dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola27.txt

1 line
782 B
Plaintext

Quamuis ecclesia, sponsa Christi, et mater fidelium et magistra, laicis respondere nos debeat seruiens cum tributo, tamen, ut Rachel plorans filios suos, pro eis plorare debet, cum expedit, et ipsos pariter consolari et compati ac debite misereri. Nam, ut doctor gentium Paulus testatur apostulus, *quis infirmatur, et ego non infirmor; quis scandalizatur, et ego non uror?* Uestris igitur supplicationibus inclinati facilem et benignum prostamus assensum petitionibus equitatis, dilectioni uestre licentiam liberam conferentes, quod pie uestrorum ciuium onera subleuetis; eis in necessitatis articulo constitutis manus adiutrices misericorditer porrigentes, ut in uobis locum habere auctoritas uideatur, qua dicitur alter alterius onera portare; et sic adimplebitis legem Christi.