elyam, et iam transatto quodam flumine super togam Elye prophete, rapto Elya ex divina virtute in quodam curru igneo ad superiora delato per equos flameos et ardentes currum igneum deducentes, et in celum aspiciens nisi flamam ygnis videre non poterat aeremque fulgureum et ygnitum, tandem rogavit Elyam ut spiritum prophetiçandi haberet, quod concessum est sibi. Dum autem rediret, invenit multitudinem puerorum deridentium ipsum Eliseum; ursi autem multi supervenientes devoraverunt et occiderunt pueros ipsum deridentes in ultionem derisionis predicte, prout hec et alia habentur in libro Regum ex Veteri Testamento; et propterea, dicit auctor, sicut ille Eliseus sursum aspiciens aliud preter currum et locum lucentem et flameum non videbat, sic ipse Dantes intuens circumquaque non videbat nisi flammas ignitas.
|
||
|
||
{E ogne fiamma un peccatore invola} Hoc est quod in unaquaque flamma manebat et erat unus peccator et vitiosus, tamen non apparebat aliud nisi flama.
|
||
|
||
{Dov' Eteòcle col fratel fu miso?} Iste Ethiocles et frater eius Policines fuerunt filii Edipilai regis Tebarum, qui pro regno Tebarum preliati fuerunt simul et se alterutrum occiderunt. Et cum secundum legem paganorum ipsorum corpora cremarentur uno et eodem igne, ad mostrandum divisionem et odium infinitum quo se ipsos persequebantur, utrinque flame corporum suorum se separaverunt et distinxerunt utique.
|
||
|
||
{Ulisse e Diomede, e così insieme} Ulixes et Diomedes Troyani fuerunt sotii et multa fecerunt per guerram Troyanorum; et de ipso Diomede dicitur quod tamquam crudellissimus inter ceteros, hospicium tenens, occidebat hospites suos et ipsorum corpora faciebat dari equis ad comedendum.
|
||
|
||
{E dentro da la lor fiamma si geme
|
||
l'agguato del caval che fè la porta
|
||
onde uscì de' Romani il gentil seme}
|
||
|
||
Nam tempore quo Troya obsidebatur per Grecos, Ulixes et Diomedes ex cautela ipsorum ad occupandam Troiam ordinaverunt quod factus fuit quidam maximus equus eneus, in quo ex maxima capacitate ipsius intrari fecerunt quingentos armatos milites. Quo facto ex tractatu secreto prehabito, tractaverunt Greci cum Troianis de pace futura, et promictentes ac mostrantes Greci se ab exercitu separare discesserunt a Troya, equum ipsum relinquentes extra portas Troye. Troyani, tante proditionis improvidi, invenientes et videntes magnitudinem dicti equi extra civitatem relicti, diruptis prius muris civitatis Troye in quantitate non modica ut equus intraret, ipsum equum deduxerunt in civitate; Greci vero sentientes ipsum equum cum multis in eo inclusis introductum in civitatem, nocte adveniente proxima redierunt. Milites autem latentes in equo de ipso exeuntes et simul cum Grecis exterioribus civitate intrantibus adversus Troyam impetum facientes secundum ordinem prodicionis tractate, ipsam civitatem finaliter et hostiliter occuparunt; et hoc est quod legitur ex Virgilio. Demum Eneas, vir utique nobilissimus de sanguine Troyanorum, de Troya discedens in Ytaliam aplicuit, et accepta Lavina, filia Latini regis Ytalie, in uxorem accepit regnum Ytalie; ex quo Enea et ex aliis regibus, qui propter eum et ex eo fuerunt, descenderunt postmodum Romulus et Remulus qui urbem edificavere Romanam, et propterea dicit testus
|
||
{che fè la porta
|
||
onde uscì de' Romani il gentil seme,}
|
||
|
||
quia ex porta et causa illius equi et ex dispersione Troyane gentis sunt postea subsecuti Romani. Et hoc dicit Salustius in principio: *Urbem siquidem Romam intio condidere Troyani, qui Enea duce profugi incertis sedibus vagabantur*.
|
||
|
||
{Piangevisi entro l'arte per che, morta,
|
||
Deidamìa ancor si duol d'Achille}
|
||
|
||
Dicit auctor quod etiam in illis flammis cruciatur Ulixes et Diomedes propter aliud, videlicet quod cum Diadema, filia regis insule Licomedis quam carnaliter cognovit Achilles, dum in specie mulieris lateret in insula Licomedis, sicut dictum est supra Vº capitulo. Ulixes et Diomedes inquirentes per mundum Achillem ipsum in dicta insula invenerunt et artificiose fecerunt quod dictum Achillem deduxerunt ad exercitum supra Troyam, ex cuius Achillis absentia et recessu dicta Diadema se ipsam interfecit.
|
||
|
||
{E del Palladio pena vi si porta} Paladium fuit quedam ymago domine Palladis existens in templo Palladis in civitate Troye; quod Paladium acceperunt fortive Ulixes et Diomedes, quia fatatum erat Troiam destrui et capi non posse illa ibidem ymagine permanente.
|
||
|
||
{Lo maggior corno de la fiamma antica} Iste erat Ulixes, prout apparet per ea que secuntur.
|
||
|
||
{Mi diparti' da Circe, che sottrasse} Dicit Ulixes: Quando in loco qui dicitur Gaeta, qui locus sic nominatus fuit per Eneam, ego discesi a Circe, que fuit mulier incantatrix, in quo loco ipsa Circes tenuit me Ulixem uno anno et ultra ex fortitudine et malitia cuiusdam poculi per me Ulixem et sotios meos a dicta Circe suscepti, non amor paternus, non filiorum nec Penelope, uxoris eiusdem Ulixis, me Ulixem movere aliquantenus potuerunt quod redirem in patriam; sed de die in diem amabatur et faticabatur fortius ad circuendum mundum et ad navigandum et scruptandum profunditatem et pericula maris cum sotiis supradictis usque ad terminos illos maris quos signavit Hercules, quia ultra illos erat impossibile homini pertransire. Tunc dicit Ulixes: Quando venimus ad terminos illos, ego persuasi sotiis meis quod adhuc naves et vela direximus versus alias partes maris donec perveniremus ad quamdam montaneam nigram versus orientem; ex qua montanea quidam ventus maximus est egressus, ex cuius aversitate omnes submersi fuerunt. Et hoc est quod dicit testus usque in fine capituli.
|
||
|
||
{Già era dritta in sù la fiamma e queta} Cum auctor capitulo proxime precedenti tractaverit de illorum dolis odiis et fraudulentiis qui ad divisiones et guerras vires et animas posuerunt, in capitulo isto de materia fraudulentie prosequens, in eo tractat de hiis qui fraudulenter sua consilia tribuerunt et dicit quod illa flamma, hoc est illa anima Ulixis cum eo loquentis, iam erat in actu sue separationis a Dante quando quedam alia flamma cepit conqueri et dolere, et de hac flamma sive anima exemplificative loquitur. Nam, sicut refert Orosius, quidam nomine Perillus artifex metallorum, qui volens complacere Falandi regi Siculorum, qui in tormentis novis et asperis hominum letabatur, sua ymaginatione sutili quendam vitulum eneum fabricavit cum quodam ostiolo in corpore vituli, per quod debebat intrare reus mortis, et cum uno solo foramine quod ab intimis vituli procedendo per guttur ad exteriora tendebat. Hoc facto, ipsum factum Falandi regi vitulum presentavit et ei narravit de modo et via hominis in vitulo cruciandi per ignem inferius vitulo supponendum; dixit etiam regi qualiter homo ibi reclusus ex cruciatu caloris clamaret, et quod talis clamor aliter non sonaret nisi quemadmodum clamor bovis vel vituli mugientis et dolentis ex pena. Hoc autem crudelitatis artificio subscepto per regem, rex statim ipsum Perillum teneri mandavit et dixit Perillo: *In te primum incipies et probabis quod tu mihi crudeli crudelior presentasti*, et sic ipse Perillus ibidem inclusus et ex ardore et dolore vociferans quidam bos mugiens videbatur, et ipse idem periit arte sua. Et propterea dicit auctor quemadmodum sonabat vox existentis in vitulo sic verba anime existentis et ardentis in flamma ista sonabant, et hoc est quod dicit testus {Come 'l bue cicilian che mugghiò prima}.
|
||
|
||
{Ch'io fui d'i monti là intra Orbino} Per hoc mostratur quod anima ista loquens in flamma fuit Guido comes de Monte Feltro et per ea que proxime subsecuntur.
|
||
|
||
{La terra che fè già la lunga prova} Hec est civitas Forlivii, in qua, tempore Martini pape, multi nobiles milites Francie interfecti fuerunt per rebelles Ecclesie; quam civitatem dicit auctor teneri et regi per nobiles de Ordelaffis, quorum insigna sunt leo viridis.
|
||
|
||
{E 'l mastin vecchio} Dicit adhuc auctor quod antiquus, scilicet dominus Malatesta, et mastinus novus, scilicet Malatestinus de Malatestis, qui antiquitus fuerunt orrigine de quadam terra comictatus Arimini vocata Verucchio, utuntur exercitio ubi consueverunt uti, hoc est quod comedunt et bibunt et vivunt ubi consueverunt vivere et esse, videlicet in civitate Arimini. Ipsos siquidem appellat mastinos et canes propter crudelitatem ipsorum quam adversus ipsorum hostes ut plurimum habuerunt; nam quendam ipsorum inimicum in ipsorum carceribus constitutum nomine Montagna mori fecerunt.
|
||
|
||
{Le città di Lamone e di Santerno
|
||
conduce il lioncel dal nido bianco,
|
||
che muta parte da la state al verno}
|
||
|
||
Adhuc narrat et respondet auctor quod civitas Faventie, penes quam descendit flumen Lamonis, et civitas Imole, penes quam descendit flumen Santerni, reguntur et tenentur per Maghinardum de Susinana, qui suis insignis deferebat leonem album; et ex sue subtilitate malitie in partibus Tuscie Guelfus erat, in Romandiola Ghibellinus, propterea dicit testus {Che muta parte da la state al verno}.
