dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola49.txt

1 line
393 B
Plaintext

Quasi uocem de celo audiuimus nobis magnum gaudium nuntiantem de uestra persona laudabili et discreta, que Christi misericordia misericorditer faciente, nuper esse dicitur de Mutinensium carceribus liberata. Licet igitur per alios intellexerimus supradicta, per uos tamen scire cupimus ueritatem, uos affectuose rogantes ut uelitis facere, prout decet, quod nos prossimus ad inuicem reuidere.