1 line
550 B
Plaintext
1 line
550 B
Plaintext
Licet homines terre nostre uiri pacifici habeantur, amicos diligentes antiquos et nouos acquirere cupientes, tamen ad uestram securi non possunt accedere ciuitatem; causam non dicimus, quia non conuenit uel oportet: nam huius rei uos omnem scitis originem et processum. Rogamus igitur magnificentiam uestram laudabilem et prudentem, ut nobis fiduciam prebere uelitis et securitatem dare, si complacet, per litteras speciales; ita quod ad uos duos oratores mittere ualeamus, qui nostri communis uicem gerentes, potestatem habeant concordiam faciendi. |