|
||
|
||
{E quella cu' il Savio bagna il fianco} Hec est civitas Cesene quam attingit fluvius quidam qui vocatur lo Savio, quam dicit auctor in statu libero permanere.
|
||
|
||
{S'i' credesse che mia} Modo incipit respondere comes de Monte Feltro.
|
||
|
||
{Se non fosse il gran prete, a cui mal prenda!} Dicit comes Guido: Si non fuisset papa Bonifatius, qui me coegit ad dandum sibi fraudulentie male consilium adversus illos de Colupna, non fuissem dampnatus.
|
||
|
||
{Nè sommo officio etc. / Guardò in sè etc. / Che solea fare i suoi cinti più macri} Hoc est dicere quod papa Bonifatius non habuit reverentiam aliquam vel respectum ad summum oficium pontificatus nec ad ipsum comitem Guidonem, quin auctoritas pontificalis eraret. Cuius siquidem auctoritatis pontificalis possessores fuerunt magis macri, hoc est magis deliberati et providi ad habenda et querenda consilia quam iste Bonifatius papa.
|
||
|
||
{D'entro Siratti a guerir de la lebbre} Sirapti quedam est terra in qua erat Constantinus quando curatus fuit a lebra per beatum Silvestrum. Alia autem subsequentia usque in fine capituli per se patent.
|
||
|
||
{Chi poria mai pur con parole sciolte} Auctor adhuc prosequens de materia fraudulentie, cum in proximo superiori capitulo scripserit de pena illorum qui per falsa consilia fraudulentiam operantur, in presenti capitulo tractatur de dolosis et fraudulentis prodicionibus et persuasionibus aliquorum, prout per infrascripta mostrabitur. Et exemplificative sive comparative intrat capitulum istud dicens quod si omnes vulnerati et interfecti in bellis et preliis inferius declaratis congregarentur in unum, non reperiretur in eis tanta pestis et orribilitas vulnerum, mortis et ictuum quanta erat in dampnatis illis quos in presenti capitulo retulit se vidisse.
|
||
|
||
{Di Puglia fu etc. / per li Troiani etc. / che de l' anella fè sì alte spoglie} Per hec verba exemplificat auctor de bellis maximis Troianorum. Exemplificat etiam de bello Canensi in quo omnes fere Romani ab Anibale fuerunt devicti; nam, sicut Titus Livius et alii istoriagrafi nostri scribunt, anno ab Urbe condita VCXI apud Cannas vicum Apulie XMLIIIIor Romanorum corpora ab Anibale et exercitu suo interfecti fuerunt, Lucio Emilio Paulo et Publio Terrentio consulibus Urbis. Insuper Anibal in testimonium tante victorie tres modios anulorum ablatorum de manibus mortuorum militum Romanorum misit Cartaginem, et propterea dicit testus {che de l'anella fè sì alte spoglie}.
|
||
|
||
{Con quella che sentio di colpi doglie
|
||
per contastare a Ruberto Guiscardo}
|
||
|
||
Per hoc notatur bellum et pestis maxima vulnerum et dampnorum que intulit Robertus Guiscardus Siculis terrisque Sicilie.
|
||
|
||
{E l'altra il cui ossame ancor s' accoglie
|
||
a Ceperan, là dove fu bugiardo
|
||
ciascun Pugliese}
|
||
|
||
Ceperanum est locus Apulie qui derelictus fuit per Apuleos tempore conflictus regis Manfredi; et propterea dicit testus quod ibi quilibet Apulus fuit mendax, quia ipsum locum dereliquerunt, quod per regem Manfredum non separabatur. In quo loco Apulie tanta fuerunt cesa hominum corpora quod adhuc ossa eorum colliguntur ibidem.
|
||
|
||
{E là da Tagliacozzo,
|
||
dove sanz'arme vinse il vecchio Alardo}
|
||
|
||
Tagliacozum est locus in Apulia in quo conflictus fuit Corradinus a rege Karolo ex cautela consilii domini Alardii de Valariis arnis.
|
||
|
||
{Già veggia, per mezzul perdere o lulla} Mecçul est ostiolum vegetis vel alia pars assidis que est clausa ab ostiolo supra. Lulla est quidam pars fundi vegetis, qua sublata ipsa veges sic destructa et perforata non redditur quemadmodum vidit destructum et perforatum unum ex dapnatis in dicto loco manentibus.
|
||
|
||
{Vedi come storpiato è Mäometto!/Dinanzi a me sen va piangendo Alì} Macommettus et Ali fuerunt duo dolosi prophete paganorum qui suis temporibus multas hereses produxerunt; et quia fuerunt in ipsorum operibus homines divisionis et sismatis, idcirco digne pene iudicio sic sunt lacerati et sic divisi in ipsorum corporibus cum ceteris subsequentibus.
|
||
|
||
{Sì di vivanda, che stretta di neve} In hac parte adhuc loquitur iste spiritus superior qui sic laceratus et tormentatus est et dicit Danti, quasi predicendo, quod debeat ipse Dantes, quando in mundum redierit, sic monere fratrem Dulcinum heresis et sismatis auctorem, manentem in alpibus et montaneis spelunchis in partibus Navare, quod ipse frater Dulcinus sic sibi provideat et sic se premuniat de rebus necessariis ad defensionem et vitam eius quod Navarensis fideles Christiani, speciales persecutores eiusdem fratris Dulcini, non habeant de ipso victoriam per obsidionem vel ex asperitate nivis vel alicuius adversi temporis. Et hoc est quod dicit testus usque ad locum illum {Poi che l'un} etc.
|
||
|
||
{Rimembriti di Pier da Medicina} Iste Petrus
|
||
|
||
{E fa saper a' due miglior da Fano,
|
||
a messer Guido e anco ad Angiolello}
|
||
|
||
Hic videtur auctor predixisse quod futurum erat. Dicit siquidem spiritus ille: Nuncies dominis Guidoni et Angiolello quod Malatestinus de Malatestis faciet eos occidi, et ita accidit eis, quia, cum venissent dicti domini Guido et Angiolellus causa parlamentandi cum dicto Malatestino, ipsos postmodum, ut dicitur, fecit occidi penes locum qui Catelica nuncupatur.
|
||
|
||
{E tien la terra che tale qui meco
|
||
vorrebbe di vedere esser digiuno}
|
||
|
||
Dicit testus quod ille, scilicet Malatestinus, tenet illam terram, scilicet Ariminum, quam civitatem Arimini quidam alius spiritus qui cum dicto Petro de Medicina cruciabatur ibidem noluisset umquam vidisse. Huius est ratio quia iste qui noluisset vidisse unquam civitatem Arimini fuit Curio ex nobilibus civibus Rome, qui exulabat ab urbe Romana tempore quo Iulius Cesar erat in civitate Arimini. Et dum Iulius Cesar peteret consilium an esset eundum versus Romam et quomodo deberet procedi ad expulsionem et distructionem Pompei manentis in Urbe, ipse Curio inter ceteros milites Iulii Cesaris consuluit et persuasit in totum ipsi Iulio quod sine dilatione aliqua ad mortem et fugam Pompei et pompeianorum Romam celeriter se transferet; et sic omne dubium omnemque moram subripuit Iulio Cesari ex sui suadela consilii. Ex quo ipse Iulius Cesar adversus Pompeum et pompeianos Romanos prelia dura promovit, et sic dictus Pompeius conflictus afugit, omnibus participibus suis in confusione et destructione relictis. Et propterea dicit et cantat de ipso Curione Lucanus in primo: *Tolle moras semper nocuit differre paratis*, et hoc est quod dicit testus prout hic inferius continetur.
|
||
|
||
{Poi farà sì, ch' al vento di Focara
|
||
non sarà lor mestier voto nè preco}
|
||
|
||
Focara est quidam locus maxime periclitationis in mari ex vento maximo et contrario ibidem spirante, et iste locus positus est inter Pensaurum et Catholicam. Propter cuius solitum maximumque periculum homines navicantes illinc timore naufragii faciunt magnas promissiones et preces, et propterea dicit testus quod, quia mortui erant isti duo nobiles, ipsos ulterius oportunum non erit preces nec vota promictere in loco illo dicto Focara.
|
||
|
||
{Chi è colui da la veduta amara} Iste est Curio de quo dictum est supra quod vellet ipse Curio adhuc esse visurus Ariminum ex consilio quod dedit Cesari in Arimino, ex quo punitur in loco isto.
|
||
|
||
{Affermando che 'l fornito
|
||
sempre con danno l'attender sofferse}
|
||
|
||
Hoc est consilium Curionis: *Tolle moras* etc.
|
||
|
||
{Gridò: Ricordera'ti anche del Mosca,
|
||
che disse, lasso!, Capo ha cosa fatta}
|
||
|
||
Iste fuit Mosca de Lambertis de Florentia. Nam cum esset quedam parentela trattata et ordinata inter dominos de Ubertis et dominos de Bondelmontibus de Florentia, et dicti domini Bondelmontes accederent, ut tractatum erat per partes, ad desponsandam quandam dominam de Ubertis, accidit ipsos de Bondelmontibus in itinere constitutos desponsasse quandam aliam dominam de Donatis de Florentia, et noluerunt, secundum quod ordinatum erat accipere, illam de Ubertis. Qua re Uberti, videntes se fore derisos, congregaverunt benivolos et parentes et consuluerunt inter se quid agendum esset super tali vituperoso eventu; et ad vindictam tante derisionis, inter alios amicos eorum, dictus dominus Mosca consuluit quod ubicumque reperiretur sponsus ille de Bondelmontibus deberet per Ubertos occidi, allegans verbum sive proverbium illud {Cosa facta capo à}. Ex quo consilio capto per Ubertos et ex consilio ipsius civitas Florentie tota universalem divisionem accepit, et ad guerras, confusiones et dispersiones pervenit; nam Uberti omnes et sequaces eorum fuerunt de civitate expulsi.
|
||
|
||
{E io li aggiunsi: E morte di tua schiatta} Dicit auctor: Ego addidi verbis Mosche et dixi quod nedum tale consilium tuum fuit causa destructionis illorum de Ubertis, sed etiam fuit mors generis tui.
