dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola71.txt

1 line
754 B
Plaintext

Reuerendo in Christo fratri domino Ot(auiano) Dei gratia Bononiensi electo, B. archipresbyter Paduanus in uero salutari salutem. Quanto uestra bonitas maioris officii locum tenet, p. 383 tanto sollicitudine maiori constringitur intendere preuisioni debilium personarum, et maxime illarum que sunt in exilio constitute, et ecclesiastice militie sociantur. Inde est quod affectuose uestram prudentiam deposcimus et instanter, ut diuine pietatis intuitu, et ne uituperetur ministerium nostrum si premerentur nimia paupertate, P. et A. clericis Paduanis discretione ac honestate laudandis iuxta domini legati mandatum dignemini prouidere, considerantes quod ubi est miseria, ibi debet esse misericordia, et ubi est necessitas ibi et benignitas paternalis.