dante-verification/testi/GiovanniBoccaccio_epistola0...

5 lines
2.1 KiB
Plaintext

Crepor celsitudinis Epyri principatus, ac procerum Ytalie claritas singularis, cui, nisi fallor, a superis fortuna candidior reseruatur,
Ut uestra nouit serenitas, et pelingnensis Ouidii reuerenda testatur actoritas, *carmina proueniunt animo deducta sereno*. Sed seuientis Raynusie causa, ac atrocitatis Cupidinis importune, *nubila sunt subitis tempora nostra malis*, prout paruus et exoticus sermo, caliopeo moderamine constitutus, uestre mangnificentie declarabit inferius. Uerumtamen non ad plenum: quia si plene amxietates meas uellem ostendere, nec sufficeret calamus, et multitudo fastidiret animum intuentis, qui etiam me uiuum respiciens, ulterius miraretur, quam si Eee Ericonis cristibie uel Medee inspiceret actiones; propter quod si tante dominationis mandata ad plenum, inclite princeps, non pertraho, in excusationem animi amxiantis fata miserrima se ostendant. Tamen ne uidear aduersis operibus subditi cordis obediendi affectus ascondere, parumper oculorum lacrimas centuculo desiccabo, et manum commodans calamo, creperius uestris affectibus questiunculam preparabo: et cum nouerim uestram sublimitatem in crepidine cabi gorgonei educatam, spero a dubitatione qualibet exuere intellectum. Utinam tamen rude desultoriumque eloquium sic in uestri conspectu se prebeat, prout Athlanciadis fistula in auribus custodis iunonii se locauit. Dominorum alter clementia claret, secundus Astree austeritate mediante balluce refulget: laudabilior queritur. Primus a Seneca sublimatur, aiens De clementia libro I: *Quid magis decorum sit regenti quam clementia* etc.; subsequens diuina testante pagina adiuuatur, Deutronomio capitulo XUI: *Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis ut iudicent populum iusto iudicio, neque in alteram partem declinent* etc. Si tanti principis mereor responsiuam, expecto ipsam animo gratulanti. Quantum cupitis tantum diis affectanter exposco, ut uestra bene ualeat celsitudo.
Caliopeus uero sermo fuit iste: {Dentro dal cerchio a cui intorno si gira}, etc.
Data sub monte Falerno apud busta Maronis Uirgilii nonas aprelis III, anno uero Incarnationis Uerbi diuini MCCCXXXUIIII.
Uester humilis etc.