|
||
|
||
{Sappi ch'i' son Bertram dal Bornio} Iste fuit dominus Beltramus de Albornio, quidam nobilis industris et potens miles de Anglia, consiliarius et familiaris domini Riccardi regis Anglie. Ex cuius militis dolosis consiliis et malitiosis subgestionibus discordia et discensio maxima seminata est inter dominum Riccardum regem et patrem et dominum Iohannem eius filium, ita quod filius cum guerra et iactura maxima adversabatur et resistebat patri.
|
||
|
||
{Achitofèl non fè più d'Absalone} Exemplificative loquitur auctor et dicit quod quidam vocatus Achitofel, homo mali consilii, qui discordiam maximam posuit inter Davit regem et eius filium Ansalonem, non in tantum seminavit odium et discordiam inter eos quantum seminavit et procuravit ille dominus Beltramus inter regem Anglie et filium, et propterea concludit capitulum quod iste seminator malitie divisit patrem et filium, qui sunt una et eadem caro et sanguis, idcirco digne pene iudicio iste seductor defert caput.
|
||
|
||
{La molta gente e le diverse piaghe
|
||
avean le luci mie sì inebriate}
|
||
|
||
Ad precedentia continuando capitulum, auctor trattavit capitulo precedenti de hiis qui propter falsa ipsorum consilia, persuasiones malas damnati sunt. In isto autem presenti capitulo ad hanc materiam fraudulentie prosequens dicit de pena illorum qui puniuntur et cruciantur ex dolis et deceptionibus operationis alchimie.
|
||
|
||
{Sovra colui che già tenne Altaforte} Dicit Virgilius auctori: Tu eras in tantum deditus mente ad visum et ymaginem illius domini Beltrami de Albornio, de quo dictum est supra in fine capituli precedentis, qui dominus Beltrame tenebat quoddam castrum vocatum Altaforte, quod non perpendebas de isto tuo consorte quem videre desideras.
|
||
|
||
{Di Valdichiana} Valdichiane locus est ubi sunt hospitales in quibus infirmi et miseri infinita corporea corruptione gravati manentes clamoribus, suspiriis et querelis clamare non desinunt. Capitulum istud usque ad locum illum {Non credo} etc. per se patet.
|
||
|
||
{Non credo ch'a veder maggior tristizia
|
||
fosse in Egina}
|
||
|
||
Egina fuit quedam civitas Grecie et hanc civitatem tenebat rex quidam Eachus nomine. Quia vero domina Iuno uxor Iovis agnovit quod ipse Iupiter quandam nomine Eginam de dicta civitate sub carnis delectatione cognoverat, idcirco domina Iuno, irata adversus dictam civitatem, pestiferam pestem adduxit; ex quo omnes tam mulieres quam viri, exceptis solummodo Eracho rege et eius filio Talamone, per mortis eventum universaliter defecerunt. Rex autem tristis ad mortem, transactis diebus aliquibus, civitatem Egynam exivit et vidit quandam quercum oneratam formicis, et tunc Iovi cum reverentia suplicavit quod ei tribueret tantam multitudinem virorum et populi ad abitationem civitatis sue quot erant formice ille. Cum vero nocte proxime subsecuta ipse rex Eachus vidisset per somnium que petierat in die, excitatus a sonno audivit vocem dicentem ei: *Vade ad quercum et lectaberis*; et cum accessisset ad arborem, invenit ibi multitudinem virorum qui omnes inclinaverunt dicto Eaco et ipsum acceperunt in regem; et ex hoc letus aduxit eos in civitatem vacuam propter pestem et malitiam aeris sibi a Iunone tributam, ut dictum est. Et propterea dicit testus {che li animali, infino al picciol vermo} etc., quia nedum homines sed animalia omnia usque ad formicam, que est vermis parvus, mortui sunt ex dicta corruptione aeris.
|
||
|
||
{E qual carpone} Hoc est in braccioni dicere.
|
||
|
||
{Io fui d'Arezzo e Alberto da Siena} Iste Aretinus vocabatur Bal, magnus et subtilissimus alchimista. Quia vero dum esset domesticus cuiusdam, filii episcopi Senensis, qui vocabatur Albertus, dixit dicto Alberto: Ego scirem volare, si vellem; ille autem Albertus ex facilitate sua hoc credens rogavit dictum de Aretio ut doceret ipsum volare, et cum non potuisset hoc facere, ipse Albertus accusavit eum episcopo Senensi patri suo; ex quo dictus Bal conbustus fuit. Et hoc est quod dicit testus {Perch'io nol feci Dedalo}, quia ipsum non fecit volatorem sicut fuit Dedalus quidam subtilissimus magister, qui volavit per se et etiam dochuit filios in volatu, ut plenius scriptum est supra capitulo XVII in fine.
|
||
|
||
{Rispuose al detto mio: Tra'mene Stricca
|
||
... Niccolò...
|
||
Caccia d'Ascian}
|
||
|
||
Isti Striccha, Niccolaus et Caccia fuerunt Senenses et fuerunt de brigata spendereccia qui prodigaliter et fatue vixerunt; et dictus Niccholaus fuit primus qui docuit ponere garofanos in saporibus, et dictus Caccia consumpsit omnes possessiones et alia bona sua in dicta brigata.
|
||
|
||
{Sì vedrai ch'io son l'ombra di Capocchio} Iste Capocchius fuit magnus alchimista et subtilissimus invenctionis et ymaginationis artifex.
|
||
|
||
{Com'io fui di natura buona scimia} Hoc est subtilis et universalis magister sicut est scimmia, que facit que facere vidit.
|
||
|
||
{Nel tempo che Iunone era crucciata
|
||
per Semelè contra 'l sangue tebano
|
||
...Atamante divenne tanto insano}
|
||
|
||
Auctor, materiam fraudulentie prosequens, in presenti capitulo tractat de falsificatoribus monetarum et aliis quibusdam fraudulentiis, ut inferius continetur; et ad principii huius notitiam laciorem sciendum est, sicut scribit Ovidius, quod, cum Iupiter cognovisset Semelem filiam Cadmi regis Tebarum et matrem Baci, et sic Iuno uxor Iovis irata contra dictam Semelem et omne genus ipsius ac contra totam civitatem Tebarum, volensque ulcisci de dicta Semele que iacuerat cum Iove marito suo, ipsa Iuno se in quandam decrepitam vetulam transmutavit et Semelem inveniens dixit ei: *Ego vere scio, et hoc mihi celare non potes, quod Iupiter tecum iungitur; tamen scio quod eo modo tecum non iungitur quo iungitur Iunoni uxori sue, quia non te diligit; et si te deligeret, eo modo tecum iungeretur et sentires tales dulcedines et delectationes quales mulier aliqua numquam probavit. Facias igitur quod, quando tecum erit Iupiter, quod eo modo te carnaliter cognoscat*. Cum autem Iupiter posmodum ad Semelem venisset, Semele statim ab eo petiit sibi fieri gratiam specialem quam promisit: hec vero pro gratia postulavit quod ipse Iupiter iungeretur cum ea per eum modum quo iungebatur Iunoni. Hoc vero audiens Iupiter, quia diligebat eam, voluit claudere os Semeli ne dictam gratiam postularet, sed quia ipse Iupiter firmaverat iuramento quod dictam quam peteret gratiam sibi faceret, idcirco sibi non fuit licitum revocare promissa et propterea suscepit Iupiter fulmen igneum cum quo iungebatur Iunoni. Cum apropinquasset Semeli, ex igne fulminis et ardore maximo ipsa Semele mortua est et arefacta in totum; quia tamen ipsa Semele pregnans erat et vicina partui, Iupiter fecit ipsam scindi et extrahi fecit puerum qui vocatus est Bacchus, deus vini, et ipse Bacchus postmodum datus fuit ut nutriretur per ninphas civitatis Nisse. Ex hoc etiam Attamonte, filius Eoli regis ventorum, et quia maritus Yno filie dicti Cadmi regis Tebarum et sororis Semele, ex odio dicte Iunonis factus est stultus; nam predicta Yno nutriverat Bachum spurium Iovis et filium Semele. Ipsa Iuno accessit ad inferos et, postulato ac suscepto subsidio et consilio Tesifone, unius ex tribus furiis infernalibus, de quibus dictum est supra capitulo nono, fecit dictum Attamante insanum et furiosum intantum quod, dum Attamante semel esset extra civitatem in agris et vidisset uxorem eius transeuntem cum ambobus filiis coram eo, vocatis Learco et Melicrata, ipse Attamante ex ipsius furiosa dementia credens ipsa eius uxor esse leonam quandam et filios eius esse leoncinos parvos, firmavit retia ad capiendam eam et filios, et cepit Learcum eius filium et caput filii percussit fortiter ad quoddam sassum ibi existens et ipsum occidit. Uxor vero hanc pestem inspiciens fugit ad mare et cum reliquo filio se in mare precipitans est necata, tamen ad preces Veneris facta est dea maris cum Melicrata filio suo per deum Neuptonum, et vocata est postmodum Leucotoe et filius dictus est Pelomona.
|
||
|
||
{Ecuba trista} Ecuba fuit uxor Priami regis Troie et mater Polisene et Polidori; et cum dicta Polisena mortua fuisset per Pirrum filium Achilis et sacrificata etiam supra tumulum Achilis, secundum quod mandaverat fieri ipse Achiles in morte sua, quia ipse Achiles mortuus fuerat a Paride fratre dicte Polisene, cum etiam Polidori filius dicte Eccube mortuus fuisset per dictum Pirrum eo tempore quo capta fuit Troya, et dicta Ecuba mater ipsorum exiens civitatem vidisset filium et filiam interfectos, pernimio dolore facta est furiosa et demens et more canino latrabat ex furia, et hoc scribit Virgilius in libro. Et propterea exemplificando et per comparationem adhuc dicit auctor quod neque in civitate vel partibus Tebarum, ubi factus fuit furiosus Attamonte, ut dictum est supra, neque in civitate Troie, ubi furiosa efecta est Ecuba, non fuerunt tantum graves furie, tormenta et pene quantum erant in loco isto; et hoc est quod dicit testus ille {Ma nè di Tebe furie nè troiane} etc.
|
||
|
||
{Quant'io vidi in due ombre etc. / L'una giunse a Capocchio} Modo auctor narrat de furiis illis et dicit quod quemadmodum porcus qui diu reclusus stetit exiens porcile suum furiose decurrit, sic quidam dampnatus nomine Iannes Schichi, Florentinus ut inferius continetur, furiose occurens versus Capochium, de quo dictum est supra in fine capituli precedentis, et ipsum furiose aprehendit cum sannis sive dentibus.
|
||
|
||
{E l'Aretin che rimase, tremando} Hic est ille Bal de Aretio de quo dictum est supra capitulo precedenti.
|
||
|
||
{Di Mirra scellerata, che divenne} Ista Mirra fuit quedam filia Cinari de insula Cipri. Tanta libidine ad patrem accensa fuit ut, se in cuiusdam alterius mulieris specie falsis coloribus transmutata quam diligebat Cinarus, pater eius, preter scientiam patris quod filia eius esset, cum filia carnaliter iacuit. Cum autem pater post patrationem sceleris hoc de filia cognovisset, ipsam prosequens volebat occidere; pro timore filia fugiens conversa est in arborem que dicitur mirra.
|
||
|
||
{Come l'altro che là sen va, sostenne,
|
||
per guadagnar la donna de la torma}
|
||
|
||
Iste fuit quidam ioculator qui hic punitur eo quod, mortuo domino Bosio de Donatis, ad petitionem cuiusdam affinis dicti domini Bosii testatus fuit secundum voluntatem dicti sui affinis, et ex dolo et falsitate ista iste ioculator lucratus fuit unam ex melioribus et pulcrioribus equabus que esset in tota Tuscia, et hec est illa quam dicit dominam turme.
|
||
|
||
{A la miseria del maestro Adamo} Iste magister Adamus fuit de Casentino et stabat ibi in loco qui dicitur Romena et ibi falsificabat florenos et aliam monetam, et propter hanc falsitatem monete hic punitur, sed magis conqueritur et punitur de memoria quorumdam rivulorum aque discurrentium per Casentinum, quia sitiebat siti inextinguibili, aquam ipsam affectabat ex ardore insaciabilis sitis; et hoc dignissimum erat, quia sicut peccaverat in loco illo per illius loci memoriam bene merite torquebatur.
|
||
|
||
{Di Guido o d'Alessandro} Isti fuerunt quidam qui induxerunt istum Adamum ad hoc malum. Dicit iste magister Adamus quod si posset videre animas istorum, posito quod sitim insatiabilem patiatur, ante staret ad videndum dictas animas in tormentis quam biberet in Fonte Branda, qui est fons pulcerimus in civitate Senarum.
|
||
|
||
{L'una è la falsa ch'accusò Gioseppo} Hec fuit uxor Futifaris, qui fuit rex satraparum pro pharaone, que accusavit Iosep filium Iacob patriarche et dixit quod ipse Iosep voluerat ipsam violare, et hoc fecit quia ipse recusaverat iacere cum ea.
|
||
|
||
{L'altr' è 'l falso Simon} Iste fuit Symon Grecus et proditor qui de exercitu Grecorum suorum afugit, Troiam intravit et, fingens se turbatum cum Grecis et ab eis fore depulsum, fuit a Troyanis receptus; ipse vero falso consulebat et subgerebat eis ut in Troiam reciperent et conducerent equum eneum qui fuit postmodum destructio Troianorum.
|
||
|
||
{Ma sì e più l'avei quando coniavi} Hoc est dicere: Tu habes modo, et etiam habebas, manus velociores ad percutiendum quando decipiebas homines cum falsa fabricatione monete quam non habebas tempore quo fuisti combustus pro falsitate predicta.
|
||
|
||
{Che 'l ventre innanzi a li occhi sì t'assiepa!} Hoc est: Tu es intantum ydropicus quod venter intantum tumet et incrosatur quod facit tibi sepem ante oculos.
|
||
|
||
{Tu hai l'arsura e 'l capo che ti duole,
|
||
e per leccar lo specchio di Narcisso}
|
||
|
||
Dicit iterum ipse falsator monete vituperando dictum Symonem: Tu Symon ardes continue, et non expectares nec faceres multa verba si posses sufocari vel submergi in fonte aque vel in alia aqua; et hoc est quod vult dicere {lo specchio di Narcisso}, quia quidam nomine Narcissus iuvenis pulcer, filius Cephisi et Lyriope, dum supra quemdam fontem clarissimum inspiceret, et videns ymaginem suam in aquam, intantum dilexit speciem suam quam videbat inferius presentatam per aquam, quod quanto magis ipsam intuebatur tanto fortius delectabatur in ipsius intuitum, credens ipsam proprium corpus fore. Et sic fexus et victus in dilectione et visu sui ipsius, consumptus et desicatus est in se ipso, postmodum conversus in erbam appellatam Narcisso; et propterea dicit testus {e per leccar lo specchio di Narcisso}, quia lingere speculum Narcissi nichil aliud est in ista significatione quam bibere vel submergi aqua vel fonte, quia fons supradictus fuerat speculum ipsius Narcissi.
|
||
|
||
{Una medesma lingua pria mi morse} Auctor in presenti capitulo intendit trattare de gigantibus et penis eorum; et incipiendo dicit quod una eademque lingua, scilicet idem Virgilius, ipsum redarguit, ut patet in fine capituli precedentis, ipsumque auctorem consolavit, ut patet in principio presentis capituli.
|
||
|
||
{Così od'io che solea far la lancia} Exemplificative loquens auctor dicit quod, sicut legitur de Achille et Pelleo patre suo, quod quando percutiebant aliquem, primo ictu percussus ledebatur, ut plurimum ex percussione secunda liberabatur in totum.
|
||
|
||
{Dopo la dolorosa rotta, quando} Per se patet.
|
||
|
||
{Montereggion di torri si corona} Auctor loquitur per exemplum et dicit quod quemadmodum quoddam castrum districtus Senarum vocatum Montem Regioni est turribus pluribus circundatum, sic locus iste inferni est gigantibus maximis circundatus, qui turres quodammodo demostrantur.
|
||
|
||
{Giove del cielo ancora quando tuona} Circa istud sciendum est quod antiquis temporibus gigantes ex magnitudine et superbia ipsorum preliaverunt cum diis; dii autem et Iupiter maxime ipsos gigantes disperserunt cum fulminibus tonituorum celestium, et propterea dicit testus quod ipsi gigantes adhuc timent quando audiunt tonitua ne iterum fulminentur, sicut a diis fuerunt alias fulminati.
|
||
|
||
{Natura certo, quando lasciò l'arte} Auctor in parte ista laudat naturam et dicit naturam bene fecisse quando dimisit et destitit a producione talium creaturarum, gigantum videlicet. Huius est ratio quia per eos, tamquam per viros sanguinum et bellorum et executores Martis, hoc est homines ad pericula et furiosa bella dispositos, universus orbis declinasset ad guerras et ad dextructionem ipsius.
|
||
|
||
{E s'ella d'elefanti e di balene} Auctor hic respondet tacite questioni et dicit, quia posset aliquis dicere sic: Debuisset natura privare ne balene et elefantes, qui sunt maximi corpore, nascerentur. Ad hoc respondet auctor et optime, dicens quod ex produtione balenarum et elephantum , quamvis magni sint corpore, tamen deficiunt intellectu, sunt sinplices apetitu et ad usum et utilitatem umanam per plures assummuntur, et ab eis iniuria non habetur. Gigantes vero corpore sunt potentes et maximi, et quia se ipsos grandes et potentes inspiciunt, adversus ceteros nequam et crudeli voluntate feruntur; et propterea sequitur quod natura se optime habuit quando destitit a produtione talium corporum, ex quorum potentia et voluntate pessima sequebantur et ad reparationem huius nulum remedium poterat exiberi.
|
||
|
||
{Come la pina di San Pietro a Roma} Dicit auctor per exemplum quod facies huius gigantis longa et grossa videbatur ipsi autori sicut est longa et grossa pina Sancti Petri de Roma.
|
||
|
||
{Sì che la ripa, ch'era perizoma} Periçoma est genus vestis tegentis hominem solum a genitalibus, idest usque ad pedes, ut est videre in illis qui se verberant cum catenis; et propterea dicit quod ripa in qua erant defixi isti gigantes erat dictis gigantibus periçoma, hoc est quod ipsa ripa tamquam vestis a genitalibus infra ipsum coperiebat.
|
||
|
||
{Tre Frison} Dicit testus quod iste gigans erat ita longus quod tres Frixones, positi unusquisque supra caput alterius, non attigissent a genitalibus ad caput gigantis. Frixones sunt qui in Frixia versus semptentrionem posita oriuntur; homines sunt maximi corpore.
|
||
|
||
{Raphèl maì amècche zabì almi} Ad evidentiam huius sciendum est quod iste gigans de quo loquitur testus fuit Nembrot de sanguine Noe, quia pronepos eius; et quia superbia sua fuit primus hedificator turris Babel, credens per altitudinem turris Babel contra divina iudicia se tueri, idcirco dominus confuxit linguam suam per talem modum quod non intelligebatur ab aliquo nec ipse aliquem intelligebat; et propterea illa verba Raphèl etc. fuerunt verba prolata per ipsum, que nichil intellectu significant.
|
||
|
||
{Si ravvolgèa infino al giro quinto} Vult dicere quod vidit unum alium gigantem ligatum una catena que quinquies circundabat ipsum.
|
||
|
||
{Fialte ha nome} Nomen est alterius gigantis.
|
||
|
||
{S'io non avessi viste le ritorte} Dicit Dantes quod ei non erat aliud necessarium ad subeundum mortem quam ipse timor nisi vidisset ritortas, hoc est catenas, quibus ipse gigans erat ligatus.
|
||
|
||
{Ad Anteo, che ben cinque alle} Anteus maximus et potens gigans fuit. Ala est quedam mensura in partibus Francie sicut dicitur bracchium in partibus nostris.
|
||
|
||
{O tu che ne la fortunata valle
|
||
che fece Scipion di gloria reda,
|
||
quand' Anibàl co' suoi diede le spalle}
|
||
|
||
Ista sunt verba Virgilii que dirigit ad Antheum gigantem predictum pro captanda benivolentia eius, ut ipsum Virgilium et Dantem deducat ad inferiora, et dicit: O tu Anthee, qui iam cepisti fortitudine et virtute tua mille leones in valle Libie, que vallis fuit nominata heres glorie a Scipione quia ipse Scipion Africanus devicerat in valle illa Libie Anibalem Cartaginensem et suos.
|
||
|
||
{Ch'avrebber vinto i figli de la terra} Adhuc dicit Virgilius in laudem ipsius Anthey quod, si ipse Antheus fuisset in prelio quo alii gigantes fratres sui preliaverunt cum diis, quod ipsi gigantes optinuissent prelium ex fortitudine Anthei; et vocat dictos gigantes filios terre, quia ipsi gigantes dicuntur nati fuisse ex terra ex magnitudine ipsorum, quamvis hoc sit fabulosum et metaforicum.
|
||
|
||
{Mettine giù etc. / dove Cocito la freddura serra} Idest deducas nos ad profundiora inferni ubi est quidam locus qui vocatur Cocitus, qui ex frigiditate prenimia congellatur.
|
||
|
||
{Non ci fare ire a Tizio nè a Tifo} Tiffone et Tiffe fuerunt duo alii magni gigantes in inferno manentes.
|
||
|
||
{Ond' Ercule sentì già grande stretta} Circa istud sciendum est quod Hercules iam pugnavit cum isto Anteo, sed cum iste Antheus esset filius terre, idcirco quanto magis proximabatur et proximior erat terre, tanto magis vires summebat a matre; et propterea dicit testus quod Hercules in dicta pugna multum fuit oppressus ab ipso Antheo dicta de causa, quamvis ipse Hercules postmodum elongaverit et sublevaverit ipsum a therra supra pectus suum dicens: *Hic stabis Anthee*, et ipsum ibi interemit.
|
||
|
||
{Qual pare a riguardar la Garisenda} Exemplificative loquens auctor dicit quod quemadmodum turris quedam de civitate Bononie vocata turris de Garisendis, que curva est, videtur alicui existenti ad pedem turris aspicienti sursum, quando nubes transeunt super eam, quod cadat super respicientem, sic videbatur ipsi Danti quod ipse Antheus magnus caderet supra eum.
|
||
|
||
{S'io avessi le rime aspre e chiocce} Auctor prosequens fraudulentie materiam, de illa fraudulentia tractat presenti capitulo qua prodictiones aguntur et dicit {S'io avessi le rime aspre} etc.; hoc principium per se patet.
|
||
|
||
{Ma quelle donne} Humiliat se auctor in parte ista et dicit se non sufficientem nec virtuosum ad describendum et demostrandum fundum, hoc est inferni profunditatem ultimam, que est pars ultima remotissima et profundissima totius universi, et propterea invocat gratiam et presidium dominarum que dederunt auxilium Amphioni propter hedificationem et constructionem murorum civitatis Tebarum. Nam legitur de ipso Amphyone quod tante dulcedinis melodie et delectationis paratus et plenus erat in cantu et instrumentis cordarum, quod ex prenimia delectatione et suavitate cantus lapides per se ipsos elevabantur et prosiliebant in muris civitatis Tebarum, et sic hedificati et constructi sunt muri Thebei, quamvis sit alegoricum, quia ipsi muri non ordinabantur ex cantu vel sonitu instrumenti. Sed cum ipse Anphion prudentissimus et eloquentissimus esset, idcirco ex ipsius prudenti et inexplicabili eloquentia status et salus civitatis Tebarum feliciter crescebat et servabatur. Et propterea invocat auctor illas scientias in subsidium, ut possit perfecte describere intentum suum super fundo et ultima profunditate inferni et animas quas dicit diversis locis penisque puniri. Nam locus primus vocatur Cayna et dicitur Cayna ab illo filio infelici Caym, qui prodictorie Abel fratrem suum occidit, et in hoc loco Cayne plectuntur omnes qui patres, fratres, filios vel affines suos interimunt proditorie; et hoc est quod dicit testus usque ad locum illum: {E mentre ch'andavamo inver' lo mezzo}. Post hec incipit locus Anthenore, et dicitur Anthenora ab illo proditore Anthenore Troiano, qui fuit conscius prodicionis Troyane; post quam prodicionem et destructionem civitatis predicte recessit de Troya, et fundavit et hedificavit Paduam. Et in hac Anthenora per divinam iustitiam puniuntur omnes proditores civitatis et partis sue. {Noi passammo oltre, là ve la gelata.} Post hec vero usque in fine XXXIII capituli durat locus qui dicitur Tolomea ab illo Tolomeo, de quo legitur in libro Machabeorum qui in canpis Ierico fecit fieri grande convivium Symeoni principi sacerdotum in Iuda et filiis eius Mathatie et Iude, et cum simul commederent in mensa, eos fecit occidi; et propterea in isto loco puniuntur simul pacificati se proditorie alterutrum occidentes.
|
||
|
||
{Di verno la Danoia} Exemplificative loquitur auctor et dicit quod vidit inferius sub pedibus eius locum illum Cocitum magis congelatum quam sit congelatum flumen Danoye, quod est in Alamania in partibus Exterlich.
|
||
|
||
{Nè Tanai là sotto 'l freddo cielo} Adhuc auctor exemplificans dicit quod nec flumen Tanay, quod est in Tartaria, est tante congelationis; quod quidem flumen positum est sub stella tramontana que influit naturaliter gelum maximum in istis inferioribus, sed maxime in partibus illis in quibus directe radii dicte stelle influunt; et hoc est quod dicit ipse Dantes in illa invenctione vulgari que incipit {Amor, tu vedi ben che questa donna} etc. {Segnor tu sai che per algente freddo / l'acqua diventa cristallina pietra / là sotto tramontana ov'è 'l gran freddo}. Est quidem sub illa parte celi, et in illis partibus maxime, tan grande frigus ut nedum fluvii et flumina congelentur, sed mare etiam bene per CCC miliaria ibi tam dura glacie condempsatur quod homines parcium circumstantium cum ipsorum bobus, curribus et mercationibus super solidam ipsius maris glaciem transferuntur securi.
|
||
|
||
{Se Tambernicchi
|
||
... o Pietra Piana}
|
||
|
||
Cambernich est quidam magnus mons in Sclavonia, Pietra Piana etiam est quidam mons maximus in Tuscia; et quamvis ipsi montes sic grandes cecidissent super dictam glaciem, non fregissent ipsam prope ripas.
|
||
|
||
{Da bocca il freddo, e da li occhi il cor tristo} Hoc est dicere quod ille anime mostrabant per oculos tristitiam cordis et per ora frigus quod patiebantur in eis.
|
||
|
||
{La valle onde Bisenzo si dichina} Isti erant duo fratres de comitibus Albertis de Mangone qui se alterutrum occiderunt. Nam Bisentium est quidam fluvius in districtu Florentie qui descendit de Valle Feltronis, quam tenent comites Alberti de Mangone de Florentino distrctu.
|
||
|
||
{Non quelli a cui fu rotto il petto e l'ombra} Iste fuit filius regis Artuxii de Bretagna mortuus et percussus per patrem tam largo et profundo vulnere quod lancea perforavit utrumque latus, ita quod ab alio latere per foramen umbra et radius videbatur; qui postmodum patrem occidit.
|
||
|
||
{Non Focaccia} Iste Focaccia fuit Pistoriensis plenus scelere et cuiusdam sui patrui interfector.
|
||
|
||
{Camiscion} Iste occidit quendam dominum Ubertinum de Paçis de Florentia suum consortem.
|
||
|
||
{E aspetto Carlin} Iste Carlinus etiam fuit de Pacçis, qui, prout fertur, proditorie tradidit quoddam castrum civitatis Florentie illudque dedit rebellibus dicti comunis; et in occupatione ipsius castri mortui fuerunt unus frater patris dicti Karlini et unus consanguineus eius. Et sic cum deterius operatus fuerit ipse Carlinus quam consanguineus, dicit ipse Camisonus quod infamia sua delebitur per maiorem infamiam dicti Karlini.
|
||
|
||
{Se tu non vieni a crescer la vendetta
|
||
di Montaperti}
|
||
|
||
Iste loquens erat dominus Bocca de Abatibus de Florentia, qui, prout fertur, tradidit exercitum Florentinorum; ex quo conflicti fuerunt ad Montem Aperti per Blancos et Ghibellinos.
|
||
|
||
{Io vidi, potrai dir, quel da Duera} Hic fuit dominus Bosius de Doeria de Cremonensi.
|
||
|
||
{Tu hai dallato quel di Beccheria} Hic fuit dominus abas de Valembrosa, de civitate Papie, qui voluit per prodictionem subvertere statum civitatis Florentie, ut ipsam traderet Ghibellinis; ex quo ipse abbas decapitatus fuit in Florentia.
|
||
|
||
{Gianni de' Soldanier credo che sia} Iste Iohannes de Soldaneriis Florentinus fuit primus fundator, ordinator et amator populi in Florentia, ex cuius populi firmamento Ghibellini postmodum de Florentia fuerunt depulsi.
|
||
|
||
{Ganellone e Tebaldello} Hii fuerunt cives et nobiles de Faventia qui tempore noctis dederunt civitatem Faventie Bononiensibus.
|
||
|
||
{Non altrimenti Tidèo si rose
|
||
le tempie a Menalippo per disdegno}
|
||
|
||
Exemplificative loquens auctor dicit quod isti duo, quos noviter hic vidit sic corporaliter coniuntos, alterutrum sibi capita devorabant, sicut corosit Tideus caput Menalupi. Ad cuius evidentiam est sciendum quod, sicut tactum est supra capitulo XXVI, quod, quando Ethiocles et frater eius Polinices, filii Edipilai regis Tebarum, pro habendo regnum simul preliati fuerunt, tunc Tideus ivit in succursum Polinicis, et Menalupus inimicus Tidei acessit in subsidium Ethioclis. Menalupus autem occulte cum quadam sagitta vulneravit Tideum predictum; ipse vero Tideus, furore accensus, dictum Menalupum decapitavit et, caput ipsius tenens in manibus, ipsum sub multo furore vorabat et timpora capitis destruebat; et hoc est quod dicit testus {non altrimenti} etc. Patet igitur ex premixis quod predicti Bocca, Bossius abbas, Iohannes, Ganelone, Tebaldellus, et etiam scripti usque ad locum illum {noi passammo oltre, là ve la gelata} capituli subsequentis, puniuntur et includuntur in gradu qui dicitur Anthenora.
|
||
|
||
{La bocca sollevò dal fiero pasto} Cum auctor in fine proximi precedentis capituli interogasset animam illam que sic devorabat caput alterius de causa devorationis, dicit auctor quod ipse devorans sublevavit se ab actu devorandi et respondit ipsi auctori dicens
|
||
{Tu vuo' ch'io rinovelli
|
||
disperato dolor} etc.
|
||
|
||
Et ad horum evidentiam latiorem sciendum est quod iste rodens et manducans alium erat commes Ugolinus de Pisis, qui, olim quasi dominus civitatis, fuit culpatus et infamatus dolose de prodicione civitatis Pisarum per dominum Rugerium archiepiscopum civitatis Pisarum, ex quo postmodum ipse cum IIIIor filiis Anselmuccio, Gado, Uguiccione et Brigata, fame periit in carceribus, ut inferius continetur; alius vero cuius caput devorabatur erat ipse archiepiscopus. Et hoc est quod dicit principium huius capituli.
|
||
|
||
{Poi cominciò: Tu vuo' ch'io rinovelli
|
||
disperato dolor}
|
||
|
||
Vere siquidem ipse auctor habet ipsum Virgilium appellare magistrum et invocat poetam, quoniam ipsius stilum est ipse Dantes proprie secutus: nam hec responsio sive verba {Poi cominciò: Tu vuo'} etc. sunt proprie verba et illa responsio quam fecit regina Dido Enee, cum Cartaginem pervenisset. Nam illa petente Eneam, tunc de Troia profugum, qualiter fuerat capta Troya et depulsus ab ea, respondit Eneas ad licteram ut sequitur in infrascripto versu quem scribit Virgilius in Eneida hoc modo: *Infandum regina iubes renovare dolorem*.
|
||
|
||
{Ma se le mie parole esser dien seme
|
||
che frutti infamia al traditor ch'i' rodo}
|
||
|
||
Dicit comes Ugolinus: Postquam vis, Dantes, quod dicam de me et causa quare hic sum ego, dicam, dum tamen verba mea sint semen, ex cuius seminis fructu proditori quem rodo infamia subsequatur.
|
||
|
||
{Breve pertugio dentro da la Muda} Dicit comes Ugolinus quod, dum esset in turri que, antequam esset reclusus in ea cum filiis vocabatur la Muda, postquam vero in ea cum filiis meis fame perii vocata est turris famis, et in ipsa turri erat quoddam breve foramen per quod diebus plurimis lumen viderat, antequam soniaret ea que fuerunt inditia et testimonia sue calamitatis future.
|
||
|
||
{Che del futuro mi squarciò 'l velame} Hoc est sonnium detesit et aperuit mihi ea que mihi ventura erant et que ante sonnium non videbam.
|
||
|
||
{Questi pareva a me maestro e donno} Hoc est sonnium de quo dicit. Nam ipse comes sonniaverat quod videbat dictum archiepscopum tamquam dominum et magistrum extra civitatem Pisarum, penes quendam montem positum inter Pisas et Lucam; et ipse archiepiscopus ante constituerat Gualandos, Sismondos et Lanfrancos, qui sunt tres ex maioribus et potentioribus domibus civitatis Pisarum. Et dum ipse archiepiscopus inter ipsos magister et dominus videretur, fugabat versus dictum montem unum lupum cum lupicinis parvis, filiis dicti lupi, cum quibusdam famelicis et macerimis canibus; et cum iste lupus et filii fatigarentur et debilitarentur in brevi cursu, idcirco dicti canes ipsum lupum et filios capiebant et ipsos universaliter devorabant. Per lupum et lupicinos significatur comes Ugolinus et filii, per canes macilentos significatur fames qua perierunt, per id vero quod ante se posuit dictos Pisanos significatur qualiter predicti Gualandi, Sismundi et Lanfranchi ad ipsius archiepiscopi instantiam accusaverunt et infamaverunt dictum comitem Ugolinum; ex quo ipse et filii finaliter perierunt in turri.
|
||
|
||
{Per quattro visi il mio aspetto stesso} Hoc est quod vidit IIIIor eius filios patris speciem presentantes.
|
||
|
||
{Poscia, più che 'l dolor, potè 'l digiuno}
|
||
|
||
{Muovasi la Capraia e la Gorgona,
|
||
e faccian siepe ad Arno in su la foce}
|
||
|
||
Capriaia et Gorgogna sunt duo maxima bracchia maris posita in mari, distantes a portu Pisarum versus Sardineam per. Hec brachia rogat Dantes ut moveantur et veniant et firmentur in loco in quo intrat Arnus in mari, ita quod ibi crescant in modum sepis, ex quo flumen Arni non possit ingredi mare, sed crescat Arnus, et ibi multiplicans et tumescens omnes cives et habitatores Pisarum necet, quia sic crudeliter deliquerunt cruciando et necando filios, ex eo quod ferebatur patrem peccasse.
|
||
|
||
{Novella Tebe} Derisive et notative appellat civitatem Pisarum significare et esse novam civitatem Tebarum; cum olim detulisset magnas tribulationes et clades, sic, dicit ipse, civitas Pisarum adhuc maximis tribulationibus pervertetur.
|
||
|
||
{E avvegna che, sì come d'un callo} Vult dicere quod propter continuatos impetus frigoris percutientes faciem eius non sentiebat frigus feriens faciem eius nisi quemadmodum sentiretur passio per callum; qui ex duritie cutis carnisque arefacte concursu non sunt sentiti impetus passionis.
|
||
|
||
{I' son frate Alberigo;
|
||
i' son quel da le frutta del mal orto}
|
||
|
||
Iste fuit frater Alberigus de Faventia, qui ex proditione trattata dum simulans fecisset pacem cum inimicis eius, eos convitavit et habuit secum in cenis; et cum cenassent, dixit famulis: *Afferrantur fructus*, et sicut preordinaverat, famuli venientes armati omnes inimicos eius interfecerunt; et propterea dicit testus {I' son quel da le frutta del mal orto}.
|
||
|
||
{Cotal vantaggio ha questa Tolomea} Iste gradus vocatur Tolomea a Tolomeo proditore, ut dictum est supra.
|
||
|
||
{Che spesse volte l'anima ci cade
|
||
innanzi ch'Atropòs mossa le dea}
|
||
|
||
Ex verbis istis videtur auctor demostrare quod in gradu istius Tolomee persepe anime dannatorum ex proditionis scelere feruntur antequam moriatur ipsum corpus; et hoc est quod dicit testus {innanzi ch'Atropòs mossa le dea}. Hoc est, antequam Atropos, hoc est mors, moveat et piditur corpus, anima, proditione peratta, descendit in hunc locum et quidam demon deputatus ad hoc statim intrat corpus suum proditoris, et illud possidet et gubernat usque ad tempus debite et statute mortis ipsius; et hoc est quod dicit testus ille {Sappie che, tosto che l'anima trade} etc. Sed quamvis hec ita scripta sint, tamen simpliciter non sunt vera, quia falsum est, et contra naturam et fidem, quod anima separata a corpore corpus aliqualiter gubernetur et vivat: hec est ratio quia, cum anima sit regulatrix et motrix et vivificativa ac perfectio totius corporis, sequitur quod, ipsa descedente et recedente de corpore, corpus moveri et vivificari non possit; et hoc est quod dicit testus. Hec siquidem sunt figurative ab auctore descripta; nam hoc nichil aliud significat vel figurat nisi quod tanta est gravitas prodicionis et proditoris, quod statim ex peccati pondere pena sequitur et sequi deberet auctorem suum.
|
||
|
||
{Non era ancora giunto Michel Zanche} Modo probat auctor quod premissit. Nam cum Michael Çanche de Sardinia, de quo trattatum est supra XXII capitulo, fuisset mortuus per tractatum proditionis domini Branche de Oria de Ianua, dicit auctor quod adhuc dictus Michael mortuus non erat quando dictus dominus Branca, hoc est anima eius, iam ceciderat in locum et gradum istum, ipso domino Brancha existente vivo et gubernato corpore eius per demonem deputatum ad hoc. Dicit etiam auctor quod simile accidit in quodam vicino dicti domini Branche qui dicte proditioni consenserat.
|
||
|
||
{In anima in Cocito già si bagna} Cocitus, ut dictum est supra capitulo precedenti, est locus ille congelatus in centro terre et profundiori parte inferni in quo puniuntur proditores.
|
||
|
||
{Vexilla regis prodeunt inferni} etc. quia istud principium per se patet.
|
||
|
||
{La creatura ch'ebbe il bel sembiante} Iste fuit angelus ille pulcerimus Lucifer qui pre ceteris angelicis creaturis lucem ferebat, qui postmodum ex superbia sua delapsus ad inferos diabolus factus est.
|
||
|
||
{Lo 'mperador del doloroso regno
|
||
da mezzo 'l petto uscia fuor de la ghiaccia}
|
||
|
||
Auctor in parte ista describit qualiter ipse Lucifer, aliorum immundorum spirituum pater et princeps, manebat in ipso profundo, et dicit quod in glacie ipsius Cociti fluminis infernalis defixus erat. Cuius statura a medietate pectoris usque ad verticem extra glaciem erat; alia pars pectoris usque ad ancham versus emisperium nostrum in centro terre demersa erat; pars reliqua, scilicet ab anca usque ad pedes, versus aliud emisperium precipitata manebat, sicut per subsequentia apparebit.
|
||
|
||
{La sinistra a vedere era tal, quali
|
||
vegnon di là onde 'l Nilo s'avvalla}
|
||
|
||
Hoc est dicere quod sinistra facies Luciferi nigra erat, et hoc dicit per circuitionem. Nam, dicit ipse, sinistra facies erat talis quales sunt illi qui veniunt sive nascuntur ubi est Nilus flumen maximum inter flumina; qui siquidem sunt Ethiopes, qui sunt nigri.
|
||
|
||
{Quindi Cocito tutto s'aggelava} Dicit quod ex frigiditate ventorum procedentium ex motu alarum ipsius angeli tenebrosi congelabatur ipse Cocitus, in quo defixus erat ipse Lucifer.
|
||
|
||
{Un peccatore, a guisa di maciulla} Dicit quod vorabat et destruebat ipse Lucifer peccatorem quendam per modum macçullie. Macçullia est quoddam instrumentum ad frangendum linum, quod dicitur la spadola sive cramola.
|
||
|
||
{Disse 'l maestro, è Giuda Scariotto} Per hoc mostrat auctor quod Iuda Scarioch, proditor iusti sanguinis Domini nostri Iesu Christi, inter ceteras animas cruciatur maiori suplicio quia non per debilis potentie demonem, sed per demoniorum principem tormentatur.
|
||
|
||
{Quel che pende dal nero ceffo è Bruto
|
||
... è Cassio}
|
||
|
||
Isti duo, scilicet Bructus et Cassius, fuerunt de magno et nobili sanguine Romanorum, de quibus Iulius Cesar, primus Romanorum imperator, ut plurimum confidebat; quem inperatorem dicti Bructus et Cassius proditorie occiderunt, ex cuius proditionis facinore sic vorantur per angelum principem tenebrarum.
|
||
|
||
{Ma la notte risurge, e oramai
|
||
è da partir, chè tutto avem veduto}
|
||
|
||
Advertendum est in parte ista quod hic finitur tertia dies qua ipse auctor stetit in inferno versus emisperium nostrum. Quid autem sit centrum, et qualiter in eo Lucifer resideat, et qualiter ipse auctor cum Virgilio descenderit ad ipsum profundum inferni sive centrum – quod positum est inter duo emisperia, scilicet emisperium nostrum quod habitamus, et habitabilis est terra, et emisperium aliud positum ex parte que videtur nobis inferiori –, qualiter etiam ipse auctor cum magistro se transtulerit ad aliud emisperium versus celum per subsequentia patet. Nam, sicut dicit magnus astrolagus Tolomeus in principio sui de almagestis, celestis circuli forma sperica idem cum terra centrum obtinet; ex quo mostratur quod centrum nichil aliud est quam ipse locus remotissimus a qualibet parte celi, et punctus in profundissimo loco terre a celo et terra equaliter distans secundum proportionatam distantiam utriusque. Et quia, sicut tenent astrologi et geometre, et sicut invenitur rationabili speculatione nature, si possibile esset reperiri vel fieri unum foramen in terra ista emisperii nostri qua habitamus, et foramen istud esset tante profunditatis quod aliud ultimum terre pertingeret, ita quod aliud emisperium aliaque pars celi videretur ex parte alia, et per hoc foramen ex parte emisperii nostri deiceretur quidam lapis inferius versus aliud emisperium, cum lapis sit corpus grave et de natura gravis sit descendere, idcirco lapis iste descenderet usque ad puntum istum, quem centrum dicimus, pre ceteris remotissimum et equaliter distantem a celo. Et cum esset lapis iste in ipso puncto, in eo maneret immobilis necessaria ratione nature, nec versus nostrum nec aliud emisperium moveretur. Hec est ratio quia, cum ex superiorum et celestium corporum influentia motuque continuo ista omnia elementa et corpora inferiora regulentur et vivant, sicut probat Phylosophus in primo Metaurorum cum dicit: *Mundus iste inferior contiguus est superiori, ut omnis eius virtus gubernetur exinde*, cum autem ipsum celum continue moveatur et influat super nostrum et aliud emisperium, ex cuius celi virtute levis corporis est ascendere, gravis est descendere, idcirco nec partes illas aquaticas, aereas vel terrestres alterius emisperii nobis oppositi, nec etiam partes emisperii nostri aereas, aquaticas vel terrestres est dare superiores vel inferiores inter eas, quia ab unius eiusdem celi virtute reguntur, idemque celum movetur equaliter super eas. Et utrum ascendatur vel descendatur in eis vel per eas partes, si ascendatur, ascensus est versus celum, et si descendatur, descensus est versus celum. Nam falsum est quod, celesti corpore supra unum et eundem puntum equaliter et continue se movente, quod in ipso puncto sit dare superius vel inferius, quia ipse punctus se habet per modum medii ad partes quaslibet ipsius corporis circa idem medium se moventis; et sic cum terra se habeat per modum puncti sive centri ad celum, falsum est dare emisperium nostrum superius usque ad punctum medium, falsum est etiam dare inferius aliud emisperium, cum, sicut dictum est, super ambo emisperia feratur equaliter motus celi. Preterea cum utriusque emisperii partes aeree, terrestres et elementares alie attivas et passivas habeant qualitates, propter quas patiuntur et agunt, et sic ex virtutibus ipsarum partium agant et hatraant et operhentur in istis corporibus inferioribus, expedit idcirco necessaria ratione nature quod cum corpus grave, cuius est deorsum tendere, cum pervenerit ad puntum medians et dividens emisperia, quod est centrum, in ipso centro de necessitate permaneat. Huius est ratio quia ipsum grave corpus ad eum punctum pervenit ad quem ex influentia celi et per actiones et actractivas virtutes elementorum utriusque emisperii atrahitur et adducitur; quod si idem corpus grave centrum excederet versus emisperium nobis oppositum, illud abusivum et inconveniens sequeretur quod in ipso celo, in quo est perfectissimus ordo et qualitas ordinata, esset inordinata equalitas, quia influentia virtusque celestis ex parte emisperii nobis obiecti magis athraerent, magisque agerent et moverent ipsum grave corpus quam ista media pars celi, quam in isto emisperio nostro videmus. Videretur etiam quodamodo elementorum erare natura per actractionem istius gravis corporis ultra centrum, quia elementa illa emisperii inferioris essent maioris potentie et virtutis, attrahendo ipsum corpus grave, quam sint ordinata elementa emisperii nostri. Cum autem in ipso celo et elementis emisperii utriusque sit ordinata equalitas influentie, virtutis et actionis, idcirco lapis emissus, tanquam proprium et necessarium locum, naturaliter centrum petit, et in eo necessaria ratione quiescit. Ex quibus sequitur manifeste quod ipse puntus sive centrum sit illud medium ad quod tendunt gravia queque, et in eo lapis deiectus et unumquodque grave quiescit. Quod si lapis vel aliud grave deiectum centrum descenderet, ad aliud versus celum de necessitate ascenderet, quod per naturam est inpossibile gravi corpori; si a puncto illo retrocederet versus emisperium nostrum, ascenderet etiam, quod est impossibile. Et sic manifeste concluditur quod centrum istud est inter ceteras partes inferni pars terribilior et profundior, quia a celo et ab ipso Deo, principio primo, est remotior; et propterea in hoc profundo, velud convenienti sede, et sic acerbo iusto iudicio Dei cruciatur et manet ipse angelus tenebrosus Lucifer, quoniam adversus creatorem suum elatus temeritate superbie voluit sibi similis apparere. De quo scribit Ysaias dicens: *Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris?*.
|
||
|
||
{Appigliò sè a le vellute coste;
|
||
di vello in vello giù discese poscia
|
||
tra 'l folto pelo e le gelate croste}
|
||
|
||
Dicit testus quod Virgilius cum ipso Dante, cum ipse Lucifer esset congelatus in glacie et pilosus, aprehendit pilos ipsius Luciferi, et ipsos apprehendens et tenens descendit usque ad ancham ipsius Luciferi, et, cum ibi descendisset, ibi invenit centrum, cum ipse Lucifer sit medius versus emisperium nostrum a capite usque ad ancam, et medius versus emisperium aliud ab anca usque ad pedes, et sic medius remansit ultra centrum et medius excessit centrum; idcirco capud invenerunt prius, quia, sicut ponit auctor, ex parte alterius emisperii ruit precipitatus ex celo. Sed cum ipse Virgilius pervenisset et descendisset ad centrum, et sic ulterius descendere non valebat, volens ad aliud emisperium pervenire, oportuit ipsum ascendere hoc modo, quia ipse Virgilius volvit faciem versus ancas et tibias Luciferi, et pilos ipsius capiens, per eos ascendit cum Dante versus aliud emisperium. Et ad id postea emisperium pervenerunt et exiverunt per foramen cuiusdam montis, et ibi ipse Dantes se posuit ut sederet adversus quod ipsius Luciferi tibie stant erecte; videns autem ipse Dantes diem et solem in hoc emisperio, et cogitans quod quando descendit de nostro emisperio erat hora versus sero, admirabatur profunde quod in modico cursu temporis, scilicet huius descensus et ascensus ipsius, nox sic celeriter transivisset, quia videbat solem in eo emisperio in quo erat. Et propterea ad tollendam admirationem ipsius Virgilius dixit Danti: Duo sunt emisperia, nostrum et id quod est nobis oppositum ab alia parte celi; et quotienscumque dies est nobis, nox est in alio emisperio et e contra. Et quia nox erat nunc in alio emisperio, antequam centrum et ancam Luciferi pertransires, idcirco solem et diem invenis in isto emisperio ad quod ascendisti cum per ancam et tibias ipsius Luciferi ad partes istas superius pervenisti. Et hoc est quod dicit testus ille: {Ed elli a me: Tu imagini ancora} etc.
|
||
|
||
{Ch'è contraposto a quel che la gran secca
|
||
... fu l'uom che nacque e visse sanza pecca}
|
||
|
||
Per hec declarantur premissa. Nam dicit Virgilius auctori: Tu es in alio emisperio quod oppositum nostro, quod siquidem nostrum velat et coperit magnam terram nostram habitabilem, que propter excellentiam dici potest ipsa terra magna sicitas; et sub isto nostro emisperio fuit ille dominus et verus homo in carne Dominus noster Iesus Christus, qui sine labe vixit et natus est ex Maria Virgine in civitate sancta Ierusalem.
|
||
|
||
{Tu hai i piedi in su picciola spera} Erat ipse Dantes super ipso monte istius emisperii, de quo supra proxime dictum est. Appellat ipsum montem parvam speram respectu terre emisperii nostri, que est maior; qui siquidem mons, ut dicit testus, recte oppositus est regioni Ierusalem que est Iudea, et propterea dicit testus: {Che l'altra faccia fa de la Giudecca,} hoc est facies regionis opposite huic spere sive monti est terra Iudaica. Nam ipsa Ierusalem est posita sub celsitudine altiori terre nostre habitabilis sub emisperio nostro, prout fide digna multorum oppinione tenetur.
|
||
|
||
{Da questa parte cadde giù dal cielo} Sicut dictum est supra, iste angelus tenebrosus cum capite precipitato deorsum ex celo delapsus est a parte istius emisperii nobis oppositi, et propterea invenerunt eum Virgilius et auctor cum capite erecto in emisperio nostro prius; et cum postmodum ad aliud emisperium ascendissent, ipsum invenerunt cum tibiis versus celum. Et dicit auctor quod terra illius emisperii pro timore ipsius spiritus immundi ascendit ad emisperium nostrum, in quo manemus, et circumdata ac velata fuit a mari cum aquis suis; et hoc satis verificare videtur verbum illud Ysaie: *Infernus sub te conturbatus est*. Dicit etiam auctor quod forsan pro timore ipsius Luciferi et terra istius montis positi in alio emisperio nobis opposito, ad quem ipsi pervenerunt a nostro emisperio descendendo, volens fugere ipsius Luciferi faciem et presentiam, in altiori loco se transtulit; et sic tam ex elevatione terre nostre versus emisperium nostrum, quam ex fuga et ascensu istius montis versus aliud emisperium fugientis, dimissus est ibi locus vacuus. Ex quibus omnibus manifeste concluditur quod ipse infernus, tamquam digna sedes spirituum immundorum, sit in ipso centro terre. Nam cum ipsum centrum sit locus a celo et a summo principio remotissimus, dignum et iustum est quod in parte alia vel loco alio non sit pena nec residentia infernalis, quibus ipse demoniorum principes cum participibus et complicibus suis miserisque dannatis mortalibus puniantur et habitent, quia si in loco alio permanerent, proximiores essent ipsi hostes pacis Domino Deo nostro. Quod autem debeant esse proximiores ipsi summo bono falsum est, cum ipsa misericordia et essentia Dei infinita distet et removeatur ab eis qui adversus Eum infinitis malitiis et inniquitatibus deliquerunt.
|
||
|
||
Quamvis inestimabilis providentia celestialis principis multos homines beatificaverit prudentia et virtute, attamen Dantes Allegherii, homo nobilis et in scientia profundus, verus nutrix phylosophie et altus poeta, fuit antepositus auctor huius mirabilis opere, et ipsum fecit Deus splendidum felicitate bonorum animi et quasi omnium scientiarum in populis et civitatibus mundi cum utilibus et probabilibus rationibus ad hoc, ut omnis scientia supernorum et infernorum recollecta in mente huius Dantis, publici campionis scientie, amplifice per eundem, tamquam verum testem alte sapientie, mostraretur et hominum desideria eius Dantis profundam sapientiam degustarent, et ad hoc tali modo nova dulcedo huius universalis scientie et virtutis aures audientium demulceret, et regine (sic) mortalium nundum relinquerent toto posse et ad cognitionem dictorum per Dantem pro bono anime pervenirent. Unde in ipso merito dici potest quod legitur Sapientie 2 c.o *Magnus dominus ipsum replevit spiritu suo et ille de ore suo infusam scientiam tamquam aquam pluviam gentibus emanavit*. De ipso enim scribi potest quod per Exechiellem profetam c.o 17 dicitur hoc modo *Aquila grandis cum magnis alis et pennis venit ad Libanum et ex inde portavit medullam cedri et ramos transtulit in terra Canam*. Quia sicut proprium est aquile ad superna migrare, ita iste venerabilis auctor ivit ad Libanum, idest ad montem divine sapientie et intelligentie, et pervenit ad fontem omnium scientiarum per misteria magnarum auctoritatum et suorum sermonum et eloquentie magistralis, non enim apprehendit alia principia nisi scientie et intellectus et non corticem sed medullam colligens flores et fructus huius medulle et profunditatis scientie prelibate quales ad delectandum homines hic viventes voluit demostrare quos de tenebris reduxit ad lucem, quod mirabiliter apparet per probabile testimonium huius tripartite Commedie, per quam ostenditur quod predictus auctor non solum sapiens fuit unius scientie, sed scientificus et profundus in vera cognitione theologie, astronomie, moralium, naturalis phylosophie, retorice, poesie. Et ideo omnis publicatio famosi nominis parva esset ad laudem tanti hominis, unde in premissis concludendo hic proceditur ad dispositionem et intelligentiam huius presentis Commedie sicut in talibus expositores utuntur. Et est notandum de quatuor. Primum que est materia sive subiectum huius presentis opere. Secundum qualis est forma ex qua ortum est nomen sive titulus huius libri. Tertium que est causa efficiens. Quartum que est causa finalis seu ad quam utilitatem hec opera dirigitur et sub qua filosofia composita est. Et quamvis ego sim insufficiens ad tantam operam, tamen gratia collationis et auxilio illius qui dator est omnium gratiarum presens opus aggrediar exponendo, accipiendo pro auctoritate mea illud quod dixit presens auctor in primo c.o Paradisi: {Pocha favilla gran fiamma seconda}, sperans opus presens debere corrigi a me sequentibus, quorum correctioni et scientie me submitto.
|
||
|
||
Etsi celestis et increati principis investigabilis providentia mortales quam plurimos prudentia et virtute beaverit, profunde tamen et inclite sapientie veritati, philosophye alunum poetamque excelsum, Dantem Allegherii Florentinum, huius mirandi et incliti operis autorem, intimorum bonorum fecit scientiarum omnium sanctacitate preclarum et populis ac urbibus innumeris orbis terre, tam utili quam probabili stilo perfecit, ut omnis superiorum et inferiorum sciencia in hoc notorio athleta prudentie difusius congregata per eum, tanquam per sublimis sapientie fontem, humanis desideriis mostraretur, et sic, huius universalis operis attrahentis nova dulcedine ad sui cognitionem operis animos audientium demulcente nullus adeo perspicuus intellectus humanus ad ipisius eximias narrandas virtutes. Potest itaque de hoc venerabili auctori dici quod in libro Sapientie legitur *Si voluerit, magnus Dominus spiritus Sanctus sapientia replebit illum et ipse tanquam dies emittet eloquia*. De ipso etiam potest attestari quod scribit Eçechiel profeta: *Aquila grandis magnarum alarum, suo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit medullam cedri, et summitatem eius evulsit et transportavit eam in terram*. Et sicut inter aves poetes volatilia universa solius est aquile ad altiora trascendere, sic iste venerabilis auctor accessit ad Libanum, hoc est ad divine intelligentie montem, et ad omnium scientiarum fontem ex intellectus sui profunditate devenit; et non fonte modico, non leviter, sed per magnalium autoritatis et eloquiorum suorum misteria non aliqua scienciarum accepit principia, non particularis, set universalis sciencie et virtutis veram intelligentiam et subiectum. Ex huiusmodi sapientia medulla et profunditate huius mirande inventionis flores et fructus elegit, quos ad delectationem et doctrinam viventium de eximiis et occultis materiis scientiarum translatos in publicum voluit demostrare; quod siquidem per istius triplicis Comedie testimonium evidenter apparet. Ex quibus liquido documento mostratur auctorem prefatum non una dumtaxat sciencia et virtute, sed sacre theologie, astrologie, moralis et naturalis philosophye, rhetorice et poetice cognitionis fuisse peritum. Et quia preclari gloriosissimi viri omne preconium ad laudem et excellentiam tanti viri nemo satis sufficiens censeret, idcirco, concludendo premissis, ego de Camereno, fisus spe ac virtute Tonantis qui excelsa misteria abscondit sapientibus ac prudentibus et illa parvulis et simplicibus, sicut ego sum, sua pietate demostrat, propterea supplex precor ut gratiam ceptus favens sit mihi resplendens et immobile sydus et navicule dissuetum mare sulcans gubernaculum regat, et sicut oportunitas exiget ventis vela concedat, ut eo devehar quo suo nomini sit decus, honor et gloria sempiterna detestatibus aut delusio, igominia et dedecus ac eterna damnatio, modo ad expositionem presentis materie breviter veniamus. Et quoniam ad perfectiorem cognitionem totius operis per divisionem partium facilius devenitur, ea propter presentis libri materia in duas partes dividitur. Nam in prima parte demostrat auctor qualiter ex vitiorum gravorum pondere perpenditur quod in hac vita et valle miserie, et a via lucis et veritatis ipse remotus, declinaverat a virtute. In secunda parte tractat quod ex vere rationis succedente remedio et ex veritatis vere presidio ipse auctor errores et ignorantiam huius vite et vitia ipsum inpedientia a se fugavit, et potissime avaritiam ipsam ut plurimum impedientem ne ascenderet ad virtutes. Secunda incipit ibi {Mentre io ruinava} nam dicit ibi auctor quod summus ille poeta Virgilius, tanquam ipsa vera ratio, apparuerit et occurrerit ipsi auctori erranti in deviis, ut ipsum auctorem ad viam vere veritatis et semitas clare cognitionis adduceret. Item hec secunda pars in duas partes subdividitur: nam in prima parte auctor demostrat qualiter Virgilius, tamquam ipsa rationis cognitio, ipsi auctori occurrit ut eum de vitiorum carcere traheret ad virtutes. In secunda parte describit auctor qualiter ipse Virgilius deduxit eum ad infernum ad videndum penas et miserias danatorum; hoc est dicere quod ipse Dantes ex rationis virtute ipsum atthraentis prius est motus ad cognitionem, purgationem et penitentiam vitiorum, et ad ipsorum vitiorum fines et materias cognoscendum, et demum, purgatus ex vitiis, ad virtutis apiam conscendit, sicut debet quilibet fidelis et bonus Christianus et verus. Secunda pars incipit {Per me si va ne la città dolente}. |